Tractatus amoris diuini, constans libris duodecim, per reuerendiss. & illustriss. dominum Franciscum de Sales idiomate Gallico conscriptus inde anno 1629. Rothomagi eodem idiomate excusus. Nunc autem per P. Henricum Lamormaini, Societatis Jesu sacerd

발행: 1643년

분량: 652페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

436 De Amore DEI,

parcito mihi propter amorem Christi, communis utrique nostrum Domini clementissimi. Verum humilitas saec non minori obstinatione , quam praecedentes, fuit contempta & reiecta Interim excitatur persecutio gratiis contra Christianos, in qua Sapricius inter alios ad Marty- ,rium apprehensus mira gessit, patiendo innumera prope tormentata, &cruciatus propter fidei confessionem ;& in specie quando fuit admodum crudeliter rotatus & agitatus in quodam instrumento, eam in rem facto, simili fure trochleat torcularis: quae omnia constanter pertulita. Quare Prafectus Antiochiae summe irritatus eius constantia, morti eum addixit. Quamobrem educto e carcere in publicum, ad locum supplicii, in quo ut gloriosus Martyr accipere debebat coronam Martyrij, subito occurrit Nicephorus, S in terra ante eum se prosternens, Eheu lclamauit alta voce, o Martyr Ιεsu Christi, eiusdem Christi amore te ob - testor, condona mihi delictum, quo te offendi. Has preces cum ncglc-xisset ac despexisset Sapricius, afflictus Nicephorus currens cito per aliam plateam, eum praeuenit & eadem , qua ante humilitate &situ, his terminis coniurauit, ut commissam noxam condonaret. o Martyr Christi, indulge mihi & remitte, obsecro DEi amore, offensam, qua tet , ut homo frastilis ac facilis ad cadendum, irritavi: ecce enim intra breue tempus a Domino donaberis corona, quia eum non negasti, sed confessus es sanctum eius nomen coram multis testibus. At Sapricius in sua permanens feritate, ne verbum quidem unum respondita. Unde carnifices ad intrantes Nicephori constantiam & perseuerantiam, dixerunt: tam stultum hominem nunquam vidimus: vadit hic ad supplicium capitis, & quomodo tu veniam petis ab eo, qui iam iam est moriturus p Dicit eis Si Nicephorus: nescitis, quid petam a Consessore Clariasi: D sus autem scit. Et cum venisset adlocurn, in quo erat interimendus ipse Sapricius, rursus genibus sexis ei dixit Nicς phorus: rogo i Martyr Christi, ignosce mihi, quod peccaui ut homo, scriptum est enim:

pente U ιι αν ὐοιώ. Quid multist nulla verba, nullae unquam preces flectere potuerunt cor crudole & atrox miserandi Sapricij, qui obstinate recusaias facere misericordiam suo proximo, ipse iusto D si iudicio priuatus cst glorio fissima Martyrii palma. Tunc ei mandarunt carnifices, ut flecteret genua, capitis amputationem excepturus. Hic factus pri-sillanimis, tractare coepit cum Carnificibus haec ad eos proferens verba: ne mihi

502쪽

Liber Decimus. Μη

ne misi; quem c put detruncetis, quod enim Imperatores mandarunt, sum facturus, & idoIis sacrificaturus. Quod audiens Nicephorus lacrymis totus coopertus, voce e Iata clamare cepit: noli, 6 frater, noli Dii Iegem transgredi, & negare Dominum nostrum JEsuri Christum; noli per Christi viscera, rogo te, ab eo deficere & Perdere caesestem co ronam, quam per multa tormenta Se afflictiones acquisiuisti, sed, ah flamentabilis Sacerdos Sapricius noluit iIlum audire ; veru, cum venisset ad altare Martyrii, ut vitam siram DEo aeterno consecraret, non est recordatur', quid Martyrum Princeps dixerit apud Matthaeum .r ,

