Tractatus amoris diuini, constans libris duodecim, per reuerendiss. & illustriss. dominum Franciscum de Sales idiomate Gallico conscriptus inde anno 1629. Rothomagi eodem idiomate excusus. Nunc autem per P. Henricum Lamormaini, Societatis Jesu sacerd

발행: 1643년

분량: 652페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

De Amore DEI,

set crucifixa. Dxus bone, Theotime, si imago Abrahami, vibrantis ictum mortis super unicum suum filium, eum sacrificaturi,& imago quidem per pictorem mortalem facta. potuit emollire , &ad largum se- tum inducere eximium S. Gregorium Nissenum Episcopum, toties, quo ties illam respic ebat: quantam existimabimus fuisse emollitionem S. Francisti, quando Saluatoris, se ipsum sacrificantis super arborem crucis vidit effigiem p Qua effigies non manu mortali, sed manu magistrali unius caelestis Seraphin fuit educta, & efficta ex ipso originali prototypo repraesentans naturaliter,& ad vivum diuinum Angelorum Regem

vulneratum, contusum, crucifixum, transfixum,& trucidatum.

Anima igitur haec ita emollita, & quasi tota amoroso dolore macerata, apprime erat disposita ad impressiones & notas, tum amoriin, tum doloris sui supremi Amatoris recipiendas. Memoria enim erat tota diluta & macerata in recordatione diu mi amoris; imaginatio fortiter applicata ad repraesentanda vulnera S trucidationes, quas oculi tunc

videbant perfecte expressas in effigie praesenti; intellectus recipicbati, species maximὸ vivas, quas imaginatio illi suppeditabat; & tandem

amor adhibitus explicabat & impendebat omnes vires voluntatis, ut sibi complaceret,& se conformaret passioni sui dilem; cuius anima, dubio

procul, tota erat velut transfigurata, di transformata in alterum cruci-

fixum. Quin, ut forma& magistra corporis, habens in'illud imperium,dolores plagarum, impressit iis partibus corporis, quibus erat

sauciata, quaeq; respondebant iis, in quibus eius dilectus passus fuerat.

Amor est admirandum instrumentum ad exacuendam imaginationem ut ea sic exacuta penetret usque ad corporis exteriora. Oves Laban calefactae amore, tam fortem sibi impresserunt imaginationem, ut ea usq; ad agnellos, quos albos, variegatos, iuxta virgas, quas respiciebant in canalibus, erant pariturae, pertigerit. Imaginatio fortis una nocte homini inducit canitiem, turbatq; eius sanitatem& omnes humores confundit. Amor igitur fecit tormenta interiora huius magni amatoris S. Francisci transire usque ad exteriora, corpusq; eo de doloris telo laesit, quo eiusdem cor vulnerarat. At aperturas facere in came externa amor , qui intus erat, facere non poterat: quare ardens Seraphin veniens auxilio, iccit radios claritatis ita penetrantes, ut re ipsa CR v cIFIx I plagas exteriores impresserit in carne., quaS ante

332쪽

Liber sextus. 277 i

amor interius impresserat in anima. Ita Seraphin videns Isaiam non audere loqui, eo quod crederet se labiis pollutum, venit in nomine Domi- 'ni tangere & purificare eius labia calculo accepto de altari, fauens eo in genere eius desiderio. Myrrha producit stacten suam, quae est primus eiusdem liquor, per modum sudoris & transpirationis. Verum ut totum suum emittat succum, incisione iuuanda est. Eodem modo aiamor diuinus in S. Francisco totius vitae eius decursu fuit instar fluentirsudoris, nam in omnibus suis actionibus non ducebat spiritum, nisi petasacram hanc dilectionem. Sed ut oculiS omnium pateret incomparabilis ista amoris coelestis abundantia, Seraphin venit eu incidere, & vulata nerare, ut omnibus constaret Pla3as illas esse amoris caelestis; factae eae sunt non ferro, sed luminosis radijs. Hemi Theotime, quam amorosi dolores, & doloros amores ' nam non soliun tunc, sed tot , qtue ei restabat, vita, miseriae dicam, an felix semper Ianguens & infirmus amore incessit, Beatus Philippus Ner his aetatis suae anno So. habnit talem infammationem cordis ob amorem diuinum, ut calor sibi locum faeiens 'eius costas, multum dilatauerit; nec hoc tantum, sed ex iis quartam ct quintam fregerit, ut posset recipere plus recentis aurae. Beatus Stanis Iaus Κostha Iuuenis I . annos natus, ita fortiter amore ses Saluatoris inuadebat in ut persaepe deficiens animo, cogeretur applicare supra pectus pannos aqua frigida madefactos , ad moderandam violentiam ardoris, quem sentiebata Tandem,Theotime, putasne animam, quae aliquando iuxta suum votum degustauit consolationes caelestes, polle vivere in hoc mundo tot miseriis subiecto ac permixto, sire dolore ac langu me fere perpetuo Saepius ille magnus Vir,& magnus Sanctus, Deique intimus amicus' Franciscus Xa uerius, Societatis Illo Sacerdos, elata ad caelum voco

