P. Aerodii Andega. I.C. Decretorum, rerumue apud diuersos populos ab omni antiquitate iudicaturum, libri duo qui ad formam Digestorum & Codicis Iustinianei redacti sunt, item usui forensi ac moribus Gallicis accomodati. Accedit tractatus de origine &

발행: 1567년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류:

71쪽

36 DEc RETORVM LIBER Lesse, qui se erga in abium Maximum tam seu

ros iudices ac Senatores ostenderint3Id omnino cum maximo legit, iudiciorum, magistratuu conleptu ac ludibrio accidit: quod ii sane viderint, ad quos ex tanta ignominia postrςmo costatam indignationem, redire ac redundare necesse est. Non esse quem puniendum ob libere dictam in Senatis

sententiam.

III. Ex Dionysio Halicarnasseo, lib. V I r. Livio Dcca.i.lib.Π.Plinio,de viris illustribus. D E frumcnto ex Sicilia Romam aduecto,cum in Senatu ageretur,an gratis, vili,aut immenso pretio Plebi diuideretur:inter alios Martius Coriolanus extitit, qui aduersus Plebem grauem sentetiam diceret. Nihil per largitionem Populo tribuendum.his artibus lasciuiorem ac petu lantiorem effici. satius e sse hanc vel cariore annona domari ac reprimi, qti O fiat ex necessitate modestior, & ad ciuilia munera obeunda para tior agros hac iniuriano seditiones colat. desidia,otio &luxuria maxime quq ex copia & inerti abundantia nascitur,tura, leges, instituta ne

gligi. Patricia & aristocratica sententia, sed parum popularis. Ideoque Tribuniplebis qui in

Senatu hanc sentetiam audierant, ad Populum reserunt. dies Coriolano dicitur. Sed quantum ad hoc crimen attinet,licet Populo infenso ute

retur,id facili me diluit.Vbi enim ulla loquendi licentia, si non in deliberando ac dando consilio Itaque neminem antea consilii sententiaeq

72쪽

DE LEGI Bus ET SENATUS C. 37 uti causam ac ratione redderet, obnoxium suis. se. nam aliorum opinionibus posse, qui in una fuerit sententia,in aliam trahi.&s1 aliud sit aliocosilium melius , tamen omnium Senatorum Rsentetias dicentiu eandem mentem & rationem

esse,ut pro salute &utilitate Reipub. in quibus issime fallimur orationem habeat, aut certe habere videri velint: queadmodum in naui dum hi velificatione, illi remigatione utendum csse putant, ab utrisque tame ad salutem omnia dicuntur. Itaq; non suit in hoc Coriolani damnatio quod tamen postremis his nostris temporibus capitale fuit: si iure an iniuria, ex sequenti

iudicato fortassis apparebit sed quia a Tribunis ad Populum vocatus non paruit: ministros eorum, cum iussi eum praehenderent, ducerent, caeciderat, pulsauerat. qua de re suo loco. Nipsi aduersus Rempublicam, O manifestissimo criamini coniuncta sententia videatur.

IIII. Ex Demosthene pro corona, & CL

cerone, lib. III. Officiorum. XERXEs uniuersam Graeciam, ut sibi videbatur, tanto suo exercitu invasurus, legatos Athenas miserat terram & aquam postulaturos:&ansuum imperium subire mallent, quam ut hostes, se suaq; euerti & opprimi. Themistocles auctor erat,cum Athenienses Persarum impctum nullo certe modo sustinere possent, id statuerent prius,urbe relicta,coniugibus & liberis Troezene depositis, naues conscendere, Graeciaeque li- - c 3 beri

