Tractatus amoris diuini, constans libris duodecim, per reuerendiss. & illustriss. dominum Franciscum de Sales idiomate Gallico conscriptus inde anno 1629. Rothomagi eodem idiomate excusus. Nunc autem per P. Henricum Lamormaini, Societatis Jesu sacerd

발행: 1643년

분량: 652페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

312 De Amore DEI,

quaesiuit tantum, sed eum adiurauit, ut libere sibi diceret; quod fecita

medicus: explorato enim eius pulsu dixit, nullum superesse amplius remedium, imo futurum ut antequam sol occidat, occidat & infirmus; at inquit Basilius, si usque in crastinum viverem, qu:d diceresὸ Respondit Medicus, si id eueniat, sacris Christianorum , ut nunc sancte tibi promitto , initiabor, fiamque vere Christianus . Tunc sanctus ad D su Mcorde & corpore conuersus, eum supplex orauit: & vitae corporali prolongationem in fauorem spiritualis sui medici impetrauit i hic medicus animaduerso hoc tam cuidenti miraculo, ad veram fidem se conuertit. Quare sanctus Basilius magno fortique animo se proripiense lecto, ad Ecclesiam contulit, eumque cum tota eius familia sacris Baptismi aquis abluit. Deinde cum reuersus esset ad suum conclaue ,& in suo se grabato reposuisset, & sat longo temporis interuallo orationibus D Eo fundendis se occupasset, eos, qui aderanta, ad D Eo toto corde seruiendum sancte exhortatus suisset, & videns Angelos ad

se venientes, maxima cum suauitate verba haec pronunciasset: en manus tuas Domine, commendo stiritum, animam D E o Creatori suo suavis-

sine reddidit. Afflictus medicus ob iacturam tanti patris, effectu fiam Christianus, videns eum ita suauiter vitam cum morte commutaΩse , amplexatus est , suisque Iachrymis velut paruis rivulis persu-dit , dixitquO : O magne Basili. DEI Ierue . vere si Oolus, , non sis hodie mortuus fuissu , quam heris Ecquis non videt hanc morte . totam esse ex amor Beata autem Mater Theresia de I E s v, post suam mortem reuelauit se ex humanis, assultu & impetu amoris ita violento sublatam fuisso, ut natura non potente eum sufferro, anima coacta fuerit ad suum Dilectum, qui fuit Obiectum suarum affectionum,

Historia

372쪽

Liber septimus. 3I3

Historia admirabilis de obitu Nobilis cuiusdam, qui mortuus fuit ex amore super montem Oliveti.

Raeter ea, quae retuli, inueni hiitoriam unam, quae, quo est admirabilior, eo etiam apud sacros Amantes est fide dignior: siqiside, ut dicit S. Apostolus, e νιν- omnia eredo, id est non facile existimat mendacia a quoquam reserri, ii si falsitatis signa, in eo, quod refertur, manifeste appareant. Et hoc praesertim, quando res, quae referuntur, commendanc sic exaltant DEI amorem aduersus homines, vel vicissim amorem hominum aduersus D Eu M. Charitas siquidem, quae est suprema virtutu n omnium Regina, ad instar Principum in rebus, quae spectant ad gloriam sui Imperij & Dominatus unice sibi complacet. EGquamuis res, quam relaturus sum, non sit ita publicata. neque testimoniis confirmata, sicut magnitudo miraculi, quod continet, requirer videtur, non ideo tamen fide caret: nam, ut dicit eximius S. Augustinus: vix sciuntur miracula, sint quantumuis illustria, etiam in loco ipso ubi patrantur. Et quamuis illi ipsi, qui ea oculis conspexerint, referant, tamen ut credantur, sua non carent difficultate: at non propterea non sunt vera ς imo vero in materia Religionis homines bene instituti maiori cum suauitate credunt res, in quibus plus difficultatis & admirationis deprehenditur, quam quae creditu faciles in G. Illustris comprimis virtute Christiana,& equestri dignitate celebris vir aliquis, traiecto mari, perrexit in Palaestinam inuisurus loca sacra, in quibus Saluator noster Redemptionem humanam operatus fuerat. Ut autem digna & solida poneret fundamenta istius sancti exerci iij, ante omnia , facta conses,ione peccatorum quam accuratissime, sumptaque magna cum pietate sacrosancta Eucharistia, primo omnium ad ijt Ciuitatem Nazareth, ubi ab Angelo Virgini sanctissimae sacra Incarnatio an nunciata est,& adorandae Conceptionis oeconomia verbi aeterni confecta. Hic existens,eximius noster peregrinus coepit contemplari caelestis bonitatis abyssum, quae dignata fuerat suscipere carnem

