Ad edicta veterum principum de licentia sectarum in Christiana religione. Item Methodus contra sectas, quam sequuti sunt primi Catholici imperatores ... per F. Claudium de Sainctes ..

발행: 1561년

분량: 247페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

Adiaim Principum Amen, Testis fidelis & verus qui est principium creaturae dei. Scio opera tua,quia neque frigidus es,neque calidus, utinam frigidus esses aut calidus:sed quia tepidus es, nec frigidus nec calidus,incipiam te euomere ex ore,quia dicis quod diues sum,& locupletatus & nullius egeo. Ista fere sunt e scripturis argumetorum seminaria, quibus Babylo & linguarum ac sectarum confusio a dei ec-

clesia& populo repellitur. - α Treue compendium causarum qui Uectarum licentia ascriptura damnatur. Cap. XIII.

SEX mihi videntur ex scriptura

colligi,quibus merito religionis libertas improbatur. Imprimis indulgentia, nec aegrotos a morbo

122쪽

De licentia Sectarum. 38 nec peruersos ab haeresi curat. Breuis est enim D.Paesi sententia, proficiunt in peius errantes, in errorem mittentes. Deinde errandi inueterastit consuetudo, & phreneticus sua abutitur insania. Eam ob rem S. August. dictam a se de licetia haereseon opinionem reiecit.Secundo mali natura fert, ut haeretici facile alios suo veneno imbuant. Est enim haeresis

fermentum, ut totam massam cor-λumpat:cancer est:vt serpat, V pes Vt irrepat: insidietur , & vinea depascat: pestis est, ut inficiat: lup' ut gregi non parcat. Fit etiam nescio quo rerum humanarum infortunio, ut herbae nocetes cito crescant, & breui segetem quantumuis felicem op primant. Postremo in malis gignendis ferax est, & facudum humanum ingenium, pronum ad malum ab or

123쪽

Ad edicta Principum tu suo, & quae pestima sunt,haerent tenacius. Tertio, religione liberam facere cuiusque voluntati ac libidini, quid aliud est,quam ex domo dei

speluncam latronum extruere, omni transeunti prostituere, & maculis ac vomicii Ecclesia deturpare, qua ut sine ruga sit & macula, debemus excolere Θ Quid aliud qua Babilone

aedificare, unde alius alium non intelligat: scismata cumulare, ut aliussit Pauli, alius Cephae, alius ApolloZIta Christus diuiditur, ita tunica inconsutilis discerpitur, ita Euangeliuabnegatur, cum Est, & admit- tuntur. Hoc est miscere Christo be lial, luci tenebras, cauponari dei verbum, miscere aquam vino, Postelli Heliam pando cheum aut Mahumexem agere. Corru pia vero doctrinata ita quide corrupta, ut sub dei spe

124쪽

De licentia Sectarum. uescie diabolus lateat, quid superest nis vi plurimi pro deo diabolum amplectantur Ex hac licentia colendi quod liberet aut ita ut placeret, pro- - βdiit ut apud AEgyptios alius venraretur felem , alius canem , alius Christianis crocodilum,aut aliud animi sui portentum . Ex eadem apud nos iam ω'a3. propagatur Docetarum seu opinatorum perfidia, qui fidem Christia

nam scribui opinionem . Ex eadem prodeunt qui sectarum pertes om- '' nem religione abiiciunt,&quorum omnem escam abominata anima di xit non est deus. Is demum finis libe Pst RQ religionis expectadus est, ut dum plures fides scribuntur,defendutu euulgantur, nulla fides relinquatur, quemadmodu apud Hilarium est. Quartum,quod adsectas consequitur&religionis deprauationem, i-

125쪽

Ad edicta Principum ra dei est, quae grauissime solet inde

inflamari. Spiritus Pergamesi ecclesiae se infensum testatur, quod Nicolaitas quosdam haberet: & Thyatiarens, quod a Iesabel sineret seruos dei seduci. Quonia sanctus est Deus noster, a nobis recedit, si habeamus

cum ulla impietate commercium. quoniam sui cultus Zelotes nominatur, & illatae iniuriae vindex fortissimus: ob alienam religionem excandescit in populum, & saeuit ut scri-

ptura attingit. Non poteritis feruire

domino & diis alienis. Deus enim sanctus & fortis aemulator est,nec ignostet sceleribus vestris,atque peccatis.In Datha, Chore, & Abiro docuitquatum Ulciscatur consortiucummisori scisi naticis & hqreticis.Recedite ait V δε- populo J a tabernaculis hominu impiorum, & nolite lagere quae ad eos

