Tractatus amoris diuini, constans libris duodecim, per reuerendiss. & illustriss. dominum Franciscum de Sales idiomate Gallico conscriptus inde anno 1629. Rothomagi eodem idiomate excusus. Nunc autem per P. Henricum Lamormaini, Societatis Jesu sacerd

발행: 1643년

분량: 652페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

3 o De Amore DEI,

strenue eurrunt.. Omnes igitur non possunt, id est non expedit omnibus semper omnia obseruare consilia, quae, cum data sint in fauorem charitatis, illa iis est loco regulae, loco menserae, eorumque vrget execu

Quando igitur charitas ita ordinat ac disponit, , monachi ac Religiosi extrahuntur ex Monasterijs & coenobiis, ut fiant Cardinales, Praelati, Parochi et quinimo, etiam aliquando educuntur, ut Matrimonium . ineant pro tranquillitate regnorum, sic uti paulo ante dixi. Q dsi charitas educit e Monasterijs eos, qui solenni voto in ijs se D a o consecrarant, a fortiori,ut loquuntur in scholis, & propter minorem causam potest eiusdem charitatis auctoritate suaderi pluribus, ut maneant i mundo, seruent suas diuitias, matrimonium ineant, imo arma capiant, bellum suscipiant, susceptumq; prosequantur; quod tamen non nego esse professionem perquam periculosam. Quando autem charitas velut manu ducit aliquos ad paupertatem, & alios retrahit; quando impellit aliquos ad Matrimonia, aliquos ad tontinentiam; includit in Monasterijs aliquos, & alios egredi facit; non obligatur vlli mortalium facti sui reddere rationem. Habet enim absolutam potestatem in legem Christianam , sicut scriptum est r

ctum est: ποσφρ' er et quod si quispiam velit ei litem indicero, & protestari, quare sic faciat λ Respondebit audacter e qui nomνο- tis ἄν- Meti omnia facta sunt propter charitatem, Zccharitarpropter DE v M. Omnia seruire debent charitati, illa autem nulli: & ne ipsim et quidem suo dilecto, cuius illa non est ancilla, sed sponsa,cui non exhibet seruitia, sed amore illum demulcet. Propter haec accipiendus est ab illa ordo exercitii consiliorum: illa enim aliquibus iniunget & o dinabit castitatem, & non paupertatem, aliis obedientiam, & non castitatem. Alios iubebit ieiunare, & non eleemosynam porrigere, alios eleemosynam tribuere egenis,& non ieiunare: sed & aliquibus solitudianem decernet, non autem onus pastorale: aliquos etiam volet inter homines eonueriari,& non in locis desertis latitare Paucis,est aqua qua dam sacra, per quam hortus Ecclesiae irrigatur & foecundatur. EGquainuis unicum habeat colorem sine colore, flores nihilominus, quos producit, non carent suo colore, differente tamen- Facit enim ill

402쪽

Liber Octauus. 3 I

Mar res rubicnndiores rosa, virgines albiores & candidiores lilii . Aliquibus impertit consummatum amethysticolorem egregiae mortificationis , aliis luteuiri calendulae , seu coniugalis curae colorem; exponens & distribuens diuersimode consilia, propter persectionem animarum,quae tam felices sunt, ut vitam sub eius ductu aganta. auod amor voluntatis D E Isignificata in mandatis, nos inducat ad amorem consitiorum.

Theotime,quam amanda est diuina voluntast o quam amabilis eadem l o lex tota quanta amoris, S pro amoret Hebraei per verbum PAx, intelligunt aggregationem & cumulum omnium bonorum, id est feli

re ; o Domine, amori sacrorum tuorum mandatorum quanta inest suauitas i quidni omnis deliciosa dulcedo occupet cor illud, quod plenum& occupatum est dilectione tuae legis Certe magnus iste Rex, cuius cor erat secundum cor Dar, ita perfectὶ & efficaciter degustarat excellentiam diuinorum mandatorum, ut non immerito haberi posset amato spiritualis illius legis, tanqnam eastae sponse & Reginae cordis suit prout clarE colligitur ex continuis laudibus, quas in eam coniicit Ac accu

mulata .

