장음표시 사용
101쪽
s E R A s. Ro T E R o D. Atque ista quidem typi sunt rerum spiritualiam. Itaque posteaquam per Euangelii gratiam exempti sumus amalcaieto legis , ac per spiritum sanctum effusa est in Apostolos benedictio , quanta celeritate veri dei cultus, qui pratis apud Iudaeos elut in
orbis angulo coercebatur, sese diffudit per universas mundi nationes Quot virginum, quot martyrum, quot sessorum examina prosilierunt
Unde haec prodigiosa foecunditas unde nisi ex benedictione dei 3 Filii, inquit', tui de longe venient, di filiae
tuae de lacere surgent. Itaque deserta illa & vidua mulier, admiratur insperatam foecunditate suam, dicens, Et isti filii unde venerunt Z Venerunt ex omni natione quae sub coelo est, ab Indis, ab Gadibus, a Thracibus, a Gotthis, a Scotis & Hybernis. Itaque iam multiplicati benedictione dei,&animosi fide, alacres spe, ibunt de virtute in virtutem. Ne hie 'quidem est ἀρετὴ, ναμιν. quod Hieronymus ex Hebraeo vertit: ED. 6O.
102쪽
vertit: de fortitudine in fortitudine. Nonnulla fortitudo est, pro Christo negligere voluptates, opes&honores huius mundi: sed fortius est,uincere pietatis affectus in parentes, uxorem ac liberos:longe vero sortissumum est, mortem & morte Itormenta vitae coes estis amore gere. Qui gradibus nituntur in altum, quo magis ascendunt, hoc magis lassescunt: at qui per hos gradus ascendunt, quo longius eunt, hoc redduntur fortiores & alacriores. Unde tandemὶ Nisi quia res non est humanarum virium, sed benedictinis divinae. Alioqui unde tam pi sens animi robur, tanta alacritas apostolorum, juvenum , virginum in squalore carcerum 3 in sagris & aculeis 3 in ipsis etiam mortibus' ad quarum etiam commemorationem ii manus inhorrescit animusὶ Non aliunde , nisi quod agono thetes ac legi sator pro magnitudine tentatio num auget benedictionem. Mirantur homines qui foris vident assi usticnem, sed non vident internam
103쪽
dictionςm. Non ineleganter a viro quodam ob pietatem celebri dictum
est de monachis austeram vitam agentibus : Multi vident cruces nostras, sed non vident unctiones nostras : Vident corpus attenuatum vi
giliis, ieiuniis ac laboribus e vident
solitudinem , omniumque voluptatum abstinentiam: dc tamen, in corpusculo exiguo & imbecilli non vident quantis deliciis reficiatur animus ad coelum anhelans. Sed quod tandem praemium petitur tantis laboribus 3 videbitur , inquit, deus deorum in Sion: sive, ut vertit Hieronymus , apparebunt apud Deum deorum in Sion. Hoc, est brabeum
omnium certaminum , haec, est re- requies omnium votorum , haec,
felicitatis summa: Domine, inquit, -ostende nobis faciem tuam, & salvi erimus. Et Philippus: Ostende nobis Patrem,&sufficit nobis. Atqui Deum nemo vidit unqiram. Invisibilis es h oculis corporis , sed cordi mundo visibilis est. Itaque dominus in Euangelio beatos pronunciat, qai sunt
104쪽
mundo corde, quoniam ipsit Deum videbunt. Cor autem intellige non antestinum corporis, spiritu uin ac sanguinis fontem , sed mentem hominis fidei illustratam lumine. Videtur autem interdum & in hac vita, purgatis mentibus, sed per speculum& in aenignia te, sed non nisi in Sion. Nam extra ecclesiam nemo videt Deum, quia nemo habet puram mentem. Et si sibi videntur videre, hallu cinantur iam, spectrum videntes pro Deo. Non vulgaris autem beatitudo est, apparere apud Deum deorum.
