Des. Erasmi Roterodami De sarcienda Ecclesiæ concordia, deque sedandis opinionum dissidiis, cum aliis nonnullis lectu dignis, liber

발행: 1642년

분량: 195페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

111쪽

Psalmum, non viderat Claris una in carne, sed oculis fidei, qui longe prospiciunt, viderat illum venturum: quemadmodum & Abralaam tot fe-culis Christi adventu antiquior viderat diem illius, & gavisus est. Nos igitur quoties aliquid a deo petinuis, cum fiducia petamus, sed eam fiduciam hauriamus , non ex nostris bene faetis, sed ex gratuitis Christi promissis. Ne dicamus, respice ad te

iunia mea, aut eleenaosynas, aut vigilias, aut chameunias: Sed respice in faciem Christi tui. Docet hoc Paulus Ephes. 3. In Christo Iesu domino nostro habemus fiducia ac accessum , in confidentia per fidem eius. Quid est per fidem eiusὶ Quia sidendum est illi toto pectore, qui non fallit in promissis, etiamsi promittat qtiae videntur nobis impossibilia. Quis enim credidisset fieri posse , ut divina humanaq; natura sic unirentur ut coirent in unam personam λ At ille promisit & praestitit. Quis crederet fieri posse, ut homo verus sederet ad dex tram Dei Patris ξ Promisit & praestitit.

112쪽

itit. Quid est igitur quod non spexemus a deo , modo respiciat in faciem Christi seir ut autem intelligas, hanc interpretationem non esse δε- mnium sensus mei, sed prophetam agnoscentem dignitatem suam confugisse ad faciem Christi, attende quod sequitur : uia melior est dies

unus in atriis tuis, lupet millia. Nihil vetat quo minus haec iuxta sensum humiliorem referantur ad Israelitas captivos apud Babylonios. Tenebantur ingenti patriae desiderio, taedebat ethnicarum superstitionum . suspirabant ad pristinos ritus ac templum illud magnificum, quod extruxerat Solomon. Iam enim sibi videbantur diutino ethnicoru commercio facti ethnici. Sed nos retrufio rem intellectum sequi maluimus. Non addit chiliadum numerum, ut intelligas infinitum discrimen. Nec dicit, in domo tua, aut sactuario tuo,

sed in atriis tuis : quod est templi quasi vestibulum, tu quod admittebantur & prophani : unde Paulus

Hebraeis scribens , appellat sanctum L s seculare

113쪽

iog ERAs. ROTERO D. seculare, κοσμιον, quod toti pateret

mundo. Nec est apud Hebretos,unus dies, sed tantum, dies. Non est enim dies ubi non lucet sol iustitiae, & in contaminata veritas. Nusquam igitur dies est, nisi in ecclesia. Inno Resunt, qui sunt extra hanc : quod Olim vaticinatus est Zacharias, cap. ultimo, de incredulis loquens : In die illa non erit lux , sed frigus & gelu. Mox de fide ecclesiae sic loquitur: Et erit dies una quae nota est domino, non dies, neque nox. Vulgarem diem facit solis exortus, noctem occasus. Quis igitur est hic dies & non dies Z Explicat hoc Esaias cap. 6Ο. Non erit tibi sol in lucem diei, neque

ortus lunae illuminabit te per no A e. Sed erit tibi dominus lux aeterna. Utrumque duorum prophetarum lo-

eum imitatus est qui scripsit Apocalypsim. Et civitas non habebit opus luce solis, quoniam dominus omnipotens lumen cius erit. Porro non

esse lucem nisi in ecclesia, testatur Esaias eo de quod modo citavi capite, de et Apoc.a

114쪽

o x' E eo L E c. e 6 de his agens qui non receperunt dem Euangelicam et Q Sia eccebrae operient terram, & caligo poplos: Super te autem orietur dominus,M gloria eius in te videbitur. Mox subiicit de iis qui relicta patria supernitione crediderunt Euangelio: Et ambulabunt gentes in lumine tuo, dc reges in splendore ortus tui. Ad haec quum ait . . non addit,

quarum rerutra; complectens univer-1a commodam unum constata; quae

non possunt homini contingere extra ecclesiam. Nam quae potest esse felicitas hominis , si in tenebris ambulet 3 Quandiu militamus inbernaculo, per fidem intuemur solem. At in illo coelesti templo non est nisi unus dies, quia non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio , nec ulla erroris aut ignorantiae nebula lucem offuscat. Aeternitas enim nescit ortum &rim tamen, ambulare in

simplici animo sequi eum qui dixi

Qui sequitur me,non ambulat in tenebris: beatius est omnibus

115쪽

1og E RA s. ROT E ROD. regnis, gloriis& obteista mentishuius mundi. Haec stulta dictu videntur.

quibus Christus nondum aperuit oculos: Verum si perconteris eos quorum cordibus eluxit Christus, num velint pietatis iactura totum mundum lucrifacere, detestabuntur &abominabuntur sermonem tuum. No-riint enim quantum bonum sit, quod

iam velut arram tenent,&quam inse-stimabile sit illud, ad quod mox sunt

transferendi. Nunc illud mihi spectato, quanto desiderio teneatur domus

dei qui haec loquitur. Elegi abiectus esse in domo dei

mei, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. Quid est abiectum esse ξ Iacere in limine aut vestibulo & conculcari. Quod mendicorum est. Tanta autem est ccclesiae

maiestas & felicitas , ut quod in ea contemptissimum est, longe praestet omnibus mundi splendoribus. Sicut in coelesti Hierosolyma, multae sitiat mansiones, quarum insima tamen potior est omnibus regum palatiis:

