Tractatus amoris diuini, constans libris duodecim, per reuerendiss. & illustriss. dominum Franciscum de Sales idiomate Gallico conscriptus inde anno 1629. Rothomagi eodem idiomate excusus. Nunc autem per P. Henricum Lamormaini, Societatis Jesu sacerd

발행: 1643년

분량: 652페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

6s De Amore DEI,

modis eam variauit, ut ipsius liberalitatem in hac varietate relucentem, varietas ipsa plurimum exorneta.

Ita in primis sanctissimae suae Matri destinauit fauorem & praer gationem dignam amore fili j, qui cum eiset sapientissimus, potentissimus & optimus, sibi praeparare voluit & debuit Matrem juxta suum beneplacitum. Ac proinde suam ei redemptionem per modum remedis Praeseritatiui voluit applicari,ut peccatum, qaud in omnes generationes velut aqua influebat, ad eam non pertingerct; adeo illa excellenter fuit redempta, ut licet deinde torrens iniquitatis originalis, infortunatas suas undas tanta cum impetuositate inuolucre tentarit conceptionem sacrae huius Dominae, quanta conceptionem aliarum filiarum Adae, tamen cum eo usque pertigisse G , vltra non perrexit, sed ibi suum subito cohibuit impetum, uti olim Iordanis,tempore Iosuae. Et id propte eundem respectum: nam fluuius hic suum cohibuit cursum ob reuerentiam transitus arcae taderis, peccatum autem originale, reuerens formidansque praesentiam veri tabernaculi aeterni isderis, suas aquari retraxita. Hunc igitur in modum D gus a gloriosa Matre sua omnem captiau Itatem, ei elargiens bonum duorum statuum naturq humanae auatici illa siquidem innocentiam, quain primus Adam perdiderat, retinuit; de excellentissimo modo participauit redemptionem, quam secundus ei aequisiuit. Et consequenter, velut hortus electus, qui serre debebata fructum vitae, forens& excellens in omni persectionum genere effecta est. Filius hic diligens electam matrem aeterno amore, postquamvis en a Faro adornasset, circu dedissetq; pulcherrima varietate, s/Regina Bassare/ .ἰ dexrris ei-, id est, esset prima omnium electorum, quaestu

tura erat deliciis dextrae excelsi, eam ut sibi uni reseruatam, redemi non sol iam a damnatione, sed etiam de periculo damnationis, cana ita certam facienS de gratia,gratiae quo perfectione ; ut gradiens ad insta pulcherrimae Aurorae, quae incipiens diluculare seu solis aduentum o- 1lentare, continuo pergit crescere in claritate usque ad persectum diem. Redemptio ista certe fuit admirabilis. Canon nimirum operum ipsi ut Redemptoris, & redemptio omnium redemptionum princeps. Per quam filius, corde vere filiali praeueniens matrem suam in benedictionibus dulcedini , eam non solum a peccato, uti Angelos, sed etiam ab omni

122쪽

i Liber Primus. 69

omni peccati periculo, imo di ab omnibus distractionibus, avocationi-hus, & retardationibus ab exercitio diuini amoris praeseruauit. Ita

protestatur ille,quod inter omnes creaturas ratione praeditas,quas elegit, Mater haec sit sume coismba se , formo Fua, & amica longe charisiun , cui nulla valeat ex creaturiS comparari. Da us etiam aliis alios fauores &priuilegia, licet non maximo numero, creaturis,quas extra periculum damnationis esse voluit, ordinauit & contulit: ut in primis certum est de S. Joanne Baptista, & perquam probabile de propheta Ieremia, & quibusdam alijs, quoue diuina

