P. Aerodii Andega. I.C. Decretorum, rerumue apud diuersos populos ab omni antiquitate iudicaturum, libri duo qui ad formam Digestorum & Codicis Iustinianei redacti sunt, item usui forensi ac moribus Gallicis accomodati. Accedit tractatus de origine &

발행: 1567년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류:

41쪽

s Dac RETOR vM LIBER Lper procuratorem se defendatit, causas appellationum per alios tractent.Naturale esse,ut non prius tela reiiciatur, quam emissa sint ab adue Latio. statim vero & accusatorem & reum simul inquirere, antequam costituta sit accusatio, ineptissimu & absurdissimum esse. Denique,ut id Vareno liceat, ordine legis Repetundarum non compraehendi. Nam quod lege Ambitus nominatim continetur, uti reo quoq; inuicem testes euocare liceat:ideo admisitim esse, quod ea lege absoluitur, qui alium, vel accusatorem ipsum, Ambitus arcesserit, danauerit. Attam ε quod

Varenus postulauerat, Caio Plinio dicente, &tum maiore parte Senatus approbante, impe trauerat:aut quia res minus contentiose & acria ter pro Bithynis acta esset, ut hoc an illo modo decerneret Senatus, paru eis referre videretur. aut quia prima facie odiosa esse appareret Bithynorum causa, eum accusantiu, quem ad simile crimen aduersus Iuliu Bassum persequedum, Advocatum elegerat: ideoque non multum in teresse, qua in parte accusationis, Varenus setilaudationibus, seu contrariis testibus crimen a capite suo repelleret. At res ita iudicata,neduBithynis,uerum & iis Senatoribus qui tum contra senserant, adeo noua & iniqua esse visa est, ut sequente Senatu Licinius Nepos, cum de aliis rebus referretur, finitam causam retractare ausus sit, ac de proximo Senatusconsulto iterudisserere,his verbis,Vt si illud Senatusconsultu corrigi non placeret, petendu sit a Consulibus,

42쪽

DE Tvs TITIA ET IvRE referrent sub exemplo legis Ambitus, de lege Repetundarum, an placeret in futurum ad eam legem adiici, ut sicut accusatoribus inquirendi testibusque denuntiandi ex ea lege esset,ita reis quoq; fieret Bithyni etiam, cum ausi essent Senatusconsultum apud Traianum criminari, atque de iniquitate postulare: remissis iis ab Imperatore ad Senatum, ut denuo cognosceret: Claudius Capito ita egit pro Bithynis, ut ipsa Senatusconsultu apud Senatum accusaret.FrO-to Catius contra,totus suit in rerumIudicataruauctoritate, propter quam etiam quod inique decretum est, ius est. Itaque Senatus mirificus fuit. nam illi quoque qui prius negarant Varen O quae petebat, eadem danda est e, postquam data erant, censuerunt. Singulos enim sas essere integra dissentire: csterum peracta & trans cta, quod puribus placuisset, cunctis tuendum. Nam& Lacedaemonioru id suisse laudabile institutu, apud eos interim dum aliquid decernitur, Omnes pro animi sui sententia considerent: ubi vero quid decretum suerit, idem laudarent omneS, atque adiutores essent ii etiam qui refraFati erant. Placuit etiam Liciniti increpari, quod intempestiua & praepostera locutus esset.

DE FIDE ET RELIGIONE, V Τ

NEMO PUBLICE DE EA CON- tendere audeat. Tit. II. In causa religionis,nuilum non delictum graue est