humanam ad eripiendum hominem ab aeterna damnatione. Inde transiit Vu a ia

373쪽

sio De Amore DEI,

In Bethlehem loeum Natiuitatis. Hic quantam lacrymarum copiam profuderit, contemplans eas, quibus filius DEI, tenelIus virginis pusio sanctum irrorarat stabulum, nemo facile dixerit. Nec lacrymas solum fudit, sed innumeris vicibus si crae illius stabuli terrae fixit oscula; nec satis, puluerem enim in quo prima Christi infantia recepta fuerat, saepius linxit His in Bethlehem ita peractis, contendit in Bethabaram, & inde transiit usque ad districtum Bethaniae; ibi recordatus Christum se vestibus expoli alia ad recipiendum Baptismum, ipse etiam suis se expoliauit, di ingrediens Jordanem, se ipsum in eo lauit,exq; dictis fluuii aquis bibie. Videbatur sibi videre Saluatorem Baptismum accipientem de manu sui Praecursoris, sed & Spiritum sanctum in illum descendentem sicut columbam, insuper & caelos apertos, unde ut illi videbatur in vox de ea Io

transiit in desertum, & ibi oculis suae mentis vidit Saluatorem iesuitaniatem, certantem & vincentem generis humani inimicum, ac deinde Αngelos, admirandos ei cibos subministrantes. Inde conscendit montem Τhabor, ubi transfiguratum Saluatorem visus est sibi iterum videre; de inde petiit montem Sionis, ubi, ut ei videbatur, intuitus est Saluatorem adhuc genibus flexum intra cinnaculum, pedes discipulorum lauantem,& post ubi rediit ad mensam distribuentem diuinum suum corpus in sacra Eucharistiar Inde pertransiit torrentem Cedron & intrauit hortum C et semani: ubi eius cor in lacrymas amabilissimi doloris totum quantum dissolutum est, dum ob oculos mentis sita poneret sudorem sanguineum in illa extrema Agonia, quam Saluator ibi passus fuerat: deinde statim vidit ligari, trahi & duci in Ciuitatem Hierusalem, quo & ipse e sam pergens, eum secutus est, ubiq; vestigii S sui dilecti inhaerens, vidit , etiam oculis imaginationis eum huc & illuc trahi, ad Annam, ad Caipham, ad Pilatum, ad Herodem, ac deinde flagellari, irrideri, conspui. coronari spinis, praesentari populo, ad mortem condemnari, cruce insuper portanda ad loc um supplicii onerari, quam dum humeris suis baia

lat, ei lamentans occurrit Mater tota quanta doloribus macerata: ocia, currerunt Ze aliae nocinullae Matronae Hierosolymitanae, ouae matri se adiunxerant, super eum flentes. Tandem deuotus noster peregrinurconscendit montemCaluariae: ubi in spiritu vidit crucem depositam, super terram, de Saluatorem Omnia O nudum extendi ac collocari: cui ii senti-

374쪽

Liber Septimus. 3Is

gentibus clauis pedes & manus crudelissime affigebantur. Conseque uter contemplatus est quomodo eleuata sit crux in altum, simulq, Dominus in ea crucifixus ἱ vidit di sanguinem, qui rivuli instar ex omnibus di uini corporis suspensi partibus in terram profluebat. Intuitus etiam est sacram Virginem, totam quantam doloris gladio transfixam : deinde

