Tractatus amoris diuini, constans libris duodecim, per reuerendiss. & illustriss. dominum Franciscum de Sales idiomate Gallico conscriptus inde anno 1629. Rothomagi eodem idiomate excusus. Nunc autem per P. Henricum Lamormaini, Societatis Jesu sacerd

발행: 1643년

분량: 652페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

cerem mihi conscientiae, si Iaudem ei, quam merebatur, non attribuissem. Ad tollendam suspicionem, quae sorte in mentem venire posset contra meam hoc in genere sinceritatem, indico tibi caput I 3. lib.septi mi extractuna esse ex sermone, quem feci Parisiis in templo S. Ioannis in

Arena, die A sumptionis Dominae nostrae, Anno I 6oa. Non semper verbo expressi seriem & consequentiam capitu rverum,si aduertas, facile inuentcs eorundem coniunctionis nodos.

hac & pluribus aliis rebus multum studui consisere otio meo, & patientiae tuae. Quando in luccm prodiit INTRonvcTIo ad vitam deuotana Reuerendii simus & Illustrisiimus Dominus Petrus de Vill ars, Archieps scopus Vienncnsis dignatus est mihi scribere suam de ea opinionem, de id quidem verbis tum libro, tum mihi ita fauentibus, ut quod opponam, nihil omnino habeam: sed & me exhortatus est, ut stringerum calamum, quoad licri pollet per otium, ad conscribendos similes libros. Inte pjura autem eximia eius dicta & admonita, de quibus mihi gratificabatur, illud fuit. ut, quantum res subiecta scriptioni pateretur, studerem

breuitati eapitum: nam, quemadmodum, inquit, viatores scientes esse pulchrum & artificiosὸ excultum hortum solummodo a o. aut et . passitius 1suo itinere distantem, haud grauate diuertunt tantisper ad eum videndum; quod nequaquam facerent, si notabiliter longius distaret aevia r similiter ij, qui sciunt finem unius capitis non procul distare ab eius principio, libenter ad legendum se applicant i quod profecto non fac rq nt esto subiectum libri gratum esset si multum temporis esset expendendum ad illud legendum. Quare operam dedi, ut hoc in genere imeae alias propensioni magis adhuc inhaererem, quana ante. Et id maxime, quod sic iudicet magnus ille vir, qui sanctissimus Praelatorum, sci-bentissimusq; Doctorum, quoS Ecclesia nostro aevo aetateq; habuit, creditus est,sed & quando suis ille me dignatus est literis,antiquissimus erae Doctorum facultatis Parisiensis.

Quidam eximius DEI seruus non pridem me monuit,multos,videntes me foeminam, nomine Philothaeam in Tractatum de v ITA DEvo-rΑ acquirenda, introduxisse; ab eius lectione, & fructu, quem inde percipere poterant, retardatos fuisse, eo quod monita facta per foeminam indigna putauerint virorum lectione. Multa me hic capit admiratio, in

aeniri viros, qui re ipsa tam parum se viros exhibeant; tiri, istime Leri

42쪽

ebor, confiderandum relinquo, an non deuotio aequaliter spectet ad vi- ε, & ad sceminas λ an non pari intentione di reuerentia legenda sit Epiliola S Ioannis Euangelistae a. quae inscripta est Dominae Electae, sicuti tertivi, Cajo an denique innumerae literae, vel exiiiiij tractatus antiquorum Ecclesiae Patrum existimari debeat viris inutiles, quia ad sanctas . foeminas illius temporis destinati sunt; sed praeterea quis non videt Philothaeam esse animam aspirantem ad vitam deuotam Z Nonne viri aeque ac foeminae anima praediti sunt Nihilominus ad imitandum hac in occasione Doctorem gentium S. Paulum, qui omnibus su debitorem existimabat, mutaui in hoc Tractatu directionem illam ad Philothaeam , & loquor cum Theotimo. Quod si fortasiis eminae aliquae inuenirentur importunitas equidem di ineptia illa tolerabilior es et in illis quae nollent legere instructionem di doctrinam quibus viri erudiuntur: credant velim Theotimum, quocum in hoc Tractatu loquor, aliud non esse, quam mentem humanam, quae progressum facere in sacra dilectione percupit, mentem inquam seu spiritum loquente in viris juxta ac sceminis. - Tractatus hic erectus est ad iuuandam animam iam pietate & deii otione imbutam, quae proinde progredi & pro tacere positi in ulteriore sua designatione: quare debui nonnulla adferre minus vulgo cognita &ex consequenti, quae nonnihil illi videri possint obscura. scientiae basisS fundamentum semper sunt difficiliora cognitu. Pauci quidem inueniuntur urinatores, qui velint S sciant colligcre margaritas, alios tu pretiosos lapides intra Oceani viscer . Verum si deliberatum tibi est hoc scriptum penetrare, eueniet tibi, ne dubites , quod ait dacioribu in urinatoribus, qui, inquit Plinius, existentes in profundissimis gurgitibus

