P. Aerodii Andega. I.C. Decretorum, rerumue apud diuersos populos ab omni antiquitate iudicaturum, libri duo qui ad formam Digestorum & Codicis Iustinianei redacti sunt, item usui forensi ac moribus Gallicis accomodati. Accedit tractatus de origine &

발행: 1567년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류:

111쪽

L Ex Paulo, lib. I. decretorum, titi Quod

cum eo.

I T I A v v s Primus praeposuerat seruum mutuis pecuniis dandis,& pignoribus accipiendis. Is seruus, etiam negotiatoribus hordei, solebat pro emptore per intercessionem suscia pere debitu & soluere. Cum fugisset postea se uus,& is cui delegatus is erat dare precium hordei,conueniret dominu nomine institorismegabat eo se nomine coueniri posse, quia non in ea rem praepositus fuisset. Cum autem & alia quaedam gessisse, & horrea conduxisse, & multis sonuisse idem probaretur : Praefectus annonae contra dominum dederat sententiam, di is ad Imperatorem prouocauerat. Dicebant. Ulpianus. Paulus, aliique Iurisconsulti qui in consilio aderant , quasi fideius rem eum videri, cum pro alio solueret debitum. non solere autem ex ea caussa in dominum dari actione, nec videri hoc dominum mandasse. & quod alia quaedam ges sisse probaretur, ne horum quidem gratia, dominum, si nolit, obligari. Sed quia videbatur,in omnibus quae & soleret ipse agere, quale hoc v- num fuit, seruum suo nomine subitituisse: sei

tentiam conseruauit Imperator.

BUS, T IT. XXIX.

112쪽

FI s c v s a debitore suo pecuniam petebat. is compensationem fisco opponebat, seque audiri postulab at adprobantem sibi a fisco deberi. Fiscum non uti priuilegio, nisi in iis catabus, quos nominatim lex compraehendit. N cessariana, utilem, & naturalem compensati nem esse. aequitate merum ius compensationis induci.ergo reliquum esse, quemadmodum ipso iure solutione debiti, ita compensatione pari luberationem. Copensationem admitti iussit In perator , modo intra duos menses debitum sibi esse priuatus adprobaret. Sed tamen nonnullae caussae exceptae sunt, quarum debitor uti non possit compe satione aduersus fiscum. caussa tria butaria, stipendiorum, item precium rei a fiscoemptae,& quod ex caussa annonaria deberetur.

DEPOSIPI VEL CONTRA,

TI T. XXX. Ea lege depositum a duobus,ut nisi viri uesimul reia datur,nisi ab ambobm simul peti posse. I. Ex Valerio Maximo,lib.VI I.cap.V

4 A E D A hi mulier a duobus hospitibus

pecuniam depositi nomine acceperat, ea - lege atque conditione, ut nisi ipsis se trisque non redderet. Horum alter interiecto medio tempore,tanquam mortuo socio, squalore obsitus sine Iudice, sine satisdatione omnem pecuniam

113쪽

Pecuniam a muliere abstulerat. Sed cum alter postea superuenisset,ac pecuniam per magistr tum reposceret:dicebat se sine dolo malo alteri

socio integram pecuniam restituisse . si decepta tegi non paruerit,aduersus socium qui decepit,

agere eum oportere, non suum periculum fac re, quae eX natura contractus, qui solum eius qui

deposuit gratia celebratur, ex dolo duplaxat conueniri potest.Ecquid si reuera decessisset iuli alteri petenti non redderet,quia nisi utrisque siniui reddere non debuit 3 Cotra pro petitore

dicebatur, legem expresse dictam esse contractui. sic deposuisse, nisi ut ambo tota pecuniam tollerent. Si mortis sitae nuncius a socio allatussi,non statim credere, sed probationes, aliumve certiorem nuncium ,cui cur id fingeret, nihil causis esset, expectare debuisse. certe vel int rim in aede deponere, aut satisdatione a socio

praestita reddere, aut non nisi iussu magistratus. nunc rem se a socio seritare non posse: quare ad

