장음표시 사용
61쪽
16 DECRETORVM LIBER Lrumpere, falso atque per calumniam ab accus toribus Anito,Lycone ac Melito diceretur. Remper se, si vera suisset accusatio, durissima &grauissima animaduersione dignam esse iudicariit, nihilque magis in Republica curari obseruarique oportere, quam religionem. Sed postquam
de calumnia accusatorum apparuit, Melitum intersecerunt: alii,prius quam damnarentur, in
exilium profecti sunt. Caeterum populus Ath niensis adeo indignὸ tulit tam eximium virum apud se inique iudicatum esse,ut in primis palς- stras atq: gymnasia clauderet:postea doloris vitandi causa ediceret, ne quis in posteru Socratis publice meminisset. Hoc certe Atheniensibus familiare fuit,ut severitate, postremo poenitentia aduersus illustrissimos uterentur . nam & ΗΟ- merum ipsum veluti si insaniret, quinquaginta
drachmis olim multauerunt. V. Ex Isocrate,in oratione de iugo. Thucydide, lib. v. Xenophonte, ib.I. rerum Graecarum. AE milio Probo,Plutarcho, in Alcibiade& in Nicia. Porcio Latrone, in L. Catilinam,& Iustino lib. V. ALCIBIADIs similis sere caussa est. Is statuas Mercurii violasse, deiecisse mysteriaque Cereris & Proserpinae nulla re magis quam silentio solemnia,indi ne priuatim in Polytionis
aedibus atque ridicule tractasse, e Sicilia reuocatus ut caussam diceret, imprimis absolutus, denuo aduersariorum potentia, cum abesset,a
62쪽
. DE HAERETICIS. 27cusatus est. Citatus non respondit, siue conscientiam, siue indignitatem rei non serens. Quare a Populo Atheniensi cum bonis omnibus proscriptus est:&sacerdotibus omnibus imperatum, ut ei dira imprecarentur, Diisque ipsum deuouerent. sed idem postea restitutus est v I. Ex Plutarcho,in vitis decem oratorum. ANDOCIDE s Orator, impietatis quoque accusatus est, quod sacrarum imaginum ornamenta lasciuiens conscidisset, itemque Initiorum sacra polluisset. Is cum seruum suum quaestioni dare postulanti accusatori recusasset, pro conuicto habebatur:& poenas luisset, ni scelerisse auctores indicaturum promisisset. Quapropter & alios plures,ac patrem etiam Leogoram indicauit. de caeteris sumptum est supplicium. Leogorae venia concessa est, spe meritorum erga Rempublicam:atque etiam ut opinor)ne pater
filio accusante damnatus videretur. Qua ratio seruanda es in cohibe lis nouarum Reles
Quom de Christianis a C. Plinio Nepote ex
rescripto Traiani Imperatoris iudicatum est: ad alios quos iam nobis constiterit, prauae, falsi ac nouq religionis osse,iraduci potest. Na quod
ad ciuilem administrationem attinet cuiusmo
63쪽
:3 DECRETOR vM LIBER Ldi sint ea,quae hic a nobisχua digerii tur negari non potest,tege tum in Christianos animaduersum. Sed quando magnus iam erat Christianorunumerus, hancPlinius seruauit rationem,ut eorum qui desci rentur,confitentes se Christianos esse &perseuerantes, si Prouinciales estent, duci iuberet: si ciues Romani, in urbem remitteret.
qui negarent fuisse se Christianos,aut desiisse se
dicerent; veniam dando ex poenitentia,dimitteret.nisi certo auctore deferrentur, conquiri non permitteret. Postea diuus Hadrianus epistola ad Minucium Fundanum Proconsulem Asiae cauit, ut nemini liceret Christianos sine obiectu cria minis aut probatione damnare.
SIAS CONFUGIVNΤ, VEL IBI exclamant, & ne quis ab Ecclesia asylove alio extrahatur. Tit. vo. violati asyli crimen, etiam tu posteros pu ierunt Ῥω, teres: γ quorum familia impura execrabilis i dicata es,nullo tempore restitui potis.