Prouidentia sua gratia praeuenit, & praeoccupauit adhuc existentcs i ventre Matris, S inde totius vitae decursu perpetuil sua gratia stabiliuit, firmi ut in suo amore permanerent. Eos tamen & obnoxios & subiectos esse voluit, cunctationibus,&impedimentis, sicut & peccatis venialibus . Quae tamen contraria sunt perfectioni amoris, & non ipsi amori. Hae animae de quibus hic loquimur, facta cum aliis comparatione, sunt velut quaedam Reginae semper coronis charitatis redimitae, quae tenent primum & principalem locum in amore Saluatoris, post eius matrem, quae est Reginarum Regina; Regina inquam non solum amore coronata, sed etiam amoris perfectione. Et quod auget dignitatem, coronata a filio proprio , qui est suprcinum obiectum omnis amoris, filii siquidem sunt corona suorum parentum. Sunt adhuc & aliae animae, quas Dgus statuit ad tempus rolinque re expositas, non quidem periculo perdendae salutis; sed iacturam faciendi diuini eius amoris : imo permisit, ut re ipsa perderent, quia non id eis pollicitus fuerat, neque certas fecerat de amore toto vitae decu su retinendo, sed solummodo pro fine illius, & pro ccrto tempore eundem finem praecedente . . Tales tuere Apostoli, David, Magdalena, &plures alij, qui certo aliquo tempore, manserunt extra DEI amorem rsed finaliter serio ad bonum conuersi, in gratia usque ad mortem suerunt conseruati. Ita ut ab eo tempore , remanserint quidem subiecti aliquibus impersectionibus, sed interim exempti suerunt ab omni peccato mortali a & consequenter a periculo perdendi diuinum amorem. Et hae animae fuerunt sacrae, velut amicae sponsi Caelestis, amictae quidem veste nuptiali sancti eius amoris, sed non tamen coronatae, quia corona

est ornamentum capitisud est principalis partis hominis, At cum pri-Κ a ma

123쪽

ro De Amore DEI,

ma pars vitae animarum istius ordinis subiecta fuerit amori rerum terrenarum, nequeunt gestare coronam amoris caelestis, sed sufficit quod vestem gestent,cuius beneficiis efficiuntur capaces lecti nuptialis sponsi diuini, & una cum eo haeredes beatitudinis aeternae.

iam admirabilis sit prouidentia diuina in diuersitate gratiarum , quas hominibus benignὸ

Nerat igitur prouidentiae aeternae fauor incomparabI

aliae speciales praerogatiuae aduersus alios: postquare enim suprema bonitas in electam matrem pleno eo nu dictum insudit fauorem, abundanter etiam gratias ct benedictiones siupra omne genus humanum, & naturam Angelorum, copiosistime effudita Quibus omnes,velut exoptata pluuia aliqua, quae cadit super bonos & malos, fuerunt conspersi, omnesque illustrati quasi

insuper suam partem quasi seminis illius, quod cadit non λlum in te tam bonam, sed & secus viam, & in spinas,& super petras receperunt. Vnde omnes sunt inexcusabiles coram Christo Saluatore nostro, qui a-hundantissima hac redemptione,pro sua salute consequenda, non bcne .si sunta . Sed quamuis, Theotime, abundantissima gratiarum diuinam copia super uniuersam naturam humanam sit effusa, & in eo omnes fiamus aequales, quod diues ista benedictionum abundantia nobis omniabus sit obIata: nihilominus tamen varietas fauorum, & gratiarum ita est magna, ut efferri non possit, quae magis sit admirabilis, magnitudo- ne gratiarum in tam ampla diuersitate; an vero diuersitas in tanta re rum multitudine,& magnitudines Ecquis est qui non videat inter Christianos media ad salutem longe esse maiora&potentiora, quam inte Barbaros

124쪽

Liber Secundus. 7I

Barbaros & inter Ipsos Christianos esse populos aliquos & esartatec, in quibus animarum pastores fructuum spiritualium sint feraciores, de magis idonei ad eos parochranis elargiendos, quam in aliis