mulierem periculum pertinere. Neque de dolo aut fide bona hic ullam quaestionem esie, quando non casus fortuitus obiicitur, sed factum ipsius mei, penes quam pecunia deposita est: quae alii & aliter quam deponenti haeredive eius restituendo,non magis liberatur,quam dum ait ri debitor, quam creditori suo soluit. hic proprie sequestrum iu sse,quod raro ei soli restitue dum sit qui venit. At postqua Demosthenes muli ris patronus, rit m agi potius iure summo, quam ex aequo di bono animaduertit: ipso etiam iure actoru

114쪽

Drpos ITI'vEL CONTRA . Iactore petitione sita summouit: Ecce parata est

inquit depositi fidem soluere: sed nisi socium

adduxeris, id facere non potest: quoniam ut ipse vociferaris, haec dicta lex est, ne pecunia alteri

sine altero numeretur. Itaque pronutiatum est, videri socium non recte atque ex lege agere. III. Ex incerto auctore. ApvD Turcas hoc in ore omnium denegati

depositi percelebre iudicium fuit. Quidam,n

mine coscio, penes amicum suum pecuniam deposuerat. Is cum reposceret, negauit alter se quicquam accepisse: & quod amico Imperatoreyteretur, non ausurum illum cotrouersiam ni

uere,eην imabat. Sed re nihilomin' ad eum delata,interrogat utrumque.depraeli edit, eum p nes quem pecunia esse dicebatur , non ut ingenuum decet atque innocentem, turbulente inficiari: alterum contra, non fictis lacrymis constanter affirmare. Statuit igitur Imperator,nihil omnino praetermittere, quod pertineret ad ii quirendam veritatem. Imprimis rem in alium diem protrahit. postea summittit qui amice &quam familiariter inficiante admoneat,ut sponte pecuniam reddat: rem sine iudicio transigat: famae atq; opinioni suae consulat:sane vel Pri cipem male quid de eo coniicere: itaque rem componi posse, ut sine suo damno pecunia restituatur.Cum ille vero tum audacius denegas. se prae se tulit Imperator, controuersiam hanc

quae non iure, sed probationibus egeat, indeci-

115쪽

sam haberi velle:& mox rursus inopinantem ad se adduci iussit. Postulat num proxima nocte cum uxore dormierit,& an cum ea re habuisset, quave hora noctis. utrumq; uti postulabat cum ab eo didicisset: iussit aliti adire uxorem, veluti si a marito mitteretur, qui diceret virum suum an dare, ut quam ei custodiendam pecuniam credidisset, hanc per se nuntium mitteret. si loquenti fide non habeat, narrare se quae a marito acceperit.Vxor his victa sermonib' , pecunia promit. Sic itaque detecta perfidia, Turcarum Imperator non duplo, sed capite animaduertit.

Τ IT XXXI. NEx auctore ad Herennium, lib.Π.

Mandatum,non mandati actis morte fluitur.

IN mandato, & quia certi hominis fides eligitur, morte eius cui mandatum est: & quia ad arbitrium reuocatur, morte mandatoris soluitur. Itaque Sextus Iulius Praetor,ei qui cum haerede mandati agere vellet, iudicium non reddiadit.nam & absit ritum videri, cuius ante mortem nulla coeperit actio competere: & quod ipsium morte soluitur, eius tamen nomine post morte mandati agi posse. quare alia potius actione experiundu. At cotra Marcus Drusius Praetor urbanus iudicium reddidit. nam nihil obesse cur si mandatum soluitur, mandati tamen actio non soluatur:ideo, quia rebus no integris,vel ob iu-- stam

116쪽

DE CONTRAHENDA EMPT. gistam quidem ignorantiam, etiam post mortem ea obligatio durat,quae ex ipso negotio &synati lagmate nascitur. Agi ex empto,etiam cum emptio nulla est. Denique si hoc subtilitas non admittit,certe causam utilitatis admittere. Quare& Iulianus & Paulus ad edictum, hanc sente seduli su nt.