Quid est parere apud illum ZCum plena fiducia venire in colpectum illius, qui novit omnes latebras humani cordis. Hoc non ausit nisi pura & unde quaque syncera conscientia. Alioqui videbitur & impiis Deus , sed horribilis erit aspectus illius, qui piis est amabilis. Non est alius Deus , sed diversi sunt oculi. Ut aegris oculis molesta lux est, quae sanis est iucunda. Omnes enim sistendi sumus ante, tribunal summi iudicis , a quo non est proFocatio. Miles qui fidelem A
105쪽
98 ER A s. ROT E R odi. strenuam operam navavit in bello,
servus qui gnaviter dispensavit talenta domini, gaudens prodit in conspectum ducis & heri sui, auditurus,
' Accipe coronam vitae aeternae , & Intra in gaudium domini tui. ille beatus est, qui non veretur suam conscietiam aperire domino, dices' cum iEzechia rege: Obsecro, domine, memeto quςso , quoniam ambulaverim coram te in veritate & corde perfecto, & quod bonum est in oculis tuis fecerim. Simili fiducia fortissimus ille Christi miles prodit in conspectum imperatoris sui: Ecce, inquit, coram Deo in Christo loquimur. Et ad eos dem Corinthios de se loquens: Non
ambulantes in astutia, neque adulte- . rantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmet ipsos ad omnem conscientiam hominum, coram Deo. Idem alibi, Bonum certamen certavi , cursum
consummavi, fidem servavi: de caetero reposita est mihi corona iusti-uciae. An non magna felicitas est, sie
106쪽
posse comparere apud Deum deorum in Sion , in specula perfectionis Euangelica 3 Deum deorum dixit, iudicem omnium indicans. Sive enim accipias populi iudices, sive pios homines ad quos sermo dei factus est, sive angelos qui & ipsi dicuntur Eloim, sive daemones aut daemonum ministros homines, qui se pro di iscoli passi sunt, hic unus est Deus deorum, iudex universorum; sicut testatur Psalmus 8ι ; Deus stetit in syn agoga deorum . in medio autem deos diiudicat, ipse a nemine iudicandus. Nec angelorum, nec prophetarum , nec ullius sanctorum aspectus confert homini veram beatitudinem. Solus hoc praestat deus deorum. Huc ut pertingamus, dominus impertit benedictionem, sed orantibus. Assidue rogari vult,
ut admoneatur, sed ut nos roga
digni efficiamur, quibus largius im pertiat suam benedictionem.Nam Mhoc pacto paremus apta Deum, quo ties vel appellamus illum puris p rc cibus,rel pro beneficiis acceptis
107쪽
1bo ERAs. ROTERO D. tias agimus. Domine deus virtutum , exaudi orationem meam, auribus percipe, deus Iacob. Angelorum deus est, eoque deus virtutum dicitur, α
hominum deus est, qui patriarcham Iacob imitantur. Is luctando cum angelo meruit benedictionem. Midem dixit: Vidi dominum facie ad faciem. & salva facta est anima mea. Sequitur : Protector noster aspice Deus, & respice in faciem Christi tui. Nondum plenam securitatem assequutus est, qui requirit protectorem. Adhuc metuit ignea iacula ma- Iorum spirituum E sublimi nos impe- i tentium. Adversus haec implorat deum exercituum, ut suis sit clypeus. Hoc enim vertit Hieronymus , quod septuapinia verterunt hyperasipisten. lMagna est daemonum potentia, sed dominus virtutum unus potentior ea unixersis. Si ille dignatur nobis esse clypeus, non est quod metuamus ulla iacula. Sub hoc clypeo tutus latebat qui dicit : Dominus protectorvitae meae; a quo trepidabo ὶ Et alibi rursus:
108쪽
rursus: t Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae cinxisti nos. Nullum hominis scutum, quod totum hominis corpus reddat invulnerabile, quin&ipsum scutum interdum prodit hominem : at quem tegit Dei clypeus, nulla ex parte potest sauciari. Aspicia Deo, tegi est. Aspicit autem, cui propicius est ac bene vult. Eoque Psalmus quem modo citavi, scutum appellat benevolentiae, Gretce Hieronymus vertit placabilitatem. Qui suis meritis sese protegunt, his veluti clypeo fidunt, an tuti sinipsi viderint. Qui fiduciam sua in coI- loca ut in ceremoniis, in cultu divo rum, in veste, quasi tutum reddat ab insultu Satanae, non satis fideli utu
tur clypeo. Sed gratiae Dei & hpromissis tuto fiditur. Aspicere Ibeatitudo est , sed illum non pmus aspicere nisi prius aspexerit nos. Cum essemus caeci & in tenebris plus.
quam cimmeriis versaremur, ille dignatus est aspicere nos, aperest oculos nostros,&quum essemus o r
109쪽
diligendo nos effecit, ut ipsin redamaremus. Respice in faciem Christitui. Non arbitror anxie disquirendum, utrum hoc ad personam Davidis, an alterius cuiuspiam iuxta communem sensum referatur. Christus Graecis unctum sonat, quod Hebrς is Messias. Omnes Christi sunt, qui in Christum renati sunt. Ab horum facie nunquam avertit oculos Deus , sed custodit illos ut pupillam oculi, modo ne ipsi faciem suam avertant ab eo. Regum autem ac sacerdotum est ungi. Utrunque suo quodam modo sunt, qui suo cognomini respondet, quos beatus Petrusi alloquitur:
Vos autem Venus electum, regale sacerdotium , gens Lancta , &c. Sed ille Christorum omnium princreps est, qui dictus est princeps pacis , ac sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec, quem singularit et unxit Deus oleo laetitiae prae participibus suis In huius faciem, quoniana caret omni naevo, deus pater gaudet aspicere, quem profitetur esse filium
110쪽
unice dilectum, in quo sibi placitum sit. Quid sibi vult igitur, quod ait propheta, Aspice, &respice in faciem Christi tuiὶ Quicquid Deus largitur nobis , per filium ac propter filium largitur, non propter opera iustici et,
quae fecimus nos. Nos enim in multis offendimus omnes. Solus ille agnus est omnis expers maculae. Ergo, protector noster deus, si tuos oculos
offendit facies, hoc est, conscientia nostra, respice in faciem Christi filii tui, quem sine exceptione diligis: per illius merita nobis largire, quod ipsi
non meremur. Iudaei quoniam non noverant incarnationis mysteriun
in precationibus suis, diffidentibus
surs meritis obtestabantur deum per . memoriam 'patriarcharum , Abraham, Isaac & Iacob , quorum pietas Deo fuisset accepta. At Christiani nihil petunt a patre, nisi per Iesum Christum, quem habemus in coesis advocatum efficacem, quique suam fidem nobis obstrinxit, fore ut accipere mus quicquid postularemus patrem in ipsius nomine. Qui scripsit hunςE