Tractatus amoris diuini, constans libris duodecim, per reuerendiss. & illustriss. dominum Franciscum de Sales idiomate Gallico conscriptus inde anno 1629. Rothomagi eodem idiomate excusus. Nunc autem per P. Henricum Lamormaini, Societatis Jesu sacerd

발행: 1643년

분량: 652페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

De Amore DEI,

eant ψ ορον--ria no- solidum S stabile pon tiariae: vide obsecro quam mira dicati tribulatio producit gloriam, leuitas exhibet pondus, &momenta operantur aeternitatem. At quid est, quod potest momentis istis transeuntibus, & leuibus tribulationibus tantam virtutem tribuere Coccus& purpura, vel coccinum violaceum est pannus comprimis prctiosus & regalis; at valor illius & excellentia non prouenit ex lanata, sed ex tinctura. Eodem modo opera proborum Christianorum tanti sunt valoris, ut pro illo detur illis caelum. Verum, Theotime, non est hoc ex eo, quod procedant ex nobis, sicut lana nostrorum cordium,

sed quia tincta sunt sanguine filii Dii; volo dicere: quia hoc habent ex eo, qnod Saluator ea sanctificet per meritum sui sanguinic. Sarmentum unitum &iunctum trunco vitis fert fructum, non ex propria virtute, sed ex virtute stirpis. Caeterum , nos per charitatem uniti sumus nostro Redemptori, ut membra capiti, ideε fructus nostri & operationes boni trahentes suum valorem ex illo,merentur vitam aeternam. Virga Aaron erat sicca, proinde incapax ad serendum fructum ex se ipsa, sed ubi in ea exsculptum fuit nomen summi Sacerdotis, intra noctem unam protrusit folia, flores & fructus suos; sicci sumus nos ex nobis,

Et ideo statim atque per sanctum amorem nomen Saluato I iS, magni Episcopi animarum nostrarum, insculptum est in cordibus nostris, incipimus ferre deliciosos fructus pro vita aeterna Et quemadmodum grana, quae non produeerent ex se ipsis aliud, quam melones insulsos . producunt lacchari & moschi saporem S gustum referentes, si sint condita in aqua saccharo N moscho conspersa ; ita corda nostra, quae nec unicam quidem bonam co itationem pro DE I seruitio valerent pro ducere, imbuta sacra dilectione per Spiritum sanctum, qui habitat i

nobis, producunt sacras actiones, quae tendunt, & nos secum deserunt ad immortalem gloriam. Opera nostra, quae ex nobis procedunt, no sunt nisi viles arundines t verum arundines vitae fiunt aureae per chaiaritatem, & per eas mensuratur caelestis Hierusalem, quae nobis etiam datur secundum illam mensuram. Nam tam hominibus, quam Αngelis

552쪽

Liber Vndecimus. 48

gelis gloria secundum charitatem, eiusque actiones distribuitur; ita utamensura.Angeli, sit etiam mensura hominis; & D E u s reddit, & redde evnicuique secundum opera, uti uniuersa Scriptura diuina docet, quae nobis assignat felicitatem N aeternam caeli laetitiam pro compensa laborum, & bonarum actionum, quas in terra exercuerimuS. Compensa profecto magnifica, & quae testimonium reddit magnitudini munificentiae &excellentiae Domini, cui serui inus; qui in veritate, Theotime, poterat, si ei placuisset, iustissime a nobis exigere obedientiam 8e seruitutem, nullo nobis proposito praemio & mercede, tum quin eius sumus innumeris, legitimisque titulis; tum etiam quia nihil possumus facere, quod alicuius sit momenti, nisi in illo, per illum, pro pter illum, & quod non sit ex illo. Illius tamen bonitas non sic disposuit, sed propter filium suum Saluatorem nostrum, egit& tractauit nobiscum de praemio & mercede nostrorum laborum, nos conducens, &suo se aduersum nos promisso obligans & oppignorans, quod nobis iuxta nostra opera velit dare mercedem, quae est vita aeterna. Et hoc non ex eo, quod nostrum ci seruitium sit necessarium aut utile, quia postquam omnia fecerimus, quae nobis mandauit, fateri debemus humillima veritate , vel verissi ina humilitate nos re ipsa esse seruor 'inutiles, & infructuosos nostro Domino. Qui ob suam essentialem superabundantiam bonorum omnium, nequit ex nobis commodum aliquod caperta: sed conuertens omnes nostras operationes ad proprium fio strum profectum & emolumentum, facit ut sibi & pro se inuti-'liter serviamus illi, nobis autem utilissim E laboremus: quippe qui per opera admodum exigua lucramur maxima praemia.

