Tractatus amoris diuini, constans libris duodecim, per reuerendiss. & illustriss. dominum Franciscum de Sales idiomate Gallico conscriptus inde anno 1629. Rothomagi eodem idiomate excusus. Nunc autem per P. Henricum Lamormaini, Societatis Jesu sacerd

발행: 1643년

분량: 652페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

in earum persectione, consilium est: quia actus Heroicarum virtutum, communiter non sunt praecepti, sed solummodo suali. Mod si aliquan do ex occasione aliqua nos obligant ad progrediendum in eorum exeris citio, id accidit rarius, de ex eventu aliquo extra ordinem Communem, qui eos efficit necessarios ad conseruationem gratiae caelestis. Felix ille ianitor carceris Sebastae, qui videns unum e quadraginta qui tunc ingenti frigore torquebantu , & paulo pol ipso martyrio erantis, aiaiiciendi) animo cadero, & paratam myxyrij coronam amittere, eius se loco, nemine id ei persuadente, collocauit: N ita quadragesimu in illorum oloriosorum & triumphantium Christi militum essecius es Sanctus autem Adauctus videns ad Martyrium duci S. Felicem Papam, & eoo, inquit, a nemine inductus tam sum Christianus, quam hic, eundemque adoro Saluatorem: deinde dato S Felici osculo perrexit, cum eodem ad Martyrium, quod consu inmauit capitis truncatione . Innumeri ex antiquis martyribus idem fecerunt, nam,cum atque tacite possent velenitare, vel subire martyrium sine peccato, elegerunt tamen illud potius generose subire, quam licitE euitare. Horum igitu martyriam, fuit actus Heroicae fortitudinis, & constantiae, quem sanctus amoris excessus illis contulit. Verum quando adest necessitas Mine di marWrium vel nuncium remittendi fidei Christianae, martyrium quiadem non ideo cessat esse martyrium, & excellens amoris S sortitudinia actus, nescio tamen an actus ille indigitandus sit Heroicus,cum non sit , electus per aliquem amoris excessum, at per necessitatem legis, quae eo in casu id praecipit. Porro in exercitio virtutis actuum Heroicorum .,

eonsistit persecta imitatio Christi Saluatoris. Qui, ut dicit eximius S. Thomas, habuit in instanti suae conceptionis omnes virtutes in Hemicoctradu. Et certe libenter dicerem ego eum illas habuisse in gradu plus quam Hetoico, siquidem non simpliciter tantum erat plusquam

homo, sed infinito modo plus, id est

verus D su S.

412쪽

Adij solis illuminant calefaciendo, & calefaciunt illu- minando; Inspiratio est radius caelestis, qui impertitur cordibus nostris lumenta, quod in se vim habet calefaciendi, bonum patefaciendi, & nos stimulandi ad illud prosequendum. Quicquid viuum est super terram, stupet & torpescit frigore hyemali; at reuertente vitali

calore veris, Omnia suum resumunt motum. Animalia terrestria citius currunt, aues altius volant, & alacrius cantant, plantae maiori cum iu cundkate sua protrudunt folia & flores. Denegata animabus nostririnspiratione, eae segnes, perculsae ac inutiles fiunt, sed aduentu inspirationis diuinorum radiorum , sentimus lumen mistum calori vivificanti; quod nostrum intellectum illustrata, voluntatem excitat, & animat, ei conserens vires volendi & faciendi ea omnia, quae spectant ad salutem aeternam. Cum Daus formasset corpus humanum de limo terrae, Vta , c. scribit Moyser et radi νώ - - ia a fraentim Oua , fecνν ι id est in animam, quae conserebat vitam, motum N Operationem cor- 4s. oori Et idem aeternus D Eus inspirauit, deditq; insipirationes vitae su-3ernaturalis in animas nostras, prout loquitur Apostolus, ut sint factae in piritum vivificantem, id est in spiritum, qui nos vivere faciat,mouere , entire& operari opera gratiae. Ita ut is, qui nobis dedit esse, det etiam perari. Halitus, seu spiritus hominis calefacit res, in quas recipitu , diste Sunamitidis filio,s er-M EUM μορ-σαμώ---ι , Usuper Α. Reg.

