장음표시 사용
71쪽
- . YRAs. ROTERO D. est animus humanus , ut eum solus, Deus possit explere, etiam si illi praeter Deum sexcentos mundos addas. Quid quod etiam in rebus inanimis Videas, unumquodque ad suam ferri sedem ὶ Lapis ex alto deiectus, simul. ut terram contigerit, quiescit: flamma quato impetu fertur ad suum locum ξ Quid est hoc quod interdum
sic concutit terram , ut saxeos etiam montes disrumpat, nisi Boreas, nitens in nativum erumpere locum
sic vesica vento distenta vi in aquam depressa exilit. Ignea res est animus hominis , qui quanquam gravatur
hoc terreno corpusculo , tamen non conquiescit, donec ad nativam sedem subvolarit. Ac natura quidem omnes homines venantur ocium ,
quaerunt aliquid in quo conquiescat animus , sed quoniam in rebus vel inanibus, vel perituris figunt nidum, quo magis expetunt quietem , hoc maioribus turbis involvuntur. Quid enim aliud sibi volunt tot veterum volumina de summo bono, de bono
riim sinibur, deque animi tranquil
72쪽
litate, quam Graeci vocant Alius posuit nidum in scientia, alius in indolentia, alius in voluptate, quidam in habitu virtutis, quem appellant sapientiam. Nonnulli in actu us que virtutis. sed isti omnes teste
Paulo evanuerunt in cogitationibus
suis, de quum lingua magnificis verbis aliis pollicerentur , ipsi cor habebat irrequietum. Quur ita
Quoniam non exultaverunt inDeum
vivum. Si sic delirarunt sapientum. proceres, quid attinet dicere de idiotis 3 Qui divitiis metiuntur felicitatem. Atqui posteaquam ad praescria pium sibi modum perveniunt, sentiunt, esse verissim si quod scripsit tu
te Venusinus, Crescentem sequitur cura pecuniam : Et , Crescit amor nummi quantu ipsa pecunia crescit. Alii contemptis opibus regnum ambiunt ac monarchiam.' id enim aliud tanto rerum tumultu moliebatur Alexiander Magnu s i s e j qu oille mundi partem sibi potuit subigereὶ Et si totum subegisset, quum ex Democrito didicisset, innumerabiles esse
73쪽
esse mundos, ingemuisset, qui in unius orbis parte tam diu laborasset. Quid non & fecit & passus est Iulius Caesar, ut orbis Romani principatum teneretὶ Tenuit, sed ibi non
conquievit animus. Imo curis &conscientia scelerum urgente, mente de- isectus est, ut vitae taedio mortem Op-
rarit, sed inopinatam. Non potest'il- .lic esse vera quies, ubi est apimus sibi male conscius. Finem nesciunt humanae cupiditates. Hic sibi promittit ocium, si talem puellam nanciscatur uxorem, insigni forma, pulchreque dotatam: Rd pro quiete molestiarum agmen reperit. Ille sibi beatam vitam pollicetur, si tale sacerdotium adiplicatur: sed assequuto crescit venandi acrior sitis. Conneehitur sacerdotium sacerdotio: eluctatum est ad Abbatis dignitate, petitur episco- pi mitra: &mitra, magis opima mitra permutatur. Iam animus anhelat
ad Cardinalietum fastigium. Hoc ubi
contigit, ambitur corona triplex. An hic tandem conquiescit animus3 Restondeat uobis tutius secudus: cuium
74쪽
extrema senectus intolerabilibus rerum fluctibus iactata est. De caeteris iudicent alii. Non est absurdum , quod Divus Augustinus interpretatur pullos, bona opera nostra, quae nisi ponas in nido ecclesiae catholicet, frustranea sunt. Phocion dc Aristides, Traianus &Antoninus, aliique complures multa fortiter , iuste ac pie gesserunt erga patriam. Laudatur Zenonis continentia, Xenocratis integritas, socratis patientia; sed quoniam extra Christum facta sunt, non
contulerunt veram felicitatem. Iadianus imperator immensam pec
niae vim effudit in subsidia pauperum. Sed adversus Christum. Itidem in multis haereticis quςdam eximiae virtutes vixque credibiles praedicantur. Magna divitiarum contemptio in Ebionitis, prodigiosa orandi assidui tas in Euchitis, magna abstinentia ac vitae severita in Manichaeis. Sed hi se istra haec omnia faciebant , quia non ponebant pullos suos in nido ecclesiae, sed in suis quisque tabernaculis nidulati sunt: eoque con venit
75쪽
illis illud veteris proverbii, ut e malo corvo nasceretur malum ovum, Mexpectatis turturum pullis, excluderentur aspides. Nos igitur si quaerimus veram animi quietem , perseveremus in tabernaculo domini virtutum, maneamus in unitate ecclesiae eatholicae; quae est Hierusale, quae aedificatur ut civitas, cuius participatro in idipsum. Hqe est enim illa beata quies, de qua dicit alius Psalmus: In pace in id ipsum dormia& reficii- escam. moniam tu Domine singulariter in e constituisti me. Sion au-.tem mons est Hierosolymae, in quo
tabernaculum erat & regia. Sion autem speculam sonat Hebretis. In hunc igitur montem ascendamus. Quomodo ascendemus Z Contemptu rerum terrenarum ac desiderio vitae
coelestis. Ibi post longas errorum ambages, post in frugiferas rerum humanarum curas delassati , inveniemus nidum in quo refocillemur, inveniemus requiem , quemadmodum dicit Psalmus i ; Domine quis habitabit in tabernaculo tuo ' aut quis
