장음표시 사용
121쪽
ii E R A s. R o T E R O D. vocantem,& veritatem confitente ira,
sequitur gratia & gloria. Peracto enim luctu poenitentiae, &ita castigatis membris, ut quemadmodum antea servierant iniquitati ad iniquitatem , ita facta templa spiritus sanisti serviant iustitiae ad iustitiam, fit ut glorietur ecclesia, illic superab udare
gratiam, ubi abundarat peccatum, Scinter angelos maior sit gratulatio fu- per uno peccatore revocato quam super nonaginta novem iustis. Non
est quidem absurdum quod adfert
Augustinus , veritatem referens adsidem dei in promissis. Solus enim ille verax est, quum sit omnis homo mendax , non quod semper fallane homines , sed quod in ipsis non sir praestare quod pollicentur, incerti an in proximum diem victuri sint. Qilandiu circumferimus hoc mortale corpusculum , multis iniuriis multisque periculis obnoxium, miseri-eordia domini circumvallat nos undique, scuti vice, ne revolvamur in vitia, veritas dei in promissis fulciterigitque metues nostras , ut con- temptis
122쪽
temptis huius vitae bonis pariter ac malis feramur ad coelestia. Concinit huic sensui Psalmus 3 s. Praetende, inquit, misericordiam tuam scientibus te, & iusticiam tuam iis qui recto sunt corde. Iustitia reddit
quod suum est. Quid autem nobis deus, qui nulli cuiquambet ρ Nihil enim habemus quod illius benignitati non oporteat acceptum ferri. At aliud est liberalitas, aliud iustitia. Verum & illud iustitiae genus est , praestare quod gratuito
promiseris. Hac ratione deus se ipsum nobis quodam modo&debitorem constituit, ut licet ipsum ob merita nostra non possimus appellare , obpromissa tamen appellare possimus Quod si nos meminerimus officii nstri , ille non recusat vocari iniustus,
si minus praestat quod pollicitus
Venite, inquit,& arguite me. dici dominus. Hanc dei iustitiam appellat David, quum ait: Ut iustificeris i
sermonibus tuis, & vincas quum iu dicaris. Prorogat interdum expecta tionem nostra deus, fallit nu nouam
123쪽
interim qui non norunt illius verita. tem, obmurmuransi ac dubitant:
turn aiunt: nos sperabamus quod esset redempturus Israel. Quin &discipulos ingens habebat moeror, quod quia non credebant eum re-1urrecturtim, putarent sibi datave ba. Quod hic ex Hebraeo vertit Hieronymus, & alii quidam, id ita dis
tab eo quod transtulerunt septuaginta , ut non videatur eius generis esse varietas , quae frequen reraccidit ex eo, quod eadem sententia variis effertur modis . aut ex iisdem verbis alius alium sensum colligit, sed apparet, scriptura Hebraicam iii codicibus variasse. Id usu venit inter , quum scriba aut interpres elementi similitudine deceptus, aliud pro alio legit, aut quum diversa literarum distinctio, diversum efficit sen- . Nam quod ex Hebraeq reddunt, sic habet : Quia sol & scutum dominus deus,gratiam&gloriam dabit dominus. Quae leetio si germana est. solem posuit pro veritate, quae est . Chri-
124쪽
Christus, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum: scutum pro misericordia protegente Credentes, adversus omnes in uillus Satanae. sicuti loquitur Psalmus 3I. Sperantes. in domino misericordia circundabit. Quanquam & Paulus hortatur, ut sumamus scutum fidei. M alius Psalmus dicit: Scuto circumdabit te veritas eius, nec timebis a timore nocturno. Vis igitur tutus
esse ab omni malo Ne circumferaris omni vento doctrinae, sed quod Escripturis divinis vradidit nobis ecclesia catholica,firma fide teneamus,
quod praecipit, simplici obedientia servemus, quod promittit, alacri spe
expectemus. Simpliciter ambulantibus non deerit neque misericordia, neque veritas, neque gratia, nec ullum bonorum genus, quod ad beatitudinem pertinet. Eoque subdita Dominus non privabit, sive non fraudabit bonis eo , qui ambulant in i nocentia. Pro quo septuaginta ver . rerunt quod magis sonat smplicitatem, omnis expertem fraudis
125쪽
mat spiritus sanctus. Dabit hic gloriam syncerae conscientiae, in futuro dabit ineffabilem illam gloriam. Interim arrabone tam precioso contentus , expecta bona futuri seculi , spe
gaudens , ut vere & ex animo dicas, cum propheta : Domine virtutum, beatus homo qui sperat in te. Atque haec est complurium Psalmoru clausula. Frequenter enim repetendum
est, quod oportet semper infixum este mentibus nostris. Secundus Psabmus ita desinit, Beati omnes qui con fidunt in eo. Quartus : Quoniam id domine singulariter in spe constituisti me. xxvi ita : Expecta dominum, viriliter age,&confortetur cor& sustine dominum. xxx ita: Viriliter agite, & confortetur cor 'estrum, omnes qui speratis in domino. xxxi IV In nomine sancto eius speravimus. xxxHi: No delinquet omnes qui sperat in eo. Xxxva: Satiabit eos qui speraverunt in eo. Item t. & h. ad spoin deo figendam hortantur. Similiter63. dci o. ec est ista vulgaris spes
126쪽