erum , quod ad D a I spiritum attinet, non solum calefacita, sed rfectὰ illustrat: quia spiritus diuinus est lumen infinitum, cuiuinritus vitalis nuncupatur inspiratio, quia per illum suprema bonitarrat re inspirat nobis desideria & proposita sui cordis. Bbb a Poris

413쪽

3sa De Amore DEI,

Porro, media inspirandi, quibus utitur sunt propemodum infinita. Sanctus Antonius, Sanctus Franciscus, Sanctus Anselmus & alaI, qui vix numero possunt comprehendi, ex visione creaturarum persaepe inspirationes recipiebant. Modus quidem consuetus est praedicatio. sed quandoque ii, in quibus verbum praedicatum nullum producit fructum, per solam tribulationem instruuntur, iuxta dictum Prophetae:

.. ruin caelitus super malos iminissarum, non se corrigunt, discent veritatem per euenta & effect tis, fientq; sapientes per afflictionem . Sanctae Mariae Egyptiacae inspiratum suit per intuitum imaginis beatae Virginis; Sancto Antonio per auditum Euangelii, quod in Milia legebatur; Sancto Augustino per austititationem narrationis vitae sancti Antonii; Du- ei Gandiae Francisco Borgiae, tertio Societatis Ι Ε s v Generali, per inspectionem Imperatricis demortuae; Sancto Pachomio per excita plum charitatis Christianorum, dum ipse adhuc infidelis esset; Sancto Ignatio de Lovola per lectionem vitae beatorum; Sancto Cypriano non illi magno Episcopo Carthaginensi, sed alii, qui erat I. aicus, et simul Martyr gloriosus ) per diabolum confitentem suam impotentiam luper eos, qui confidunt in D llo. Cum essem Iuvenis, existens Paris js, duo studiosi, quorum alter erat haereticus noctem transigentes in Suburbiis sancti

Iacobi, loco parum honesto, ubi capiuntur homines, R ad malum deducuntur, audierunt sonum dari campanis apud Carthusianos, di interroganti haeretico ictum, qua ex causa nunc sonus edatur aere campano Z responsum est, quod cum deuotione sacra officia celebrarentur ita sancto illo monasterio: O Dgus, inquit ille, quam diuersum est exercitium horum Religiosorum a nostrol Exercent illi officia Angelorum , nos autem bestiarum. Et cum vellet addiscere per experientiam die insequenti id, quod didicerat ex relatione sui contubernalis, eo se contulit, ubi hos Patres in stiis siubselliis& locis, velut statuas quasdam marmoreas, pulcherrimo ordine inuenit immobiIes ad omnem aliam actionem, praeterquam ad Psalmodia quam cum attentione&deuotione vere Angelica, secundum consuetudinem sancti istius ordinis, persoluebant. Vnde Iuuenis hic velat raptus admiratione, magna perfusius suit consolatione, videns quod tam bene DEus coleretur inter Catholicos. Qua-

re decreuit, uti postea praestitit, redire ad gremium EccIesiae, verae & vnicae sponsae

414쪽

. . Liber Oetisuus, 333

eae sponsae illius, a quo sancta hac inspiratione in infami illo abominationis lecto fuerat visitatus, & ad cor reuocatus, quando velut sus i luto se volutabat. O quam beati illi fiunt, qui sanctis inspirationibus corda sua patefaciunt i nunquam enim ijs deerunt inspirationes, quae necessariae sunt iuxta suum statum & conditionem ad bene beateque vivendum, sicut & ad sancte laudabilitem; administrandas prouincias illis commissas. Nam quemadmodum D sus, natura interueniente, dat unicuique animali instinctus, qui ad eius conseruationem, & ad exercitia proprietatum naturalium requiruntur; ita unicuique nostruin, si gratiae Darobicem non ponamus, dat inspirationes necessarias ad viuendii, ad operandu & conseruandii nos in vita spirituali: minime muti inquit Elierer, Gς.