I. Ex Thucydide, lib. t.& ex Plutarcho in
NV L L v M Athenis unquIm,aut adeo sere tota Graecia, siue erga Deos, siue erga patriam irreligiose admissum, seuerius pertinaciusque vindicatu est, quam id quod a Cylone, crimen Cylonium appellarunt. Is cum Theagenis soceri sui potentia & opibus, ciuiumque nonnullorum
64쪽
lorum consilio, ad tyrannidem aspiraret, arcem muniti si imam Atheniensium occupauerat. Sed diuturna ciuium obsidione &cibariorum inopia coactus , cum fuga sibi noctu consuluisset: arce potiti Athenienses, inuenere conscios, qui ad aram prostrati supplices veniam postularent. nam quod ipsi Patriam violarint, non ideo committi oportere, ut in sua caussa Atheniensium exercitus, Deos ipsos Patriae custodes violasse videatur. Attamen is militum furor atque india cgnatio fuit, ut supplicum alios in ipso veluti
Deorum conspectu alios ab aris vi extractos ii terfecerint, quosdam certe in iudicium adduxerint. Populus Atheniensis utrumque iniquissiamo animo tulit: fuisse &qui de tyrannide cogitarent δε quibus etiam Patria quam ipsa Religio esset antiquior. Hos itaque pro Lacrilegis habuit, S eos tamen quos in iudicium adduxerant, quia semel violata religio, satis illis iudi-
candissxpiata videretur, capite condemnauit. De iis qui adhuc ad aras consisterent, quia Megaclis cosilium secuti, filum ad statuam Minertiae alligatum manibus tenentes, quasi non ab Asylo rccessisse viderentur, in iudicium venire austi sunt:& accidisset ut filum sua sponte solue-rctur, placuit ex verisimili Deorum voluntate, in eos sine fraude posse animaduerti. Caeterum id omnibus commune fuit, ut Cylonis memoria atque uniuersa posteritas, item eorum qui cum eo conspirauerant, & Deorum iura viola sent, damnaretur,neve iis unquam esset inAttica vi
65쪽
3o DAc RETORVM LIBER Lca,ut impiis, impuris & abominandis vlla commorandi facultas. Hi cum se ad Lacedriones contulissent, admissi non sunt. Postremo Solonis temporibus, cum longo interuallo plurimi
ex polluta & contagiosa illa Cylonis familia
se Athenax recepissent, & iam eoru antea multi ibi sepulti,alii tum etiam in summa auctoritate essentc ex indignatione & odio tandem graui seditione orta, factum est a Solone, ut accusante Myrone Phlyasio, res, trecentorum hominum quos sortiti essent ex omnibus optimis, iudicio committeretur. Apud tam graues iudices nihil valuit diuturnissimum spat1um, nihil pene infinitae multitudinis commiseratio, nihil iura d functorum , nihil inter puros ae impuros inita consortia.Itaque pronunciarunt, videri omnem Cyloniam gentem migrare oportere :& qui in Attica sepulti essent,liorum olla eruta,eXtra patriam eiici,proiici. Omnino certe ius Asyloruapud Graecos augustissimum fuit, adeo ut Ag silaus victis Thebanis, id etiam hostibus inuiolabile conseruarit,ut a Xenophonte libro IIII. rerum Graecarum scriptum est. Supplex quo modo salua religione multari positi.
II. Ex Thucydide, lib. r. AEmilio Probo in Themistocle,& in Pausania.Diodoro Siculo, lib. x r. & Plutarcho,in vita Themistoclis.