vertit oculos ad Saluatorem crucifixum, cuius septem verba magno cum

dolore S compassionis affectu audivit. tandemq; vidit morientem, post mortuum, ac postremo ictum lancea, & foramen seu aperturam lateris, monstrante plagam diuini eius cordis,deinde deponi&auferri, deq; eruce ablatum deferri ad sepulchru, quo secutus est, profundens lacrym ruminare super loca, sanguine Saluatoris madefacta: intrὸuit etiam eius sepulchruin de cor suum apud corpus Domini sepeliuit. Et resurgens cum illo contulit se in Emaus, ubi contemplatus est quicquid inter Dominum &duos discipulos peractum est;&reuersus deinde super monistem Olivarum ubi peractum est mysterium Ascensionis; ultima etiam vestigia pedum Saluatoris obseruauit, & super ea se prosternens millier de millies deosculatus est cum suspirijs infiniti amoris. Hic coepit omnes vires suaruin affectionum ad se reuocare, ad instar periti alicuius Sagittar ij, retrahentis ad se chordam sui arcus quando vult sagittam mitteret de Inde eleuans in caelum oculos & manus , Ο Iasu mi, inquit, mi dulcis Issu, ubi te ulterius quaeram, & sequar, in terra non inis uenio l O IEsu, IEsu mi, amor mi, concede ergo huic cordi meo, utate sequatur, & te ad suprema tendentem comitetur. Et una cum hisce verbis amore ardentibus animam suam instar sacrae cuiuspia in sagittae ad caelum emisit, inq; album beatissimi sui obiecti ut diuinus Sagittarius ei culatus est. Eius comites Z: famuli, qui ita subito viderunt egregium

hunc sacrum amatorem cadere in terram, qtIasi exanimem, obstupeia 'scentes casum tam inopinatum, celeri cursu vocatum luerunt medicumro ui cum Nipse celeriter aduolasset, eum iuuenit omnino mortuum .

Et, ut certius iudicium sormaret de causis tam inopinatae mortis, inquia, si uit qualis is fuisset complexionis, quos mores habuisset,quae & aliae de fundii fuissent circumstantiae is, edoctus eum suisse natura suaui, amabili, pietatiq; ad stupore omnium. qui eum, norant deditum, ardenterq;DEuΜ amasse . . Quo audito, dixit ipse medicus, dubio procul e iii in cor ex excessu amoris ruptum est. &, ut firmioribus adhuc argumentis

V u 3 suum

375쪽

316 De Amore DEI,

suum stabilIret iudicium, voluit ut aperiretur, quod cum factu esset,egregium cor, sed apertum cum his verbis in eo exculptis, inuentum est: Iasu AMOR MI. Amor igitur in hoc corde functus est mortis officio, separans animam a corpore, nulla alia ad id concurrente causa. Si huius historiae auctorem requiris, adi S. Bernardinum Senensem auctorem conaprimis doctum & sanctum , qui hanc historiam primo suoru sermonum de Ascen fione Domini recenset. Alius quoque auctor sere eiusdem aetatis, qui ex humilitate nomen suum reticuit, quod tamen omni iure nominari debuit set in libro, quem insignivit titulo speculi spiritualis, narrat unain aliam historiam, hac ad-' huc admirapiliorem. Dicit enim in districtu Prouinciae Regionis Gal-liae, fuisse Dominum quendam magnopere deditum amori DEl,&deuotioni erga sanctissimum Eucharistiae Sacramentum; ci die quodam, cum magnis affligeretur corporis doloribus, qui continuo creaban vomitus: allata est sacra Eucharistiata, quam non audens recipere propter periculum eiectionis, rogauit suum Curionem, ut minimum suo applicaret pectori & signaret se crucis signo, quod cum factum esset, tem-POris momento inflammatum pectus sancto amore se medio diffindens

intra se alimentum caeleste, cui inerat dilectus, attraxit,eodemque tempore animam emisit. Aduerto equidem hanc historiam, multum esse extraordinariam, & quae proinde mereretur testimonium maioris ponderis i verum post verissimam historiam fissi cordis S. Clarat de Monte Falconis,quae etiam hodie a quouis mortali videri potest; &quae est de Stigmatibus S. Francisco impressis, quae verissima est, nihil creditu dita ficile inuenio inter effectus diuini amoris. Beatisimam Virginem DEI Matrem mortuam esse ex amore

in silium.

