P. Aerodii Andega. I.C. Decretorum, rerumue apud diuersos populos ab omni antiquitate iudicaturum, libri duo qui ad formam Digestorum & Codicis Iustinianei redacti sunt, item usui forensi ac moribus Gallicis accomodati. Accedit tractatus de origine &

발행: 1567년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류:

91쪽

ss DECRETOR vM LIBER . I. sultis, quibus vana ire Advocationes prohibebantur, sensitumque esset, omnes qui quid negotii haberent, iurare prius quam agerent,nihil se ob Advocationem cuiquam dedisse,cauisse, promiasisse: sed peractis demum negotiis, permittebatur pecuniam duntaxat decem millium dare Verum hoc ad Principem reiici placuit, quia leκ antiqua iam communi malo vinceretur. Qui de quoia litu sue suo siue clieno nominetacitus μrit huic Advocationibus interdici.

II. Ex Vlpiano, lib. x x x I. ad edictum titimandati. M A R I v s Paulus Ad uocatus fideiusserat iudicatum solui pro Daphnide cliente suo, mercedem pactus ob fideiussionem :& callide sib notamine alterius, ex eventu litis cauerat sibi certa quantitatem dari, quae illius a se mercedis pactae loco cederet. De hac redemptione atque pacto de quota litis, cum Claudio Saturnino Prietori constitisset: quia contra bonos mores est, & in procuratore aut Advocato certe magis pericu 'Iosa, ne salariis in spem victoris constitutis, non ex fide bona, sed calumniis & malis artib' litem procurent: Mario Paulo Advocationibus interdixit. Sed neque propter eius calliditatem mandati actioncm cum habiturum pro rudicato, a Diuis fratribus rescriptum est . quanquam ex Marcelli sententia, alii quam procliratori aut Advocato,pecunia accepta, non etiam pacto de quota

92쪽

ceret.

VER S ITAΤIS NOMINE, VEL

contra eam agetur. Tit. X X. Diuisis partibus ciuitatis, quod interim aes alienum ab altera contrahitur dei ruo coalesicant, ab omnibus agnosci oportere. I. Ex Isocrato, in Areopagitico.Xenophonte, lib. II. rerum Graecarum . AEmilio Probo,in Thrasybulo.& Iustino,lib. v. PO s et Q A vi exules reuersi e Piraeo,urbem eiectis Tyrannis recuperarunt, id imprimis Populo Atheniensi curae fuit, ut nocentissimi quique de medio tollerentur. in reliquos sane sancita lex est vG αμνη ας. Deinde quantum ad eos attinet, quorum a Tyrannis pecuniae publicatae essent, iis ager publice datus est. Sed &postremo de iis pecuniis centum erant taleta)quaeri placuit, quas ii mutuati essent a Lacedaemoniis, qui dum seruire mallent, quam sua pe dere, in urbe remanserant. Ergo indicta concione de reddeda pecunia, cum multis aequum esse videretur, ut hi Lacedaemoniis satisfaceret, qui mutuo sumpsissent,no ut in comunem utilitatu uteretur, sed qui bellu gererent aduersus Rem publicam, quae sane tum in Piraeo fuit, non sthenis. Populus tamen sapietissime sciuit, cum vitadae nouae seditionis caussa,tum quia certum

esset

93쪽

38 DEc RETOR vM IIvER Lcertum esset, si non ab his aut illis, at prosecto ab Atheniensibus atque nomine publico sumptam esse pecuniam, ut id ars omnium commune esset. .

DE MINORIBUS, TI

brata, beneficio legis commissoriae a qua sub minore

recessera alii fundum Ῥenciderit.: minori rum a uersu νenditorem, quam secundum istum empto- remorialitutionem competere.