Non erat igitur obligatus ad soluend liri nobis seruitium, quod illi exhibemus, nisi promi sisset; non ideo tamen cogites Theotim , quod in eo promisso ita voluerit manifestare suam bonitatem , ut oblitus fuerit glor care suam sapientiam; aequitatis si quidem exacte seruauit regulas, miscens admirabiliter decorum & decentiam cum liberalitate. Nam opera nostra verὸ sunt minima, & nullo modo in quantitate comparanda gloriae, sed illi sunt nihilominus valde proportionata in qualitate, & hoc propter Spiritum sanctum, qui habitans in cordibus 'nostris per charitatem, facit illa opera in nobis, per nos, & pro nobis arte tam exquisita, ut eadem opera tota quidem sint nostra; sed dicam . . V u u melius,

553쪽

melius, tota IllIust eo quod, sicut ille producit in nobis opera, nos ea dem reciproce in illo producamus; sicut ea facit pro nobis,sic nos faei mus pro illo, & sicut ille operatur nobiscum, ita etiam nos operamu cum illo.

Porro Spiritus Sanctus habitat In nobis, si simus vIua membraChriasti Domini: qui propter hoc dicebat suis discipulis: --γ erois AEd, fera nisum. Et hinc est, Theotime, quod qui manet i illo,operatur iuxta diurnum eius Spiritum, qui est in medio cordis humani, sicut viva scaturigo, quae iacit & eiaculatur aquas usque in vitam aeternam. Ita OIeum benedictionis fusum super Saluatorem, ut supenis

caput Ecclesiae tam militantis, quam triumphantis , se diffundit &disi pergit super societatem beatorum , qui adinstar sacrae diuini Saluatoris harbae, semper sunt affixi gloriose eius faciet; distillat etiam super societatem fidelium, qui, velut vestimenta corpori sunt iuncti & vniti per dilectionem diuinae maiestati. Utraque haec congregatio, seu societas velut composita ex fratribus germanis, habens hac occasione argumentum & motivum exclamandi, non negligis ilIam , sed cIamatis:

ἐπ- rarum,usq; ad oram vestimenti eius lIta igitur opera nostra, instar paruuli grani sinapis, nulIo modo comparari possunt in magnitndine cum arbore gloria', quam producunt; sed tamen habent vigorem & virtutem operandi, eo quod proce dant a Spiritu Sancto, qui per admirandam infusionem suae gratiae In corda nostra, opera nostra efficit sua, simulq; relinquit adaequate no stra , eo quod simas membra capitis, cuius ille est spiritus, & insiti in arbore, cunis ille diuinus est humor. Et quia hoc modo facit in nobissopera,& quia nos etiata ostro modo operamur, vel cooperamur eius actioni, reIinquit nobis pro parte nostra totum meritum, & praemium nostrorum seruitiorum,& bonorum operum; nos autem ei etiam permittimus omnem honorem & laudem, fatentes principium,progres sum,& finem totius boni, quod facimus, dependere ab eius miserico dia, per quam venit ad nos, & praeuenit nos e venit in nos, & nobis assistit, venit nobiseum, & nos dirisit, perficiens id, quod cepit. Ο, Theotime, quanta misericordia bonitatis diuinae respIendet in ista partitione

nobiscum iactat nos ei damus gloriam nostraru laudum, &ille nos efficit

554쪽

Liber Vndecimus. 487

compotes gloriae suae. Paucis r per leves Ac transeuntes Iabores acquirimus bona in omnem aeternitatem duraturri Amen.

μί perfectarum virtutum unquam esse ne alirs.