126쪽

De licentia Sectarum. σοpertinent,ne inuoluamini in peccatis eorum. D.Paulus cosuetudinem

cum infidelibus dissuadet, ne deseramur a Deo. Exite de medio eorum si dicit dominus,& separamini,& immundum ne tetigeritis, & ego recipiam vos,& ero vobis in patrem, &vos eritis mihi in filios & filias dicit dominus omnipotens. Quintum, quod asserunt sectae, perpetua est seditio. Non enim potest esse participatio iustiti e cum iniquitate, aut Q. cietas luci ad tenebras, aut conuetio Christi ad Belial,aut pars fideli cum 'in si infideli. Abominantur iusti virum impium, & abominantur impij eos qui in recta sunt via:sicut communi P aer. 29. cabit lupus agno, sic peccator iusto. Ideo Paulus ad componendas Corinthiorum seditiones, religionem antea studet componere . Obsecro

127쪽

Medicta Principum vos fratres per nomen domini no- Lud coni. stri Iesu Christi, ut idipsum dicatis omnes non sint in vobis scismata. Deinde ab orbe codito, qui secu-du carne fuit & alienus a Deo, struxit semper insidias piis:& Ismael afflixit legitimum haeredem quandiu

in unis edibus fuit. Postremo no est imminuta manus domini, Vt quoties extruitur hominu superborum

opera Babilon ad dei contemptionem, linguas diuidat & homines ii ter se committat. Esaias propter falsos prophetas in populo, de quibus loquebatur, a deo fieri ait, ut unus quisque carnem brachij sui voret, Manasses, Ephraim:& Ephraim Manassen , & ipsi contra Iudam. Extre-

M. mum damnum quod a sectis imminet, Regnor si est devastatio &translatio. Nova religio nouum deum,

128쪽

De licentia Secturum. CIaut cum eiusde nouo cultu, nouum Ugnum, ut regem importat. Extat

apud Dionem Mecenatis cosilium, quo adhortatur Augustu, ut puniat atque coerceat eos qui peregrinum aliquid, aut noui m in religione tentant, non solum pietatis causa, sed Reip.multomagis. Nam alioqui nouae religionis praetextu multos res nouas moliri,& illicita collegia coire Miniurationesqu e & seditiones

nasti.Nihil morarer hominis idololatri sententia, sed nocinanis fuit dei

cominatis in Salomone,ob turbata& a se deserta religione, Quia habuisti hoc apud te dicitur &no custo disti pactu meum, & praecepta mea quae mandavi tibi,disrumpens stin-dam regnum tuu , & dabo illud seriatio tuo. No frustra Iudaeorum ceruicibus externum iugum est a prophe

129쪽

Adiaim Principum tis denunciatu, & a Deo impositu, quoties ab antiqua &assueta religione destiuerunt . Non frustra quasi lconnexa & colligata a Daniele con- P id.3. iungunturi. Non est in tempore hoe Princeps,& propbeta,& dux, neque holocaustum neque sacrificium, neque oblatio, neque locus primitia

rum coram te.

EX IUSTINIANI PATRL ij historia Veneta. cap. XIIII.

sedem commutaret Gradest, ita oratione habuit de conditione catholicorii habitatium cum Arrianis haereticis. Diutius nos ait fi tres , spes frustrata est hac una expectatione cetum & amplius annos,id

130쪽

De licentia Secturum. σ2

est,ab Attyla in hunc usq; die,melio

rem Ecclesiae statum expectates.Deterior in dies est factus: sed alium finge minus amarum fore . Quaenam, obsecro , fideli satis grata accidere potest vita inter infideles 3 Aut qua ego deteriorem molestioremq; existimem,quam inter ii reticosΘCum gentili homine nunquam fere accidit contentio . At vero nulla daturpau amitata elicis: vel propter quotidianos Ecclesiaru fructus, qui ab eodem Christiano nomine virisque proueniunt: vel quia ferre non poς sunt in eadem asseveranda veritate

superari Elati sunt & supestasi qua-

do admonitionibus, exemplis, sanctorum dictis,cunm agitur, mox ad iurgia prorumpunt. Pati non possunt vinci sese ratione, & a catholicis compelli ad confessionem veri-

SEARCH

MENU NAVIGATION