I. Ex Paulo,lib.1.decretorum hoc tit.

A E Μ r i a v s Larianus ab Ouinio landum

Puteolanum lege comissoria emerat, da ta parte pecuniae: ita ut si intra duos menses ab emptione, reliqui precii partem dimidiam non soluisset,inemptus esset. item si intra duos alios meses reliquum precium non numerasset, similiter esset inemptus. Intra priores duos menses Lauinio defuncto Rutiliana pupillaris aetatis successerat, cuius tutores in solutione cessauerunt.Venditor denuntiationibus tutoribus sepedatis ante & post diem,quo placuerat esse coimmissum,Post annum eadem possessionem Claudio Telemacho vendiderat. Pupilla acceptis aliis tutoribus, quod primi ut suspecti remoti essent,in integrum restitui desiderabat aduersus di Ouinium & Telemachum. Victa tam apud Prael

94쪽

DE M I N o R r a v x Praetorem, quam apud Praesectum urbi, ad Imperatorem prouocau erat.Dicebatur bene iudicatum, quod pater pupillae, non ipsa cotraxisset. nec mouere quod dies committendi in tempus pupillae inciderat, eaque essicisse videretur,ne Obeciret legi venditionismon magis quam si creditor pignus distraxissee post mortem debitoris, in tempus pupilli haeredis die solutionis finita. Sed cum tutores . contrario dicerent, venditorem denuntiando νost diem commissoriae legi praestitutum, & precium petendo, a lege sua recessisse; ideoque variare & ad hanc redire non potuisse: cum etiam alioqui lex comissoria Imperatori Alexandro displiceret: praeterea quoque moueretur, quod priores tutores qui no restitui desiderassent, suspecti pronuntiati erant: ex Iulii Pauli aliorum que Iuriscosultorum se tentia, qui ei in consilio aderant, pronuntiauit, Rutilianam in integrum restituendam.

DE IVDICIIS, ET UBI QUIS

E AGERE VEL CONVENI-ri debeat, Tit. XXo. Ulusne unquam Iudex rem sibi adiudicare possit, de qua apud eum lis iudiciumque es. I. Ex Dionysio Halicarnasico, lib. xI.& Π

ARici Ni atque Ardeates de ambiguo agro cum Uius bello certauissent,inultis inuicem

95쪽

num acceperunt. Cum ad causam orandam v

nissent, concilio populi a Magistratibus dato,

magna contentione res acta est. Editi testes v-trinque:ac iam ineunda erant suffragia, cum repente denuntiante Septitio quodam , aliisque

argumcntis verissime a parui neque Aricinorum neque Ardeatium agri m esse, quo de agiatur : sed finium Coriolano una fuisse, captisque Coriolis, olim iure besti pubilicum Populi Romani factum. De hac re cum eos Populus Rom. interrogasset,nihil responderiint: ut hac sua taciturnitate de iure suo diffidere viderentur. Sed id modo indigne ferebanta minimeq; etiam honesti exempli Consules esse arbitrabantur, ut 'cuius rei Populus Rom. iudex atque arbiter inter alios sumptus cognitionem suscepisset, hanc

in suam rem verteret:neque Vnquam antea rem

a possessoribus vindicatam, nunc ereptam litigatoribus, sibi adiudicare vellet. Quem hoc priauatae rei Iudicem facturum Z an Populum Rom. quadruplatoris & interceptoris litis aliena non Iudicis personam laturu3 At ex contrario,p pulus Rom.stultissimum aiebat esse, sin cre quae sua sunt, ab aliis ita inique occupari. Praeterea iurasse se, quorumcunque agrum litigiosum es.se inueniit et ,huc eis adiudicaturum. Nunc igitur cum vel ipsa consessione litigantium manifestum sit, neq; Aricinorum neque Ardeatium,

sed Populi Romani esse: hunc pro sua religione videri ad Populum Rem.pertinere pronuntiare