43쪽

in i o A M Israelita in deserto ad Mosens: Aaro adductus est,qui quod in Sabbatholigna collegisset, violasse legem diuina

arguebatur. Conuictu iussere duci in carcerem, dum costiteretur, qua in eum poena animaduerti Oporteret. Etenim certu erat, qd esset lege prohibitum: sed qui aduersiis ea deliquissent, nulla poena lex nominatim coercebat. itaque videbatur, quemadmodum lex ea certe potentior est, quae vetat, quam ea quae permittit: sic quoque leuius esse vetare, quam punire. non ergo poena legis quae puniat, in hac quae vetet dutaxat, e ercendam esse. Verum ubi praeclarius censuere, turpe atque indignit esse, si humanae leges, mo te, vinculis, exilio, pecunia vindicentur: diutinas,fas sit impune contemnere,quas tamen nemo unquam leuiter offendit: placuit,eductum ecastris, lapidibus obrui. Qui antiqua, legitima, atque ordinaria sacra audet lacontrouersiam adducere,non audiendum , nisiperiaculo sui capitis ,si non persuadeat Neriorem suam esse sententiam. VIII. Ex Flauio Iosepho, lib.x III. antiquitatu gi cap. VI. INTER Iudsos & Samaritanos clim esset ad seditionem usque orta summa contentio apud Alexandriam, quod Iudaei diceret habere se Hierosolymis antiquissimum & augustissimu templum totius Iudaicae religionis. illud primas partes

44쪽

DE FIDE ET RELIGIONE. 'tes occupare,& in eo rite & ordine, quae a Mose traditae sint,ceremonias celebrari: en e id igitur

oportere templorum aliorum Omnium exemplum, si quidem ulla possint esse legitima, quae

non antea Moses vel omnino prorsus, vel nisi certo loco aedificari madauerit. Samaritani c5tra, quod in Alexandria Alexadri Magni ben scio quondam olim aedificassent, id Hierosolymitanum omni optimo iure antecedere: itaque illud prae suo fastidirent, contemnerent.Re ad

Ptolemaeum regem AEgypti qui Philometor' cognomento fuit delata atque reiecta, non ce fuit eam negligendam esse,quia de religione ageretur. Itaque cum aliquid in ea mouere perpetuo sit periculosum, maximeque perniciosi exempli, cum disputationibus & altercationibus summota venerandae antiquitatis opinione, religionis auellitur auctoritas: Ptolena aeo placuit ea conditione rem, quae satis iudicata videbatur, in iudicium deduci, ut partium utrinque Advocati,non nisi cum capitis periculo de controuersia dicerent: neque ullis aliis uterentur, quam ex lege Mosaica sumptis argumentis. qui caussa cecidissent, eorum Patroni capite suo litem aestimarent Itaque pro Samaritanis dixere Sabbeus & Theodosius: pro Iudaeis, Andronicus. Summa attentio, sumina expectatio suit. nam templi Hierosolymitani antiquitatem, maiestatem & auctoritatem mirum erat in dubium trahi posse.Ergo cum superior in caussa fuisset Andronicus, eo quod adiutoribus libris Mosaicis,

45쪽

IO DECRETOR vM L 13 Est L de templi Iudaeorum antiquitate fidem Ptol naso fecisset, quo modo aMose primo descriptu, postea a Davide institutum, postrem 5 a Solomone constructum:ibi summus Pontificatus per successionem usque ad sua tempora collocatus,

destinatus esset: Asiaeq; Reges id donis & oblationibus decorassent: Garizitanum teplum, minime:Rex pronuntiauit templum Hierosolynatitanum vere esse Mosaicum. itaque Sabbeum &Theodosium mori oportere. Certe nonnullae

sunt caiis quq omni Advocato ita destitui de- bent,ut si quis audiri velit,hoc sine sua fraudes, non liceat. Lex erat, Cum damnato proditioniso, & patronus exulet, ut Quintilianus scribit declamatione CCCXXXII II. Denique & apud Locros lege a Zaleuco lata, qui aduersus instituta maiorum, atque leges communi usu approbatas, nouarum rerum auctor esse vellet, ei laqueus orati proponebatur, ni persuaderet. quibus omnino rationibus atque conditionibus, si nos praesertim hoc tempore uteremur, quo is

demum nihil scire & illiberalis esse dicitur, cui

non placet absurdissima quaeque, modo rece rissima: non ita plane res incertae essent ac tu bulentae, neque tam multi multarum partium, factionum,opinionum autores euaderent, cum suo saltem periculo ea discerent amare, colere, pacem, patriamque, leges, ac magistratus: quae odio sane prosequuntur.

