P. Aerodii Andega. I.C. Decretorum, rerumue apud diuersos populos ab omni antiquitate iudicaturum, libri duo qui ad formam Digestorum & Codicis Iustinianei redacti sunt, item usui forensi ac moribus Gallicis accomodati. Accedit tractatus de origine &

발행: 1567년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류:

381쪽

iorum poena & sipplicio cognoscerent An nihilominus noxii erant, licet iusto dolore ac rite bellu susceptum sit: quia ut sapientissimo Ducinon quoties lacessitur,aut damnum incursionibus patitur, pugnandum est: ita sit prudentissumi ciuis & magistratus, non semper vi agendum esse, consulere: sed leuiora ferri, ne in maiora &periculosiora incidamusὸ ergo Masinissae iniurias potius dissit nutandas, quam iis vindicandis alium &potentiorem hostem sibi ascistere3Sed

libet haec vere publica iudicia ea miseranda necesiitate excusare, qua periculo unius ciuis, alia orum omnium saluti consulimus: qua,ruina ii tegrarum aedium , ab aliis arcemus incendium: qua dein q; ius priuatorum infringimus, res singulorum publice occupamus,tublicam metien- tes utilitatem, & quod magis in uniuersum atq; in commune bonum est, quam quod in singulos iustum & optimum.

Quod ab accusatore,aut miniu veri simile allegatur ο- tam erumque accusationem destruit.

III. Ex Valerio Maximo, lib. IIII. cap. I. BAL Asrvs Salapiam patriam fiam,cum praesidio Punico esset occupata, Romanis cupiens restituere: Dasium acerrimo studio secum in administratione Reipublicae dissidentem, &ali qui toto animo Annibalis amicitiae deditu, quia tamen eo spreto propositum consilium peragere non poterat, ad idem aggrediendum tentare di allicere ausus est. Hoc nomine a Dasio delatus

Annibali

382쪽

men probaret, alter defenderet. Cum res pro tribunali ageretur,& huic quςstioni omnium culi intenti essent: interim dum aliud forte ce tioris curae negotium tractatur, Blasius probe dissimulato vultu, atque ad alium sermonem accommodato,& summissa voce,dicitur coepisse Dasium iterum monere, ut Romanorum potiusquam Carthaginensium partes fouere atq; amplecti vellet. Id cum imprudenter accusator clamasset,se in conspectu Annibalis aduersus eum

sollicitari: tam parum credibile visum est, atq; id unius & praesertim inimici testimonio duntaxat confirmari & argui, ut desierit fidem fa

cere accusator.

Imprudens dese facta confessio, lagis persuadet. IIII. Ex M.Cicerone, in Topicis

ST ALERIus in carcere cum detineretur, neque satis iustae probationes aduersus eum proponerentur ea locutus est bonis viris subauscultantibus pariete interposito, quibus patefactis in iudiciumque prolatis, rei capitalis iure damnatus est: quia imprudens & incauta illa de se consessio tum cum nulla suspicio est, taedio vitae factam esse ab eo qui perire velit, pro re iudicata haberi debet.

Quam valeant etiam muta testimonia. V. Ex C. Plinio, lib. v III. cap. x L.

REFERTYR, in Epiro percu rem domini a

383쪽

DE POENI s. 3sa cane in conuentu agnitum esse,atque Ianiatu &latratu assiduo coactum fateri scelus: ideoque

di damnatu fuisse ego interpretor. Quid enimὸ fidelissimi, humanissimi animalis leue indiacium videri debet atqui selli aut decipi minus

est eo verisimile, quo nullum animal sagacius, solertius est: nullum quod prae isto memoria polleat. Corrumpi atque subornari nemo dixerit: quia vel ipso Apelle arbitro, cu ad mutas quadrupedes prouocauit ab hominibus,in bruta nimalia non veniunt hae suspiciones. Cur igitur mansuetissimum animal huic potius quam ait ri,praesertim ab eo non offensum,t m misere ac deperdite oblataretὶ Vbi de occiso constat, atq; Praeterea certum est, canem hunc indicem in defuncti dominio suisse, neque dominum unquam deserere solitum: etsi rei confessio non accessiΩset, hic laniatus & latratus non pro certo & n turali argumeto est' qui venatori latratu feram indicat, cur non Iud1ci homicidamZ Certe quo minus speratae sunt probationes, eo magis persuadent.

