Des. Erasmi Roterodami De sarcienda Ecclesiæ concordia, deque sedandis opinionum dissidiis, cum aliis nonnullis lectu dignis, liber

발행: 1642년

분량: 195페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

81쪽

in gloriam nostram , sed in gloriam

Dei faciamus. Haec oblatio vere in unda, quia spiritualis, per universim orbem iugiter offertur in altaribus ecclesiae. In hoc nido tuti conquiescimus ad tempus, quia altaria non sunt hominum, sed domini vir- .

tutum : cuius voluntati nemo potest

resistere: qui per simplices & humiles coli voluit, qui pusillis impertire vo- . luit dona regni coelestis. Go nomine & ipso patri gratias agit in Euan-.gelio: Abscondisti haec a sapientibus, ct prudentibus , & revelasti ea par

vulis.Ita,pater, quoniam sic placitum fuit ante te. Non est quod metuas mundum aut Satanam , si te recipitio tabernacula sua dominus virtutum. . Ille tuetur quod instituit, ille regit ambulans in medio suorum,ille cosummat quod fecit: Dominus virtutum tuetur, rex gubernat, deus evehit ad regna coelorum. Rex meus& deus meus. Similiter loquitur Psal. 43. Tu es ipse rex meus & Deus

meus. Hoc proprie potest ad Christum

82쪽

DE EccLE S. co Neo RD 7sstum ecclesiae principem accommodari. qui Psalmo 2 loquitur: Ego autem constitutus sit in rex ab eo , super Sion montem sanctum eius. Sub ditione dei sunt universa. Et dar- mones agnoscunt omnipotentem,&contremiscunt, sed si dei vox haec est peculiaris ; Rex meus est deus meus.

Nemo potest dicere dominum Iesum , nisi in spiritu saneto. Passim tamen audivimus voces appellantium dominum Iesum . Sic nemo potest: dicere : Rex meus & deus meus, nisi qui se plena fiducia dei voluntati permisit,& ab hoc uno prannium aeternae felicitatis expectat. Alius Psa mus populum illum beatum pronunciae , cui dominus est deus. Item quum a Iiis aliquot scripturae locis, tum Levitici 16. ita loquitus

dominus. Ponam rabernaculum meum in medio vestri, & non abiiciet vos anima mea. Ambulabo inter vos & ero deus vester , vosque eritiis populus meus. Quem hic regena appellat, post appellat legislatorem Iraque si regem agnoscimus, parea-D 1 mus

83쪽

mus illius legibus. Si deum agnoscimus , nihil supra eum diligamus, imo nihil omnino diligamus quod non propter ipsum diligamus. Nomine regis & illud admonemur, quod sanguine Christi redempti su- mus a tyrannide diaboli, & pro turpissimo simul &crudelissimo domino

venimus in ius clementissimi regis. Hactenus mystagogus sive hic rophata noster , ostendit nobis amabile domini tabernaculum, introduxit in

atrium, commonstravit altaria, Echostias spirituales. Nunc ostendit nobis eximios illos ae deo dignos

sacerdotes , sacris operantes in tem

plo domini. Beati, inquit, qui habitant in domo tua, dona ine n secula seculorum laudabunt te. Qui fortes sunt in fide, qui radicati in cha ritate, iam habitant, non in atriis, sed in domo domini. Nam habitare stabilitatis verbum est, Et quare sunt beati Z Num quod abundent opibus, aut praefulgeant honoribus , aut affluant deliciisὶ Nequaquam. Quam ob rem igitur Z Quoniam, inquit, In secula

84쪽

secula seculorum laudabunt te. Ecce tranquillam domum, quam repperit sibi passet: ecce quietum nidum, quem repperit sibi turtur. Hic est enim supremus finis, ad quem conditus est homo, ut agnoscat, amet, αhymnis celebret conditorem,redemptorem, gubernatorem ac remuneratorem suum.Iuxta sensum humanum

qui laudantur potius beati videntur quam qui laudant. At in rebus divinis , secus est. Deus enim nullius laudibus fit felicior. Est enim aeternus fons omnis gloriae. Sed quicunque illum laudant, hoe iplo beati sunt quod laudant. At non omnes illum laudant qui canunt, Gloria tibi domine, sed in quorum cordibus habitat charitas, quod est vinculuperfectionis , & exultat pax Christi, ad ,

quam vocati sunt, qui in unum corpus coaluerunt , seseque mutuo cohortantur in psalmis & hymnis &canticis spiritualibus, in gratia , canentes in cordibus suis aeo. Quod si voce corporea laudandus est deus,

85쪽

Psallamus spiritu, psallamus di mente. Non est spetiosa laus in ore peccatoris, non est grata deo symplionia, ubi vocibus concordibus dissonant animi: denique extra domum dei, quae est ecclesia , non cst hymnus acceptus deo. Si volumus esse beati, scunanimes laudemus deum, quemadmodum laudant angeli, Inter quos nulla est dissensio. Universa creatura suo quaeque more laudat dominum. Neque enim coeli tantum enarrant gloriam dei, sed omne animantiu in genus : ipsa elementa es

quicquid ex his gignitur, dum ipso

aspectu conditoris omnipotentiam, sapientiam ac bonit*tem nobis de . clarant, clamitant laudes dei. Eoque in Psalmis, & in Cantico trium puetorum, non tantum sol dc luna, 1ed de pecudes & pisces, S montes αcolles, & maria & flumina, invitantur ad laudandum nomen domini.