senteus osseres inu- tuum. Hoc quia non fecit Sapricius, D p iis eius in unus repudiauit, Se retrahens ab illo misericordiam suam, si uit ut non solum perderct praemium Martyr rj, sed etiam ut in pudendar idololatriae harathrum se praecipitaret. Hic, videns B. Nicephorus Sapricium defecisse a fide Se Christo , tactus excellenti & extraordinarii inspiratione, magna voce, omnino imperterritus dixit: ego sum Christiantia, ct eredo iis nomen Domini nostra I ES V Christi, quem iste negauit; me ergo iam pro ipso feritote,ctea'ut a ceruicibin mihi rescinditote. Obstupescet es lictores, statim nuncium expediuerunt ad Praesidem, qui mandauit Sapricium dona ri libertate, Nicephoriam autem assici supplicio. Haec facta simis. Fe bruarij, circa annum nostrae salutis 26o. vii referunt Metaphrastes& Su riu, Hilloria certe horribilis est 3e digna, quae bene ponderetur circa rem, qua de agimus. Vidisti etauri Theotime, animosum Sapriciam, quam is promptὰ & ardenter fidem propugnarit: quomodo innumera prope tormenta subierit, quomodo immobilis de constans in con fessione nominis Christi steterit, dum volueretur & agitaretur in instru mento ad i nitar trochleae facto, & quomodo in procinctu ad recipiendum in uni mortis, ad complendum actum eminentissimum fidei diurnae , praeferendo D E I honorem propriae. vitae; nihilomihuc'. quia praesert DEr voluntati satisfactionem, quam crudelis eius animus concipit in odium Nicephori, in medio cursu & stadio desinit currere,& quando in puncto est accipiendi bravium gloriae per Martyrium, sia ipsum infelicissime pessividat, di collum sibi frangit, caputque consecrat pudendae idololatriae.

Verum

503쪽

De Amore DEI,

Verum igitur est, Theotime, non esse satis amare DEu M pluae quam propriam vitam, nisi generaliter, absolute, & sine ulla exception amemus eum magis, quam Omnia, quae appetimus, aut appetere possumus. At mihi dices, nonne Christus assignauit summum actum amoris, quo amari potest, quando dixit: minorem ia in rem nemo haso, AEn-- μα- ponare pro amisis μῶρ omnino, Theotime, verum est, inter particulares actus &testimonia diuini amoris non esse maiorem . quam subire mortem pro gloria DEI : nihilominus etiam verum est, non esse quidem nisi λlum unum actum, & unum solum testimonium, quod verε est supremus &perfectissimus actus charitatis; esse tamen praeter istum actum,etiam alios quos charitas a nobis requirit, & tanto ardentius & studiosius requirit, quanto sunt actus isti faciliores, communiores, & magis consueti omnibus amantibus, & magis generaliter, neceΩsarii ad conseruationem diuini amoris. O miserande Saprici audtibi ne dicere te amare Dau M uti amari debet, dum tu eius voluntatem non praesers passioni odij,& rancoris, quem duro pectore geris contra Nicephorum p velle mori propter D EuM est quidem maximus actus, sed certe non solus dilectionis, quem DEo debemus; velle talum hunc actum, reiectis caeteris, non est charitas, sed vanitas. Charitas non est varia, esset tamen valde, si volens placere dilacto in rubus maxime difficilibus, sineret ut offenderetur in rebus facilioribus. Quo modo potest pro D Eo velle mori is, qui non vult vivere secundum Daves Homo bene instructus,habens voluntatem subeundi mortem pro amico, dubio procul, subiret omnia alia, siquidem is omnia contempsisse debuit, qui mortem prius contempsit, sed ingenium tamanum est remissum, inconstans & varium: hinc est, quod subinde homines nonnulli potius eligunt mori, quam subire poenas alioquin longe mitiores morte ; & tradunt libenter vitam suam ad satisfaciendum rebus rim-lius momenti,verbo,puerilibus & vanis. Cum Agrippina edocta fuisset, se quidem utero gerere Imperatorem, sed qui eam postea esset occisu rus: Occidat , inquit illa, me, modo ipse regnet. Vide,Obsecro, cor maia ternum , sed inordinatum, quod stulte praesert dignitatem filii, propriae vita . Cato & Cleopatra maluerunt mortem pati, quam capti videre