DE CONTRAHENDA EM

PTIONE, ET QUAE RES V E-nire possunt. Tit. X X X I I. Qui iacium retis emerit , si πο ipisces , sed aliud quid precissum incidi a u ei debebitur. Ex Valerio Maximo, lib. IIII. cap. I. Suetonio, de illustribus Rhetoribus: & Diogene Lae tio ,libr. I.

AEs vivo temporeΘadolescentes urbanicum Holliam venissent , litus ingressi, pia

scatores trahentes rete adierunt: pactique iactu retis quanti emerent, precium numerarunt. Hi cum diu expectassent dum retia extraherentur, tandem nullus quidem piscis apparuit, sed spo ta auri obsuta.tunc emptores bolum suum dicere, piscatores suum. Hanc sane controuersiam ex veritate, ac re quae recens accidisset, ut alias

plerumque)e medio foro in scholam traductam esse,&ibi sepius agitatam, scribit Suetonius Danquillus: sed quid in ea aut visum aut iudiacatum sit,omnino praetermittit. Fuisse vero iurgium hoc ambigui iuris atque indissicilis,ex Mi-s lesiorum

117쪽

2r DEc RETOR vM LIBER T. Iesioru decreto facile cognosci potest.Nam cum antea genus idem causis apud Coos accidisset, nempe ut cum Ionici adolescentes iactum retis ia piscatoribtis coparassent,eX tracta magni ponderis aurea mensa sue tripode, Coi propter nouitatem rei & magnitudinem pecuniae,ad Mil tum Ionum Metropolim, negotium reiecissent: vix quid in eo sequerentur, Milesi1 habuerunt. Apiscatoribus dicebatur, se non captu omniti rerum indesinite, sed piscium vendidissem eq; verisimile esse emptores aliter cogitasse, qui ad mare, qui ad piscatores accesserint.Verba cotrahetium de his accipi oportere, de quibus credibi Ie sit inter eos actu porro quid eo certiuS, quam ut qui captum emit ab aucupe,indaginem a venatore : auium ferarumque captum emisse dici tur: ita qui iactum a piscatore comparaueri de piscium captu intellexisse videatur3Alioqui certe si dicant nihilominus emptores , se & de aliis omnibus rebus, quam de piscibus , atque etiam si Diis place ibo ipso tripode cogitasse:cum ipsi piscatores ex aduersb, non nisi de plicibus, quorum captui vacarent, sensisse se a miment: nullam atque imperie nam fuisse Venditionem.

necesse in eadem re conues Cilnt.

Sed & si id inspici debeat, quod frequentius fieri consueuit, ut in eo v1delicet qui contrahunt, quasi si sit res dubia , consensisse videantur: non

aliud dici posse, quam quod supra dictum est,c sensisse de piscibus: de aliis rebus disiensisse Id porro & ex precii quantitate facile colligi, quar

118쪽

DA CONTKAHEM DA EMpo. 83 pro moderato ac veluti quotidiano piscium modo apponi solet, non etiam aliarum rerum contemplatione. Spem,aleam,& incertum quidem emptum esse: sed id quantum ad pisces attinet. nam & si cogitassent, fore ut vel reliqua omnia capta deberentur, maius utique pretium eo pepigi si entiquo spes & alea minus incerta est, quae nullis rebus speciebus ve coartata non potest non utiliter cadere. Iam quid si post conuentio nem ipsi piscatores rete iactare noluissentpquam