ad hauriendam aqua: igitur puella,cui ego dixero: inclina hydria tuam,

servo tuo Isaac. Theotime, Eliezer non ostendit se desiderare aquam, nisi pro se; sed Rebecca obediens inspirationi, quam et D pus & sua benignitas dabant, offert se insuper ad dandum Camelis potum. Ea de causa effecta fuit sponsa&vxor S. Isaac, Nurus magni Abraham i,&Sal vatoris nostri Auia: Illae, illae magnae animae, quibus non est satis adimplere id, quod per mandata &consilia ab iis requirit diuinus sponsuri, sed insuper promptae & expeditae sunt ad sequendas sacras inspirationes, sunt eae,quas Pater aeternus praeparauit,ut sint sponsae fili j sui dilectissimi. Quantum autem attinet ad probum hunc Eliezer, quia non poterata aliter discernere, quae inter filias Haran, Ciuitatis Rachor destinata esset filio Domini sui, D sus per inspirationem id ei declarauit. inando dubii & perplexi sumus, deestq; nobis assistentia humana, tunc DEus, quid nobis faciendum sit, inspirat: & vero si studiosi simus humilitatis, & obtemperemus eius inspirationibus, non sinit nos errare. Nihil autem hiedico amplius de his inspirationibus necessariis; eo quod tum in hoc opere,itan etiam in Introductione ad vitam deuotam saepius de sis Iocutus fuerim.

415쪽

3s De Amore DEI,

Vnt nonnullae inspirationes, quae solummodo tenduntis ad extraordinariam perfectionem exercitiorum ordina rioru vitae C hristianae, C. haritas aute aduers' infirmos

est exercitium ordinarium proborum Christianorum ἔsed exercitium ordinarium, quod exhibitum fuit per s. Franciscum&per sanctam Catharinam Senensem fuit in perfectione extraordinartia , quando leprosorum, & cancro laborantium vIcera lingebant & sugebant: & per gloriosum Regem Ludovicum, quando flexis genibus, & nudo capite stratiebat infirmir unde Abbas quidamordinis Cisteretensium prae admiratione attonitus haesit, videns illum eo in statu concinnare & manu contrectare hominem abominandis ulceribus, de plagis cancrosis coopertum. Consuetudo etiam & praxis erat valde extraordinaria huius sancti Monarchae. struire scilicet pauperibus, & maximὸ vilibus te abiectis, dum mense aecumbebant, quin Sc comedere iustula & ethos ab illis relictos. Saniactus Hieronymus in suo hospitali Bethlehemitico recipiens peregrinos Europaeos, qui persecutionem Gothorum fugiebant non solum tirpedes lauabat, sed eo usque se demittebat, ut eorum quoque camelorum pedes de erura lauaret fricaretque: ad exempIum Rebeccae, cuiu modo meminimus, quae non solum pro Eliezer, sed etiam pro eius Camelis aquam hausit. Sanctus Franciscus non tantum multus fuit in praxi paupertatis, ut quilibet nouit, sed etiam in sancta simplicitate; agnellum aliquando redemit, timens ne occideretur, & hoc ideo, quia is r

praesentabat Saluatorem. Pene erga omnes creaturas habebat respectum aliq uem,dum earum ereatorem contemplaretur, non sine rara &prudentissima simplicitate . Talis fuit Sancta eius simplicitas,quando subsistens, e via remouebat vermiculos, ne qui iam transeundo eos ps-dibus