Quando sponsa caelestis vult exprimere suauitatem unguentorum& suffimentorum diuini sui sponsi, esse nomen tuum. inquit itala : ac si diceret: ita excellentibus unguentis es delibutus, ut videaric Potius suaue unguentu, seu ipsum thymiama, quam in unci us & suffumigatus. Ita anima, quae Da uri amat, transformatur in voluntatem diuinam,ut mereatur vocari potius voluntas DE I , quam Obediens au subiecta diuinae voluntati. Vnde dicit D a v s per Isaiam; quod Eccle

siam Christianorum vocabit --- - ., sm os Domina πο--- . quod est

dicere, notabit & insculpet in cordibus suorum fidelium. Deinde ex-Λaa plicans

403쪽

plicans nomen hoer emis inquit, fu,-- - - ea. Quas diceret, iure eos,qui non sunt Christiani, quilibet habet suam propria voluntatem in medio cordis sui ; sed inter veros Saluatoris filios, quilibet desere suam voluntatem,& non erit amplius nisi una voluntas, Domina, Magi- .stra, gubernans,&uniuersalis, que animabit, gubernabit & diriget omnes animas, omnia corda, omnesque voluntates: di nomen honorie Christianorum non erit aliud,quam voluntas Do in iis r voluntas, ininquam, quae regnabit super omnes voluntates, & Omnes in se transformabit: ita ut voluntates Christianorum,& voluntas Domini nostri noria sint nisi una 8 sola voluntas sutura. Quod perfecte verificatum filii i primitiua Ecclesia , tunc enim ut dicit gloriosus Sanctus Lucace

ibi S. Euangelista de corde, quod facit vivere nostra corpora, ni que de anima, quae corda animat vita humani; sed loquitur de corde quod nimabus nostris dat caelestem vitam; & de anima, quae corda nostra anumat vita supernaturali. Cor & anima maxime unica fidelium, verorumqἔκων.ε Christianorum, aliud non sunt,quam D E I voluntas. ma. inquit Psal mista, in in An ro DE Ir non ideo tantum, quod vita nostra temporalis dependet a voluntate diuina; sed etiam, quia vita nostra spiritiialis consistit in executione illius vitae, per quam D a v s vivit & regnat in nobis,& nos vivere de subsistere facit in se. Contra, nequam a saeculo, id es

riorum, illi exprobrat quod cor suum posuerit, sicuti cor Da i. N am homo rebellis Ze Apostata, vult cor suum sui ipsius esse Dominum , &propriam voluntatem vult esse supremam omnium, sicuti est D a i . Iantas: non patitur diuinam voluntatem regnare supra suam, sed vult ille esse abistutus, & a nemine dependere. Ο aeterne D s u s, ne id mihi

permiti l at effic , ut mea nunquam fiat voluntas, sed tua. Eheu nos sumus in hoc mundo, non ad nostras, sed tuae bonitatis voluntates,Pc ιν. qaae4n eo nos eollocauit, faciendas. Mevise μή μα- ea M. o Drus β. vitae meae, ut faceres voluntatem Patris ε erni: & per primam animae tuae voluntatem humanam, in instanti, tuae conceptionis complectereris

ambilem legem illius,eamque poneres in medio cordis tui, ad regna

404쪽

Liber octauus. 343

lum & dominandum Ib Idem in aeternum. O l quis animae meae eam exhibebit gratiam, ut non suam, sed DEI faciat voluntatem p Porro, quando amor noster totus quantus stat a parte diuinaetoluntatis, non satis est nobis facere voluntatem diuinam, quae nobi ,raeceptis significata est, sed & subiicimus nos obedientiae consiliorum, tuae hoc fine data sunt, ut persectius observemus mandata . , ad quae tiam, uti excellenter dicit S. Thomas, respiciunt. O quam excellens 'ist obseruatio prohibitionis iniustarum voluptatum in eo, qui nuncium emisit etiam iustissimis & legitimis deliciis i o quam is remotus est aoncupiscentia bonorum alienorum, qui omnes reiicit diuitias, etiam lias, quas sanctissime sibi posset seruaret Quam Parum timendum est, . . te is praeserat voluntatem suam diuinae, qui ut eam faceret, se subiecto toluntati hominis lDauid Rex die quodam cum esset in praesidio, & statio Philisthinorum naneret in Bethlehe,desiderauit aquam ex cisterna Bethlehem, dicens: , κ

