Tractatus amoris diuini, constans libris duodecim, per reuerendiss. & illustriss. dominum Franciscum de Sales idiomate Gallico conscriptus inde anno 1629. Rothomagi eodem idiomate excusus. Nunc autem per P. Henricum Lamormaini, Societatis Jesu sacerd

발행: 1643년

분량: 652페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

3 3 De Amore DEI,

quando nanciscamuria. Verum magnitudo strepitus,& clamor Is, quam inimicus facit in anima, & ratione inferiore , impedit, quo minus salutaria monita di instructiones fidei percipiantur. Quo fit ut in imagi natione nihil nobis restet, praeter triste praesagium: E H E u, NuN QUA

Αt, mi Theotime , tunc tempus est testificandi inuincibilem fidelitatem aduersus Saluatorem , pure eam seruando propter amorem eius voluntatis, non solii in sine delectatione, sed in medio diluuii tristitiae, horroris, terroris, & quorumcunque assultuum, sicuti feci Ggloriosa eius materia, & S. Ioannes die pastionis, qui inter tot blataphemias, tot dolores, tot angustias, in amore firmi pei manserunt. Et hoc ipso tempore, quo etiam Saluator retraxerat omnem sanctam suam laetitiam in summitatem spiritus, nec ullam diffundebat alacritatem, neque consolationem e diuino suo vultu; adde , quod & eius oculi toti quanti languebant mortisque tenibris cooperti erant. Vnde nullo in amplius intuitus iaciebant, nisi doloris, sicut nec ipse sol ullos radios emittebat, nisi horroris & tenebrarum.

Euomodo inter clures mole ac interiores anima non cognoscat amorem, quem balet erga DEUM, ede occasu amabitissimo voluntatis.

D Sanctum Petrum primuin in terris Christi Vicarium nocte praecedente diem deputatam eius martyrio, in carcere existentem , venit Angelus Domini, qui carcerem magno lumine repleuita , euin excitauit, surgere fecit, utque se suo vestimento circumdaret ac vestiret, seque ablatis ab eo vinculis sequeretur admonuit: e carcere in stiper extraxit; ac deinde simul gradientes

ruetus ab eo discessu. En magna valde sensibilium actionum varietas; &ι nihil Dilitigod by Cooste

462쪽

Liber Nonus.

mihilominus S. Petrus, qui fuerat, omnium primo excitatus,

erat, & iguorabat; calceatus erat caligas suas, di eum id latebat: ambulabat, S se ambulare, nesciebat; erat liberatus & non credebat. Et hoc ex eo quod admiratio illius liberationis tam magna erat, Vt totam eius mentem occuparet. Nec dicas, eum sufficientem habuisse sensum ec notitiam ad faciendum, quod faciebat; ergo & ad intelligendum, quod realiter circa se fiebat: quia experientia reclamat. ProbE quidem videbat Angelum,sed non aduertebat esse veram & naturalem visionemῖ ideoque nullam capiebat consolationem ex sua liberatione, usquedum

Porro idean euenit, Theotime, animae magno taedio & molestia interiori oppressae; nam etsi potentiam habeat ad credendum, sperandum, & DEuri amandum, & vere credat, speret,& amet ἰ tamen non habet fortitudinem & vim ad bene discernendum, an credat, an speret, an D Euri suum amet, eo quod angustia interior eam valde occupet, & ita obruat, ut nequeat facere reflexionem super se ipsain ad videndum quid agat. Propterea videtur sibi, neque fidem, neque spem, neque charitatem habere, sed phantasmata tantummodo, & inutiles impressiones istarum virtutum,quas sentit sere sine sensu, & velut extraneas, non ut domesticas & proprias animae suae. Si animum aduerteris,inuenies nostras mentes in simili esse ilatu, quando potenter aliqua violenta Passione

sunt Occupatae: nam complures patrant actiones velut in somno constitutae, de quibus tam exiguum habent sensum, ut fere non credant eas

re ipsa fieri Inde est quod sacer Psalmista magnitudinem consolationis, quam filii Istaei reuersi ex captiuitate Babylonica habuerunt, his exprimat verbis r Pcras

Sic habet sancta versio latina,seM H ais reus si i id est admIratio ex munitudine boni tanto cum excessu nobis euenit, ut nos impe- ptii, dierit, quo minus solide sentiremus consolationem , quam recipieba- v. r. mus, di nobis vidinatur, quod in rei veritate non vero Persunderemur