73쪽

38 DE c RETOR vM LIIER I 'hertatem classe defendere, quam ut imperata sacere cogerentur. Contra Cirsylus extitit qui

suaderet ut in urbe manerent, Xerxe inque reciperent. non durius esse seruitute pati, quam Vrbem penates, sepulchra deserere,prodere: satiusque esse in extrema necessitate sceliciter seruiare, quam liberos misere languere, alit fame in- η terfici. Adeo displicuit hoc cosilium,visumque est allatum csse aduersus Rempublicam, Senatus Populique maiestatem atque auctoritatem, Ut tanquam proditorem & hostem Reipublicae Cirsylum lapidari placuerit pro consilio haberi non posse, imo pro maleficio, in quo fas, ius,omnisque rcligio violatur. Sed & miret virtutis haec plena indignatio ad mulieres peruenit. Na postquam audierunt quid Cirsylo damnationem ac mortem attulisset, eun rapiut Cirsyli uxorem,& hanc lapidibus obruunt.Idem&de Apollonide narratur apud Xenophontem, de Cyri min ris expeditione lib. II I.

DE CONSTITUTIONIBUS

PRINCIPVΜ, ΤΙΤ. IX. Beneficia Principum late esse interpretata: sed non adeo ut aliis quoque noceant.neque in generali beneficio,ni faecto comprehendi, quod alteri syecialiter ai tea conccssum est.

I. Ex Fabio Quintiliano,lib. V. cap.X. CV Μ Thebas euertisset Alexander, inuenit tabulas quibus centu talenta mutuo ThςΓsalis

74쪽

Da CoNsTI TvTION. PRIM C. 3λsalis dedisse Thebanos continebatur. Has, quia erat usus comititio Thessalorum, donauit his ultro.Postea restituti a Cassandro,reposcebant Thebani Thessalos. se credidisse constare,& non recepisse. igitur res ad Amphyctionas deducta est. Pro Thessalis hoc imprimis diccbatur, ea

centu taleta mutua,tis ab Alexandro remissa ac codonata esse.ita enim videri, qui debitori chirographum reddidit, hunc liberarciat que ius etiam pignoris remittere voluisse. caeterum quod

in hac causis secerit Alexander,id iure belli potuisse, quo regna, populi, sines gentiu atque Vmbium cotinentur. Pro Thebanis contra, Id eos

repetere quod vi sit ablatum. nam de iure belli quod attinet, nihil id valere in eo quod in iudicium deductum est. Praeterea quae armiS erepta

sint,nisi armis retineri non posse.itaque ubi illa valeant,ibi non esse Iudicem: ubi iudex sit,illa nihil valere. sic captiuos, si in patriam si iam redierit,liberos & ingenuos esse: quia bello par ta, non nisi eadem vi possideantur. Iam ut somtius agebatur quod ab Alexadro donatum est, id eiusmodi fuisse,quod a victore donari no possit: quia id demum sit eius, quod ipse teneat. atius in tabulis suisse, quod incorporale est, nec

possit manu apprehendi. aliam haeredis, aliam victoris conditioncm esse quia ad illum, ius:ad hunc, res transeat. Rursiis afferebatur,id creditum quo de agitur, publicum fuisse, non priua torum hominum: quamobrem ius publici crediti transire ad victorem non potuisse . quia qRod

75쪽

o DECRETOR vM LIBER Lpopulus crediderit,omnibus debeatur: & quandiu quilibet unus superfuerit, esse eum totius

summae creditorem. Thebanos autem non omnes in manu Alexandri suisse. Quid vero amplius si tabulae concessae fuerint, an quod in iis

contineatur, perpetuo ac protinus concessiim

esse dici necesse est)nam neq; ius in tabulis versari, sed hinc, mutui peti probationem. Has potuis. Alcxandrum vol decipiendi vel deponendi animo Thessalis credidisse. Denique in quoepotissima ratio consistit si quid Thebani ami-1erunt,id nunc restitutione recepisse:& Cassandri beneficium latissime interpretari oportere. Postremo rem agi apud Amphyctionas , qui nihil aequitate libentius audiunt. Sed quia dici non potest,quin omnia quq propria essent Thebanorum , in dominium venerint Alexandri: adeo ut a Thessalis quoq; pecuniam. hanc recte suo nomine exigere potuerit: & quia certissimucst non vi, aut postliminii iure, sed indulgentia ac Princip li rescripto Thebanos res suas recuperasse: idque ita a Cassandro laetum esse vid xi, ut eius clementia ac liberalitas quae in aliis rebus stabat amplissima beneficium Alexandri non impediret si tamen beneficium dici debet, quod veluti ob caussam datum est) nam cui ius

antea quaesitum est, nunquam alii facta restitutio nocet, nisi sit nominatim expressum. deniq;

quia falsum est, quod ciuitati debetur, singulis deberi: placuit Thessalos petitione liberari. ita enim Amphyctionas iudicasse arbitror, post

quam

76쪽

quam id a Quintiliano praetermissiim est.