Iones tute aestimationem fieri postulassent λ an timae infinitae, preciique incredibilis, quia potuit, ut eXemplo nunc apparet, mensa aurea in

cidere3 At piscium profecto habita fuisset aestimatio, etiam ad id relatione facta, quod piscando saepius accidit. nunc itaque cum pisces educti

non sint, nihil peti posse. Denique id omne quod

actum est, non tam naturalem contractum esse

emptionis & venditionis, quam negotium do ut facias, aut aliquod aliud minus scrium quam ludicrum .Itaque & si pisces extraxissent, cogi non potuisse eos emptorib' tradere: sed eorum duntaxat aestimationem. quod ius ad mensam hanc aurcam adducere,nullus est iudex qui arbitrari velit. Pro emptoribus contra dicebatur, eos nihil de piscibus egisse nominatindi bolum, iactu seu captum emisse, ideoq; omnem alcam, spem ac fortunae euentum. Tam frequens csse, cam in

mari piscamur, ut quidlibet aliud, quam pisces educantur. id maris amplitudine & opulentia fieri, qua vel terram ipsim longissime superat. s : Quare

119쪽

84 DAc RETOR vM LIBER I. Quare si id inspici placeat, quod frequenter a

cidit, ut de eo quoque contrahentes sensisse via deantur. tam de aliis rebus omnibus, etiam quae nusquam alibi quam in mari nascuntur, quam de piscibus cogitasse verisimile esse. vi qua etiaratione insula quae in mari nata sit, fit occupantis, quia id raro accidit: contra, quae in flumine, quia id frequenter accidit, eorum esse dicitur,

qui prope ripam praedia possident: eadem prosecto ratione si in flumine dici possit, quia raro

id fit ut loco piscium res aliae pretiosae educantur, nihil ex verisimili contrahentium volunt te, quae ad ea quae saepius eueniunt adaptatur,

emptori quam pisces deberi, si ulli quidem e

tracti sunt:ita in mari, propter ea quae saepe a cidunt, videri de rebus omnibus cogitasse contrahentes . itaque deberi emptori quicquid e tractum sit. Nam Spiscatores ipsos in mari piscari, alia quoque quam piscium expectatione. ut in missilibus quia & aliarum rerum quam pecuniae spes atque expectatio est: profecto qui a

Titio missilia emerit, & si aves,& si vestimenta,& si aliud prorsus quam numi iactati sint, debebuntur. Prsterea si,ut a piscatoribus dicitur, hoc quasi ludicrum fuit negotium: non magis assi mari posse contrahentes de piscibus, quam de conchis aut gemis aut lapidibus cogitasse. Igiatur si lapides aut calculi incidissent, crederent piscatores emptionem nullam esse λ & precium quod accepissent, Vtrumne emptoribus redderent λ Quemadmodum ut sine re precio suo careant

120쪽

MANDATI VEL Cou TA. 8sreant emptores , non necesse est ut nedum pisces, sed & nihil aliud inciderit: ita ut id quod

extractum est consequatur,non oportere,ut nihil aliud quam pisces extracti sint. Aliud esse sipisces ita venierint, Qui caperentur: Sc aliud, Si iactus aut captus venierit. nam priore casu, si nulli pisces capientur, nullum precium deberi: quia res non sit quq veneat. posteriore casu, siue nihil,sive quid aliud quam pisces extractum si, venditionem subsistere : quia captus venierit, hoc est, spes & alea. Quid igitur, & si vel pisciculus in rete incidisset, in eoque occiso gemma preciosissima inuenta esset 3 si indaginem quis emisset plagis positis a venatore, vel panthera ab aucupe:& collo aut pedibus bestiae quid summi valoris appensum esset,id igitur non cederetemptoris Atqui parem rationem esse commodi atque incommodi. neque rem ex pretii modo metiendam esse: quia hoc ipso maius minusve precium imponitur, quia & res ipsa, & eius qua capietur aestimatio incerta est. Milesii cum n occurreret quid ex animi sui sententia iudicare possent. nam non videri mensam piscatoribus adiudicari oportere:quia si quod ius inuentione acquisissent, id a se prius spe vedita alienassent. at nec Ionicis adolescentibus : quia si de alia re quam de pistibus, non certe unquam de re tanti precii cogitasse verisimile videretur. Itaque consuli placuit Apollinem Delphicum. Respondit, neutri, sed ei qui in tota Graecia sapientia prie staret, dandam esse. Ergo omnium cosensu Tha-

SEARCH

MENU NAVIGATION