Porro negare media haec exteriora esse fauores singulares Ac priuilegia a diuina prouidentia profecta, vel reuocare in dubium , a faciant, & promoueant ad salutem, S ad perfectionem animarum, esset

non solum ingratum, sed & impium esse aduersum bonitatem diuinam; quin & veritate stabilitam experientiam quae nos docet,quod ubi, Ordinarie loquendo, media ista exteriora suppetunt, tuteriora habeanti, Iongὶ efficaciores effectus, omniaque melius succedant mendacij ar

Sicut videmus verδ non reperiri unquam duos homines persect sibi similes in donis naturalibus, ita nec perfecte pares in silpernaturalibus. Exemplo sint Angeli, qui uti eximii doctores , Sanctus Augustiis

nus, & S. Thomas asserunt,receperuntgratiam iuxta varietatem suarum

conditionum naturalium. Ii autem sunt omnes veI differentes specie, vel, ut minimum indiuidualibus conditionibus , siquidem sunt distincti ab inuicem, seu quod idem est,unus ab aItero. Quot igitur sitnt Ang Ii, tot etiam sunt differentes gratia- Et quamuis hominibus gratia non sit data iuxta eorum conditiones, tamen suauitas diuina quasi sibi com-pIacens, &, ut ita dicam, exestans in productione gratiarum, eas variat infinitis modis, ut ex ista varietate pulcherrimum, & ve Iut encausto depictum fiat opus, redemptionis & misericordiar. Vnde Eccleta cantata in quolibet Confestorum, Epistoporum Festo, NON ESSE INHNΤvM

eo quod quilibet beatorum habeat suum particulare, iuxta nouum si tum gloriae, quem ibi acquirit: ita in terris quilibet recipit gratiam adeo singularem, ut eius beneficio omnes alii homines ab eo differant,& ipse ab omnibus: quin etiam Saluator noster comparat gratiamiuam margaritis,quar, uti dicit PIinius; alio nomine dicuntur unione rquod nulli duo reperiantur indiscreti, id est pares in omnibus. Adde, quod uti stella una differt ab aItera in clacleate , ita homines differunt 1 se inuicem in gloria . Quod est signum euidens, eos etiam inter se dispares fuisse in gratia. Varietas ista In gratia,vel certὸ gratia in varierata, ita eximiam pulchritudinem &suavem procreat harmoniam, v

125쪽

a De Amore DEI,

exultare faciat uniuersiam sanctam ciuitatem Hierusalem caele

Verum accuratὸ cauendum est,ne unquam curiosὸ inquiratur, curia suprema Sapientia unam potius uni impertierit gratiam , quam alteri; neque cur unum fauore gratiae suae potius destituerit, quam alterure Cave, Theotime, ne unquam ista capi te sinas curiositate: nam cum sum cientia, imo de abundantia ad salutem consequendam , adsint media: quid causae, aut rationis habet mcyrtalium aliquis querendi, cur visum fuerit Da o vni largius, alteri parcius suam impertiri gratiam. Si quispiam moueret quaestionena cur DEus pepones, seu melones maiores fecerit fragis, vel cur lilia magnitudine superent violas Quareλitem sos marinus, quem vulgo vocant Rosmarinum, non sit rosa; vel cu Cariophyllum non sit Calendula λ Cur Pavo pulchritudine superet vetapertilionem, vel cur ficus dulcis sit, & pomum citroneum subacidum pnonne jure merito omnes istae interrogationes exploderentur, eique , qui eas moueret, dicereturia: Mortalium miserrime, siquidem mundi pulchritudo requirit varietatem, nonne oportet res esse differentes, de inaequales in persectione λ nonne oportet unam non esse alteram λ Aiqehinc oritur ut aliquae sint paruae, aliquae magnae, aliquae acerbae aliae dulces, aliquae magis, aliae minus pulchrae. Porro idem est de rebus supernaturalibus, quilibet enim habet unum donum ; Acut dicit Spiritus Sanctus, inin sic, altersis. Et quis negabit eum absona &impertinentia loqui, qui quaerit quare S. Paulus non habeat gratiam S. Petri, neque S. Petrus Diui Pauli cur S. Antonius non fuerit Athanasius, neq; S. Athanasius, B. Hieronymus p pacilis enim ad haec Theoremata- , seu quaestiones erit responsio, si dicatur ECCLEsIAM en HORTvM PvLCMERRi Mis, ac prope infinitis floribus diuersis exornatum: in quo res esse debent diuersae magnitudinis, diuersorum colorum, 'ficut&odo rum . Paucis, debent esse res differentes in perfectionibus. Quae omnia, ut habent suam aestimationem, suam gratiam, colorumque varietatem, ita sua illa varietate gratam emciunt eximiae