auditus est dum putaret maximὸ se solitarium hunc in modum ci

solationum assiuentia: vel si placet infinita tua bonitati, me abundare fac re deliciis, in calum me atrostito, qui enim vel semel inim det auit tua dulcedinem, oppido isti graue eD vivere in amarituἀnib . dum te no fratiar

333쪽

Quando igitur tricWs paulultim copiosius eIargitus est animal diuinam suam dulcedinem, &eam postea illi tollit, illa ipsa priuationα, eain vulnerat, & velut cogit illam languescentem & suspirantem eum Pi ιο . Davide exclamare: -- me r quin & queri cum Apostolor

LIBER VII.

336쪽

LIBER SEPTIMUS.

FICITUR IN ORATIONE.

Euomodo amor uniat animam eum DEO in oratis e.

ON loquor hic de unIone generali cordis humani cum D E O , sed de certis quibusdam actibus &

motibus particularibus , quos anima abfracta a curis temporalibus, & collecta in D p o peculiari studio facit per modum orationis; ut se se magicac magis uniat &coniungat diuinae bonitati. DicovNIAT & CONIvNGAT: est enim differentia inter vis nire &coniungere rem unam alteri; & arctare vel cogere unam rem Contra alteram, vel supra alteram v eo quod ad iungendam & uniendam rem unam alteri rei, sola&simplici applicatione opus sit; eo sciliceti, modo, ut se contingant & consocient: ad eum fere modum, quo vites vlmis Dissit iroo by Coos e

337쪽

vlmis, vel . quod idem est multis in locis palis junguntur de alligantur ;sciit & iasmina, seu flores in hortis coniunguntur pergulis, seu cancellis quibusdam. Verum ad coarctandum, & quasi cogendum, fortis applicatio adhibenda est, quatenus unio incrementum di augmentum capiat. Quo fit, ut stringere, constringere, coarctare , sit fortiter & intiis me res inter se iungere: uti videmus hederam iungere se arboribus: ea enim non se unit ijs, sed illas adeo grauiter premit,& astringit sese ad illas,ut etiam penetret,& earum cortices ingrediatur. Comparatio amoris infantium aduersus Matres hoc loco , ob suam innocentiam & puritatem non debet negligi. Intuere igitur eximium quempiam infantem, cui sedenS mater apertum praesentat sinum. Is totis, quibus pollet viribus, intra matris brachia se inijcit, colligans &complicans totum suum corpusculum super amabile matris pectus ; i tuere & reciproce eius matrem, quomodo eum recipiens constringata, . Nut ita dicam, suo agglutinet gremio, eumque deosculans iungat orsuum ori infantis. Sed vide vicissim paruum hunc pusionem inescatum blanditijs maternis, qualiter ex parte sua cooperetur unioni, inter α.& matrem ineundae; nam constrin3it etiam ille & premita, quantum potest pectus & faciem matris , &, ut appareta, vult se totum immeroere & abscondere in charo matris gremio,de quo extractus est. Tunc autem, Theotime, unio est Peracta: quae licet non sit nisi una. non ideo tamen cessat procedere ex matre & filior verum eo modo, vide pendeat tota ex Matre: quia attraxit illa ad se infantem, primaquia fuit, quae eundem constrinxit inter brachia, & supra suum pectus posuit: vires enim pueri non erant tantae, ut potuerint ita fortiter interstringeredi pressare matrem. Tamen quae potest ex sua parte praestare, non negli- .isit, sed collectis omnibus viribus pressat sinu in maternum, non solum consentiendo suaui unioni, quam mater exercet, sed etiam toto animo debiles suos conatus unioni contribui , dico DEBILES Suos CONATus, quia ita sunt imbecilles, ut potius videamur tentamina unionis, quam Asonio' ita ictitur, Theotime, Christus ostendens perquam amabilem sinum diuini sit amoris animae deuotae, totam ad se attrahit, colligit, &, ut ita dicam, complicat & replicat omnes potentias illius in gremio suae dulcedinis plusquam maternae. Deinde ardens amore comprimit animam, ς - &astrin-