PAusANI As dux Laced moniorum strenuissimus,sed nimio plus auidus ad rem Xerxi Pe sartim
66쪽
sarum regi, magna pecunia accepta, filiaeque Regis despondendae opinione, Grgciam uniuersam prodere instituerat. Tabellarius quida Argilius proditionem indic auit. Is enim cum literas a Pausania ad Xerxem aut Artabazum perferendas accepisset: eique in suspicionem venisset, aliquid in eis de se esse scriptum, quod nemo eorum redisset, qui eodem antea missi erant: signo detracto cognouisse dic; ux, si pertulisset, sibi esse pereundum. Erant in hac epistola quae
ad ea pertinebant, quae inter Rege Pausaniamque conuenerant.Ephoris itaque tradidisse. At eos non temere fidona adhibuisse, ideo quia tabellarius literas resignatas attulisset: item quia tantum facinus de tam eximio viro, nisi si ce tiori indicio probarctur, vix ac ne vix quidem
credi posset. Nam & caueri legibus, ne de libero homine ex solo indicio serui, & nisi euidentissimis probationibus, supplicium sumeretur. Qui
ad Plataeas Mardonium deuicerit, eundem victores victis dedere voluisse3 Itaque rem non suspicionibus iudicandam : sed expectandum dum se ipsa res aperiret, imo ut se ipse Pausanias indicaret. Quare postquam tabellarius, ut rem ore ipsius Pausaniae & consessione, audientibus Ephoris argueret, simulauit se in Neptuni tem plum aufugere, mortis eius vitandae caussa, qua literis ei Pausanie parabatur:eoque,ibi de industria occultis Ephoris alii silue, Pausanias adu niens, ei pepercisse se dixisset: caeterum magna
pollicitus, si quae legisser, fideliter contineret:
67쪽
31 DECRETORVM LIBER I. tota coniuratio cognita ac patefacta est. Igitur dum accusatio pararetur,Pausanias sui conscius in templum aeneum Palladis confugerat, Dubitabant Lacedaemonii, iasne esset supplicem e templo abducere,trahere ad supplicium .nam &si grande erat facinus, periculosius tamen esse. videbatur, Religionem ac numen contemnere.
Itaque placuit omnes tepli aditus muro praecludere, & valvas o truere, ut ita saluia religione inedia moreretur. cadauer iis quorum intererat sepelire permissum est. Caeterum Lacedaemonii . adeo indigne tulerunt, fuisse in sua ciuitate qui proditionis damnaretur,ut communicandae huius ignominis caussa,primo per legatos Themistoclem praesentem apud Athenienses eiusdem criminis per calumniam accusarint: &eo absoluto,iterum, cum lege Ostracismi ab urbe ab e L. set.Certe veritus eorum po entiam, meritoque etiam offensus erga ciues ingratos, ad Xerxem siue ad Artaxerxem Longimanum ut Thucydiades & AE milius aiunt prosectus est. Etiam reo maienatissem ac religionem esse conser
DUCAT Ius dux Siculorum, magnam ob res a se praeclare gestas, potentiam atque auctoritatem nactus,tis opibus regnandi cupiditate ad uersus patriam uti atque abuti coepit. Sed diu profligatis rebus Syracusanorum , cum es et Cotandem redactiis,ut a suis desereretur, ideoque
68쪽
DA Iis Dii An ECCL. CON. 33 de sua salute desperaret,constituit omnium Syracusanorum consilia preuertere. noctu clam omnibus qui cum eo adhuc remanserant, quam
velocissime potuit, Syracusas aduehitur. luce nondum clara in forum venit. postquam stansibi ad aras supplex, se suaque tradens in manus ac fidem Syracusanorum,prster expectationem a Populo conspectus est,Magistratus omnes in concionem vocati sunt, de Ducetio quid agendum esset.Consuere alii, Ducetium pro hoste habendum esse: & quia cum hostibus nulla sit diuini iuris,sacroruta, religionum societas , inter eos omnia sint profana, trahi reum ad suppli eium pro impiissimis sceleribus oportere. Aecontra,e Senatu principes ac sapientissimi qui- que diccbant, nihil tam foedum admittendum esse aduersus id quod ius fasque est. In hac re
Deorum rationem versari potissimum. Itaque magnopere cavendunt , ne numinis ira per ima pietatem irritetur. non enim tam inspiciendum
quid Ducetius sua culpa merui flet , quam quid Senariis populi que Syracusani poscerent iura;
mores,instituta maiorum. In eum tauire qui deiectus a fortuna iaceat, nulla dignum esse laude verum id imprimis id Populi Syracusani maiestatem pertinere, Deorum inuiolatam religionem obseruari : stipplici salutem: priuato,si dem publicam custQdiri. Fortunae vim consideradam esse: qua prospera sic utendum,ac si proxime aduersa futura sit. Hac praeualete sententia, a Populo uniuer2 voce una acclamatum ev
69쪽
34 DECRETOS vM LIBER Lsupplicem saluum esse velle. Itaque Ducetium supplicio liberatum,Corinthum relegariit: ibique omnia ad vitam ei necessaria fatis abunde ac liberaliter suppeditarunt.