126쪽

Euantopere D E VS de psideret, ut se amemus.

V A M v I s Saluatoris nostri Redemptio tot differentibus modis nobis applicata sit, quot sunt aniluae, tamen salutis nostrae medium uniuersale, est amor; qui in omnibus salutariter se insinuat & immiscet ; & sine quo, ut alibi dicemus, salus desperanda est. Dis Ge- Gen.

Quo neminem intraturum Paradisum caelestem, qui transfixus non sita amoris gladio, edoceremur . Ideoque, Theotime, dulcis Iasus , qui pretioso suo sanguine nos redemit, desiderat modo ut infinito se am mus,&amando, aeternaliter saluemur; &saluati s eius amore in nostram salutem tendente, & vicissim nostra salute in eius amorem anhelante aeterno amore se prosequamur. Audi quid dicat apud S. Matthaeum di , , His ignem mittere in terram,qquia solo,η--ν ----μη ' Adde quod ad de- . . clarandum & firmius nobis imprimendum sui ardorem desiderii, admirandis prorsus terminis nobis hunc suum amorem commendaritar

proximum esum sicut re um. D E u s hone, Theotiine quantopere cor diuinum amat cor nostrum p nonne sat esse debuisset, si publicasset, sinere se,ut nos se amaremus uti Laban sivit Jacob amare pulchram suam Rachelem, suisque seruitiis Patriarenam eam sibi acquirere uxorerm. Haud id fecit, sed ulterius Daus noster affectum ardentis sui amoris aduersum nos declarauit, mandauitque se ut totis viribus amaremus. Et hoc, ne forte consideratione eius Maiestatis ex una, di ex altera parte nostrae miseriae, quae infinitam disparitatem & inaequalitatem intcr nori& illum faciunt, neue alio quocunque praetextu deterriti, auerteremur ab eius amore. In quo testificatur, Theotime, se minime frustra no- α his reliquisse inclinationem naturalem ad se amandum. Quae inclinatio ne sit otiosia, urget nos generali suo mandato, ut illa laudabiliter v-tamur. Vt autem mandatum hoc recte exerceatur, di a nobis mortalibus in praxim deducatu , neminem nostrum siuit esse absque abu dantis-

127쪽

τι De Amore DEI,

dantissimis mediis ad eum effectum consequendum, Sol visibilis suo vivificante calore attingit & recreat omnia velut amator generalis rerum omnium sublunarium, ijs tribuit viForem & virtutem ad res suae ieci ei producendas. Eodem modo diuina bonitas omnes erigit ani- Τ x mas. omniaque corda excitat ad suum amorem. Nec homo quispiam, 'S' quicunque tandem ille sit, absconditur a calore illiu S. Sapientia areo

S i Hanc eandem Sapientiam prosequitur Ezechiel: M in eritu ,-ruuates

est eum amare: di qui non amat, manet in morte .. Viden ne Theotime, quod desideret ut se amore complectamuria PNec satis ci est, sic publicare in communi ardens suum desiderium, ut ametur, eo modo ut quilibet particeps fiat amabilis eius vocatus; sed ecce: so . inquit Mostiumst uiser si aud/ertae vocem maeam , perrueris πιιω ianuam, intrabo ad illum, de coenabo cum illo, id est ei ostendam omne bonum.