Σοnto interuallo restitutione facta, possessoribus tutas p rae scriptione,quid de bonis quondam eorum qui restitutisuae obseruari debeat. II. Ex Cicerone, lib. I r. Officio. R ex Pl tarcho, in Arato.

A g 1 T v s Sicyonius cum sua ciuitas quinquaginta annos a tyrannis teneretur,profectus Amgis Sicyonem, clandestino introitu urbe.est potitus cumque tyranum Nicoclem improuiso oppressisset, sexcetos exules qui fuerant eius ciuitatis locupletissimi,restituit, remque publicam aduentu suo liberauit. Sed cum magna animaduerteret in bonis & possessionibus difficultate, quod & eos quos ipse restituerat, quorum bona alii possederat, egere iniquissimum arbitrabatur :& quinquaginta annorum possessiones mouere, non nimis aequum putabat, propterea quod tam longo spatio multa haereditatibus, multa emptionibus, multa dotibus detinebantur: sine iniuria iudicauit, neque illis adimi, nc- qtie his non satisfieri, quorum illa fuerant, oportere. Cum igitur statuisset opus esse ad eam rem constitu edam pes unia, Alexandriam sic proficiasti velle dixit,i cmque integra ad reditum suum. iussit esse. isque celeriter ad Ptolemaeum suum hospitem venit, qui tum regnabat alter post lexandriam conditam. qui ctim exposuisset patriam se liberare velle, causamque docuisset: a Rege opulento vir summus facile impetrauit,

77쪽

, DECRETORVM LIBER Lut gradi pecunia adiuuaretur. quam cum in SD. cyonem attulisset, adhibuit labi in consilium quindecim Principes, cum quibus causas cognouit,& eorum qui aliena detinebat, & corum quisita amiserant: praesecitque aestimandis possessionibus ,& ut persuaderent aliis ut pecuniam ascipere mallent,& possessionibus cederent: aliis,ut commodius putarent numerari sibi quod tanti esset, quam suum recuperare. Ita perfecta est, ut Vmnes constituta cςncordia sine querela discederent.

DE STATU HOMINUM

TIΤVLVS X. Vt quis pro sturio babeatur, communi fama consenties

parentum tenimonium,plurimum adferre adiumet tilostremo rem confici post decimum mensem n tus appareat.

I. Ex Xenophonte, lib.I I L rerum Graec. dc

ex AEmilio Paulo, & Plutarcho in Agesilao. AG i s Rex Lacedaemoniorum fuit. is Agcsilaum fratrem habuit. inter hunc & Leotychidem, qui se filium Agidis exTimoea osse a

firmabat, de regni successione versata est ma- gna c6ntetio. Dicebat Leotychides omnes praesumptiones in suam caussam concurre re. filium est e, quem nuptiae demonstrant: & uxorem ex marito credi concepisse.denique se a patre,cum moreretur, praesentibus testibus pro filio agnitum. Contra Agesilaus fateri natum quidem

78쪽

Dg S T 1 et v H o M I N v M. o Leotychidem Tincea matre uxore Agidis, sed ex Alcibiade: quorum unicuique perspecta ni inia familiaritas,ipsi tandem etiam Agidi eous. que suspecta fuisset, ut quandiu vixerit, Leotychidem pro filio no haberet. Praeterea & matre quoties cum atacioribus esset solitam eum Aucibiade non Leotychidem appellare. Postremo, post decimum mensem quam cum marito fuis. se natu eum esse ac editum. At denuo reserebat Leotychides, etiam post decimum mensem nasci legitimum partum. porro nudas &falsas