Ξt ecce, vix verbum hoc protulerat, cum tres fortissimi & nobilissimi 'uuenes castra Philisthinorii pertranseuntes hauserunt aqua de cisterna ethlehe,s--- imaera pineam.&attulerunt ad Dauid i ille cosideras peri- . ula,quib' se exposuerat nobiles illi iuuenes, ei' ut appetitui satisfaceret,

,duerte amabo, Theotime, ardorem animorum istorum iuuenum, quit Domini sui desiderio, vel tenuiter insinuato,satisfacerent, idii, in ef - tum darent, irruperunt in castra hostilia, Nper consertam multitudi-iem, perque mille pericula transierunt, ut simplex Regis sui votum ad- mplerent. Saluator noster hoc ia mundo commorans, voluntatemham pluribus in rebus per modum mandatorum declarauit, in pluri, iis autem aliis solum per modum voti eandem significauit. Permulum enim castitatem, paupertatem, obedientiam, & persectam resigna-ionem,& propriae voluntatis abnegationem, viduitatem, item ieiuniit, iec non orationem continuam laudauit. Et quod dixit de eastitat ima meeΗ - ero ea ι- . idem dictum voluit de omnibus aliis consiliis. Vo-um hoc strenuissimi quique Christianorum magnis passibus secuti, ap- υ3rehenderunt: &superatis omnibus repugnantsis, concupiscentiis &Α a a a ' dissicul-

405쪽

3 De Amore DEI,

difficultatibus ad portum sanctae perfectionis pertigerunt, arcteque se adstringentes obseruationi desideriorum sui Regis,hoc medio coronam gloriae adepti sunt. C erte, ut testatur diuinus Pisimilla, Daus non solum exaudit orationem fideliam, sed vel sola eorum desideria,quin desolam praeparationem, quam inanimis suis faciunt ad orandum. Tam ille propensas &inclinatus est ad faciendam voluntatem timentium se 1 Quare igitur nox non reciprocὸ insigni Zelo incitamur ad sequendam Sc imitandam voluntatem nostri Seruatoris, ut non solum faciamus id, quod mandat, sed etiam,quod fatetur sibi esse gratum Ac acceptum Nobiles de Generosae animae non egent efficaci oribus motiuis ad complectendum id, quod sciunt esse secundum desiderium 8c votum sui Dilecti. Anima mea, inquit una ex illis animabus, liquefacta est.' -- -- ώ-- ME.

Contemptum consiliorem Euangelicorum esse magnum

peccatum.

Erba,quibus Dominus nos hortatur ad sectandam peri sectionem, tanti sunt roboris Si efficaciae, ut obligati nem, quam ad eam habemus, dissimulare nequaquam possimus. ω--dicit ille, q--ον - --

hoc eximius sanctus BernarduS scribens ad gloriossim Sanctum Guarianum Abbatem Aquensem, cuius vita & miracula bonum admodum odorem sparserunt in ilIa dioecesi: homo tu ι, inquis iste, nunquam dicit, satis eis,quia semper ebris iustitiam . certe, Theotime, quantum ad bona temporalia attinet, nihiIVnquamsufficit illi, cui quod satis est, non sufficit: nam quid est quod sufficere posset animo, cui sufficientia ipsa non est sufficiens λ Sed quantum ad bona spiritualia,is non habet id, quod illi .fficit, cui sufficit habere id, quod illi sufficit, dc sufficientia non est sufficientia ; quia vera sufficientia in rebus diuinis ex parte consistit in desiderio amnentiae. DE