Soli spiritus impii, & homines mali non invitantur ad hanc symphoniam, quia per hos, quod quidem in ipsis est, blasphemia potius affici-

86쪽

tur nomen domini. sed quid sibi vult quod addit propheta , In secula

seculorum laudabunt ter Quo loco subiicitur, Sela. Quod Hieronymus vertit semper. Tametsi sunt qui ne-

genet eam vocem aeternitatis habere si rem ficationem nutquam reperiatur praeterqtiam in

Psalmis , & interdum his locis ubi nulla sit aeternitatis significatio. Pr inde existituant idem pollere sela quod diapsalma; quod indicium erat

mutandae melodiae. Nam Psalmi vocibus ac musicis organis canebantur. Habent autem & hodie musici signa quaedam quibus admonentur, mutandum este cantionis rationem Neque enim omnis harmonia cuivis sententiae congruit. Sic & in comoediarum de verbiis tibi ς modos quosdam accinebant, aut fortasse praecinebant, ex quibus populus intelligebat sententiae genus, gravis esset an secus. In hoc certe Psalmo ab hac clausula videtur esse alterius argumenti exordium. Sed hoc utcunque habet, certe verba In secula seculo, D rum. quod in scripturis

87쪽

ηo ERAs. ROTERO D. rum, declarant aeternitatem, ut non

possint quadrare in templum quod erat Hierosolymis. Id enim non ita

multo duravi ultra ducentos anno S.

Quanquam Iudaeorum vulgus sibi persuaserat legem & illius templi religione usque ad mundi finem duraturam. Quemadmodum Romani si- bi persuaserant i Capitolium fore sempiternum , quum hodie Romaene vestigium quidem Capitolii ponsint ostendere, nec Iudaei templi sui Hierosolymis. Aliud igitur templum videbat oculus propheticus in quosne sine laudaretur nomen domini. Ea nimirum est ecclesia catholica. Sed qui possit esse perpetua laudatio,

quum mortales sint qui laudant. H qcecclesia laudatrix domini, consummationem expectat, finem nescit. Et sicut inpiis charitas nunquam excidit, ita laudatio Dei, hic exercetur, in coelis perficitur. Simul ut animus evolarit ex hoc terreno domicilio, iam cum angelis ac beatis animabus

limpidius canit laudes Deo , donec recepto corpore non iam animali sed

88쪽

DE EC eLEs. CoNco RD. si spirituali totus homo sine fine citra que interruptionem resonabit conditoris sui laudes. Est enim una eademque domus ecclesia militans in terris, ecclesia triumphans in coelis , nisi quod illa pars est purgatior.

Quemadmodum idem est aer terrae quam calcamus proximus,&qui iuxta quosdam philosophos , lambit

convexa orbis lunae, ted hic ob terrae contagium crassior, ille purior. Nihil autem obstat , quo minus unusquisque nostrum licet gravatus hoc mortali corpore, tamen sine intermissione laudet deum suum. Qui

potest, inquis r Potest, si quicquid

cogitamus, loquimur, aut agimus, omnia in gloriam Dei faciamus: etiam quum edimus ac bibimus, etiam quum dormimus, aut lusu corpusculum reficimus, laudamus Deum nostrum. Glorificate, inquit Apostolus, & portate dominum in corpore vestro. Non omnia membra loquuntur, sed omnia membra corporis nostri glorificant Deum , si serviant iu-D ue stitiae,.

t i. Cor. 6.

89쪽

sticiar, etiam si lingua sileat. Postea - , quam propheta velut ecstasi raptus pervenerat ad illam coelestem Hier'solymam, in qua nulla est molestia quae interpellet, nulla animorurn distensio quae vitiet melodiam, nulla necessitas, quae interrumpat hymnos dei: quod ait beatus Paulus, sive excidimus, deo, sive sobrii siu-mus, vobis : velut ad se rediens, meminit se hominem esse, & in hoc exi- Iio versantibus ostendit viam qua ad illam beatam tranquillitatem perveniatur. Dixerat: Beati qui habitant

in domo tua, domine: etiam angelos .ct pias animas cum angelis viventes complectens. Hic mutata iam harmoniae specie dicit . Beatus vir, sive ut ex Hebraeo vertit Hieronymus, Beatiis homo. Viri nomen non excludit foeminas. In Christo non est vir aut foemina, non servus aut liber, sed nova creatura. Hominis vocabulum admonet nos fragilitatis nostrae,

eui nisi Dei misericordia porrigat

manum, ne ad ecclesiae quidem a

90쪽

est ut ad illam supernam beatorum sedem possit evolate. Aditus in ecclesiam fides est, sine qua nihil prodest baptismis. At fidem nemo sibi largitur ; dei donum est , quo deus quos vult praevenit, & ad Christum

trahit. Nam homo, quatenus est homo, carnalis est,&nihil nisi in udum capit. Hoc perspiciens propheta, submissioribus iam modis ait, Beatus homo cuius est auxilium abs te: sive, ut legit D. Augustinus, assumptio. Graece est quae vox convenit in eum qui manum porrigit conanti ascendere. Nam & ecclesia civitas est in edito sita, quemadmodum templum Hierosolymitan unierat in monte Sion. Hieronymus pro auxilio vertit fortitudinem. Voces ditanat: sensus idem est. Nitentibus ad ardua, viribus opus est. Homo autem ex sese nihil potest. Fides autem proprie robur addit homini, ut iam nec mundum nec satanam metuat. Itaque qui totam fiduciam in Deo collocant, ii demum confirma-

ii vigore spiritus valent conscendere

SEARCH

MENU NAVIGATION