Quatenus Iudex tesibus,runi,aut pluribus imperfecta aut perse Le aetatis fide babere debeat,iu iudico suo, Me, restione, coniectura sapientia positum esse. VI. Ex eodem,lib. v i. cap. I.& ex Plutarcho, in Marcello. Ex paruulorum interrogatione, nedum min

rum viginti annis, quos vel citari in testimoniuprohibemus:certa nihilominus plerumque pro , batio

384쪽

DEc RETORYM LIEER ILbatio inducta est, quamuis nullis extrinsecus a gumentis acc*satio implereturi atque quod maius est) id aetatis uno teste reum peragi alia

quando accidit. Na omnino in toto genere probationum, ex eorum qui iudicant, animi sententia, fide, religione pendet, quid aut sibi persu

deant,aut probatum esse putent:quia quae argumenta ad quem modum probandae cuique rei sussiciant, nulla certa ratione dissiniri possit:sed magis arbitrio relinquatur. In rebus iudicandis inquit Cicero)non minimam artem ad unamaa quamque rem existimandam, momentoque suora ponderandam,sapientia iudicis tenet. quo sit ut

iudicum iudiciorumque sit maxima semper auctoritas, quemadmodum in prooemio diximus. Id hoc adeo exemplo cognosci potest. M. Claudius, Marcellus AEdilis Curulis, C. Scantinio Capitolino Tribunos l. diem dixit ad Populum, quod filium vix pubere de stupro appellasset. Is prius

asseuerauit se cogi non posse ut adesset, quia si crosanctam potestatem haberet: ob idque Triabunitium auxilium appellauit. Sed totum collegium Tribunoru negauit se intercedere quo minus pudicitiae quaestio perageretur. Rem P pulus ad Senat'm reiecit. Itaque cum nihil amplius haberet quo reus iudicium moraretur, ci ius rei nullum testem esse certo sciret praeter ipsum adolescentem, audacter de crimine pe negauit.At postquam iuuenem interrogari placuit, visiisque est in rostra productus,obprsset

tiam Capitolini defixo vultu sustii sus lacrymis,

385쪽

DE POENI s. 333 non contumacia, sed pudore tacuisse. valuit in suam ultionena verecundum silentium: ideoque citatus Capitolinus, uno hoc test qui tentat

erat, pecunia multatus est.

Qui contumaciter optimos quosque iudices reiicit, magnum adfert damnationi sua praeiudicium. V. Ex Plutarcho, in Catone. Nut xv M sortiri aut subsortiri velle iudicem, in reo,summae dissidenti in accusatore,calumniae argumentum omnino certe graue est. Atqui

id vel multis ad damnationem plurimum adiumenti attulit, quod Catonem eum qui postea uticensis appellatus est, iudicem in caussa sua reiecissent. Eteniret eos innocentes videri non potuisse,imd satis de se consestas,qui adeo recti aequi ac religiosi iudicis,uirique optimi alc int gerrimi iudicium recusassent.

Probatio nonnunquam aluis rebus, criminibu aut

lecturis extrinsecus assumptis, pro plena atquepe fecta habetur. VI. Ex Valetio Maximo,lib. v H I. cap.V I.&Dione Nicaro, lib. XLV. o D accidit, P. Seruilio Isaurico teste, hunc protinus atque se te indicta caussa eondemnari, postquam reo causa min iudicio dicente, praetetriens Seruiliu Iudices admonuit, istum, quem alioqui non nosceret, se pedibus ites faciente, honoris sui gratia equo descedere noluisse: tum& alias euenire potest, cum de 'innocentia rei et valde

386쪽

3s Dac RETORVM LIBER II. valde quidem dubitatur:sed non eousq; ut certa condemnatio sequi possit. Narn si tum extra accusationem, aliquod improbi saeti exemplum afferatur Iudicibus, peruersae & corruptae nat rar indicium, maximeve istius generis, cui crimequod accusatur, gentile ac familiare dici possit: probatio pro plenissima habetur.