maris, clare intuentur lumen solis; dum codem tu modo in compluri-hus locis difficilioribus horum discurium, inuenturus es eximiam S amabilem claritatem. Et certe, ut sequi nolui eos, qui contemnunt libros aliquos, qui tractant de ccria quadam vita superem ineptioris perfectionis, ita nolui loqui de illa supereminentia: neq; enim pol sum consere auctores, neque meo suffragio auctoritatem tribuere censuris dodoctrina,quam non intelligo.

Attigi multas Theologiae partes de puncta, sed sine mentis contentione, proponens simpliciter, non tam id, quod olim didici in disputa

43쪽

tionibus, quam quod attentio& impensum studium ad obsequium mni inarum, annis non minus et . in sancta praedicatione, conuenientiuine se ad DLi, Euangelii & sanctae Ecclasiat gloriam mihi persuaserunta.

Caeterum diuersi generis, nec infimat notat homines milii indic Grunt nonnullos Iibros. solis primis litteris suorum Auctorum nominis intlucem prodijsse: quae litterae eaede in sunt cum iis, quibus nomen meum scribitur. Id nonnυllos induxit ad credendum libros illos partus meoresse. Nec id absque scandalo eorum, qui credunt me a mea simplicitata de flexisse, ut stylain meum verbis pomposis inflarem, meos discursu in conceptionibus humanis stabilirem, ipsos autem conceptus volatiIi ac plumatili cloquentia exornarem; Hic mi Lector, tibi dicam, uti res habet: quemadmodum ii, qui lapides pretiosos exsculpunt, cavant & incidunt , dum visum debiliorem propper nimiam attentionem circa materiam sibi elaborandam experiuntur, ante se pulchrum aliquem smara- g tum libenter habent, ut eum subinde respicientes possint recreare ,α reponere oculos languentes in statu suo naturaIi ; sic ego in hac varietate negotiorum, quae conditionem meam assidue concomitantur, semper habeo paruas aliquas designationes alicuius pii tractatus, quas subinde suspicio ad subleuand n m & nonnihi I relaxandum animum. . Sed non ideo profiteor me esse scriptorem; nam tarditas intellectus mei & eonditio vitae exposita obsequio & congressibus pluriunt ad me venientium, non permittunt id mihi: & propterea valde pauca scripsi, & longe pauciora in lucem dedi; secutus autem consilium&voluntatem meorum amicorum, dico ideo fieri, ne laus alterius operis ei attribuatur, qui ne ex proprio quidem eam meretur. Decimus nonus agitur annus, quod Tho nonae fuerim, parua ciuitate, sita super lacum Genetiensem: haec ciuitacula sensiun redibat ad

Catholicam fidem. Minister, Ecclesiae Catholicae hostis passim voci serabatur, quod articulus Catholicus de reals praesentia Christi in Eucharistia destrueret sumbolum, & analogiam fidei erat enim facile dicere

hoc verbum, ANALOGIA, quod Auditores non intelligebant vi perdoctus videretur; di hanc ob causam alii Praedicatores Catholici, quibu L. Cum eram, mecum precibus egerunt, ut scriberem aliquid in refutationem istius vanitatis. Ego, admissa eorum petitione, feci quod aequum

di conueniens iudicabam, conscribeno breuem meditationem supe

44쪽

AD LECTOREM.