Ili gaudio et

463쪽

oo De Amore DEI,

gaudior quo tamen vere perfundebamur, licet id solum in figura & somnio fieri nobis videretur. Tales igitur sunt sensus animae versantis inter angustias spirituales, quae amorem supra modum efficiunt purum & mundum e nam cum

tunc priuatus sit omni delectatione, qua immediate adhaereat D Eo scio. is amor ita purificatus nos iungit&vnit DEO,&nostram voluntatem voluntati illius, & cor nostruin cordi ciusdem absque ulla intermixtione ullius Iaetitiae & gaudii, quin & eorum praetensione. Eheul Theotime, quantopere affligitur cor, quando velut desertum ab omni amore, in omnem respicit partem; nec tamen ut sibi videtur illum reperiti non invenit in sensibus exterioribus; illius enim amoris minime sunt capaces ; non an imaginatione, quia crudelem in modum diuersis impretasionibus torquetur; non in ratione, quia turbata est innumeris discuria suum de admirandarum apprehensionum obscuritatibus. Et quamuis tandem eum inueniat in summa& suprema mentis regione, ubi diuina haec, qua quaeritur, dilectio residet; tamen, quia ignorat illam, & ei videtur non esse , quia scilicet magnitudo amictionum &densitas tenebrarum sunt ob exi quo minus eius dulcedo sentiatur; videt illam,& non videta, obuiam habet, sed eam non cognoscit; non secus, atque si esset in somnio & in imaginatione. Ita S. Maria Magdalena, cum ei occur

risset charus suus Magister &Domin', nihil prae sua animi oppressione &dolore sensit alleuationis, eo quod non putaret Christum esse, sed solum

modo hortulanum.

Ecquid igitur sacere potest animaeo in statu posita ignorat, Theotim , quid & quomodo agere debeat posita inter tot angustias,

o ullis amplius pollens viribus, nisi ad sinendum, sua ut voluntas inte manus voluntatis diuinae, ad imitationem dulcis sui Issu, moriature qui cum in ara crucis peruenisset ad summum cumulum poenarum, qua in Pater imposuerat subeundas, & non valeret amplius resistere extremi doloribus, fecit, ut solet ceruus, qui, exhaustis viribus, & obrutu undique canibus, se permittit eorum laniatibus. Sic enim amantissimus Saluator morti vicinus & vltima emittens suspiria magno clamore, mulatisque fluentibus lacrymis: eheui dixit: Parer m. in manue rara commenos' tum -eum. Quod verbum Theotime, fuit omnium postremum, pet

quod dilectus D EI filius supremum dedit testimonium sui aduersum

Patrem Diuiliam by Coos e

464쪽

, Liber Nonus. 40 I

Patrem amoris. Quando igitur omnia nobis desunt, quando afflictiones sunt in extremis, verbum hoc, sensus hic, & animae nostrae renunciatio inter manus nostri Saluatoris, non potest deesse. Filius in ultimo &incomparabili conflictu & angustia, Patri suum commendat Spiritum:& nos quando conuulsiones dolorum spiritualium nobis tollunt omno genus solatii,& omnia media ad resistendum desunt, commendemur Spiritum nostrum in manus aeterni huius filii, qui est verus noster Patere& demisso capite acquiescamus eius beneplacito, nostram tu e volun talem ei ex animo consignem .

αuomodo voLntas mortua in se, tantummodo visaι in DEI

voluntate.

odo & proprietate penitus singulari de morte hominum Gallico idiomate loquimuria: nain mortem, nominamus TR EsPΑs, id est, TRANSITvΜἰ & mortuos,. TRESPAssvR, quasi diceres, qui TRANsIERvNT. Hoc dicendi modo volumus significare mortem humanam non esse nisi transitum ab una vita ad alteram,& quod mori aliud non sit, quam transire ultra confinia huius vitae mortalis, v gradus fiat ad immortalem. Certe nostra voluntas nunquam potest mori; sicut nec intellectus, sed quandoque traiilareditur limites vitae suae ordinariae, ut tota quanta vivat in voluntate diuina.EEt hoc tunc fit quando neque scit, neque vult amplius quicquam velle, sed omnino sine

vlla exceptione se tradit & mancipat beneplacito prouidentiae diuinae, ita se immiscens ac immiscendo liquescens in hoc Dgi beneplacito, uta non amplius compareat, sed ---δωρ -- Grasto in P Eo, in quo viruit , non amplius quidem illa,sed DEi voluntas vivit in ea-Vbi est, ubi se abscondit claritas stellarum, quando compareta sol supra nostrum horizontemὸ non equidem periit, sed abrepta & absorpta est in supremo solis lumine, quo cum feliciter est immixta & con- : iuncta. Et quo deuenit voluntas humana, quando inteare & perfecte tradita est diuino beneplacito P nullo modo perije illa, sed taliter ab I ii a . sorbe-