Icitur prima hominis pars esse cor, quod per unionent animae incipit uiuere; oculi autem ultima et contra rium omnino fit in morte naturalis oculus enim primo incipit mori, & cor vltimo. Porro, quando cor in cipit vivere, antequam reliquae parteS sint animatae,viata illius admodum est debilis, tenera & imperfect . sed quo ea se integrius stabilit in corpore reliquo vegetior etiam efficitur in qualibet parte, peculiariter autem in cordo. Videmus quod quando vita male afficitur in aliquo corporis membro, in aliis omnibus langueat. Si homo vulneratus sit in pede, vel in brachio,quicquid reliquum est in corpore, male afficitur, commouetur, dolore Ο cupatur, de ab illo vulnere alteratu . Si Iaboramus stomacho, oculi, vox, tota facies male afficitur. Tanta est inter omnes hominis parte 'conuenientia, sympathia, & consensus ad recreandam se releuandam vitam naturalem lomnes virtutes non simul eodem Instanti acquiruntur,sed aliquae citius, aliquae tardius, secundum quod ratio, quae est velut nostri co poris anima, apprehendat modo hanc, modo aliam passionem moderandam & gubernandam: & ordinarie vita animae nostrae sumit suum principium in corde nostrarum passionum, quod est amor, & extendens se super omnes alias, tandem per contemplationem vivificat ipsum intellectum: cum contrario modo mors moralis seu spiritualis primum ingressum faciat in animam per inconsiderationem c mors intrat pec fenestras dicit sacer textus divitimus effectus consistat in pessundando bonum amorem, quo sublato, ta vita moraliS a nobis tollitur. Quamuis autem haberi possint aliquae virtutes ab aliis separatae, tamen eae non possunt aliae esse , quam virtutes languentes, imperfectae, R debiles : rationi enim, quae est vita animae nostrae, nunquam satis fit, neq; V u u a unquam

555쪽

unquam bene est, nisi occupet & possideat omnes facultates& passiones; & quando offenditur & laeditur in aliqua nostrarum passionum &affectionum ., omnes aliae amittunt suam fortitudinem,& vigorem, mirumque in modum languent. Vides certe, Theotime, omnes virtutes esse virtutes per conuenientiam, vel conformitatem, quam habent ad rationem, nec actio

aliqua dici potest virtute exornata, nisi procedat ex affectione, quam cor defert honestati & pulchritudini rationis. Iam si amor ratium in possidet&animat spiritum, faciet quicquid ratio, quacunque occurrente occasione, volet; & consequenter in usu habebit omnes virtuter . Si sanctus Iacob amabat Rachelem, quia erat filia Laban, quare contemianebat Liam, quae erat non rantum filia, sed primogenita eiusdem Laban pSed quia amabat Rachelem propter pulchritudinem in ea repertam, nunquam potuit ita amare I.iam, licet scecundam & sapientem puellam,

quia non erat tam pulchra, uti ipse voluisset. Qui amat unam quampiam virtutem propter amorem rationis &honestatis, quae in ea relucet, amabit etiam omnes alias quia in omnibus reperiet eandem amandi rationem, & earum aliquas plus vel minus amabit, iuxta quodetatio plus ψel minus apparens resplendebit. Qui amat liberalitate iri, do non eastitatem, satis ostendit se non amare liberalitatem propter pulchelou dinem rationisi nam pulchritudo illa maior adhuc est in castitate . Vbi autem causa est fortior, ibi etiam effectus debent esse fortiores . Signum igitur est euidens, cor illud non ferri in liberalitatem ex motivo di intuitu rationis. Ex quo sequitur liberalitatem illam, quae videtur esse virtus, non nisi speciem & apparentiam habere: siquidem minimὶ

procedit ex ratione, quae est verum motivum virtutum , sed ex alio aliquo motivo extraneo. Sufficit quidem puerum quempiam natum esse in matrimonio, ut in mundo gerat nomen, in sietnia &circumstantia in alias mariti suae matris; verum, ut gerat sanguinem & naturam, O rtet eum non sollim natum esse in matrimonio, sed etiam ex matrimonio. Actiones habent nomen, insignia, & notas virtutum; quia nascentes excorde praedito ratione videntur esse rationales; sed neque substantiam neque vigorem haberiat, si proueniant ex motivo extraneo, R adulteri ' no, non autem ex ratione. Non potest igitur facile fieri, ut virtute faliquae sint in uno quopiam homine, in quo aliae desunt, sed, si Quid vir-r tutibus Dissiligod by Coosl