parentum enuntiationes, aut ementitas proses.siones,licet utrique consentiant,liberis non nocere imo nedum iusiurandum vel trafactionem interpositam. semper enim veritati locu supe esse. At cotra, hab re se verum & vltimum elogium patris I quid allicr antea sensicrit aut dixerit, dixisse iratum. etenim uxorem neque repudiasse,aut retinuisse alieniore animo:& cum testamento ut filium agnouerit, eo satis haeredem reliquisse.Denique quia claudus sit Agesilaus,regni incapacem esse ex antiquissimo oraculo , quod a Diopythe sacerdote afferebatur. Sed ubi ostedit.Agesilaus, aut eius nomine Lysander, qui partibus Agesilai fauebat plurimit,

cum potius claudum esse, qui nothus csset:tumque reuera Laced*moniorum imperium claudicaturum,cum spurius, falsa Herculis proles,id Occii passet: atque postremo constitit illud ultimum elogium patris, non ex certo animi iudi

cio prosectum, sed expresium lachrymis,suypti

catione

79쪽

44 DEc RETORVM . LIBER Icatione & obtestatione Leotychidis: Ephori pronuntiarunt, videri Leotychidem non esse filium Agidis, itaque regnum ad Agesilaum per-4inere. O Tauri Ῥndecimo, decimoteriis innse partum nascipsisse legitimum. II. Ex Plinio, lib. v LII. cap. v.& A. Gellio,

M vLI In quaedam in undecimo mense post mariti mortem pepererat.accusabatur,illegitu mum peperisse . nam Decemviros scripsisse, in decem mensibus gigni hominem, non in ynde- cimo. Sed cum ea foemina bonis ac probatis moribus,neq; dubiae pudicitis esse diceretu DiuuS Hadrianus caussa cognita, requisitisque veterum philosophorum ac medicorum opinionibus

inter quos summus fuit Aristoteles o decreuit in undecimo quoque mense partum edi posse. III. Ex iisdem. SED & alibi resertur, Lucium Papyrium Pra

torem , secundo haerede lege agente, bonorum posscsiionem contra eum dedisse, cum mater partum se x m. mensibus tulisse affirmaret: quoniam nullum certum tempus pariendi statutum ei videretur. Verum naec non facile ad exemplum trahi debent, & nota aut suspecta

mulieris pudicitia,iuncta communi opinione,&adhibito iureiuraudo, multum adfert in his naturalibus rebus adiumenti.

80쪽

IIII. Ex Gellio ibidem.

Ius Ares octauo mense natus & mortuus est.

Accurate atque sollicite quassitum est, num ius trium liberoru suppleuisset. Nam abortio quibusdam,non etiam partus videbatur esse mensis octaui intempestiuitas. Atqui audeo assirmare, ει hic vicisse Aristotelis sententiam.

Hermaphroditos in communi hominum vita tolerari. non oportere: γ hanc Epissoporum curam esse. V. Ex Liuio,Deca. I II I.lib.x I. Plinio,lib. v II. cap. II. III.& IO T. Gellio, lib. I 'cap. III I. Iulio obsequenti,de prodigiis.&Eusebio,lib. I III. de vita Constantini. Η Ε, MAPHRODI Tos, qui olim Androgyni vocabantur, in prodigiis, postea in deliciis habitos esse manifestum est. hoc postremum ideo fortasse, quod nihil ta in eo videatur esse contra natura, cum inter Scythas Caius Plinius scripserit,populum fuisse qui omnes Androgyni essent,vicibus inter se coeuntes. ideoque se uari coepisse, & ex eo diiudicatos, quod in cis Pram aIeret. Atqui saepissime legimus, L. Licinio Crasso, C. Cassio Longino Cosse. Cassini puerufactum ex virgine sub parentibus, iussu Aruspicum deportatu in insulam desertam. S P. Postia humio Albino, Q Uartio Philippo Coss. cum ex Vmbria nuntiatum esset, semimarem inuentum duodecim ferme annos natu: id prodigium abominantes Romanos Pontifices,tussise nunc arceri Romano agro, atque primo quoque didi

SEARCH

MENU NAVIGATION