gaudium & gloriam suorum inimicorum. Et Lucretia voluit poti iis sibi

manua

504쪽

Liber Decimus. 439

manus vἰolentas inserre, quάm iniuste ferre verecundiam facti, In quo, ut videtur non erat culpabilis. Quot sunt homines, qui libenter morerentur pro amicis, qui tamen eorum seruitio&obedientiae addicer nollent suas voluntates. Talis exponit suam vitam, qui ne marsupium quidem suum exponeret. Et quamuis multi inueniantur, qui pro tutela amici vitas suas exponant; vix tamen unus uno saeculo inueniatur,

qui velit suam libertatem obligare, vel minimum quid perdere de vana& inutili aestimatione, vel opinione mundi pro quocunque etiam amantissimo. Confirmatio dictorum per celebrem cs notabilem comparationem ,

u scis, Theotime, qui & quales suerint amores Iacob erga Rachelem; quid enim non fecit ad testificandain magnitudinem, vim, & fidelitatem amoris, ex eo tempore,quo apud puteum,ubi greges adaquabantur, eam salutauit nam ab ex tempore in dies, in horas, in momenta amore illius prope inodum moriebatur quam ut matrimonio sibi iungeret incredibili amoris ardore

seruiuit, sed re postea, deceptus a Laban, septem iterum aliis annis haud minori diligentia seruiuit, quam aliis septem seruierat, ut eam uxorem obtinereta. Tam constans erat ille , fidelis, & animatus in illius dilectionet deinde tandem ea obtenta, omnes alios affectus& amores neglexit. Dixi omnes, quia Liam quoq; primam suam uxorem, magni meriti sceimnain, omniq; amore dignam videbatur neglexisse. Cui etiam DEus ob contemptum eidem illatum fauit. Ita notabilis erat ille contemptus lPost hoc, quod sufficientissimum erat ad subiiciendam charissimam, nobilissimamque totius mundi puellam dilectioni tam fidelis amatoris nonne turpe fuit, videre Rachelem tam remissam in o-j . sensione sui amoris erga Iacob maritum suum Nullam pauph Liae

505쪽

4o De A more DEI,

partem amplIus aliam,& vinculum in amore mariti sui Iacobi habebata, praeter fertilitatem, cuius fertilitatis beneficio iam peperera quatuor filios . Quorum primus nomine Ruben egressus iri agrum tempore mesiis triticeae reperit mandragoras , quas matri Liae detuli G. Hos cum conspexisset Rachel, dixit Liae sorori suae r

ae eo-- ee pro mandra νμ , mei. His ita peractis retulit ei inter se &sororem suam initum contractum. Sed Iacob, quantum sciri potest, ne verbulum quidem locutus est, admiratus, ut puto, & velut corde captus fuit, intelligens imbecillitatem di inconstantiam Rachelis, quae pro rotam exigua, integra una nocte se priuarat honore & dulcedine eius praesentiae. Nam, dicito veritatem, Theotime, nonne fuit magna leuitas, praetulisse pauca & exigui valoris poma castis amoribus tam amabilis' mariti λ Si pro regnis, pro monarchiis id actum fuisset, venia aliqua diagna videri potuisseta, sed pro vilibus mandragoris, Theotime, quis non summe admiretur Et tamen, ut ad nos ipsos redeamus, d Dgus, quoties Acimus electiones infinities magis pudendas, maiorique commiseratione dignas Eximio S. Augustino placuit aliquando ex instituto & per otium tem pus sibi sumere ad contemplandum &intelligendum, quam ob causatritam ardenter Rachel dictas mandragoras desiderarit λ deprehendit auatem eas quidem visu esse pulchras, gratumq; emittere odorem, sed omnino gustui esse insipida s. Plinius refert chirurgos facturos aliquam incisionem in corpore humano, solitos dare silc cum ex mandragoris e pressum, i is quibus incisio facienda est, ut dolor non sentiatur; quinimo euenire nonnunquam, ut solus dictorum pomorum odor perficiata perationem, somnuin abunde conciliando incidendis . quia mandragora est planta incantatrix, quae incantat oculos, dolores, tristitiam, molestiam, & omnes omnino pastiones per somnum: Caeteriim, qui nimis diu pascitur isto odore, nonnunquam fit mutus, qui autem nimis large

de eius succo bibit,moritur, nullo, d vitam rς tinςndam, suffragante remedio. possent