556쪽

Liber Vndecimus. 489

tutibus simile in iis appareat, erunt vel virtutes adhuc nascentes , totae

qua latae adhuc tenellae, M velut flores flavescentes. Nam, ut paucis dicam, virtutes nequeunt habere veram suam integritatem, & comple

mentum, nisi sint omnes simul, ut omnis Philosophia & Theologia nor docet. Dic obsecro, Theotime, qualem prudentiam habere potest ho mo intemperans,iniustus,& ignauus, siquidem is cligit vitium, & deserit virtutem ρ Et qui potest quis esse iustus, nisi sit prudens, fortis & temperans ; iustitia si quidem aliud non est, quam perpetua, fortis & constans voluntas reddendi unicuique quod suum est,& scientia, per quam

ius administratur, Iurisprudentia nominatur λ Certe ut reddamus unia cuique quod suum est, sapienter, & modeste oportet nos vivere, te remouere nobis omnes inordinationes, & abusus intemperantiae, ut nobis ipsis reddamus id, quod ad nos spectat in nobis ipsis; & vox vi RTus, nonne significat fortitudinem&vigorem spectantem ad animam ut proprietatem, sicut dicitur de herbis & lapidibus pretiosis, quod habeanta talem & talem virtutem vel proprietatem Sed prudentia nonne in homilie intemperante est imprudensλλrtitudo, sine prudentia, sine iustitia, & sine temperantia, non est λrtitudo, sed furia i sed & iustitia in homine ignavo, qui illam non audet administrare, in intemperante, qui sinit se a suis palsionibus abripi, & in imprudente, qui nescit discernere inter iustuin & iniustum, est iniusta. Iustitia non est iustitia, nisi sit prudens, fortis & temperans; nec prudentia est prudentia, si destituatur temperantia, iustitia & fortitudine: sed neque sortitudo est festitudo ; nis sit iusta, prudens & temperans; temperantia similiter non est temperantia. si non sit prudens fortis & iusta'. Breuiter, virtus quaecunque non est virtus persecta. nisi comites habeat

omnes alias virtutes. .

Verum est, Theotime, non posse exerceri simul omnes virtutes . eo quod earum obiecta non simul occurrant exercenti unam, vel etiam plures: imo aliquae sunt virtutes, quas aliqui, etiam ex minimis sanctis . nunquam habuerunt occasionem exercendi. Nam S. Paulus v. g. primus Eremita, quam potuit habere causam & occasonem remittendi iniurias , ostendendi affabilitarem, magnificentiam & comitatentia puerumtamen tales animae ita sunt affectae erga rationis honestatem: ut,

Iicet non habeant omnes virtutes querasi effectum, habeat tamen quoad

Vuu 3 affectum

557쪽

so De Amore DEI,

affectum, dum promptae,& paratae sunt sequi, & obsequi in omnibus oecasionibus rationi suae ulla exceptione. Sunt nonnullae inclinationes de propensiones, quae aestimantur virtutes, & non sunt, sed praerogatiuae quaedam de priuili gia naturae. Quam plurimi enim sunt homines, qui per innatam sibi conditionem naturalem sunt sobrij, simplices, mites, taciturni; quin & casti di honesti. Eta haec quidem omnia videntur esse virtutes, sed non sunt, neque ullum Producunt meritum, sicut nec malae inclinationes, vituperium aut conuitium ullum incurrunt, antequam super huiusmodi propensiones de humores naturales inseverimus liberum & voluntarium consensum . Non est virtus parum comedere per naturam, sed bene abstinere a muliato cibo per electionem; non est virtus hominem esse lagurinum pe inclinationem, sed bene per rationem linguam refraenare M ulti homines putant se habere virtutes, quando non committunt vitia virtuti-hus contraria. Is, quem nemo unquam inuasit, potest se quidem iactare, quod non suerit timidus & fugax, sed non potest cum veritate dicere se fuisse strenuum; qui nullas habet afflictiones, non potest laudare se, quod non sit impariςns, non vero quod sit patiens. Sic complurer videntur sibi habere virtutes, qui tamen non habent nisi bonas inclin tiones. Et propterea, quod harum inclinationum nonnullae sent sint . alijs,videri possent etiam virtutes aliquae esse sine aliis. Certι magnus Ausustinus in una suarum Epistolarum ad sanctum