406쪽

Liber Octauus. 34s

Drus in mundi principio praecepit terrae, ut germi ret herbam λυπι- ta Ohis

Videmus& experientia discimus plantas & fruges non haber iustam staturam & maturitatem, nisi quando gerunt sita grana & semina, quae seruiunt loco geniturae ad productionem plantarum & arborum eiusdem generis. Nunquam nostrae virtutes iustam habent staturam &maturitatem, nisi producam in uobis desidem in eis progrediendi &proficiendi, quae, velut semina spiritualia, seruiunt in productione vir- . tutis nouorum graduum. Et videtur mihi quod terra nostri cordis haabeat mandatum ad germinandas plantas virtutum, quae serant fructur sanctorum operum, unaquaeque secundum genus suum, & semen de si

deriorum N propositorum semper multiplicandi & progrediendi in via

perfectionis. Virtus enim, quae caret grano & semine istorum deside- 'riorum, non pertingit ad iustam maturitatem. Tepidum & segnescenta 'tem Religiosum, sic alloquitur & arguit S. BernarduS. o Monaehe, novi hvs proficere non : vis ergo deficere nihil minM . QVid ergo vis Esse Oma- ά,1. αnere volo, quisem, nolo esse melior, neque etiam deterior. Hoc ergo ris , quod 3 esse non potest; quιd enim stat, in hocsecuti λ nihil omnino, cium nihil in eodem satis permaneat praeter D EUM: de homine adhuc metu deeratIter quam de altu rebus, di tum ess, quod nunquam in eodem statu Permaneat. Oportetigitur progredi, vel retrogredi, promere vel depcere. Porro, non dico ego, sicut nec S. Bernarduri esse peccatum non amplecti & exercere consilia Euangelica : non certὸ,Theotime. Haec

enim est differentia inter mandatum S consilium, quod mandatum sub poena peccati nos oblipei ad sui obseruationem ἰ consilium autem nor invitet, nulla proposita poena, si non obstruetur Nihilominus dico esse magnum peccatum contemnere animum tendentem ad perfectionem Christianam, adhuc autem maius esse dico, si inuitatio ad eam contemnatur: per illam enim Christus nos ad dictam persectionem Christianam vocat ; impietatem autem esse pronuncio intolerabilem, contemnere consilia & media, quae Christus ad eam perueniendi proportutis Haeresin vero e nuncio esse, si dicatur Christus nobis non recte suasisse &consuluisse; at blasphemiam esse apertistimam dicere D g or νeeedo μώ

407쪽

a is De Amore Drr,

reuerentiam longe esse, si quis ei, qui tanto cum amore & suauitate nos inuitat ad persectionem, dicat: nolo ess e sanctus, neque perfectur'. neque magi S participare de tua beneuolentia, neque sequi consilia,qirae tu mihi ingeris & obtrudis vi in illis progressiim faciam Potest quidem sine peccato quis non sequi consilia ob assectum, quo ad alia moueturia; exempli causa, potest non vendere quae habeta,& venditorum pauperibus non dare pretium, eo quod non eo perfectionis assurgat, ut talem faciat renunciationem. Potest etiam inire Matrimonium, quia honeste amat sceminam aliquam ἱ vel quia non tantum habet virium, ut continuum carni Ze sanguini indicat bellum: At profiteri se nolle sequi consilia, imo ne unum quidem eorum, id fieri notia potest absque notabili contemptu eius, qui ea dat. Non sequi consilium de virginitate seruanda, ut ineatur Matrimonium, id non male fit. sed inire matrimonium, ut illud praeseratur castitati, uti faciunt haeretici, magnus est contemptus tum suadentis, tum ipsiusmet consilii; bibore vinum contra monitum medici, quando potenter inualescit sitis, vel hibendi phantasia praeualet, non est propriὸ ic 'riendo, monitum & iudicium medici contemnere, at vero dicere nolo sequi praescriptum medici, id non potest non prouenire ex praua opinione,quam infirmus de eo habeo . Porro quoad homines, eorum consilia saepe possunt contemni, non contemptis iis, qui illa dederunt; quia scilicet non est hominem contemnere, si aestimetur errasse; sed quantum ad Dar consilium, si reiicitur de contemnitur, non potest prouenire nisi ex aestimatione, quae est, eum non bene suasisse, non recte consuluisse, quod ab alio cogitari iv n potest, quam a spiritu blasphemiae: quasi Dius non esset satis sapiens, vesciat, vel satis bonus, ut bonum det consilium. Idem autem est de consiliis Ecclesiae, quae ratione continuae Spiritus sancti assistentiae,

qui doeet, de ducit in omnem veritatem nunquam potest

male suader .