Non alio ista spectant, Theosime , quam ad docendum quo aDgus non solum de simplicibus, & sufficientibus mediis ad se amandum& ut in amando eum, salvemur, nobis prosipiciat, sed & de uberrimis , amplissimis, magnificentissimisq; , & ut verbo dicam, de talibus, quae a tali & tanta bonitate solum expectari possunt. Apostolus loquens de

iudicν DEI. Mi chare Theotime, D E u s, ut aduertere potes, non simplicem & nudam mediorum sufficientiam suppeditat ad conuertendos obstinatos, sed & effundit diuitias bonitatis suae. Apostolus, ut vides, Mopponit diuitias bonitatis Dii, thesaur is malitiae cordis imp cenitentis,&dicit, cor malitiosum ita diues esse in iniquitate, ut etiam contemnat

diuitias diuinae benignitatis, per quas Daus illum attrahit ad Poeniten-

128쪽

Liber Secundus. ra

tiam. Et nota amabo, quod non simpliciter sint diuitiae bonitatis, quas obstinatus contemnit, sed etiam diuitiae attrahentes ad poenitentiam; αrales diuitiae, quae facile non possunt ignorari. Certe haec copiosa, cumulata, & amnens mediorum sufficientia,quam D g us peccatoribus elargitur, se ut ament, clara est, Si passim sparsa inuenitur in omnibur fere sacris literis. Videbis, si aduertas, D su M nostri amantissimum, ad portam non simpliciter pulsantem, sed haerentem ad pulsandum, ut inde

mea, G veni. Adde quod & manum in portae seram imponit, tentanS an v. valeat aperire. Si condio natur foris in plateis, non concionatur simpliciter, sed clamando concionatur, id est pergit, & continuat clamamre; si clamat vi ad se nos conuertamus, videtur nunquam satis sibi fe

nihil obliuiscitur, nihil omittit ad ostendendum,quod - - -

si evisse, quod amor suus sit infinitus; &,uti dicit Apostolus, μομ---

Eualiur amor aeternox adversm nos , sua instiratione ratientiet corda nostra, vι se amemudis

E quibWs promittit istorum, ut veniens in mundum Sal- uator, in Ecclesia sua stabiliat regnum nouum. Quae eius fiatura sit sponta virgo, de vera Israelitis spiri-itualis.

terna, qua mota fuit eius prouidentia ut ad se nos attraheret. Si Pater nos non traxisset, nunquam venissemus ad filium Saluatorem nostrum. nec consequenter ad salute a.

L Sunt

129쪽

6 De Amore DEI,

Sunt certae quaedam aues , Theotime, quas Aristoteles nuncupata Apode eo quod crura habeant admodum breuia, & pedes ita omnia roboris expertes, ut ijs non magis sint usui, quam si ijs prorsus carerent. Eae si semel descendant ad terram, ita ei manent affixae, ut nunquam amplius ex se possint volatum resumere: quia ut dictum est, nullum neque crurum, neque pedum habent usum: Vnde nequeunt ullo modo

se ipsas propulsare,& in aerem vibrare, proindeque ubi decidunta , ibi manent, imo & moriuntur , nisi propitium suae impotentiae aliquem

nanciscantur ventum, qui iaciens flatum suum super faciem terrae, eas attollat, & eleuet uti plures alias res consueuit attoller . Tunc enim, si impendentes alarum suarum remigia, cum vento concurrerite se attollant, cooperando virtuti,&primo impetui idem ventus continuans suum succursum aduersus eas, attollet altius atque altius earum