On sacile dubitari potest quin eximius S Ioseph suerit

mortuus ante passionem & mortem Saluatoris: si enim adhuc vixisset, tempore passionis minime Matrem suam illo uiuo, Joanni commendasset. Quis autem cogitare poterit, quam fideliter, quam studiose, quam amanter

charus hic filius & dilectus Alomnus patri suo nutritio ex hoc

376쪽

Liber Septimus. 3II

ex hoc miindo ad alium abeunti adstiterit ac seruierIty ms Hereris,ffusuram msericordiam eonse Demur. Alii quis nobis enarrabit, quae & quanta' suauitatis, charitatis,& misericordiar, non specie tenus, sed re ipsa argumenta & testimonia bonus hic Pater Nutritius aduersus Saluatorem ,ΑLuMNuM suum amantissimum exhibuerit & ediderit, maxime autem

dum pusio in hoc miseri mundi domicilium ingredi, inque eo comm O- rari dignatus est Et quis igitur non crederet quod Iosepho emundo

hoc discedenti diuinus filius non reddiderit centuplum, eum cumulanSomni suauitatum caelcstium genere Ciconiae sunt vera e gies & forma in uiuae pietatis filiorum aduersus parentes, & vicissim parentum adue sus filios. Sicut commeando sunt enim aues migrantes ex una Re gione in aliam portant parentes suos, ubi senuerint, ita dum paruae erant portabantur eadem occasione a parentibus. Dum Saluator esset adhuc tenellus infans , magnus Joseph Pater eius Nutritius, &gloriosi iasma Virgo eius Mater saepius eum gestarunt, in specie autem eundo i Λ πptum ex Iudaea,& vicissi in ex AEgypto in Iudaeam. Quis igitur dubitab it, quin Sanctus hic Pater, postquam attigit finem commorationis sitae ira hac vita, fuerit reciproce, suo modo, gestatus ac portatus ab Α-Lii MNo suo, maxime dii ex hoc mundo transitur' erat in alium , seu in sinu

Abra hae, ut inde eum transferret in suum, id est, in gloriam suam, in quam die sinum A scensionis plene peruenit Sanctus iste Ioseph, qui tantopere

in vita sua D guM DEtq; filium amarat, alia morte nequibat mori, quam amoris. Nam dum charum suum Issu M inter distractiones huius vitae, iuxta suum votum amare non posset, &iam absoluisset obsequia, quae in illius tenera aetate ab eo requirebantur, quid supererat, nisi, ut diceret Patri aeterno, o Pater opus quod dedisti mihi absolui; Ae deinde Filio, o Fili mi, uti Pater tuus caelestis corpus tuum, quando in mundum venisti in manus meas posuit : ita die hoc mei e mundo discessus

Talis, ut existimo, fuit mors magni Patriarchae, hominis electI prae omnibus alijs ad exhibenda omnium tenerrima & maxime amorosa officia, quae aliquando fuerunt exhibita, Λ: nunquam similia exhibendia sunt D si filio; excipio tamen ea, quae exhibuit caelestis eius sponsa, vera& naturalis mater ciusdem filii; que satis ostendunt eam mori non potuisse alia morte, quam morte amoris, quae est mors omnium nobilissima, δέ

377쪽

3ig De Amore DEI,

made consequenter debita nobilissimae vitae, quae unquam fuit inte Creaturas rationales; mors inquam, qua ipsi Angeli mori desiderarent. si mortis essent capaces Si dictum fuit primos Christianos soli: unum cor & unam animam habuisse propter perfectionem mutuae dilectionis ; si S. Paulus scripsit se non amplius vivere; vivere autem in s Christum, radione arctissimae Vesonis cordis sui cu corde Domini de Magistri sui, per quam Vnionem cius anima, qua animabatur in suo

corde, erat velut mortua, ut viveret in corde Saluatoris,quem unice diligebat. Daus bone i quanto est verius sacram hanc Virginem, una cum filio suo unam tantum habuisse animam, unum cor. & unam vitam. ita ut haec caelestis mater, vivens, non viveret illa, sed filius in illa. Erateni in mater amantior, di magis amata, quam unquam ulla fuerit, & amans & amata: Ze non quocunq; amore, sed amore incomparabilite eminentiore, quam omnium Angelorum & hominum esse potuerita, tanto scilicet eminentiore amore, quanto nomina unicae matris, & vnici filii, sunt nomina super alia omnia nomina in genere S materia amoris : dico Matrem unicam unici filii, quia omnes filii alii hominum participantes carnem & sanguinem,recolunt suam productionem procedere a Patre & matre; sed in hoc, ut tota eius Natiuitas humana dependebat a sola matre, quae sola&unica materiam contribuit, quam Spiritus Sanctus in eo genere ad conceptionem huius diuini infantis tribuer non poterat; ita etiam illi soli debebatur, & vero etiam attributus est omnis amor, qui proueniebat ex productione tali. Ita, ut filius hic, R Maher haec fuerint uniti unione tanto excellentiori, quanto illa habet nomen disserentius in amore super omnia alia nomina. Quis enim vnquam inter omnes Seraphinos porpit dicere Saluatori: Tu MEus vll Rus