96쪽

esse. saepissime animaduersum, Reges, ImperatoreS,COsiue penes quos omnis esset maiestas &auctoritas,in sua causa iudicates sedisse ac pronuntiasse. Denique dignissimos Ardeates at Aricinos esse, qui tale iudicium ferant. quod ad

te vero attinet, indignissimum, si inani pudore

suam ipsi rem & causam prodiderint,damnati

rint. Sic enim reos agere voluisse, ut quem aerulioru aut illorum esse iuratus Populus Ro. pronuntiasset, hunc nulla deinceps agendi ratione vindicare posset:quia aliis adiudicando,a se ab Iudicasse videretur. Itaque vocatae Tribus,tudia Carunt omnes, agrum publicu Populi Rom. esse

Et proculdubio in postquam Populus Rom.rem

didicit ad se quoq; pertinere, cum ut inter alios non ut de sitia causa suffiagium ferret, acceptus era Iudicads partes reliquisset, omnino id quidem aequius fuisset atque honestius. Verum quia secundum Populum Rom. idem pronuntiatum Cllet, si al11 Iudices cognouissent: non tam in L

quum aut 1nfame iudiciu illud fuisse existimo. quam huiusmodi, ut facile ad exemplum trahi non debeat. Sane de iudicii iniquitate queretibus Ardeatibus, respondit Senatus, iudicium I'opuli Romani rescindi non posse. Nihilominus tamen huius inludiae leuandς caussa, retinendioque λciorum. animis, apud quos fide uti satius eli, quam interdum plus nimio iuris sui atque comodorum suorum memini sie: nam cum rem priuatam agimus, aeque magnam utilitatis atq;

iustitia:

97쪽

iustitiae rationem haberi posse. at cum res communes Sociorumve tractatur, honestas quoque seruanda est: ita rem Senatus moderatus est, ut

nec iudicium Populi rescindere videretur quia res semel iudicata pro veritate habenda emit que vitada erat Ordinum discordia) & ager i

me ad Ardeates rediret .Id Senatus adeptus est, titulo deducendae coloniae: in qua obseruaretur veluti ex tacito Senatusconsulto, ut nullum

Iium agrum diuiderent, quam qui supradicto iudicio Populo Rom. mancipatus esset: nec quid ulli pri' Romano ciui glebs assignaretur, quam omnibus Rutulis ager diuisus esset. Quinti certe Fabii Labeonis iudicium de finibus inter Nolanos & Neapolitanos, non ita aeque defendi potest: neque illud Philippi Macedonum Regis,de quo Paulus Orosius, lib.I II. cap.x II Nissus in Prouinciam magiseratus iue iniuria esse Iussit, siue ipse affecerit, rem ad Senatum reiici oportet. Pe I sic: De causis inter Praesidem O Prouinciales, non in Prouincia ed in Urbe disceptari debet. II. Ex Cicerone, Verrina III. SI IN Prouincia Proconsul,Legatus, Praeses, Quaestor, alius e magistratus Populi Romani iniuriam a Prouincialibus accepisset,aut eis co-tra intulisset: querela Romam deserebatur, Gratque Senatus de hac re iudicium, frustra omni opposita a Prouincialibus fori priestripti ne: ut in causia M. Aurelii Scauri iudicatum est. Nam

98쪽

Nam eo postulante, quod is Ephesi se Quaest

rem vi prohibitum esse dicebat,quo minus e s no Dianae seruii suum, qui in illud asylum com fugisset,abduceret: Pericles Ephesius homo nobilissimus Romam euocatus est, quod auctor i iuriae illius esse diceretur.

DE IN OFFICIOSO Τει

STAMENTO, ΤΙΤ. XXIII. Et filis adoptiuo querelam dari aduersus resamentum

patris naturalis.