Accidit ut quis ex νω caussa accusatus , Ob Hiam i

. dicetur.

VI I. Ex Dione Nicaro,lib. x x x v I i I.& Atamilio Probo, in Miltiade IIs quae qunc dicebamus de condemnandi erit a negotium aliquando repetita ratione, comiteniens est quod de C. AMonio quondam M. T. Ciceroni collega in Consulatu, a Dione recitatur.Nam in eo id accitit, ide iis quoru.nomine arcessitus esset minime conuictus, propterea damnaretur, de quibus nunquam postulatus erat. Quia Catilinariae coniurationis accusatus, etsi de crimine non constitisset, damnatus est, quod Praetor in Macedonia Prouinciam vex Herat: agros sociorum ab hombus spoliatos, reliquerat: Dardanos contra se venientes non sustinuisset:ab acie tunc & dum m Mysia praeerat, summa cum Romani nominis ignominia profugisset. Ita & in Graecia Miltiades damnatus est, non quod reuera reus proditionis esset: sed quia adeo potens erat, ut vivere .priuatus non

Solum Principempraeteritorum meritorum caussa, indulgentia Mn posse. VIII.

387쪽

DE P OE N I s. 3ssVIII. Ex Seneca, lib. v. de beneficiis. CAvssAM dicebat apud Diuum Iulium Ca Larem ex veteranis quidam paulo violentior aduersus vicinos suos: & caussa premebatur. Tum, Meministi inquit) Imperator, in Hispania talum te torsisse circa SucronemῖCum Caesar m minisse se dixisset: Meministi sub quadam arbore minimum umbrae spargente, cum velles resiadere seruentissimo sole,& csset asperrimus locus in quo ex rupibus acutis unica illa arbor eruperat, quedam ex commilitonibus penulam suam substrauisse cum dixisset Caesar, Quid ni meminerim 3 es quidem siti confectus, qui impeditus ire ad fontem proximum non poteram, repere manibus uolebam, nisi ille homo sortis ac strenuus aquam mihi in galea sua attulisset. Tum ille, Potes ergo Imperator agnoscere illum hominem,aut illam galeam3 Caesar ait, se no posse galeam agnoscere, hominem certe posse:&adiecit,iratus quod se a cognitione media ad veterem fabulam abduceret, Tu utique non ille es. At reus, merito inquit) Caesar me non agnoscis.Nam cum hoc factsi est,integer eram:postea ad Mudam in acie oculus mihi effossus est, & de capite eiecta & eruta ossa. Nec galeam illam si videres agnosceres. machqra enim Isponia diuiasa est. Itaque vetuit Caesar, illi exhiberi negocium ,& agellos in quibus vicinalis via caussa rixq ac litium suerat, militi suo donauit. CMm quid grauius a turba delinquitur , duorum aut

et a trium

388쪽

3sς Dac RETOR vM LI aER ILirium poena esse debet,qui obuii rapiuntur. IX. Ex Ammiano Marcellino, lib. x v. L E o M Ta V s Praefectus urbi,Philoronium a rigam iusta aliqua de cau ssa rapi atq; duci pra

ceperat.Verum plebs secuta, veluti si reum n centem vi eximere conaretur, Praesectum laceΩsebat. Ismaiestatis auctoritatisque suae conse uandae caussa missis apparitoribus, obuios quos que, & inter alios Petrum Ualuomerem olim etiam in exercitu seditiosum militem, corripi iubet, ac continuo suspendi. alios certe in ins Iam relegat.ita diffusum vulgus euanuit. Carnifex sub poena capitis aliter supplicium exigere modebet,quam a iudicibus definitum est. X. Ex Eodem,lib. XX voLINIVsTI s VPPLICII accusatio fuit, ut ex Quintiliani declamatione C C C V. manis