Libros de religione iudicis νulgi committere rocliue

46쪽

DE FIDE ET RELIGIONE. Itese atque periculosium.

II Ex Dionysio Halicarnasseo libr. IIII. &Valerio Maximo, lib.I. cap.I. M. ATTIL Ivs Duumvir sacrorum custodiendori tib rege Τarquinio fuit, is pecunia corru-Ptus,describendos libros Sibyllinos homini priuato & plebeio Petronio Sabino concesserat. Hanc ob rem, parricidarum vetere stipplicio damnatus est. etenim censitisse Tarquinium, phri vindicta , parentum ac Deorum violationem expiandam esse. Deos caeteroquin tum maximae violari,cum eorum in vulgus rude atque imperitum,emittuntur libri atque ceremoniae: quaSomnes, verae sint aut talis, perpetuo sane contempserit, quandiu liberum de iis habuerit iudicium. easque legere, tractare, aspicere passim ac unicuique aut docto aut indocto, plebeio aut patricio, viro aut mulieri dabitur. . Occultiora quaeque,ea magis susticimus, limus. Extato Liuio, Deca. I.lib. VI. A GALLIs urbe capta,postquam eam restaurari placuit, non etiam ad Veios transmigrare: ibuni militum Consulari potestate, cum primum magistratum iniissent, nulla de re prius, quam de religionibus Senatum consuluerunt.

In primis foedera ac leges cerat autem hae, duodecim tabulae,& quaedam Regiae leges ) requiri quae coparerent, placuit. alia ex eis,edita etiam

47쪽

11 DE C RETOR UM LIBER Lin vulgus: sed quae ad sacra pertinebant, ea de creto Senatus & a Pontificibus maxime,ut reli gione obstrictosdiaberent multitudinis animos,

Iuppressa sunt.

Falsirum ac nouarum opinionum auctores, nunquam

ab initio vi aperta, ac bona fide agere: sed quo Nia

τus sevum evomant,captare tepora impacata, inquieta. In hac re si quid agendum sit, id maioribus

Nagistratibus committendum Item libros improbatae religionis comburi oportere.

IIII. Ex eodem, Deca.I I I.lib.Υ. C v M diutius bellum Punicum Iecundum traheretur, & variarent secundae aduerseque res non fortunam magis, quam animos hominum: tanta religio,& ea potissimu externa, ciuitatem incesserat, ut homines aut Dii alii repente facti viderentumnec iam in secreto modo , atque intra parietes ac postes contemnebantur Romani ritus: sed in publico etiam ac soro Capito lioque mulierum turba erat nec sacriscantium nec precatium Deos patrio more. Sacrificuli ac vates ceperant hominum metes. Horum etiam numerum auxerat rustica plebs, ex incultis diutino bcllo infestisque agris egestate,& metu in Urbem compulsa. Re ad Patres & ad publicam querimonia delata, incusati sunt in primis grauiter a Senatu AEdiles Triumvirique Capitales, quod non prohiberent. Itaque cum emoti re hanc multitudinem e foro, ac disicere apparatus

48쪽

, DE FIDE ET RELIGIONE. IIratus sacrorum conati essent, haud procul ab fuit quin violarentur. Quamobrem ubi potentius iam esse id malum apparuit, quam ut per minores magistratus sedarςtur: M.AEmilio PN- tori urbis negotium ab Senatu datum est, ut his religionibus populum liberaret.Is & in conci ne Senatusconsultum recitauit,&edixit, ut quia cunque libros vaticinos precationesque, aut a tem sacrificadi conscriptam haberet, eos libros omnes, literasque ad se ante illum diem dese ret: neue quis in publico sacrove loco, nouo aut

externo ritu sacrificaret. Dissolui religionem nimia tractatione religionis. Causesam de religione ad S enatum pertinere. Rem a d minoiretio soluto, propter γιilitatem publicam auferri posse.