Prosecutio

408쪽

Liber Octauus. 34

cecutio discursius ineboati, quomodo debeat quilibet amare, Acerion obueιur,'exercere omnia consitia Euangetica; quomodo item ex 3 3 exercere debeaι ilia , qua pote R.

Vamuis omnia consilia non possint, neque debeant exerceri 1 quolibet Christiano in particulari, tamen quilibet tenetur ea Omnia amare, quia omnia sunt, 'optimata. Si laborares hemicrania, fle odor M schi tibi noceret, ideone negare velles odorem illum esse bonum de gratum p Si vestis aurea non tibi conueniret, & krte etiam te non deceretidiceresneus eam esse valoris p Si annulus non quadraret tuo digito,eane dia, tu eum in lutum abi j ceres Laudato igitur Theotime, & charia ':to omnia consilla, quae Daus impertitur mortalibus. o benedi- sit in aeternum malis eoUn, Ange , & una eum illo benedicta omni ita, quae dat, & quibus exhortatur hominest unguento Ae variis b'delectatur cor : ta Mn,ir amisi eonyzὸλ dicit Salomon, is adauiso νών. Pro. 1e quo amico, fle de quibus consiliis loquimur nos de quo alio, mn de amico amicorum, cuius consilia magis sunt amanda. qui .n mel p Amicus est Saluatoria, eius consilia sunt pro salute conse-ida. Gaudere nos oportet, Theotime, quandocunque videmus ali, senui & amplecti consilia, quae nos vel non possumus,vel non debe- obseruare; nec non etiam preces pro ijs fundere, gratos habere, dedidicere fauores eorum, qui ea amplectuntur, eosque pro viribus in bono opere adiuuare . charitas enim nos obligat, non solum adndini id, quod nobis bonum est, sed etiam quod nostris proxi- .

it autem testificabimur nos amate omnia consita, quando ea, quae is conuenient, accurat t solicite obseruabimus. Nam quemad uin is . qui credit unum atticulum fides , quia Dius eum reuelauita 'hum verbum, annunciatum & declaratum per Ecclesiam, non po- i test

409쪽

- De Amore DEI,

test alteri articulo denegare fidem ; et is, qui ob verum DEI amorem

mandatum unum custodit, paratus est ad alia custodienda , oblata custodiendi occasione. Eodem modo is,qui unum consilium Euangelicum amat,& aestimat,eo quod Daus illud dederit, non potest non conseque- ter aestimare omnia alia: siquidem etiam illa ex ore D E i profecta sunt. Possumus autem nos complura eorum facile exercere, licet non simul omnia: quia DEus plura dedit, ut quilibet eorum aliqua posset exerce re; nullus autem praeterit dies, quo non habeamus occasionem aliqua exercendi . Requirit charitas,ut, ad succurrendum tuis parentibus, domi apud eos commoreris p retine nihilominus in domo amorem & affectum so litudinis, nec alia de causa cor tuum in domo moretur, quam quantum

necesse est ad faciendum id, quod recta ordinat charitas. Non expedit propter personae tuae conditionem, ut perfecte serues castitatem p serues minimum quantum vales, sine iniuria charitatis. Qui nequit totum aliquod opus facere, faciat partem aliquam illius. Tu non obligaris ad conueniendum eum,qui te offendit, quiaillius est te conuenire , ut pro