istum est.quo loco ita defini Iniussu supplicium esse,quod non sit exactum secundu legem.Itaq; qui occidere iussus est, si diu gladium supra ceruices tenuerit,nocentem sibi ipsi manus afferre coegerit, os damnato praecluserit ne saltem g mere possit, iniustum supplicium est. Ideoque scripsit Vlpianus lib. I x. de officio Proconsulis, nec Prssides habere ius liberam mortis facult tem concededi: & si damnetur aliquis ut gladio.

in eum animaduertatur,animaduerti in eum

portere gladio,non securi vel telo, vel susti, vellaqueo, aut Veneno, aut quo alio modo. Nihil enim

389쪽

serabili addi aut adimi potest, quod non eo crudelius aut grauius habeatur: quia detrahere, sibi assumere est vim legis aut magistratus: addere, ultra id quod iam dictum est, alienae etiam museriae & calamitatis nimis serocem insultati nem habet. Hinc adeo natum est hoc publicum iudicium. Claritas & Fluviana adulteriorum stuprorumq; criminibus obnoxiae, iudicate M ximino sub valetiniano damnatae sunt. Haruili

altera cum duceretur, abripuit ei carnisex indumenta ac vestimeta omnia, ut ne quidem ei velamen ullum pudendarum partium relinque retur.atque ita per medium populum nudam ad supplicium traxit. Id carnifex sua auctoritate, immaniter, insolenter, ac contra pudorem publicum fecisse depraehesius,ips de adultera ex elo supplicio, vivus exustus est.

DE BONIS EORVM QVI ANTE

SENΤENTIAM, VEL ΜΟRΤΕΜ sibi consciuerunt, vel accusatorem corruperunt. Di. XXXI, . Absterreri homines a malefactis,ea potius poena qua se mortuos assci putant,quam ea qua viui assiciuntur. I. Ex Aulo Gellio, lib. X r. cap. X.

VI K si Nas Milesiae qui aliquando mor- , bi in animos hominum incidul) quot tum

sere in ea ciuitate essent, repente sine ulla eui-

390쪽

In mortuas non videbat Milesiorum Senatus, quo iure animaduerteret:a' bonis, an sepultura priuaret.non enim delicti conscientia,sed animi dolore S aegritudine manus sibi attulisse. Contra , id frequentius accidere quam e re & com

mo do Rei p. diutius serri atque dissimulari pos.

1et. igitur quod arte mederi non valeret, in poserum metu ac lcge prohibendum. Quare Mialesii decreuerunt, ut quae virgines corporibus suspensis mortuae depraehenderentur, hae posthac legem, cum eodem laqueo quo praeuinctae N alligatae essent, nudae tota via publica ad sepulturam efferrentur. Post quod decretum virgines voluntariam mortem non concupisse diacitur , pudore solo deterritas tam inhonesti funeris.Nam ne quidem omni senere Senatus eas priuare voluit,atq; insepultas abiici, quae morbo , non turpis alicuius flagitii conscientia sibi mortem attulissent: sed cogitatione funerisi mominiosi cuius vivis nobis maxima cura est vitam retinuit amittere volentibus. Quid enimὸ nam &a Diodoro narratur lib. 3. nihil

tam in AEgypto Reges ad vitam iustam & h

nestam adduxisse,quam si secus faceret,metum atque sormidinem denegatae sepulturae. II. Ex C.Plinio Secundo,lib. XXXVI. cap. XV.D E cloacis, quam opus esset in urbe Roma omnium maximum & pene incredibile, non est

huius loci. Certe cum eas Rex Tarquinius Pri-

SEARCH

MENU NAVIGATION