338쪽

Liber Septimus. 2II

& astringit super suauitatis suae labra, & super ubera omnibus deliciis a

fluentia, deosculans sacro Oris sui osculo dat suas mammillas, vino quouis meliores, degustandas ac sugendas. Tunc anima inescata delicij chorum fauorum, non solum consentit, seque exhibet unioni, quam D sus facit; sed totis viribus cooperatur, nitens se iungere, & vnir semper sortius & fortius diuinae bonitati: ita tamen, ut probe intelligat suam unionem fle coniunctione in cum suprema hac suauitate, totam quantam dependere ab operatione diuina, sine qua non posset illa De minimum quidem coniunctionis tentamen facer , ut se illi v-

Quando pulchritudo quaepiam in propatulo, quam homines magno ardore intuentur, posita est; vel excellens aliqua melodia magna cum attentione auditur; vel demum quando discursus bene formatus magna animorum contentione percipitur: dicitur, quidni talis pulchritudo oculos spectatorum in se teneat fixos quidni huiusmodi musica aures habeat attentas, &tam egregius discursus quomodo audientium animos ad se non rapiat Ecquid est aliud oculos habere fixos, aure cattentas, rapere animos, nisi unire & iungere perarcte sensus & potentias, de quibus sermo est, cum suis obiectis p An ma igitur se iungendo suo obiecto se comprimit de constringit, quando erga illud afficitur, in illudque fertur magno impetu & attentione. Nam constrictio haec aliud non est, quam progressus & prosectus unionis & coniunctionis. Vtimur eodem verbo in nostro idiomate, loquendo de rebus moralibus r VRGE R vT HOC vEL ILLvD FACIAM, ut maneam, id est non solum suade G& rogat, sed magnopere etiam contendit, . ut hoc illi praestem. Vtiperegrini in Emaus proficiscentes fecerunt, cum Christo agentes: quia non solum facti sunt supplices illi, ut secum maneret, sed etiam coegerunt,& velut violentiam amorosiam adhibuerunt , . Porro, unio saepe fit in oratione per exiguas quidem, sed per saepius iteratas eiaculationes & accelerationes profectus animae in D E v M. Et si aduertas ad paruulos infantes uberibus maternis inhaerenteS, videbis qualiter successive se ad dicta applicent ubera, & eadem constringant: idq; per quasdam suspirationes & conatus, quos auiditas sugendi iis communicat. Ita in oratione cor unitum D so saepius instat conaturq; per certos quosdam motus unionem firmiorem & arctiorem cum

339쪽

et ar De Amore DEI,

diuina dulcedine reddere & magis perficere: exempli causa, cum anima diutius experta est sensum unionis, per qua in suaviter degustauit, quam sit ea felix quod sit Dgi, tandem adaugens dictam unionem arctior constrictione&intensiore cordis suspiratione ita Domine dicit illata,

tui fim tota, tota ab bulla exceptione ; vel certe: o Domine, sium vere CT esse volo semper magis tua : aut per modum orationis: o dulcis IESU, semper