465쪽

sorbetur & permiscetur cum voluntate diuina,vt amplius non appareat, nee amplius velle ii beat separatum a diuino. Imaginare tibi, Theoti- me, gloriosum & nunquam satis laudatum Ludovicum, qui instrina de conscensa classe bellica vela fecit ultra mar ; 3c aduerte Regina charam eius. coniugein una cum illo conscendisse . Ane, si quis roreasset eximiam istam Principem, Serenissima Regina,quo vadis8dubici

procul respondisset illa, vado quo & ipse Rex, & si quis denuo rogasset, at scisne Serenissima Regina, quo Rex vadat λ Tunc etiam respondisset: mihi quidem in genere dixit, sed mihi cura non est scire, quo vadat, sed

solum ut cum eo vadam: si & adhuc institum fuisset, ergo Serenissim Regina non habes perspectumhoc iter λ non, dixisset illa; sed nec aliud habeo propositum, quam ut sim cum charo meo marito & Domino. Itane, ei dici potuisset, nescis quod petat Egyptum, ut inde transeat in Palaestinam λ diuertet autem & hospitabitur Pelusij, Acrae,& i pluribus aliis ciuitatibus & locis. Numne& tu intendis eodem proficisci3 Ad hoc dixisset, nihil intendo, nisi ut sim apud Regem,moca, ad quae vadit, incolam sine discrimine, & consideratione, tantisper, dum laetis est futurus. Ad me quod attinet, eo sine desiderio eundi: nam nihiI desidero,nihil affecto, nisi praesentiam Regis. Est Rex, qui vadit e qui ster hoc vult,Ac suscipit; quantum autem ad me attinet, noni vado ego, verum sequor; non volo iter istud, sed solam Regis praesentiam; commoratio,. iter, di omnes istius generis diuersitates nullo mihi sunt, discrimino a Certe si quisplam seruus actu ipso sequens num Dominum, rogetur , quo ipse tendat, non debet respondere, quod ad talem vel talem pergat locum, sed solummodo, quod sirum sequatur Dominum; quia nusquam it sua voluntate, sed solum voluntate sui Dominῖ lia, mi Theotime, voluntas resignata in D E L voluntate, non debet habere voluntatem aliquam, sed simpliciter sequi voluntatem DEI. Etsicutic Lqui est in naui quapiam, non se movet proprio motu, sed sinit se solum moueri iuxta motum nauis, in qua illla est; eodem modo cor humanum, quod conscendit navim beneplaciti diuini, non debet habere aliain vo-Iuntatem , quam ut sinat se vehi ad terminum voluntate D si sibi consti tutum. Et timc cor non dicit.amplius, F 1ΛT YOLuNTΛs T iLA,& noni

466쪽

MEA, quIa nullam amplius habet voluntatem, siquidem intra m nus D si deposuit: & hoc non aliter,quam si eius voluntas non amplius esset in sua disipositione, sed la dispositione caelestis prouidentiae. Ita vehic, qui in Dat manus suam resignauit voluntatem,non sequatur propriε Dau M, sicuti serui suos sequuntur Dominos: nam licet serui iter conficiant per voluntatem Dominissit, eorum tamen sequeIa fit per propriam & particularem voluntatem, licet sit voluntas sequens, obseques.seque submittens ac subiiciens suo Domino: ut quemadmodum Dominus& Seruus duo sunt, ita voluntas Domini & serui sint duae voluntates. At voluntas, quae sibi ipsi mortua est, ut vivat in D I voluntaα te, est absque aliquo velle particulari, manens nota solum consormis &ὶbiecta, sed omnino in se ipsa annihilata, &conuersa in DEI voluntatem. Sicuti diceretur de paruo quopiam infante, qui adhuc non habet vim voluntatis, ut velit amare remquampiam aliam, quam sinum di faciem charae suae matris: neque enim ullo modo cogitat, quod velleelse, hic vel ibi, neque velle rem quamcunque aliam, quam esse intri mali is brachia, cum qua unam eandemque rem se essς putata; neque, illi curae est accommodare suam voluntatem maternae voIuntati: quia nimirii suam nota sentit, neq; credit se ullam habere sinit proinde matre omnem sui curam gerere, nec curat quo illa eat, quid faciat,quid velit:

mne siquide illi bonum videtur quod illa bonum iudicat. Certe haee est

iuprema perfectio nostrae volutatis, ut sit ita unita voluntati supremi boni, uti fuit voluntas sancti illius, quῖ dicebat: δε-δε Mori me , E nam quid volebat aliud dicere, nisi quod nullo modo usus fuerit sua voluntate, ut se regere , sed siuerit simpliciaret se duci a voluntate .