volatum

Theotiine, Angeli sent velut aves , qui ob sitiam pulchritudinem di raritatem vocantur aues caeli, seu paradisi, quae nunquam vita sun in terra, nisi mortuae: Spiritus enim caelestes simulatque amorem diuinum deseruerunt, ut se traderent & addicerent proprio, subito ceciderunt,uelut mortui,in infernu: in quo & sepulti sunt: Quod mors agi in hominibus, eos separans in perpetuum ab hac mortali vita ; hoc casus fecit in Angelis, eos segregans& eiiciens aeternaliter a vita & gaudio caelesti. Verum, missis Angelis, dicamus de nobis mortalibus, qui longὸ similiores sumus Apodibus , quam illi. Nam si nos contingat deserere aerem Amoris diuini, ut ad terram deueniamus, & nos creaturis affigamus quod, pro dolori toties facimus, quoties DEuMoffendimus morimur vere, sed non morte ita integra, quin aliquis exῆ-guus remaneat motus, simulq; crura & pedes: id est aliquae minutiores affectiones, quae nobis vim imprimant ad faciendum pericuIum redintegrandi amoris cum nostro Creatore: Verum id adeo est debile , ut , in veritate ex nobis ipsis nequeamus corda nostra a peccato liberare οῦ neque attollere ad volandum ad castestis dilectionis habitaculum, quoanos miseri & infelices mortales perfidε Se voluntarie deseruimus Nec dubium, quin omni iure mereremur a DEo derelinqui, eius siquidem amorem perquam infideliter prius derelinquimus. Verum. aeterna eius elinitas sepe non sinit, ut iuxta rigorem iustitiae castigemuir

130쪽

Liber secundus. γγ

sed depromens thesauros suarum miserationum,illum Inducit,ut Iustam maledictionem a nobis averruncet. Quod praestat, dum fauorabilem- sanctissimae suae inspirationis ventum immittit. Quae inspiratio suaui . cum violentia in corda veniens, ea occupat de mouet, cogitationes extollit, impellitque affectiones in auram diuini amoris. . Prima quidem motio, Se concussio, quam DEus indit nostris cordibus, ut ad proprium bonum ea nos euigilare faciat, fit equidem in no his, sed non a nobis, id enim fit ex improuiso, antequam cogitauerimus,

Vel etiam cogitare potuerimus: eo quod seu Foemes non - coraear Cor WA A nobu , eanPam ex nos ia.d ad nostra faciat scilicet salute 'sed nostr us -- ex DEO est. Qui non solum antequam essemus, dilexit

nos, sed etiam ut essemus,& quidem sancti de immaculati essemus. In quo nos praeuenit in benedictionibus paternae dulcedinis suae, impellens animos nostros ad salutarem poenitentiam de conuersionem. Intuere amaboTheotime, miserculum Apostolorum Principem, in tristi illa nocte passionis sui Magistri, constitutum, fle suo in peccato tOFescentem. nec magis de eo cogitantem , quam si nunquam Saluatorem suum cognouisse . Instar enim apodis pedibus animi captus , terrae inhaerebat. nunquam inde se erecturus, nisi gallus sacrum tunc diuinae prouidentiae instrumentum, eodem momento,quo Christus misericordiae suae oculis eum respexit, eiusque cor lapidis instar induratum sagittis diuini sui amoris transfixit, Iargosque imbres lacrymarum, veluti Moyses i . deserto E petra percussa excitauit suo cantu eius aures reuelasset. Intuere vicissim diuinum hunc Apostolum in custodia Herodiana do mientem, duabus catenis, ut Martyrem quidem ligatum; sed simul i felicem hominem in profunda peccatorum abysso immersum, Diabolique captiuum re mancipium repraesentantem . Heu, heu i quis eum liberabit Angelus descendens de caelo;

spiratio caelestis, velut Angelus percutiens cor miseri peccatoris excitat, 'ut ex sua resurgat iniquitate. Nonne verum est, chare Theotime,quod prima commotio & concusisio, quam sentit anima, quando DEuS ea amore praeueniens, excitat, de auulsam a peccato ad se conuertita, &non solum concustio, seu succussio, sed etiam quaevis suscitatio e somno peccati fiat in nobis, de pro nobis, verum non per nos sumus quidem L a exper-

SEARCH

MENU NAVIGATION