416쪽

Liber Octauus. 33s

dibus coneulcaret: dc hoc ex recordatione comparationis, quam Dominus fecerat, vocando SE VERMEM. Vocabat creaturas fratres di sorores suas per certam & admirabilem considerationem, quam caelestir amor, ei suggerebat. Sanctus Alexius nobili admodum natus sanguine de multarum possessionum heres, excellenter abiectionem sui ipsius exercuit, commorans septemdecim annis incognitus Romae in paterna domo, velut pauper, & vilis peregrinus. Omnes hae inspirationes erant

quidem de exercitiis ordinariis, sed in perfectione extraordinaria. In hoc autem genere inspirationum adhibendae & seruandae sunt regulae. quas in noli ra Introductione pro desideriis dedimus Nec oporte prosequi velle simul & semel plura exerciti e Saepe enim inimicus humani generis Diabolus conatur nos inducere ad sus pienda & inchoanda plura proposita, ut pluribus intenti, nihil ad finem perducamus, sed imperfecta omnia relinquamus. Et iam nonnunquam nobis suggeri voluntatem aggrediendi de inchoandi excellens aliquod opus, quod praeuidet saturum, ut ad exitum non deducamus : & hoc ideo facit, ut nos a minus excellentis prosecutione avertat, quod facile ad fine, si nos ab eo non auertisset, deduxissemus. Haud enim illibenter habet, via multa fiant, factaque inchoentur proposita, dum nihil ad finem deductum iri animaduertit Non vult impedire, sicut nec Pharao,ut mysticae mulieres Istaeliticae, id est animae Christianae, pariant masculos, modo

occidantur antequam excrescant. Contra, dicit eximius S. Hieronymus inter Christianos non tam spectari principium, qtiam finem. Non tot demittendi sunt in stomachum cibi, ut digeri non possint. Seducto Spiritus nobis in principijs rerum ponit remoram, & facit, ut contentisimus floribus veris; at diuinus non alia de causa facit nos respicer

principia rerum .quam ut ex iis ad finem pertingamus,& laetemur foribus veris, in ordine ad colligendos ac decerpendos fructus aestiuali de

autumnali tempore .

Angelicus Doctor existimat non expedire, ut diu multumque deliberetur funer propensione animi, quae habetur de ingrediendo b nam, de solidὸ stabilitam Religἰonem: &recte: nam cum Christus RGlig onem consuluerit & suaserit in Evangelio, quid opus est multis co sui a ionibus p Sufficit unam bonam, selidam deliberationem habere cum iis, qui ea pollent prudentia di capacitate, ut possint nos iuuare didicia

417쪽

& dirigere ad breue & solidum animi decretum faciendum. Verum ubi deliberauimus de statuimus in hoc animae negotio, sicut de in quolibeti. alio, quod spectat Dai honorem, firmos stabiles immutabilesque nocesse oportet, contemptis omnibus iis, quae nos mouere Ac inducere posisent, sub specie apparentis maioris boni, ad aliquid aliud. Nam persa pe, inquit gloriosus S. Bernardus, Daemon nobis obtrudit mutationem,& ut impediat nos ne quod incepimus ad exitum perducamus, aliud, quod melius ad speciem videatur, proponit: idem autem, postquam initium dedimus , nos diuertit ab eo perficiendo, di tertium aliquod proponit. Placet enim illi,ut multa inchoemus, dummodo ad finem non deducamus. Non oportet etiam transire ab una Religione ad aliam absque magnis N potentibus motivis bene de accurate perpensis, dicit S. Thomas post Abbatem Nestorium , relatum per Cassianum Mutuor ab Eximio S. Anselmo scribente ad Lanχonem perelegantem similitudinem, quae sic habet: quemadmodum arbustaspius transtia

rata non possunt iacere solidas radicti, nec consequenter pertingero adperfectionem, nec reddere fructum desideratum; ita anima, qua ex υνο proposito in aliud 3ransfert, ct velut transsunt ac cor suum, nequit proficere, neque iustum perfectionis augmentum consequi. Perfectio siquidem non consistit in inceptione , sed in consummatione ct abstatione. Sacra EZechielis AEngm inarra e --,

lit, & non reuerti, neque retrocedere, sed ambulare eo quo D Eus vertit nostram faciem, non mutata collimatione. Qui bona graditur via, iaea se conseruet. Euenit enim subinde, ut, bono deserto, melius quaeratur, dc deserendo unum, non inueniatur alterum. Melior est possessio