467쪽

Declaratio eorum,qua dicta sunt de occasu, mortes tram Isiu nostra voluntatis.

Redibile est sanctissimam Virginem, Dominam nostram clementissimam tantum cepisse gaudii ex baiulation chari sui & paruuli I E s v, ut gaudium illud, vel omnino lassitudinem impediueritis, vel ut minimum gratam effecerita: nam si ex gestatione fruticis, dicti Agni casti,

viatores leuamen habent, & recreantur, quale alleviamentum non receperit gloriosa Mater portando Agnum DEI immaculatum Z Quod si subinde eum suis pedibus ambulare faciebata, manu tenens, non erat quod non mallet dependentem ex suo coIlo ad pectus gerere , sed id faciebat ad eum exercendum, ad formandor gressus, & ut solus disceret ambulare. Et nos, Theotime, velut parui infantes Patris caclestis possumus cum illo incedere duobus modis 'eI. Possumus ire, ambulantes passibus propriae nostrae voluntatis,qua nos illius voluntati conformamus,tenentes semper manu nostrae obedientiae, manum nostrat intentionis, & sequendo eam quocunque nos dux

rit. Et istud est, quod Dius per significationem suae voluntatis,requirit a nobis. Quia, siquidem vult ille ut faciam quod praescribit, vult simul ut habeam voluntatem idem faciendi.Dsus mihi significauit ucit se, ut diem Sabbati sanctificem, de quia id me vult facere, vult etiam, ut velim facere, & ob hoc habeam proprium velle, seu voluntatem, sequedi voluntate illius,me conformando,& mutuo respondendo illius voluntati, quae errare non potest. II Possumus etia ire cum Christo Domino, nullam habentes propriam voluntatem, permittetes nos simpliciter diuino eius beneplacito , velut pusillum infantem, qui inter Matriς brachia gestatur: & hoc per certum quendam& singularem &prorsu radmirabilem consensium, qui vocari potest unio, vel potius unitas nostrae voluntatis cum DEI voluntate. Et hic est modus, per quem conari debemus nos gerere & habere in voluntate diuini beneplaciti prout decet; effectus siquidem voluntatis beneplaciti pure &pute procedunt ex diuina

468쪽

ex diuina eius prouidentia& nobis nihil agentibus, eueniunt. Verum est, posse nos velle, ut eueniant secundum DEI voluntatem, A: hoc velle, optimum est; sed possumus etiam recipere euenta beneplaciti caelestis per simplicem nostrae voluntatis tranquillitatem, quae nolens rem ullam, sed in omni co, quod DEus vult in nobis, super nos, di de nobis fieri, simpliciter acquiescit. Si petitum fuisset a dulci Infante I a s v, dum ferretur inter Matris brachia, quo nam iret nonne rationi consentanee respondere potuis.set, nusquam eo, Mater mea est, quae pro me iti ulterius petitum fuisset, sed nonne IE su mi, is cum tua Matre nonne iure dixisset λ nullo modo eo, vel si eo, eo, quo Mater ea me portat, non eoo cum illa eo

nec propriis meis pastibus, sed eo passibus mea: Matris, per illam &ii illa. Quod si quis hoc modo institisset sed o dulcissime usu &diuitanissime infans, vis minimum baiulari a dulci tua Matre p prorsus non dicere poterat, nihil horum volo , & sicuti optima mea Mater ambulae pro me, ita etiam illa vult pro me; aequaliter ei relinquo curam, & eundi 8 volendi ire pro nata, quo ei visum fuerit: sicuti non ambulo ni per eius voluntatem: sinens omnem aliam de me curam Matri meae praeter illam, qua in eius sinu esse discupio,& sugere eius ubera, me quo arcte fixum eius amabilissimo collo tenere, ut amorOSe eam deoscule osculis oris mei. Volo te scire, quod quamdiu sum inter delicias blanta ditiarum sanctarum, quae Omnem superant suavitatem, videatur mihi mater mea esse arbor vitae, & ego in illa esse videor velut eius fructu in imb videor esse mihi proprium eius cor in medio pectoris, vel ipsius anima in eiusdem cordis centro constituta . Hinc est, quod sicut eius gressus & incessus sat pro illa & pro me est, esto nullum faciam ecto passum; ita voluntas eius sufficit pro illa & pro me, nullum me eliciente Voluntatis actum, quantum attinet ad actionem eundi quopiam, vel aliun de redeundi. Non mihi etiam curae est,an cito, an vero tarde eat, nec an ad hanc, vel alteram partem eat, nec molestiae quicquam inde capio' quod mio illa velit ire, nesciam. Hoc unum satis mihi est, ut semper sim inter edis brachia, adhaerens unice amandis eius uberibus, ubi me pasco velut inter lilia. O diuinae Infans Mariae, permittito miserae animae meae

ut telum hoc dilectionis iaculetur igitur amabilissime paruuleta vel potius ire noli, sed mane sic sanctὸ conglutinatus dulcis matris tuae Pectori, '

