Des. Erasmi Roterodami De sarcienda Ecclesiæ concordia, deque sedandis opinionum dissidiis, cum aliis nonnullis lectu dignis, liber

발행: 1642년

분량: 195페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

sι ER A s. ROTERO D. in montem domini. Ad templum illud Iudaicum , quod extruxit Solomon , quindecim gradibus ascendebatur. In primo gradu propheta queritur de improbitate linguarum, taedioque exilii. In secundo confirmatur dono fidei, dicens: Levavi oculos meos in montes, unde veniet

auxilium. Auxiliu meum a domino , qui fecit coelum & terram. Fides est quae stabilit gressus nostros , ne vacillent. Ita Paulus a Corinctiis: Fide statis. Iteb Rom. Tu autem fide stas.

Et beatus e Petrus hortatur, ut resistamus diabolo sortes fide. Is enim demum vere fortis est, qui in se imbecillis fortitudinem suam habet in deo. od indicas Esaias, ait,dfore,

ut hoc canticum canatur in terra Iuda. Canticum est Euangelicae professionis. Iuda enim Hebraeis confitentem sonat. Quod igitur canti- eum ὶ Urbs fortitudinis nostrae Sion. Sion ecclesia est: sed unde fortitudo imbelli Servator ponetur in ea murus & antemurale.Audis inexpugna

bile

92쪽

bile munimentum. Idem ait, In silentio ac spe , erit fortitudo vestra. Tacitus ex spe stat qui nihil dissidit depromissis. &spes tantae felicitatis quae non pudefacit, quia non fallit, etiam in mediis afflictionibus ac mortibus exhilarat animum. In hac igitur vita non est perfecta beatitudo, & tamen magna quaedam beati tudinis pars est, dum reputamus animo , quam sit momentaneum totum

huius vitae spatium , S: quam non sint condignet amictiones ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis. Ad haec , quam bonae certaeque fidei

sit qui nobis eam promisit: Ut enim nos illum abnei mus : isIe fidelis

permanet, se ipsiam abnegare non potest: rantum ut perseveremus in fide dc charnate, continentes nos ipsos intra septa domus Dei, in qua succrescentes usque ad mensuram plenitudinis Christi, per quindecim in I sticos gradus ascendamus incaeternum tabernaculum, & per quadraginta mansiones ad terram illam quietis,

93쪽

quietis, quam dominus in Evangelio promisit mitibus, alacriter proficiscamur. In arduo est quod petimus, egregium est quo tedimus. Nemo repente ab imo ad summa provehitur. Opus est qui commonstret viam, quemadmodum Deus Israelitis, qui nostri typum gerebant, dux fuit per invia desertorum: opus est qui δὶb- Iimi porogat manum, de nitentem sursum tranat. Horum nihil ipsi nobis praestare possumus. Dominus est, qui & velle & perficere operatur in nobis. Ille per fidem aperit nobis oculos, ut videamus ubi simus, ut hor-xeamus quod semus,& suspiremus ad ea quae nondum sumus. Primum igitur auxilium a domino. hoc est, primus beatitudinis gradus est, ut levemus oculos in montes .E coelo da- tur, ut amemus coelestia, & contemnamus terrena. Qui circuspectant suam sapientiam, suas vires, sua merita, qui tantum respiciunt ad ceremonias, condonationes ac diplomata pontificum; nunquam perveniunt

ad illam beatituGnem. Quid igitur

94쪽

facit ille beatitudinis candidatus,cui dominus per fidem dedit, ut fastiditis

humilibus mundi curis, oculos attollat in moles aeternitatis Z Α'ναζα c.

ascensiones sive gradus ascensorios disponit in corde suo. Quas hic appellat αναζα se, in canticis graduum appellat αγα θμους. qui gradus sunt, . sed ascendentium. quum Latinis iiDdem gradibus descendatur quibus ascenditur, Caeterum in negotio pietatis non oportet unquam retrocededere, sed oblitos a tergo relictorum semper ad perfectiora tendere. Respexit Eurydrce, & relapsa est in Orcum. Respexituror Loth,&versa est in petram salis. Habet autem & pietas gradus sitos,quemadmodum hominis aetas. Catechumeni parturiuntur, modo baptizati velut infantes aluntur lacte, adultis pro solido cibo

proferuntur retrusiora mysteria..

P a u lus sapientiam l o q es t ur in ter perfectos .: inter infirmos profitetur se nihil scire, nisi Iecim Christum , α hunc crucifixum. Ergo qui sustulit oculos suos in montes, disponit gra

95쪽

diis ascensorios. Ubi In corde suo. Nec mirum . ad illum enim montemi non ascenditur pedibus, sed affectibus. . Sunt externi gradus, quos ut non oporteat reprehendi, tamen inutiles sunt, nisi gradus disponantur in corde. E laico ni clericus, E clerico fit hypodiaconus, ex hypodiacono diaconus , E diacono alchidiaconus ex hoc presbuter, e presbytero epi-Rurlus E laico monachus, e regulari Dominicanus, EDominicano Franciscanus, e Franciscano Benedictinus, E Benedictino Cariusianus. Quanquam de his gradibus multa inter ipses controversia est, qui gradus hos disponunt ac digerunt iuxta res externas. sunt qui putant,Franciscanos in altiore gradu consistere, quod seminudis incedant pedibus, quod pecunias non contingant. Rursus sint qui his praeferant Dominicanos , quod domi non ve-lcantur carnibus. Uttisque praeferunt Benedictinos, qui & pluribus