I. Ex Valerio Maximo,lib. V II. cap. V ILM.A N C V s Carseolanus, in Suffenati Glium suum dedisset in adoptionem, test mentum fecit. TullianumPompeii Magni famialiarem, L. Sextilium & P. Popilium ei sanguine - coniunctos,haeredes,filio praeterit instituit. Filius apud Centumviros, quos haeredes pater nuncupasset prouocauit sacramento, Si nonis testamentum Carseolani patris inossiciossim es set: quia se immerentem,ideoque indigne prae- teriisset. Lucius Sextilius ,& P. Popilius non sunt ausi contendere..Tullianus spopondit, Gsus cum aliis rationibus, tum etiam Popeii M gni auctoritate & opibus, qui prς sertim & in e ciem testamento signauerat. Dicebat, iure filium Prs teritum:quia tantum abest,ut tepore mortis in patris potestate esset,ut non etiam in eius f

milia fuerit.nam in Sustenatis auunculi familia

transiisse.

99쪽

dit omnia iura patris naturalis, vitae, necis, succededi & acquirendi potestatem: ita filiu inb nis patris naturalis omnia iura amittere. Quid enim p in aliud nomen ,aliud imperium, alia sacra,alia gentem atque familiam transiisse: maxime quia se auunculo adoptandum dederit, in

quem naturalia &ciuilia iura concurrunt. L gem, naturam imitari. atqui natura neminem

duorum filium esse posse:itaque nec duobus patrum loco succedere. Potuisse petitorem, cum daretur in adoptionem, contradicere. quando id non fecerit,patriae successioni videri renutiasse. At filius contra:dicebat arctissimu esse inter ho mines procreationis vinculum. nunqua sic adoptione filium patris naturalis, filium esse de tanere, quin semper sit potior veritatis & naturae, quam fictionis legisve caussa, ratio atque condis . tio.Patrem & filium nexu diuino copulari:at ni hil adoptione fragilius esse. eunde posse uno dict& filium fieri & extraneu, si statim emancipatio accesserit. Quid de eo tum fiet, si neque ad hqreditate patris uoda adoptiui, neq; naturali, a mittatur3Sane quod sit in alterius potestate per adoptionem, id eo bonum esse,quo se prsterito, testamentum patris, ipso iure, nullius momenti esse dici non valeat: non ut querelam etiam in- ossiciosi non habeat. De inofficioso testamento agi hoc colore, quasi non ex officio pietatis fecerit testamentum. at certe pietatem aliaquae

inseparabilia iura per adoptionem non transiita

100쪽

Dκ Iuo moroso TEOTA M. GD. Igitur qui adoptat' patri naturali pietatem

reuerentiam debuit conseruare nec cum enim sine permissu in ius vocat) eandem pietatem a patre naturali expectare debuista: qua cum te-tia mentum. deficitur, iure Tullianum defici. En tu ra Iecundum filium pronuntiarunt.

Liber'aduersus temmentum matris es querelam inos scis competere. Porro quaecunque odio liberorum, insecundum maritum cotulerit, ea merito reuocar,

II. Ex eodem,ibidem. S E P TITI A mater Trachalorum Ariminei 11um, infensio erga filios animo, atque in eorum columeliam,cum iam parere non posset, Publio etiam seni ac decrepito nupsit: eaque si in matrimonio moriatur,actum est, vi dos apud maritum remaneret. Eundem moriens, utroque filio

pra terito, heredem instituerat. Filii Diuum Augustum adierunt. querelam deserunt & de nuptiis matris,& de illius supremo & inofficioso iudicio. Iniquum esse, dotem a Publio, & si haeres non sit, ex eo matrimonio retineri, quod non creandorum liberorum caussa intercesserit: sed 1n suam necem, ac solam defuncti mariti contumeliam. Esse & aliquam nubentium pudicitiam Iatisque esse oportere, si dos intelligatur ex secundis nuptiis, non ut etiam quando certe in- Donestae sunt, licet legitimar) ex iis lucrum capi, captari atque expectari debeat. Quod ad haereditatem attinet, prosecto inique se praetexi-

SEARCH

MENU NAVIGATION