469쪽

pectori, vel I semper in illa, & per illam,& cum illa, nunquam autem sine

Saluator nostrarum animarum iam inde a primo suae conceptionis instanti in ventre matris habuit usum rationis, & poterat formare om neini stos discursus, quin imo & gloriosus Joannes Baptista eius praecursor, a die Visitationis Beatae Matris MARIA, rationis usum habuit. Et quamuis uterque illo tempore & durante infantia fruebatur propria libertate ad uolendum,&non volendum res quast unque, tamen in ijs quae faciebant ad directionem exteriorem sinebant suas Matres sui curam gerere, de facere, di velle pro se id, quod illo tempore conueniebat. Theotime, sic nos habere dimemus, exhibendo nos flexibiles &tractabiles diuino beneplacito, non secus, quam si ex cera constaremus, non occupando nos aptandis & expetendis rebus, sed sinendo, ut D sus

velit & faciat pro nobis, uti illi placuerit. Iactem- omnem. curam n am im Dominum, erina Ab eura es de nobis. Et nota, quod dicit omnem nostra Uuua-

ἀnem,seu curam id est, tam illam, quam habemus de recipiendis euentis, quam illam, quae est de volendo vel non volendo: nam habebit ille curam de successibus nostrorum negotiorum, & volet pro nobis id, quod erit optimum. Interim curae nobis sit quam maxime benedicendi Diuti de omnI-hus, & in omnibus eius operibus, ut ad exemplum Iob dicamus: D---

nolo euentum aliquod, sed relinquo te velle pro me, prout tibi libuerit, loco autem volendi euenta, te benedicam, quod ea tu volueris. o Theotime occupatio ista nostrae voluntatis, quam est excellens, quando ea sibi non assumit curam volendi & erigendi effectus diuini benepla citi, sed solitin illi cordi est illud laudare, eidemq; b sneplacito ob tales effectus gratias ager i '

470쪽

Liber Nonus. 4Py

De excestentisimo exereitio, odorere possumin inter dolores es afflictiones interiores s exteriorei huius vita, supposita indisti rentia, s omnimoda mortificatione, es absoluta unιο-

ne voluntatis humana cum diuina.

E V M benedicere, eique gratias agere pro euentis mnibur, quae diuina prouidentia ordinata, est equidem, negari non potest, occupatio penitus sancta; sed, si, dum DEo volendi & faciendi, quod illi in nobis,super nos & de nobis placet, curam relinquimus, non attendendo quid fiat, esto probe id sentiamus, possemus cor nostrum diuertere, & attentionem nostram eius bonitati & dulcedini omnino applicare, eam benedicendo & depraedicando, non iam in e sectis, neque in euentis, quae illa ordinat, sed in se ipsa & propria eius excellentia,faceremus & exhiberemus dubio procul exercitium eminentius,quam sit illud, quod superius explicauimus. Dum Demetrius obsideret Rhodum, Protogenes,qui erat inta parua domuncula, sita in suburbiis illius ciuitatis, nunquam interi nisi is orare, de quidem tanta cum securitate & quiete animi, ut quam uir

fere continuό intueretur gladium suo iugulo imminentem, fecerit excellentem operis sui canonem p ngendo admirandum Satyrum, qui ludendo parua fistula se oblectabat. Ο Dεus quales sunt illi homine

qui inter omnis generis aecidentia & euenta, suam semper attentionem& affectionem defixam habent in bonitate aeterna, ut eam honorenta di amental Filia excellentis cuiusdam medici & simul chirurgi cum febri continua laborare , & sciret se unice a Patre amari, uni cuipiam se rum amicarum dicebat sentio equidem multos dolores, sed non ideo cogito deustis remediis, quia, quid sanitati mea prosit, ignoro, possem ego desiderare rem uampiam qua mihi obesset, neglecta altera, qua prodesset; ecquod tuum est de ac mea opinioι iudicium Nonne operae pretium secero, si omnem hu-

Kkχ ius rei

SEARCH

MENU NAVIGATION