76쪽
quis requiescet in monte sancto tuo Ingrediamur sine macula haereseos,& proficientes io fide , quae per dilectionem operatur: faciamus iustici, non Iudaicam sed Euangelicam, totum quod recte videmur hodie agere Deo tribuentes. ut autem in hune montem subvolemus , simus animi demissione passeres, viles minimique precii in oculis nostris , non solicitide crastino, sed omnem selicitudinem proiicientes in eum , cui nostri curaeae simus innocentia &castitate turtures: dc intelligentes, nos non
hic habere stabilem sedem, ad coelestem illam Hierosolymam assidue sua spiremus.Auscultemus voci Domini, ad veram animi quietem invitantis: Venite ad me omnes qui laboratis&onerati estis , & ego resiciam vos. Tollite iugum meum super vos, &discite a me, quod mitis sum & hu- milis corde : dc invenietis requiem animabus vestris. Iuxta sensum humanum absurdus' est sermo. Nam
quae requies mitibus & humilibus,
77쪽
qui conculcantur , de E sedibus suis exiguntur Z Aut quae requies ducentibus jugumὶ servitutis nomen est iu-lum, α iuxta Graecorum proverbiu, ervis nullum est ocium. Sed qui ad Christi exemplum mites sunt, terram possident: & qui iuxta mundum humiles sunt, in Christo sublimes sunt, pertingentes usque ad coelum : & qui placido Christi iugo submittunt colla, vere liberi sunt. Submittunt autem , qui citra disquisitionem fidunt .illius promissis. Sequamur prophetam mystagogum , qui e vestibulo nobis ostedit, quam amabilia, quam pulchra, quam suspiciendasvn tria domini, quanque placida sit in illis
animorum requies.Nun ς ex atrio octedit hobis altaria domini ue quae san- .ctior& pulchrior templi pars est. Altaria tua domine virtutum, Rex meus&Deus meus. Apud Iudaeos magna erat templi ac vasorum tepli religio, magnificus altarium ornatus. Hinc illae voces, templum domini, tem- .plum domini: di sanctissimum iusiu- randum erat, iurare per templum Maltare.
78쪽
altare. Nec fuit impune domino, dixisse, Glvite templum hoc. Sed ista nihil aliud erant quam typi rerum spiritualium. Propheta dum haec loquitur , aliud quoddam tabernaculum non manufactum contemplatur,
alia videt altaria; quae sic admiratur, ut attonitum verba deficiant. Quia dam enim hunc sermonem, Altaria tua Domine, referunt ad superiora, Quam dilecta tabernacula, quam di- Iecta altariasAugustinus annectit proximis, passer invenit sibi domum, turtur nidum 3 ut appositive sequatur, altaria tua ue ut intelligamus, ipsa altaria esse nidos, in quibus conquiescimus. Mihi rectius videtur, ut se mo sit inabsolutus, quo magis expri-
mantur admirantis affectus. sic
quum videmus principis domu magnifice extructa, stupefacti dicimus, Palatium regium i Et quemadmodum hie emphasis est in voce regium,
ata in prophetae verbis magna e phasis est, in pronomine, tua. Tu unus es domin virtutum, de haec tua
sint altaria, te digna , tibi grata. Rursus
79쪽
Rursus pro virtutum, Graecis est de quo prius admonuimus..Hebraeis Sabaoth , hoc est, exerci- tuum. Iteratio ad hoc fit, ut intelligamus, ecclesiam , licet iuxta mun- . dum cotemptam & inermem, tamen protectore deo exercituum invictam . esse, atque ipsis etiam portis inferoi rum inexpugnabilem. Non haec sunt altaria quae vitulorum , hircorum &rarietum sahguine eruentantur. DO- inusiam olim peros Esaiae hoc
. Etimarum genus . fastidiebat, Quid iturὶ Deus spiritus est, & spiritua- imus victimis delectatur. Non gaudet caede pecudum , sed mortificatione cupiditatum spiritui .reluctam lium . si amore Christi mactasti in teipso pecuniae studium, dc quod prius
abditum pro Deo colebas, nunc ero is. gas in membra Christi, gratissa manv lDe victimam immolasti. Si iugulasti luxum & libidines E lurcone factus se brius, ex incontinente castus,
acceptam Deo hostiam mactasti. Si laesus a proximo, in gratiam Christi compescis effervescentem nimuny,
80쪽
ns E c C L E s. C o C o R D. 7 ac vindictam remittis, gratissimum deo sacrificium obtulisti. Si fide firmus & charitate fervens tua omnia teque totum tradis voluntati divinς, paratus & mortem & gehennam subire, si se illi visum fuerit, gratum
holocautoma posuisti domino virtu Lium. Hic est culius rationalis sive spiritualis, & hostia viva, sancta ac deo placens, ad quam cum obsecratione nos hortatur apostolus Rom. Iet. Ita deus non delectatur vapore ethuris, aut myrrhae, aut storacis, sed amat suffitum spiritualem , vota ac preces piarum mentium , gratiarum actionem, & sacrificium laudis, quo deus gaudet honorificari. Per has victimas iter est ad videndum salutare dei. Qui finis est & huius Psalmi: Videbitur deus deorum in Sion. Preces acceptae sit ni, quae fiunt cum fide:& in nomine Christi gratiarum actio , non tantum in prosperis , verum etiam in adversis immolanda est. Sacrificium laudis ita gratum erit, si iuxta Pauli doctrinam, quicquid facimus sive in verbo sive in opere, non