Sie in ecclesia velut in magna domo, diversi

116쪽

diversi generis vasa sunt, quorum aliud ess alio honoratius, & tamen quod in his vilissimum est, preciosius est universo mundo. In corpore hominis naturali, membrum aliud alio est: praestantius. Functiones quidem di versae sunt, sed eodem spiritu vegetantur omnia. Sic in corpore Christinaystico, quod est ecclesia, diversi sunt ordines hominum, diversa munia donaque spiritus, omnes tam membra sunt Christi, & eandem expectant haereditatem. Quod hic infimum est , sublimius est omni fastigio mundi. Pes humani corporis beatior est oculo suis, aut canis, & eae partes per quas egeruntur recreme ta cibi ac potus, in humano corpore, beatiores sunt capite asini. Hic . obiter propheta aperit fontem , quam ob rem plerique mortales, vel non accedunt ad ecclesiam , vel recedunt ab ecclesia, vel eiecti ob culpam gravantur redire. Qui tument honoribus mundanis, nolunt deponeremeli gibbos , ut per humile inpdiantur ostium. Et

117쪽

scimus, complures haeresiarchas esse factos quod ad episcopi dignitatem

non admoverentur. Itaque maluerunt primum tenere locum inter canes&sues , quam inter oves Christi mediocri esse loco. Haec stulta ambitiogenuit nobis Basilides, Marciones , aliaque inauspicata nomina. Sed quid consequuti sunt infelices Apud homines sibi conflarunt sempiternam ignominiam , apud deum

meruere gehennam. Quanto satius erat, vel ignotissimum esse inter oves ecclesiae , modo nomen habeas scriptum in libro vitae. Simili tenentur amentia, qui quum magnis ac manifestis criminibus meruerint submoveri a consortio ecclesiae, tamen recusant profiteri poenitentiam ur ecclesiae reconcilientur. Humile & ab .iectum esse putant arceri ingressu, nudo capite nudisque pedibus stare in vestibulo, flexis genibus introeuntium preces implorare, gestare pro purpura saccum, pro unguentis conspergi cinere. Quid in causa Z Quia non videntiquata sit dignitas, quanta Rucitas,

118쪽

felicitas, quanta securitas versari itiatriis domini. Quanta vilitas, quantumque periculum, vel ad horam esse extra domum dei. Vidit hare ille deochatus Theodosius imperator, qui maluit universum imperii strepitum deponere, &in abiectum poe*itentium ire locum , quam non esse in domo domini. Illi ipsi poenitentes, cultu squalidi, ieiuniis attenuati, lachrymis & moerore confecti, qui tanquam mendici iacent in limine domus dei, multo feliciores sunt, quam qui sub Satana regnant in tentoriis impietatis. Siquidem hi, si modo vere poenitet, licet corpore sint extra domum ecclesiae, animo sunt intus. Quid est igitur quod tanto ardore 'desiderat propheta, per Christi faciem obtestans deum Ut vel in extremo angulo , aut limine domus dei, versari liceat, & vel inter abiectissima Christi m ebra censeatur, extra quem nulla cuiquam est spes salutis. sed si ad limen domus dei vel

accedamus vel redeamus, parata est

misericordia domini. quae sublevat

119쪽

1I2 . E RAs. ROTERO D. infirmitatem nostram , ut proficiamus ad perfectiora. Parata est veritas domini, ut abudemus in omni scientia spirituali : parata est gratia domini, ditans nos spiritualibus charismatibus. Postremo parata est gloria domini , quae nos conformet in imaginem Christi. Christus vςritas est, Christus iustitia noma est: quem si sequamur antecedentem,sit quod dicit Esaias: Et anteibit faciem tuam iustitia tua, &gloria domini colliget

te. Misericordia condonat errorem, veritas illuminat mentem ne revolvaris in errorem, gratia instruit donis spiritus, ut conversus coofirmes fratres tuos quam plurimos ab impietata te revoces ; quemadmodum ait beatus David, expertus misericordiam domini magnam , ac per Nathan ad veritatem revocatus: Docebo iniquos vias tuas, & impii ad te convertentur. Hoc est quod hiesentit propheta: Quia misericordiam deveritatem diligit deus, gratiam de gloriam dabit dominus. Similiter &P ulus , per domini misericordiam

revocatus

120쪽

D. II

revocatus a furore persequendi, α per veritatem Euangelicam edolaus viam domini , denique per gratiam fancti spiritus praeclaris donis locupletatus , factusque vas& organum clectum, eo profecit, ut etiam in mediis afflictionibus in domino gloriaretur. Quanquam potest hic verticulus & aliter intelligi, ut misericordiar divinae sit, quod trahimur ad cognitionem veritatis, iuxta verbum Hieremiae 3 I. Ideo attraxi te miserans. Tum ut veritas sit hominis, iis sua mala, dc agnoscentis gratuitam dei misericordiam. Hoc enim sentit Psalmus so. Ecce enim veritatem dilexisti, incerta & occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. Pa vid quandiu celabat peccatum suum, mendax erat, & fucum facere conabatur, non hominibus tantum, sed& deo. Verum deus ex sua misericodia per Nathan prophetam , revocat cum ad veritatem confessionis: declarans, inutiliter celari peccatum apud homines, quum oculos de: mo possit fallere. Misericordian

SEARCH

MENU NAVIGATION