506쪽

Liber Decimus. I

Possentne Theotime, pompae, diuitiae,&delectationes mundant melius repraesentari Habent quidem exteriorem, qua oculos alliciunt, speciem; sed quae laedit sub blanda illa specie pomorum ; id est,

quisquis penetrat altius eorum naturam, nihil in eis inuenit saporis, nihil gustus, neque ullam aliam solidam oblectationem; incantant tamen& indormire faciunt vanitate sui odoris: scd 3e fama,& aestimatio, quam iis dant filii mundani, perturbat Sc mactat eos, qui plus nimio circa eas se occupant ac detinent, vel de iis nimium sumunt, . Caeterum cum propter huiusimodi mandragoras, Chimaeras& oblectationu phantasmata amorem caelestis sponsi desideramus, quomodo dicere possumus nos eum amare super Omnia, dum cius gratiam vanissimis vanitatibus praeserimus pNonne res est omni & lamentatione & admiratione dignissima, quod David, tam insignis & strenuus ad superandum odium, tam promptus ad condonandam iniuriam, tamen tam est iniurius in amo in rem, dum non contentus multitudine fa minarum, quas iuste tempore illo habere poterat, iniuste sibi usurpat & rapit uxore ni pauperis Uriae 'de per insignem ignati iam& intolerabilem animi infirmitatem, ut suauius optato alienae foeminae amore fruaturia, crudelem mortem infert marito 3 Quis non admiretur animositatem Sancti Petri ita audacis inter armatos milites, ut ipse solus e condiscipulis suis eximat gladium, S percutiat; & deinde paulo post ita timidi inter foeminas, ut ad verbum unius famulae eundem Magistriam sitim neget, & detestetur pHaec cum ita sinta, cur mirum videatur Rachelem deseruisse blanditias & amores sui mariti Jacob, propter poma mandragoras dicta, siquidem Ada in & Eua gratiam DE l deseruerunt propter pomum vnu, quod serpens comedendum offerebat In sumina, verbum tibi dico, Theotime, dignum omnino, quod notetur: Haeretici sunt haeretici, be hoc insigniti sunt nomine, eo quod inter articulos fidei eos eligant, qui sibi arrident, Ac quos fide humana placet credere, alijs reiectis & abnegatis; Catholici autem sunt Catholici, quia sine ulla electione omnes aequali firmitate amplectuntur, de sine exceptione uniuersalem Ecclesiae fidem tenent. Idem autem eueni t in articulis charitatis. Est haeresis in sacra dilectione, si facias electionem inter DEI mandata, ut haec exerceas, & alia xiolcs, reiiciasque.

507쪽

et De Amore DEI,

Qui dixit non ore des, etiam dixit non marehiseris, quodsi non occidas quidem, sed moecheris, non est propter DEI amorem. quod non occidas, sed

propter aliquod aliud mollitu, quo induceris ad eligendum mandatum hoc potius obseruandii, quam alia; quae electio omnino facit haeresin in materia charitatis. Si qui sipia mihi diceret nolle se inihi abscindere brachium ob amorem, quo erga me fertur, & nihilominus mihi erueret oculum, vel caput mihi confringeret, vel certe gladio corpus tranta figeret : Hemi dicerem ego, quomodo dicis ex amore procedere, quod mihi non trunces brachium, siquidem mihi eruis oculunia, qui longὸ charior est brachio p vel quomodo tuum in corpus meum adigis gladium, quod adhuc longe maius mihi adfert damnum p Axioma est verissimum: bonum constare ex integra causa, malum autem esse ma- Ium ex quouis defectu; ad faciendum actu verae charitatis oportet, ut is procedat ex amore integro, generali & uniuersali, qui se extendat ad omnia diuina mandata: quod si amor desit, vel in unico solo mandato, amor noster non amplius est integer, neque uniuersalis, & cor, cui inest, non potest vere dici amans, & consequenter vere bonum.