quam nubis tanto studio commendent literae sacrae. Agricola sperat adeo laetum aegrorii proventum, nau ta prosperam navigationem, gravida felicem partum, aegrotus convalescentiam. At vir plus qui vere sperat , hoc est , spem omnem fixit in domino, plena fiducia totam solicitudinem coiicit in deum, persuasus,sve laeta obtigerint sive tristia , sive mors, sive vita , omnia per dei masericordiam cessiara in bonum, instrutabili sua sapientia sic temperatis res mortalium. Itaque quum beatus sit homo, domine virtutum, qui fiduciam omnem in te collocavit, nec id fieri possit, nisi sit intra domum tuam ecclesiam , dignare quaeso aperire oculos omnium nostrum, ut videntes, quam sint amabilia, quam pulchra, quam tranquilla, quam tuta, quam felicia tabernacula tua; rursus quam his dissimilia tabernacula impietatis; positis opinionum & asset tuum dinsidiis, eodem sensu , eademque sentetia concordes versemur in illa beata sodalitate sanctorum omnium : ut
127쪽
11o ERAs. ROTERO D. vere de nobis dici possit; Ecce quam bonum & quam iucundum, habitare fratres in unumsNunquam autem coalescenuis in unum , nisi pariter spem notiram ponamus in Christo Iesu rege Sion ac domino nostro, &ad illum unum spectemus. Ubi regnat ambitio , ubi pecuniae studium, ubi pervicacia , ubicςcus favor cautodium caecius , ut Dertendamus tueri
quicquid semel diximus aut scripsimus 3 ubi in gratiam partium proba.musquς scimus esse improbanda, aut odio privato damnamus & ea quae
pie dicta: denique ubi quisque ad se
spectat, & undique rrahitur funiculus contentionis et non potest res adeo cordiam redigi. Reputemus quam sit stultum, sic odisse mores quorundam pontificum aut sacerdotum ac monachorum, ut ipsi fiamus illis deteriores. Deterior enim est, qui recedit ab ecclesiae consortio,& in haereis sin aut in schisma demigrat, quam qui impure vivit salvis dogmatibus. Cum hoc, perquam iniquum est, nos ad aliorum vicia lynceos esse , ad
128쪽
nostra ipsorum talpis caeciores, & in aliorum oculis videre festucam , ipsos trabe in oculo circumferentes. Homines cum hominibus versamur. Quanquam gravius,fateor, peccant,
qui in potestate constituti publica, non meminerunt ossicii sui: Tamen populi pervicacia saepenumero in causa est, ut, qui praesunt, alii sint quam esse conveniret. Sic populus Israeliticus pro mitissimo Samuele, accepit superbum Saulem. Placabilior erit alienis erratis, qui prius sua inspexerit. Praecipuum est discordiae
seminarium, quod sinistro tantum oculo proximorum vitia intuemur. Cyaudatur ille sinister,& dexter vi-
Si virtutum candidi fuerimus aestimatores, levius omendemur vitiis.Intees atrem ac fratrem, inter uxorem ac maritum non constat amicitia, nisi
Vicissim inter sese ad quaedam vitiactani qeant: Quomodo igitur eostabit Totius ecclasae coneordia, si quisque a b alterius virtutes lusciosus, ad vitia tales habet oculos , qualia sunt spe-F cula
129쪽
cula quaedam, quae faciem oppositam & multo maiorem reddunt &deformiorem Θ Dolendum est, tam mulios esse monachos, qiii praeter vestitum ae frigidas ceremonias minimum habent religionis: tam multos esse sacerdotes, qui nec caste vivunt , nec sacris vacant literis : nom. nullos etiam abbates & episcopos,
qui minimum disserant a prophanis principibus aut satrapis: sed interim dissimulamus, quam multi sint inter illos pii, sobrii, docti, deque Rep. benemerentes, in divitiis pauperes, in dignitate modesti, in potentia mites. Nec cogitamus, quanto nos essemus ferociores, si tot rebus ad licentiam invitaremur. Expedit igitur, ut plebs, quae dissimulatis sacerdotum virtutibus, vitia tantum videt exaggeratque, suam inspiciat, a tergo in pectus revolutam. Quotus quisque est opifex, ut ab infimis incipiam, qui in praestanda opera fidelis et in mercede exigenda aequus Z Nec enim te- .mere natum est illud vulgo celebre
proverbium , In sua quenque artificem
130쪽
cem arte furem esse. Iam quod omnino genus rerum est, quod illi non corrumpant quaestus gratiar Quot modis vitiatur triticum ac farina quot modis vinum ac cervisia Z quot modis pannus reliquaque texta Z Omitto nunc in promissis perfidiam, in commercio supercilium ac morositatem, ut propemodum commodiussit cum rege quopiam aut Cardinale agere, quam cum latomo, qui vi κhabet domi unde coenet. Qui tales sunt in servili sordidoque opificio, quales probabile est futuros, si ad
eorum dignitatem evehantur, quorum mores ferre non possuntὶVulgus sacris initiatorum incontinentiam
'iqcesti sacrilegii ac violati voti titulis exaggerant, sibi ut liberis ac sol tuis
blandiuntur. Atqui, ne errent, nemo Christi nus qd peccandum liber est.. omnes religibsissimo sacrameno sunt astricti, nisi forte ludum esse credunt quod in baptismo professi sunt. si infami cognomine vocantur apo statae, qui a Benedicti aut Francisci instituto desciscunt, quanto magis