nibus creaturis per Saluatorem fuit dictum: Tu vERA MEA ES MATER,

ET EGO SuM vERus FIMus Tvvs ToTus. Si igitur seruus, qui amat,ausus est

dicere, & dixit in veritate, non habere se aliam vitam, quam vitam sui Domini; o quanto confidentius & ardentius Mater haec potuit & debuit exclamare Non habeo ego vitam aliam, quam vitam filii mei, vita mea tota est in vita illius, & vicisiim illius tota est in mea: Non enim am-Pliuo erat vato, sed unitas animae di vitae inter matrem & filium.

378쪽

, Liber septimus. . 379

Porro, si mater haec vivebat vita filii sui, quis dubitet etiam mortuam esse morte filij sui Nam qualis est vita, talis est mors. Phoenix ut resertur, postquam valde senuit, supra altum aliquem montium ligna aromatica in magna quantitate colligit, seq; super illa, ut super lectum honoris collocat, & vitam suam finit: eo cnim tempore, quo sol in meridie ardentiores iacit radios, unica haec avis ut promoueat, ac adiiciat ad solis ardorem aliquid incrementi, non intermittit etiam super lignite iacens, alas adinvicem percutere, quoadusq; illud ignem concipiat, &conflagrans cuin illa lignorum strue, se consiuinat, & inter odoriserae flammas moriatur et eodem modo, Theotime, postquam beata Virgo per continuam & maxime unicam memoriam omnia amore digniora vitae & mortis filii sui mysteria in animo suo collegisset, & rei' e sempe inter ista omnia ardentiores inspirationes quas eius filius, sol iustitiae, super mortales in ardentissimo charitatis meridie iacere consueuit r cepisset, ac deinde etiam secisset sua ex parte perpetuum conte Plationis motum, tandem sacer ignis diuini istius amoris eam totam ut gravtissimum suauitatis holocaustum absumpsit: & ita absumpsit, ut hoc igne mortua sitis, eiuS autem anima, velut rapta, transportata est inter brachia dilectionis filii sui. O mors amorose vitalis, is amor vitaliter mortalis lComplures Sacri Amatores coram praesentes adsuerunt Christo In cruce morienti. Inter quos , qui plus habuere amoris, etiam plus

doloris. Amor enim erat contemperatus, & velut maceratus in dolore, dolor vicissim in amore; & omnes illi, qui propter patientem Saluatorem magno affic labantur amore, magna quoq; compassione & dOIore mouebantur. At dulcis matris cor, quae super omnes amabata,

profundius, quam in cuiusqnam alius , transiuit doloris gladius; tunc dolor filii fuit pretacutus ille a Simeone praedictus gladius, qui cor matris

pertransiuit tanto vehementius, quanto scilicet cor hoc maternum magis erat conglutinatum, iunctum & unitum unione filii ita persecta, nihil vulnerare potuerit unius cor, quin & alterius ad viuum sauciaret. Caeterum cum pectus hoc maternum ita amore esset sauciatum, non λ- Isim non requisiuit sanitatem sui vulneris, sed plagam illam magis amauit, Quam ullam sanitatem. habens maximo in pretio iacula doloris, quae 1cceperat ex amore, qur amor eiaculatus suaat illa tu cius cor . vnd

379쪽

adio De Amore DEI,

desiderabat eoniniuὲ mori ex illis, quia ex iis filius ἔam mortuus fuerat. Qui filius, ut dicit uniuersa scriptura,& omnes Doctores, inter flammas charitaris, peracto & consummato holocausto, pro totius mundi peccatis exspirauit.

Mortuam fuisse Goriosam Virginem amore summὰβaui s

. tranquillo.