96쪽

summum gradum obtinent, qui lorica ferrea pro indusio cutem defricant. Hi gradus ita demum prosunt ad pietatem, si domino auxiliante veri gradus disponantur in corde. De si isti rapto vivere, nonnullus ad pietatem gradus est. Non solum restituis

fraude parta , verum etiam tua profundis in egenos amore Christi: Altiorem ascendisti gradum. E violento ac feroce fastus es innocens: Aliquem ascendisti gradum in corde. Studes omnibus benefacere: in sublimiorem gradum te recepisth Tan- dem & illis a quibus graviter i sits es,

non modo remittis vindictam ex animo , sed in Christi gratiam bene

velle & benefacere gaudes : ad vere sublimen gradum emersisti. Haec e X-empli caiisa proposui, de caeteris item quisque apud sese consideret. Hi gradus digeruntur in corde hominis, in intimis animi recessibus. Hos igitur gradus quibus ad perfectionem tendimus, beatus ille disponebat in corde suo, non se iactans apud hosed se probans inspectori cordium,

97쪽

yo ERAs. ROTERO D. sed auxilium non aliunde expectans quam a domino. Atque haec meditatur in valle lachrymarum. Quid enim aliud est totus hic mundus , nisi convallis obscura, nascentium, parturientium, morientium, aegrotantium, egentium, navigantium, belligerantiam , aliisque mille lachrymari in occasionibus plena: a quibus nec potentes nec divites , nec reges ulli sunt immunes. Hec est illa vallis Achor , id est , tumultus ac perturbationis , in quam praecipitatus est Α-chan , ut habetur Iositae 7. In hoc loco nos posuit dominus , posteaquam o paradiso per inobedientiam excidimus , ut aliquantilper in exilio degentes, per obedientiam si dei, &observationem praeceptorum dei, moliremur reditum in patriam. Nec

est quod nos huius vallis pigeat: in hanc descendere dignatus est ipse

Dei filius , ut nobis esset via, veritas& vita. Ergo quandiu vivimus in hoe eorpore mortali, versamur in valle lachrymarum. Sed dixerit aliquis:

Erustra igitur homo disponit gradus

98쪽

ascensorios in corde suo , si permanendum est in valle lachrynaarum. Sed haec vallis Achor vertitur in Ie-quiem armentorum , iuxta Esaiam 6s. Daturque Hierusalem ad declarationem spei, Oseae 2. Praeter haec oportet meminisse, quod in arcem Sion affectibus ascenditur, non pedibus , corde ascenditur, non scalis. Corpus haeret in valle, animus elu - statur in montem. Ita visum est regi, nostro , tit per temporarias amictiones huius mundi, pertingamus ad coronam immortalitatis. Nec videatur huius militiae dura lex. Rex noster

qui nobis hanc legem praescripsit , ipse eam in se praestitit. Nec est quod

despondeamus animum, qui nos ad certamen vocat: ipse dabit benedi- et ionem . auxilians nobis in periculis , consolans in afflictionibus , ut possimus sustinere. Agono theta noster evocat suos ad certamen: proposuit ingentia praemia, qui legitime certaverint: pretesidet, non tantum ut spectator ac iudex, verum etiam ut

auxiliator. Ille suppeditat vires, sug-

99쪽

92 ERAS. ROTERO D.

gerit alacritatem. Nam hic benedi elio non est laudis vox. , sed liberalitatis, quemadmodum loquitur Apostolus : Qui parce seminat, parce Mmetet. mi seminat in benedi stionibus, de benedictionibus metet vitam aeternam. Aspera lex est, qui non tollit crucem suam quotidie, & Le-quitur me, non potest meus eme discipulus. Qui non odit patrem αmatrem , praeterea & animam suam,

non est me dignus,&c. Dura inquam& horrenda lex est, nisi accedat gratiae largitas : quam ut ostenderet &. gratuitam & minime parcam esse, maluit ἐυλογίαν appellare quam alio nomine. Sub lege Mosaica parcior erat gratiar dispensatio: verum simul utenui sit humanitas ac benignitas dei nostri, qui non ex operibus iustitiae , quae fecimus nos, sed secundum misericordiam suam salvos nos

fecit per lavachrum regenerationis& renovationis, spiritum suum abunde effundit in universam carnem. Apud homines aliud interdum est be . ne dicere , aliud benefacere: imo frequenter

100쪽

quenter hominis benedictio maleficium est, non beneficium : sed deo idem est benedicere & benefacere. Religiose faciunt qui procumbunt di accipiunt episcopi benedietionem: sed quanto iustius est, nos prosterni coram deo , ut illius impetremus benedietionem Z Vide porro quantum efficiat dei benedictio: Ibunt, inquit, de virtutem virtutem ,& videbitur deus deorum in Sion. Mirabitur hic aliquis, subito mutatu verbi numerum. Modo dixit: Beatus est cuius auxilium abs te,&disposuit in corde suo. Hic ibunt de virtute in 'virtutem. Unde repente ex uno plures facti sunt In mysticis litetis, dei benedictio affert foecunditatem, sicut maledictio sterilitatem. Maledicta

terra in Opere tuo : quum exercueris eam, spinas & tribolos producet tibi. Contra quum deus creasset hominem ex uda argilla, uxorem ex una costa laevi lateris, benedixit eis, dicens '. Crescite, & mulisplicamini,&replete terram. Item psal. Io 6. Benedixit eis , & multiplicati sunt nimis. . Atque

SEARCH

MENU NAVIGATION