Hieronymum, ostendit nos posse habere unius generis virtutem sine aliis, & nihilominus non posse nos habere persectas, nisi habcamus o. mae νSςd quod ad νitia spect i, haberi possunt alia sine aliis; imo impossibile est omnia simul habere: sic, ut ex hoc non sequatur, quod qui omnium virtutum fecit iacturam habeat omnia vitia: habent enim se iare omnes virtutes duo vitia sibi oppost , non sollim contr3xia virtuti. sed etiam contraria inter se ipsa. Qui amisit strenuitatem per temeritatem, non potest eodem tempore habere vitium timiditatis: S qui perdidit libςralitatem per prodi salitatem. non potest etiam eodem tempore argui ten citatis. Catilina, dicit S Augustinus, fuit sobrius vigilans , patieni ad ferendum frigus iuxta ac calorem, sicut di famem .

ideoque ille sibi suisque complicibus valde constans xidcbδtur. Sed sor. . titudo

558쪽

Liber Vndecimus. Us

titudo illa non erat prudens, siquidem eligebat malum to eo boni; nonia ierat temperans, quia se proiiciebat & demittebat ad turpissima & fodi dissima quaeq;: non erat iustata, quia coniurabat contra propriam patriam. Non erat igitur constatilia, sed pertinacia, quae, ad decipiendos saluos,gerebat nomen constantiae. Euamori csaritin omnes virtutes comprehendat.

tuuius egrediebatur de loco voluptatis ad inriganis dum Paradisum, qui inde diuidebatur in quatuor c

pila. Homo est in loco deliciarum, ubi Daus facit o riri fltinium rationis Ne luminis naturalis ad irrigandum omnem cordis nostri paradisum: & fluvius iste diuiditur in quatuor capita, id est in quatuor ramos,stu fluvios, secundum quatuor regiones animae. I. enim fluit supelia lates lectum, quem vocant practicum, id est, qui discernit actiones, quae faciendae sunt, vel fugiendae: lumen naturale effundit prudentiam, quae inclinat nostrum intellectum, ad iudicandum sapienter malum, quod euitare &propulsarei & honum, quod facere ac procurare debemus. II. Super voluntate nia, ex qua procedit iustitia; quae aliud nihil est. quam perpetua Se firma voluntas reddendi unicuique, quod ei debetur. III. super appetitum concupiscibilem emuere facit temperantiam,quae moderatur passiones, IV. Super appetitum irascibilem vel choleram, egredi facit fortitudinem, quae secenat & moderatur motus irae.

Porro quatuor isti fluuii sic ab inuicem separati, postea in plurer allos se se diuidunt, ut omnes humanae actiones possint diripi Ae deduci

ad honestatem& Iicitatem naturalem. Verum praeter lIaec volens 'DgusChi istianos speciali gratia& sauore ditare, Acit ut supra summitatem partis superioris eorum intellectus erumpat sons supernatutalic', quem nuncupamus GRAT i AH, quae comprehendit quidem fidem&spem,

sed consistit nihilominus in charitate, quae animam ab Omni peccato purificata

559쪽

40 et De Amore DEI,

vincatis, ornat deinde & condecorat pulchritudine omnino delectabili; & tandem suas aquas effundit super omnes facultates 8c operationes illius: de hoc ad communicandam intellectui prudentiam caesestem; voluntati sanctam iustitiam ς appetitui concupiscibili sacram temperantiam; & tandem irascibili deuotam fortitudinem, ut totum cor humanum tendat ad honestatem Λ supernaturalem felicitatem, quae consistit in unione cum D so. Quodsi quatuor isti fluuij charitatis incidant in animam quampiam habentem aliquam e quatuor virtutibus naturalibus, eam reducunt ad suam obedientiam, illi se permiscendo, ut eandem perficiant; sicut aqua odorifera perficit naturalem, quando simul Permiscentur. . Si autem sancta dilectio sic effusa non reperiat virtutes naturales in anima, ipsam et tunc exercet omnes earum operationeri prout tempus & occasio requirita. Sic amor caelestis inueniens plures virtutes in S. Paulo, in s. Ambrosio , in S. Dionysio, in S. Pachomio, expandit de effundit super illo gratam claritatem, omnes reducens ad suum obsequium; at in Magdalena, in Sancta Maria AEgyptiaca, in bono, ut vocant, latron , di in sexcentis aliis talibus poenitentibus, qui magni fuerant peccatores, non inueniens diuinus amor illam virtutem, obit functiones & opera Omnium virtutum, efficiens se in iis patientem, mitem, humilem & libera-