symbolum Apostolicum, ad eonfirmandam veritatem; exemplatia autem distributa suerunt in tota dioecesi, in qua tamen nunc ne unum quindem reperio. Non ita multo post venit Serenissimus Sabaudiae Ducem intellige) citra mo ales, inuenitque Toparchias, tractus seu dioece ser Praetoriae iurisdictionis CHAB L Ai N. GAiLLARD & TERNIER, quae sunt circa Geneuam, inedia ex parte dispositas ad recipiendam fidem Catholicam: quae ereptae fuerant infelicitate bellorum & rebellionum ante . o. annos; statuitque postliinimo reuocare in omnibus Parochiis exercitium Religionis Catholicae, haeresim vero penitus abolere. Et qui una ex parte, bono isti proposito, iuxta considerationes, quas S rArusAΑTioNas vocant, obiiciebantur impedimenta; deinde quod complu- rea incolae dictarum Dioecesium seu Tractuum Praetoriae Iurisdi stioni , non satis adhuc inll rueti, se opponerent perquam desideratae ex parte Principis restitutioni auitae fidei: primam Serenitas sua difficultatem firmitate EUi inuincibilis erga Religionem superauit; secundam autem per suauitatem ει prudentiam nulli similem: jussit enim conuocari principales & magis pertinaces, conuocatosque allocutus est eloquentia ita amabiliter efficaci ac urgente, ut fere omnes per sua m&patexna eius amoris violentiam, arma pertinaciae ad eius pedes deposuerint, de animas suas in manus sanctae Ecclesiae tradiderint Liceat mihi, amande Lector, verbum unum quas in transtud cere t laudari quidem omni iure possunt de debent eximiae actionein

magni huius Principis, in quibus conspicio & susipicio fortia facta indi

eibilis strenuitatis&scientiae militaris quae nunc& aliis parauit tota Europa admirante;at vero neque .satis extollere restitutionein sanctae Religionis in tribus Toparchiis seu territorijs, quae nominaui: eo enim in facto tor actus pietatis, prudentiae, conflantiae, magnanimitatis, iustitiaeti mansuetudinis, in tanta varietate actionum ad fidem deducendarum eonspexi, ut in ista viai ea ac λla actione, videar videre ceu in exigua tabella omne id, quod laudatur in Principibus, qui olim ardente studio gereto augmentandae Dar gloriae, &Ecclesiae bono indefesie desudarunt: theatrum quidem paruum est, sed actiones permagnae. Et quemadmodum Priscus ille Artifex in magnis operibus, quae mundo admiranda felicitate & industria visenda exhibuit, nunquam ita suit aestimatus, sicuti quando consecit navim ex ebore instructam omnibus iis, quibus nas 3 uec

45쪽

Mes naagnae instrui sistent, in re tam exigua . qtiae tota unius apiculae altam tegi poterat; ita ego pluris aestimo quod secit eximius clictu, Prince με in uno suarum ditionum angulo, quam multas actiones maioris splendoris, quas complures ad caelum usq; cffcrunt.

Hac porro occasione in omnibus locis & accessibus publicis addictos districtus plantata sunt victoriosa sanctae crucis tros a. Et quia paulo ante unum ex iis solennissime in loco ENNεΜAssε dicto, prope Geneuam erectum erat, unusquispiam Minister conscripsit breuem tractatum contra honorem illius, continentem furiosam ct venenosam inuectivam, cui iudicatum est a Catholicis rc spondendum esse. Vndita, Reuerendissi inus & Illustrissimus Dominus Claudius de Garnier Prae decessor meus, cuius m cmoria in benedictione est, onus id mihi imposuit auctoritato, quam in me habebat ; & quia ego eum Venerabar non tantum ut Episcopum meum, sed ut eximium & sanctum D E i Seruum, lubens respondi; S responsum meum insignitum titulo defensionis VEXILLI SANCTA CRucis, Serenissimo Principi dedicaui, partim ad testificandam humilem meam aduersus eum subiectionem, partim ut modo aliquo gratum me exhiberem, ob solicitudinem & curam . quam ostendit erga Ecclesias horum locorum.

Non pridem porro haec de sensio impressa est sub titulo prodi

gioso, scilicet pantalogia, vel thesauro crucis; titulo certe,qm nunquam mihi in mentem venit, cum non simis, cui vel per studium, vel per otinna, vel per memoriam cordi sit congregare tam pretiosa verba ad librum aliquem in lucem emittendum , quiqne dignus sit nuncupari titulo thesauri vel pantalogiae; quin imo, si veritatςm fateri debeam, horreo liculos uiuscemodi. Haud enim immerito stultus censendus esset Architectus, qui praetcr omnem rationem vestibulum maius extrueret ipsa domo.