Enomori debeamus amare diuinam bonitatem , magis quam nos i os.

onsentanee rationi locutus est Aristoteles,quando dixit: bonum equidem amandum esse, sed proprium principaliter ab uno quoque. Vnde amor quem habemus ad alterum,prouenit ex eo, quem habemus aduersus nosipsos; nam quomodo poterat aliud dicere philosophus, qui non solum non amabat D su M, sed ne de amore quidem eius forte unquam locutus fuerat 3 qui tamen Ds I amor omnino ex nobis ipsis procedit; imb&iuxta inclinationem naturalem nostrae voluntatis, sicut declaraui in primo libro. Voluntas certὸ sic dedicata, sicque consecrata est bonitati, ut si

bonitas aliqua infinita clare sit illi proposita, non sit possibile, nisi impediatur miraculo, quo minus sume illam amet; ita Beati rapiuntur,& ne-

. - cessario, Diqitigod by Corale

508쪽

- Liber Decimus. i M

eessarict , nulla tamen vi adhibita DauM diligunt, dum clarὸ videntasu in mam eius pulchritudinem . Quod sacra Scriptura aperte satis ostendit, quando comparat gaudium & laetitiam, qua perfruuntur habitatores Hierusalem, torrenti & fluuio impetuoso, quorum undae cohiberi non possunta , quo minus se effundant super occurrentes planities . At nos in hac vita mortali, Theotime, non tenemur illum eo sublimi modo, quo Beati in immortali, amare ; quia ita clare eum non cognoscimus: at vero in caelo, ubi eum videbimus facie ad faciem, & ex toto corde eum amabimus; id est, sicuti videbimus quilibet autem juxta mensuram gratiae , cui respondebit mensura gloriae ) infinitatem

eius pulchritudinis vilione summe clara ; ita etiam rapiemu amore eius infinitae bonitati σοῦ & hoc quidem raptu maxime forti, cui non volemus, neq; poterimus velle unquam resistere; verum hic in terra, ubi non videmus supremam bonitatem in sua pulchritudine , sed solummodo inter vitae huius Obscuritates introspicimus, inclinam ut quidem & allicimur, at minime cogimur ad amandum eam plus quam nos ipsos, sed potius ad contrarium: quamuis enim habeamus sanctam istam inclinationem naturalem ad amandam diuinitatem super Omnia, non habemus tamen vires eam exercendi, nisi ipsam et diuinitas supernaturaliter perfundat corda nostra sanctimi mala charitate. Verum tamen est, quod sicuti clara visio diuinitatis producitain fallibiliter necessitatem, ut se amemus magis, quam nos ipsos; ita introspectio id est , notitia naturalis diuinitatis producit in fallibiliter inclinationem & propensionem ad illam amandam plus quam nos ipsos. Age dic Theotime, voluntas omnino destinata & determinata ad amorem boni, possetne vel tantillum cognoscere supremum bonum, & non esse, vel tantillum saltem inclinata ad summe illud amandum λ Inter omnia bona, qua non sunt infinita, nostra voluntas semper praeseret in .suo amore illud honum, quod sibi maxime est proximum, supra omnia autem bonum proprium cst proximum. Verum tam parum proportionis est inter infinitum & sinitum, ut voluntas nostra, quae cognoscitis hi, num infinitum . dubio procul, seipsam sit inclinatura & motura ad preferendam amicitiam abyssi istius bonitatis infinitae omni alterius ge

509쪽

44 De Amore DEI,

Comprimis vero sortis est haec inclinatio, eo quod simus magis in D so, quam in nobismetipsis; vivimus enim magis in illo, quam in nobis ; & sumus ita ex illo, per illum, propter illum, & illius, ut non possimus, sedato animo, cogitare id, quod nos illi sumus, & quod ille nobiu

est, quin cogamur exclamare : sum tuus Domine , ct alterius non debeo esse, quam tuus; anima mea tua eis, ct non debet vivere , nisi er te; mea voluntas tua ea , ct amare non debet, quam te amor meus est tuus, ct in alium non debet tendere, quam in te ἰ ego te amare debeo, ut primum meum princia

pium, siquidem sum ex te ς debeo te amare, ut meum finem 2 quietis terminumesiquidem propter te sum;debeo te amare plus quam m eum proprium esse quidem meum se subsistit per te ; debeo ego te amare, pim quam me usum squidem totus sum tum, ct in te totuε.