Na ex parte dicitur beatam Virginem sanctae Mathildi reuelat se, se alia ex infirmitate non esse mortuam, quam ex impetuoso quodam diuini amoris assultu; ex altera autem parte S Brigitta & S. Ioannes Damascenus testantur eam mortuam ei se morte comprimis placida. Vtruinq, , Theotime,verum est. Stellae admodum sunt pulchrae visu, S iaciunt in oculos aspicientium clarissima lumina. verum, si aduertisti,per radiationem, scintillationem de luminis eiaculationem, sic suos producunt radios, ac si generarent lumen diuersis ac iteratis nisibus: si- De quod eorum claritas debilis & subobscura, non possit agere continue & aequaliter,sive quod oculi nostri imbecilles non habeant visum constantem fle firmum propter magnam distantiam, quae in inter astra di illos. Ita ordinariἡ Sancti:,qui mortui sunt amore, senserunt magnam varietatem accidentium de dilectionis symptomatum antequam morerentur ; senserunt & magnas aspirationeS, magnos assultus, magnas ecianases,ma nos languor , magnas denique agonias; unde eorum amor videbatur per diuersos conatu & per plures assultus iterato resumptos, beatam eorum mortem parere. Quod fiebat ratione debilioris eorum arnoris,nondum penitus consummati. Vnde non poterat continuar dilectionem in aequabili intensione. At vero aliter res agebatur in anctissima Virgine; nam quemadmodum crescere videmus auroram non iteratis & diuersis conati-hus.' succussibus, sed certa dilatatione, 6e continuo augmento, quod propemodum insensibiliter est sensibile; sic, ut vere videatur crescer an claritate,sed ita aequabiliter, ut nemo notare possit aliquam interruptionem a

380쪽

Liber Septimus. 32I

ptionem, stra rationem aut discontinuationem eius incrementorum rhoc modo diuinus amor quovis momento crescebat in corde Virginali gloriosae matris, sed illa augmenta erant suavia, continua, sine agitatione, sine succussit Sc sine ulla violentia. Non, non Theoti ine, admittenda est impetuosa agitatio in caelesti lioc amore in aterni cordis gloriosissimae Virginis. amor enim ex se ipso suavis est, gra tiosius, placidus & tranquillus Quodsi nonnunquam ciet impetus aliquos vel paruos assultus, quibus nonnihil succutiat mentem, hoc ideo sit, quia renisu indeprehcndit. At quando ei patent aditus ad animam, nec ullae adsunt oppositiones, aut contrarietates incomparabili cum suauitate & tranquillitate

pergit in suis progressibus. Ita igitur sancta dilectio vires suas impendebat exercebatque in virginali corde sacratissimae matris sine violento impetu, quia non inueniebat quicquam, quod sibi resisteret, aut progressum suum impediret: nam quemadmodum conspiciuntur magni suuii iacere bullas, & excitare fluctus & resultationes magno cum brumore & strepitu circa loca scabrosa, in quibus rupes exhibent scopulos ct oblongos arenarum cumulos, qui se opponunt & impediunt aquae suxum; vel contra, quando sunt in locis planis, labuntur, & fluunt suauiter sine ullo renisur ita omnino amor diuinus deprehendens in animabus humanis complura impedimenta 3 renixus f uti reuera in omni-hus reperiuntur, licet cum discrimine ) exercet violentias, impugnans & expugnans prauas animi inclinationes, percutiens cor, impellens vo Iuntatem per diuersas agitationes & conatus differentes, ut sibi pare Gaditum, vel minimum pertranseat obstacula. At in Virgine sacra omnia fauebant, At promouebant cursum amoris caes cstis; sed 3c progressus&incrementa illius amoris incomparabiliter magis se in illa dilatabant 3e augebanta, quam in omnibuS aliis creaturis. Erant tamen progressus

illi infinite suaves, placidi & tranquilli. Non, non inquam passa est deliquium vel ex amore, vel ex compassione apud crucem filii, licet tunc utriusque accessum ardentissimum N dolorosissimum, qui vix excogitari potest, habuerit ; nam quamuis negari non potest accessus ille fuerit maximus, simul etiam fuit fortis A: suauis, potens S: tranquillus, activus S: placidus, compositus ex calor , acuto quidem, sed simul suaui.

Non dico, Theotime, in anima Beatissimae Virginis non fuisse duas

SEARCH

MENU NAVIGATION