parui thesauri, quam animus & intentio maioris acquirendi & inuestigandi. Inspiratio illa suspecta esse debet, quae nos inducit ad relinque dum verum bonum, quo in praesenti fruimur,&prosequendum posthac in spe melius. Iuvenis quidam Lusitanus seu Portugalensis,dictus Franciscus Bassus, admirandus non sollim in eloquentia diuina, sed etiam in praxi & exercitio virtutum, Romae vixit,sub disciplina beati Philippi NGrii, in Congregatione oratorii: is putauit se inspiratione diuina moueri & agitari , ut sanctam illam Congregationem relinqueret, & sor-

malam

418쪽

Liber octauus. . 397

malam Religionem intraret: tandemq; hoc apud se decreuIt. Verum beatus Philippus, qui coram praesens aderat,dum in ordinem sancti Dominici reciperetur, amare coepit flere. Vnde interrogatus 1 Francisco Maria Tarusio, qui postea fuit Archiepiscopus Senensis, de tandem Cardinalis, quare fieret Defleo,inquit, iacturam tot virtutum. Et re ipsi Iuuenis ille excellenter sapiens,& deuotus in Congregatione oratoria , quam primum fuit in Religione, ita in hominem inconstantem & volubilem euasit, ut,diuersis nouitatum I mutationum desideriis agitatur

postea magna de grauia dederit scandala . - .

Si auceps recta pergat ad nidum perdic is,illa se ei sistit, fingitq; se esse

delumbatam & clauda: & continuo alas concutiens,vibrat se,quasi procul euolainra: at momento,uolens cadit,quasi nil amplius volare possedi& hoc ideo, ut aucupem occupantem sese & detinentem,diuertat, ne o

currat pullis ε nido se proripientibus: deinde cum aliquandiu eam prosecutus fuerit, restimans se facile apprehensurum, in altum euolata, sicque eius manus euaditis. Ita inimicus humani generis videns hominem a Dpo inspiratum , moliri statum melioris vitae ineundat,&modum progrediendi in amore caelesti, suadet illi & persuadet,ut ingrediatur viam, ad speciem maioris persectionis, &cum a priori via eum abduxerit paulatim secundam ei repraesentat, quam cum ingressus suerit, sensim reddit impossibilem; unde proponit tertiam; ut eum occupando in continua inuestigatione diuersorum & nouorum medioxu, quibus se perficiat, efficit tandem,ut nullum ex iis mediis serio comple- , ctatur, & ex consequenti, non perueniat ad finem ob quem illa media requirebat, qui est persectio. Iuvenes canes qualibet occasione deserunt & mutant vestigia ferarum, at senes, qua sunt sapientiores, nunquam mutant, sed semper sequuntur viam & vestigia in quibus sunta. Quicunq; igitur inuenit sanctam DEI voluntatem in sua vocatione, sancto cum amore eam excolat, in illa permaneat se exercens consor-mansq; mediis, quibus Religio illa, ad quam vocatus est, utitur ad persectionem consequendam

419쪽

De unione voluntatis humana cum diuina, in instirationibus, qua sunt contra, vel praeter ordinariV leges , de pace ac sua-uila se cordu Iecunda nota inνι-

Ocigitur modo, Theotime, agendum est in inspirationibus, quae non sunt extraordinariae: nisi in quantum nos incitant ad exercenda cum singulari & cxtraordinario feruore & persectione opera ordinaria hominis Christiani. verum aliae sunt inspirationes, quae indigia -- tantur extraordinariae, non soluin quia faciunt animam pro redi in D a I seruitio, ultra ordinarium ordinem ; sed etiam qui eandem animam inducunt ad actiones, legibuS, regulis di communibus consuetudinibus sanctissimae Ecclesiae insuetas, imo &contrarias: ideoq; mactis admirandae sunt,quam imitandae. Sancta illa nobilis puella. qtiam Hiliorici vocant EusEBIAM EXTRANEAN . relicta Roma, patrio solo, v elli se habitu cum duabus aliis puellis vestiuit, de nauim ad mare traij-eiendum conscendens, Alexandriaim peruenit, indeque ad insulan . Coam: ubi se vidit in tuto, resiampsit habitum sui sexus: S iterum ma ri se committens, peruenit in prouinciam Cariam in c. iuitatem Mylas soam, quo eam magnus Paulus qui in Coa eam inuenerat, & illius curam spiritualein susceperat duxit, ubi& postea factus Episcopus, ita