Anno 16oa. Parisiis subitunc eram) iusta soluebantur magnanimo Principi Philippo Emamn ueli, Duci Mercuriano, ori undo edomo Lotharingica, qui superioribus annis in Hungaria contra Turcas tot, tantaque Heroica facta patrauit, ut digna sint, quae ab uniuersa Christiano risin posteritate, in memoriam & honorem tanti viri & Ducis in veneratione habeantur. In qua luctuosa pompa superabat omnes IllustriRfina a Maria de Luxenburgo, relicta vidua , duin nihil non excogitabat a-

46쪽

. - - AD LEC ORE M. vigebatque ad solen mora mariti sui funeralia efficienda. Et quia rate

meus, avus. & proauus Ephebi fuerant Illustrissimorum ac Excellentissita morum Principum de Martigue E eius Maiorum, me, ut haereditari unia seruum suae Domus elegit ad faciendam concionem funebrem, in magna illa celebritat eis: cui non solum multi Cardinales, & priinae notae Praelati intererant , scd etiam utriusque sexus Principes, Marcschalci Pranciae, Equites Ordinis, Quin & Praesides, Consilliari j. summique Aia sessores Partamenti Regij. Hac igitur occalione composui suoc brc morationem, eamque in magno illo & illustri hominum coetu, in summa Parisiensi aede pronuncia vi. Quod vero ea oratio contineret veram epitomen Heroicorum facto tum defuncti Principis, haud inuitus palliis sum praelo subiici, desiderante id ardenti studio Principe vidua 1 cutur desiderium mihi erat loco mandati; dedicaui autem Illustrissimae Duci Vandosi mensi, tenellulae adhuc quidem puellae principi; sed in qua iam tunc λ perte, velut pullulantes aduertebantur visebanturque excellentium virtutum notat, pietatis maximet quae nunc toti mundo relucent, dignat profecto tantis natalibus & educatione, quam pia ac deuota matre accepita.

Eodem tempore, quo haec oratio imprimebatur, accepi nuncium, me clectum csse Episcopum; unde statim huc redii, ut consecrarer & Residentiae meae darem initium. Vix haec acta erant, cum proponitur necessitas admonendi Consessario meae Dioecesis de quibusdam magni momenti punctli, ideoque nulla interiecta mora collegi, collectaque viginti quinque monita conscripsi, & typis, ad faciliorem distri-bstendi modum dictis Confessarijs, edi curaui. Verum eadem postea diuersis in locis sunt recusa . Tribus autem quatuorue post annis dedi in lucem INTRODu-εTIONEM ad vITAM DEuoTAH ob causas, quas in praefatione dictae Introductionis recensui; quibus, amande Lector, quod addam nihil habeo et nisi quod liber ille, generaliter loquendo, suaui ac gratiosa cum amoris testificatione acceptus quidem fuerit, non solum a vulgaribus, sed etiam a orauissimis quibusque Praelatis & claris Ecc Iesiae Doctoribuin snon ideo tamen exemptus fuit a nonnullorum rudi censura, qui notia modo me culparunt ae diffamarunt, sed etiam peraspere in publico verborum contumelijs deiectuque exagitarunt; ob id, quod dixerim Philotheat, '

47쪽

lothaeae, ducere choreas esse actionem ex se indifferentem; quodque in ter relaxandum animum admiserim, posse adferri in medium dicta, quae vocant in nonnullis Academ ijs quodlibetica. Et quidem quod me attinet, scio quales esse soleant huiusmodi censurae, laudo quidem eorum intentionem, quia puto fuisse bonam: veruntamen desiderassem bona cum eorum gratia considerasse primam propositionem sumptam esse ex communi& vera doctrina saniorum & doctiorum Theologorum; eamque me scripsisse pro hominibus, qui vivunt inter Aulicos, aliosque mundi filios; meminisse etiam debuisse, me inde discedentem solicite in culcasse periculum, quod esse solet in choreis ducendis; quantum autem ad secundam propositionem spectat de quodlibeticis, non est mea. sed admirabilis Regis S. Ludovici sententia; Doctoris digni, quem omnes in arte Aulicos ad vi TAM OEvo TAM bene dirigentem sequantur; existimabam enim, quod si id animaduerterent, futurum, ut charitas & di . cretio non sineret gladium nimb zeli & indignationis contra me eximi. Et has super re chare Lector , te coniitro, quo mihi sis clemens Seheneuolus in lectione huius Tractatus. Quodsi deprehenderis stylum nonnihil diuersum esse ab eo, quo scribendo ad Philothaeam usus sum putrumque alitem permagno discrimine differre ab eo, quem adhibui indefensione S. Crucis: sciendum est, quod I9. annorum spacio multaru discuntur, & vicissim multa obliuioni traduntur quod & sermo in mili tia alius sit, alius in pace; insuper quod alius modus sit loquendi tironibus,alius sociis veteranis. Hic eo utor sermone, quem conuenire puto animabus, quae In