fortius ac fori ius me in cor tuum attrahe, ut amor tum me deglutiati, totam babyorbe.it, in abnssu a d ulcedinis. Saepe alias unio fit, non per repet ias ciaculationes mentis, sed per modum continuae & insensibilis compressionis, & acceleratio nona cordis in diuinam bonitatem. Nam quemadmodum videmus magnam aliquam & grauem massam plumbi, aeris, vel lapidis, &c. esto cum impetu non proisciatur, seipsam contra terram urgere, premere, in eamq; - , dum super eam iacet, ita immergere, ut cum tempore tota deprehendatur taliter terrae immersa, idque ratione inclinationis insiti sibi ponderis, ut per suam grauitatem semper tendat magis ad centrum. Ita cor nostrum semel Dgo unitum, si maneat in ista unione, & non habeat impedimentum, a quo alio diuertatur, continue se per insensibilis unionis progressum deprimit, usque dum totum quantum immersum sit, in Dro, & hoc ratione sacrae inclinationis, quam amor ei ad Minagis ac magis uniendum summae bonitati indidit. Nam, ut dicit Apostolus Galliae S. Dionysius: amor est virtus νmriua, id est qua nos defert ad perfectam unionem summi bovi. Siquidem veritas est indubitata, quod diuinus amor, quam diu sumus in hoc mundo, sit motus quidam, vel minimum habitus activus tendens ad motum, qui etiam tunc cum pertigerit ad simplicem unionem, non quiescit, sed agit semper, esto imperaceptibiliter, ad magis & nragis perpetuo augendam, & perficiendam

dictam unionem.

Ita ardores, quae amant transplantari, postquam transplantatae sunt expandunt suas radices, & in gremio tertae, quae eorum est elementum N alimentum, alte se inserunt ;& hoc nemine aduertente dum fit, postquam aute factum, nemo non notat. Sed & cor humanum transplantatum de mundo per caelestem amorem in D Eu M, si strenue se in oratione

exerceat, cotinue se pandet, di diuinitati inseret, reses se se arcti' semper eius

340쪽

Liber Septimus. 233

eius bonitati. Et hoc per incrementa imperceptibilia, quorum pro-- gressus dum fit, non facile notatur, facile autem dum factus est. Si liquorem quempiam exquisitum, v g. aquam Imperialem, ut vocant, biberis, sit napi ex unio illius tecum fiet eodem momento, quo il- Iam sumes: receptio enim, & vnio illius hac in re idem sunt: sed deinde,

sensim & quasi sine sensu,unio se amplificabit & dilatabit per progressum

imperceptibiliter sensibilem. Nam virtus istius aquae, penetrans Omnes partes, consortabit cerebrum, vegetabit & recreabit cor, nec non viis

res suas extendet ad omnes spiritus vitales. Ita sensus dilectionis, exempli causa , quod DE vs sit bonus , simulatque cor intrat, statim conficit unionem cum ista bonitate; verum si diutius aliquantulum ibi commoretur ad instar unguenti aut suffitus pretiosi, omnes animae paristes penetrat, expandit & dilatat se in nostra voluntate, &, claritatis causa, se incorporat cum nostra anima,iungens & vniens se omni ex part nobis. Et hoc est, quod eximius Rex David nos docet, quando verba sacra comparat melli: nam quis nescit dulcedine mellis magis & magis se unire nostro sensui per continuum progressum sui saporis; quod mel retentum diu in ore ,& paulatim per fauces demissum in ventriculum, mirum dictu, quam bene afficiat sensum gustus. Eodem modo sensus 'honitatis diuinae expressus verbo S. Brunonis. 6 BONITA si vel Sancti Thomae Apostoli: DOMIN vs M E vs, & DEvs M sust vel Beatae Magdalenae r RABBON Ii vel Sancti Francisci: DE vs M Eus&OMNIA. sensus inquam hic, commorans aliquo spatio temporis in corde amor so, se dilatat,extendit immergitq; per intimam penetrationem in anima, R magis atque magis illam diluit & imbuit suo sapore, quod aliud non est, quam augere unionem: sicut facit pretiosium unguentum, vel balsamum, quod cadens supra gossipium, seu bombyeem miscet &vnit se illi taliter per gradus semper sortiores, paulatim tamen) ut tandem dici non possit angossipium sit suffumigatum, an ipse sumtus, neq; an sumtus sit gossipium, vel gossipium sumtus. δ quam beata est anima illa, quae in cordis sui tranquillitate sacrum sensum praesentiae diuinae amorose conseruati nam eius cnm diuina bonitate unio crescet perpetuo,

esto id fiat insensibiliter & contemperabit imbuetque totam animam sua infinita suauitate . Porro , quando loquor de sacro sensu praesentiae DEI, hac in re non intendo loqui de sensu, qui percipitur, sed

SEARCH

MENU NAVIGATION