sancte Gubernavita, ut Monasterium erexerit , seque seruitijs Ecclesiae.in officio, quod eo tempore vocabatur diaconissarum, tantae . cum charitate impenderit, Vt postea magna sanctizate conspicua e vita excesserit, ac deinde, ob multitudinem miraculorum, quae DEus per eius reliquias & intercessiones operari dignatus est, pro tali sit cognita . Vestire se habitu sexus, cuius quis non est, & sic exponere se tali in vestia cum viris in itineribus, non initim est ultra, sed etiam contra regulas ordinarias modestiaeChristianae. . 'Iuuienis quispiam matrem suam truserat pede, is tactus viva facti poenitudine contulit se H e3piazet suam noxam, ad sanctum Anto-

420쪽

nium de Padua, qui ut in eius anima vivacius imprimeret horrorem peccati, illi inter alia, dixit. Fili mi, pes alti, qui ι δε umenti loco rua se, uiuit

malitia, ad patrandum tantum Icelus, abscisionem a reliquo corpore merer

νυν r Haud surdo dictura, nam iuuenis ille adeo id cordi accepit, ut reuersus ad matrem, & ductus immenso doloris & contritionis sensu, pedem illum sibi absciderit. Istius sancti verba non habuissent istam fortitudinem, secundum ordinariam vi in verborum, nisi Dεus suam ijs dedisset inspirationem iaspirationem certὸ ita insuetam, ut credi posse potius fuisse tentationem, quam DEI inspirationem, nisi miraculum re-unitionis abscissi pedis factae, per benedictionem eiusdem sancti, cou- firmasset. Sanctus Paulus primus Ercmita, S. Antonius, S. Maria Egyptiaca in vastas solitudines ubi priuati beneficio audiendi mistam, sacrae communionis percipienda , &poenitentiae Sacramento I destituti insuper, cum omnes adhuc cssent in florenti aetate. ductu,&directione. omniq; humano solatio vivere debebant: non se immiserunt, nisi moti forti & efficaci inspiratione diurna. Magnus Simeon Stylita instituit vitam, quam ne ino mortalium excogitasset, neque suscepisse Gabsque instinctu & motione caelesti. Sanctus Ioannes Episcopus, cognominatus Silentiarius, deserens suum Episcopatum inscio toto suo. clero, transiuit ad Monasterium Lauram dictum, utiquod supererat vitae, in eo transigeret: quod fecit ita secrete, ut nemo resciverit. Nonne hoc erat expresse contra regulas sanctissimae Residentiae λ Et eximius S. Paulinus, se vendidita, ut filium pauperis viduae a captiuitate redimereta, quomodo id facere potuit iuxta leges ordinarias, siquidem sui ipsius non erat,sed suae Ecclesiae, de suorumDioece sanorum per Episcopalem consecrationem p Puellae illae, quas sua pulchritudo exponebat periculo perdendae castitatis, dum inflictis sibi in facie vulneribus, se deformarunt, ut pudicitiam seruarent intactam, nonne id egerunt, quod omnimode prohibitum censeri potest pOPTIMA NOTARvM bonitatis omnium Inspirationum, & in particulari, extraordinariarum una est, pax & tranquillitas eius cordis, quod calae recipit. Spiritus enim diuinus est quidem violentus, sed eius violentia est suavis, mitis, Ze pacifica. Venit is ad instar venti impetuosi, decas estis sulguris, sed non euertit Apostolos, neque turbauit: terror il-

, quem habuerunt ex fragore & strepitu, fuit momentaneus, &

SEARCH

MENU NAVIGATION