Iem . Seminamus in hortis magnam granorum ac seminum varietatem, & ea omnia terra cooperimuin, usque dum adueniens fortior sol, eadem attollat, fle si ita dicere lubeata, resuscitet tunc quando producunt folia & flores cum nouis granis: quodlibet autem secundum suam speciem: & sic unicus calor caes estis facit diuersitatem productionum per semina, & grana, quae in sinu terrae abscondita deprehendit. Equidem, Theotime, DLus in nos effudit & iecit semina omnium virtutum, quae nihilominus nostra imperfectione di debilitate ita sunt ,

cooperta, ut non compareant, vel si compareant, valde modice, usque dum vitalis calor sacrae dilectionis veniat ea animare de suscitare , producens per illa actiones omnium virtutum, ut, quemadmodum manna continebat in se varietatem saporum omnium ciborum, de excitabat

gustum in ore Israelitarum: ita amor caelestis comprehendat in se diuersitatem persectionum omnium virtutum, modo ita excellenti & sub-

560쪽

IImi vi illa producat omnes actiones in tempore dc loco, Juxta Occurrentes occasiones. Iosue profecto D a i inimicos strenuὸ, glorioseq; per bonam directionem copiarum sibi comorassarum profligauit; Samso adhuc gloriosius, qui manu apprehensa maxilla asini mille viros occidit. Iosue suo mandato, & bona militari disciplina ac ordine seruato, adhibens strenuitatem suarum copiarum,mira faciebat; sed Samson propria fortitudine, nullo alio adhibito,miracula patrabato. Iosue robur complurium militum sub se habebat; sed Samson in se ipso habebat di poterat solus tantum, quantum Iosue una cum ma3na militum manu potuisset: amor caelestis in utroque excellit: nam inueniens virtutes in uno

quopiam ordinarie autem ut minimum inuenit fidem, spem & poenitentiam illas animat, illis imperat, iisque feliciter utitur ad DEIO

sequium . Pro reliquis autem virtutibus, quas non inuenit, ipsemet e rum muneribus defungitur, habens tantam, de etiam maiorem sortit dinem solus, quam omnes simul unquam possint habere. . .

Certe magnus Apostolus Paulus non solum dicit charitatem nobis exhibere patientiam, benignitatem, simplicitatem: sed illam ipsam dicit esse patientem, benignam,constantem. Proprium autem est summarum virtutum inter Angelos & homines, posse non solum ordinare & mandare inferioribus, ut operentur: sed etiam posse per se ipsas facere, quod mandant aliis. Episcopus confert omnia munia, & data potestatem exercendi omnes Ecclesinicas functiones, aperiendi Ecclesiam, legendi, exorcizandi, explicandi, concionandi, baptiΣandi, sacrificandi, communicandi, peccata remittendi; S ille ipse etiam potest illa facere, imo 8c facit, habens in se ipso eminentem virtutem,quae comprehendit omnes alias inferiores. Ita S. Thomas motus verbis S. Pauli asserentis, q od charitas sit patiens, benigna, sortis; charitas, inquita, facit & complet omnia opera aliarum virtutum ς & S. Ambrosiucscribens ad Demetriadem, vocat patientiam & alias virtutes membra . charitatis; de eximius Doctor & Sanctiis Augustinus dicit amorem comprehendere omnes virtuteS, & facere omnes earum operationes in no, his. Ecce eius verborum summam: quod dicitur virtuo diuidi in quainor, intelligit quatuor vir tuiti ordinales ) meo iudicio dicitur propter diuersis affectιones, quae proueniunt ex amore: ita ut non dubitem sic definire quatuor virtutes, ut IemPoantia sit amor, qui integre se DEo tradat; fori Axa ludo

SEARCH

MENU NAVIGATION