pietate progressum aliquem fecerunt: quarum hac in climate eis con gregatio seu Sodalitas constans piis puellis & viduis,quae a mundi turbisse recipientes communiter vivunt in seruitio DEI , sub protectione sanactissimae eius Matris. Et quemadmodum earum puritas ac pietas mentis sepe magnis eoia solationibus me perfudit, ita vicissim conatus su ai . frequenter dispertire illis, tum per sermones publicos, tum pcr spiritualia colloquia verbum dIuinum; praesentibus semper viris Religiosie compluribus, & magno numero aliis deuotis hominibus: unde saeptuc mihi agendum fuit de rebus tenerioris pietatis progred ens ultra ea .

quibus contendi imbuere Philothaeani. Es illa maiori ex parte sunt,quae

nunc

48쪽

a unc communico lectissisimae isti Congregationi, siquidem Mater eius de Moderatrix sciens me de hoc scribere,& perquam difficulter possc nunc opus hoc in lucem dare, nisi a DEo singulariter adiuuarer, & a continuom corum laborum onere subleuarer, singularem curam & studium adhibuit, ut & ipsa assidue oraret,& orari eum in finem faceret; quin& m sancte coniurauit, ut omnia tempora ac otii mei momentata, quae hinc inde eripi poterant alijs meis occupationibus, applicarentur huic rei; quare testimonium mihi perhibente mea conscientia; credo piae huius matronae precibus mihi a Dro impetratum quod tractatum hunc amoris sacri huc usque deduxerim. Quamuis enim a longo tempore de eo scribere animo decreuissem ; decretum tamen istud haud poterat comparari ei, quo inductus sum ea occasione ad producenda in lucem, quae Produxi. Quam occasionem , amande Lector, ingenue & fideliter ad imitationem veterum manifesto. ut intelligas me non nisi per occasi nem se fortuito scribere, quae scribo; quod me sperare facit, te mihi suturum gratiosum & fauorabilem lectorem. Dicebatur inter Ethnicos a Phidia nihil unquam persectius repraesentari, quam Div INITATES ; ab Appelle autem, quam Alexandrum. Non succedit semper res aequaliter. Si breuis sum in hoc Tractatu, chare Lector ,- fac porro ut tua bonitas 'progrediatur in spiritu, & D E u sin tua te lectione benedictione prose

quetuta.

Hac intentione opus hoc dedicaui MATRI DILECTIONI s,& PATRI

TI, qui est Saluator animarum, & amor Saluatorum. Certe sicut foeminae, dum sunt fortes & habiles ad facit E pariendas proles, iis natis, ordinariὸ eligunt patrinos inter amicos, quos habent in hoc mundo ; verum quando debilitas & aduersa valetudo, earum partus efficit difficiliores di periculosiores, inuocant caesorum Incolas,& vovent futurum, ut pauperes accipiant pro patrinis,vel personam aliquam deuotam S Josepho, S. Francisco de Agisio, S. Francisco de Paula, S. Nicolao; aut alicui alteri e coetu Beatorum inter quos S. Ignatius Societatis JEsu Fundator non est postremus, qui hactenus, & etiam nunc in dies innumera eo in genere inuocatus patraui , de patrar miracula) qui valeat obtinere aDεo selicis partus successum. & proli vitalem ortum; ita ego antequaminem Episcopus, quando maiori abundabam otio,& miisus apprehende

s ham

49쪽

ham scriptionem, opuscula mea dedicabam terrae Principibus; at nune pressiis ac penc succumbens sub onere, mille habens difficultates inscriptione, nihiI amplius ulli consecro, nisi Principibus caelestibus, ut mihi requisitum lumen dent, vel impetrent;&si talis est Da I voluntas, haec mea scripta quam plurimis fructuosiam & utilem conferant natiuitatem. Et his, mi lector, D E u s tibi benedicat, teque diuino suo amore dite Gabundanter. Interim nunc & semper iubmitto ex toto corde script mea, verba mea, & actiones meas correctioni & auctoritati Sanctissimae Ecclesiae Catholicae, Apostolicae, Romanae, sciens illam esse Co LuMNAM ET FIRMAMEN Tu M VERITATIS; unde nec fallere nec falli potest, neque ,τllum mortalium posse D Euri habere Patrem, qui Ecclesiam non ha-' buerit Matrem Annessi die Sanctissimorum Apostolorum Petriti Pauli I 6I6.

SEARCH

MENU NAVIGATION