illata tibi iniuria satisfaciat, ille siquidem te praeuenit in iniuria tibi in

ferenda: Sed vade nihilominus, Theotime,lac quod suadet Saluator , eum in bono praeuent,redde ei bonum pro malo, congrega super cor Eccaput eius ardentes carbones, qui sunt testes charitatis, qui eum omniano inflamment, cogantque, ut te amet. Tu quidem, legis rigore, noria teneris omnibus passim occurrentibus pauperibus eleemosynam ela

giri, sed solummodo iis, qui extremE egent. Non ideo tamen, seque do consilium Christi. omittas elargiri libenter omnibus, qui egent, i

tellige iuxta tuam conditionem, & veraS tuorum negotiorum necessi, tales, quarum habenda est ratio. Tu non teneris vllum facere votum, tamen aliqua, pro tuo in diuino amore pro ressu, iuxta Patris tui spiritualis iudicium poteris facere. Potes libere uti vino, manens intra te

minos decentiae, & temperantiar at secundum consilium D. Pauli ad Timotheum scribentis ς tantum & non amplius ) adhibendum est, quantum necessarium est ad conseruandam stomachi integritatem. Diuersi sunt perfectionis gradus in consiliis: accommodato dare pauperibus non in extrema necessitate positis,est primus gradus cot

silii de eleemosyna distribuenda: donare autem omnino illis, gradus altior est;

410쪽

Liber Octauus. 3 9

tior est; dare vero totum, adhuc est altior: Tandem omnium altissimus est, dare propriam personam, deuouendo se seruitio pauperum; hospitalitate in extra summam necessitatem exercere consiliu in est;

recipere extraneos est primus illius gradus, sed ire ad se pes viarum, ad eos inuitandos,ut faciebat Abraham, altior est gradus; ic altior adhuc est habitare in locis periculosis ad hospitio excipiendos, curandos, Obsequijsque recreandos viatores & peregrinos. In quo excelluit magnus S. Bernardus de Menthone, qui oriundus in hac ipsa dioecesi Geneuensi ex illustri admodum familia, compluribus annis inter iuga S summitates nostrarum at pium habitauit: ubi& multos socios congregauit, qui opperirentur, exciperentq; hospitio transeuntes, alijsq; charitatis modis aditiuarent: sed maxime ex periculis, temporumque iniurijs, quibus persaepe male excipiebantur viatores, eriperent: qui, dubitandum non est, inter tempestates, nives,& horrida frigora mortui fuissent, nisi hospitalia, quae Magnus hic DEI amicus duobus in montibus fundauit & stabiliuit, ab interitu eos vindicassent, qui duo montes eius nomine MAGNI S. Bs Ru ARDi in Dioecesi Sionis, R PAR v I S. BERNARDI, in ea quae dicitur Tharentaesa, nuncupati sunt. Visitare infirmos, qui non sunt in extrema

necessitate, laudabilis est charitas; eis seruire adhuc laudabilior, sed Mdeuouere & addicere eorum seruiti; s, est maxima excellentia huius consilii. Quae serit ilia, Clerici visitationis infirmorum iuxta proprium suu in institutum exercent; uti & complures Matronae diuersis in locis, ad imitationem Magni sancti Salii sonis Romani, nobilis & genere , & arte medendi, qui Constantinopoli, ubi factus est Sacerdos, se admiranda cum charitate seruitiis infirmorum dedicauit in hospitali, quod ille incepita, Imperator autem Iustinianus postea ulterius erexit& perfecit item adlinitationem sanctarum Catharinae Senensis, Genuensis, lanctae Elisabet hae Hungariae Regis filiae, & gloriosorum amicorum DEI, sanctorum Francisci, & Ignatii de Loyola: qui & in principio suorum ordinum,

xercitium hoc magno cum ardore &incomparabili utilitate mortalium iraestiteriant,& etiam praestant. Habent igitur virtutes certam persectionis latitudinem: ordiaria a ratem eas exercere secundum summam earum excellentiam no ria muris Sufficit enim nos eatenus in earum exercitio progredi , qua- nus re &effectu in eo permaneamus. Pergere autem ultra &proficere

SEARCH

MENU NAVIGATION