Quod si esset, vel esse posset aliqua suprema bonitas, a qua penitus essemus independentes, posito quod nos ci unire possemus per amorem, adhuc incitaremur ad eam bonitatem amandam plus quam nos ipsos; infinitas enim eius suauitatis semper in summo gradu esset fortior ad attrahendam nostram voluntatem ad suum amorem, quam OmneS aliae bonitates, & nostra etiam propria . Verum si per imaginationem rei impossibilis esset infinita bonitas, ad quam nullo modo spectaremus, di cum qua nequiremus habere aliquam unionem, neq; communicationem, faceremus certe illam pluris, quam nos ipssis: nam cognosceremus, quod ea existens infinita,pluris esset aestimanda & amanda , quam nos ipsi : & quod hinc sequitu , possemus facere simplicia quaeda vota de eade amanda: sed proprie loquendo eam non amaremus; amor enim respicit unionem ἱ multo autem minus possemus habere charitatem aduersus illam ; charitas siquidem est amicitia; amicitia autem non potest esse nisi reciproca, habens pro sundamento communicationem, & pro sinc unionem. Dico hoc propter ingenia quaeda vana & Chimaeris similia, quae stiper imaginationes impertinentes saepe formant discursus melancholicos, quibus magnopere affliguntur; sed quantum ad nos, chare Theotime, probe vide mus nos veros homines esse non posse sine inclinatione ad amandum D Euri, plus quam nos ipsos; neque veros Christianos, nisi istam inclinationem exerceamus. Amemus igitur eum plusquain nos ipsos, qui nobis

plus est, quam quodcunq; aliud,& plusquam nos ipsi. Λmen, verum est.

Quomodo Disiligoo by Cooste

510쪽

Liber Decimus.

Euomodo san m ma Garatas producat amorem

proximi.

Icut D sus creauit hominem ad imaginem & similitudinum sitam, ita etiam ordinauit amorem erga hominem ad imaginem di similitudinem amoris , qui debe

Quare DEuM amamus,Theoti me Causa ob quam Daus amatur, inquit Sanctus Bernardus, est ipsemet Daus ; quasi diceret, nos ideo amare DEuM, quia ille est suprema & infinita bonitas. Quare autem nos ipsos amamus in charitate λ quia nos sumus imago & similitudo Ds i. Et siquidem omnes homines hanc consecuti sunt dignitatem, eos etiam amamus tanquam nos ipsos. Id est, quatenus sunt sanctissimae di vivacissi inae imagines Diuinitatis: quia eatenus, Theotime, ad DEu M pertinemus tam arcto foedere , & unice amabili dependentia, vino abnuat se dicere Patrem nostrum, & nos filios suos nominare. Haec,haec circumstantia efficit, quod capaces simus unionis diuinae essentiae perfruitionem supremae bonitatis, Ac aeternae felicitatis: eiusdem circumstantiae beneficio recipimus gratiam: quin Senostrae mentis sanctissimo illius sinui, essuctae diuinae eius naturae, ut inquit S. Leo, consortes con sociantur. Charitas igitur, quae producit actus amoris Dat eadem pro ducit simul 3e actus amoris proximi : Et hoc sere ad eundem modum, quo Iacob vidit eandem scalam tangentem caelum& terram, aequaliter seruientem Angelis ad descendendum S ad ascendendum . Scimus ectam,quod eadem dilectio se extendit ad amandum D Euri & proximum. nos attollens ad unionem nostri intellectus cum diuino, 3e redu- cens ad amabilem societatem proximorum i ista tamen, ut amemus proximum, qua est imago di similitudo DEI, creatus ad communicandum

cum diuina bonitate, ad participAndam gratiam, & ad fruendum gloriast mi iterna. - Theotimea

SEARCH

MENU NAVIGATION