IIII. Ex eodem, Decade III Ι .lib.X. P. CORNELIO Lentulo, M. Bebio Pamphilo Cossin agro L. Petilii scribae, dum cultores agri altius terram molirentur, libri Numae de iure Pontificio ac disciplina sapietis,reperti sunt. Primo ab amicis,qui in re prssenti fuerant, i cti libri: mox pluribus legentibus cimi vulgarentur, Petilius Praetor Urbanus studiosus legendi ,eos libros a L. Petilio sumpsit. Lectis rerum summis, cum animaduertisset pleraque ad dissoluendam religionem esse, L. Petilio dixit, sese eos libros in ignem coniecturos esse . prius

quam id facere se ei permittere, uti si quod ius

49쪽

IO DECRETORYM LIBER Lsiue auxilium habere se ad eos libros repetendos existimaret, experiretur. Scriba Tribunosp. adiit. res a Tribunis ad Senatum reiecta est. Praetor ibi cum se iussurandum dare paratum esse diceret,libros eos legi seruarique non oportere: Senatus censuit satis habedum, quod Praetor itisiuradum polliceretur, libros primo quoque tempore in comitio cremados esse. pretium

pro libris, quantum m etilio Praetori, maioriaque parti Tribunorum plebis videretur, domiano esse soluendum. id scriba non accepit. Libri in comitio igne a victimariis in conspectu populi cremati sunt. Libras diiudicandi ius probatae an ἰmprobata sint Isctionis,ad Pontifices pertinere:atque tu re tam seria nullos admittendos, qui sine auctore ad secure dec

piendum circumferuntur.

, V. Ex Suetonio in Augusto, cap.X X X I. POST Q y A M Augustus Imperator Pontificatum maximum adcptus est: quicquid fatidicorum librorum Graeci Latinique generis, nullis vel parti idoneis auctoribus vulgo ferebatur:supra duo millia contracta undique,combussiit:ac

solos retinuit Sibyllinos, hos quoq; delectu habito:& ne paterent omnibus, codidit duobus so-rulis auratis sub basi Palatini Apollinis.

Causas de religione ati' esse no aperto foro cognoscere. VI. Ex eodem,ibidem cap.X c 1 II. IDEM

50쪽

DE FIDE ET RELIGIONE. IDEM cum Romae pro tribunali de priuilegio sacerdotii Atticae Cereris cognosceret, & qumdam secretiora proponerentur: dimisso cocilio,& corona circunstantium, selus disceptates a dire voluit.

A Nequa libris de religione auctor has tribuatur, quid

obseruandum:.sacerdotum huius rei primam c rationem esse , polliremam Senatus, aut ipsius adeo principis. Porro q in ea re minus legitime, ac contra morem maiorum decreta seu retractareνιilius esse.

VII. Ex Cornelio Tacito,lib. V.CVM a Quintiliano Tribunoplebis ad Patres relatum esset de libro Sibyllae, quem Caninius Gallus Quindecimvir recipi inter caeteros eiusdem vatis, & ea de re Senatusconsultum fieri postulauerat: idque illo referente per distessionem factum esset: Tiberius literas misit ad Senatum , quibus Tribunum plebis modice increpabat ob iuuentutem ignarum antiqui moris atque instituti: Gallo vero exprobrabat, quod in scientia ceremoniisque versatus,de carmine, cuius auctor inceri' erat, quod ,citra quam fieri consueuit, magistri nec legerant prius nec aestimauerant, item ante sententiam collegii & apud infrequentem Senatum, siue per se siueperalium egisset.Denique R Patres ipsos admon bat, non meminisse se,chm multa vana sub nomine celebri vulgarentur, sanxisse Augustum,

intra quem diem ad Praetorem Urbanum dest

rentura

SEARCH

MENU NAVIGATION