CONSULTIS ET LONGA Comi suetudine,Dt. v III. A Eque pMniendum esse qui quid aperte contra legem, aut in faudem legis facit. I. Ex Valerio Maximo,lib. V III. cap. V I. &ex Plinio, lib. xv m. cap. I II.
CV M Stolo Licinius legem tulis et,ne quis
plus quam quingenta iugera agri posiide-ieti&substituta filii sui persona,amplius md au , terii tantum possidere deprehesus essetIpse priamus sua lege a M. Popilio Lenate acqusatus &danatus est. Nihil enim reserre, an quid directo contra legem fiat, aut in fraudem saluis verbis Iegis fiat.Porro nihil interesse, tu ipse quid tuo nominς postideas, an is qui nequicquam nisi ut tibi acquirat, habere, tenere aut possidere potest. eo enim tum iure Romani utebantur. Sed etsi emancip tio praece siluet, fraudulento aniamo, neque bona fide adhibita esse diceretur. Quae actagena,eonsulta sunt in Senatu enuntiari nou
ΙL Ex Valerio Maximo, lib.I I. cap.I. C v M actum esset risiuria de tetrito Punico bello
70쪽
DE LEGI Evs ET SENATVs C. 3s bello indicendo,id QTabius Maximus Senatorrus proficisces,per imprudeliam Publio Crasso
domum reuerteti,in itinere narrauerat: memoreum triennio ante Quaestorem esse factum, sed ignarus an nondum a Censoribus lectus esset in
ordinem Senatorum . nam hoc uno modo etiam
iis qui honores gesserant, aditus in Curiam dabatur.Igitur qua qua honestus error Fabii esset, atq; imprudentia satis abunde excusare videretur.Vehemeter tamen huc a Cosulibus obiurgari placuit. In hac re historia nota est, atq; adeo Senatusconsultum de Papirio Praetextato, quo vetitu fuit, pueros prqtextatos quod antea fieri solebat in Curiam cum patribus introire,videlicet ne Senatusconsulta ante qua decreta sint, enuntiarentur. Nunc vero non pueri quidem Dpud nos, nec Censuales,nec scribae, nec serui publici remouendi sunt,ut ulla fiant vel tacita Se natusconsulta, vel quid omnino tacitὰ ac secroto in Curia referatur: sed ipsa sere bona pars Senatorum procul arcenaa ablegadaque esset. Ecquid ergo tu 6 Rulle, qu i ideo Maximus cognominatus es, quod Senatum repurgasses, hic si1 nunc uiueres,quid ageres & si antiqui illi Patres ac Cosis reuiuiscerent, de illi,que audirent
prouerbio, quod de laresi & Curiali Mure peruulgatum est. neque nuc multos Senatores tan
diu morari posse, dum missus fuerit Senatus:sed identidem mediis rebus assiirgere, huc illuc volitare, de Curia excedere, ut prodant aliorum sententias: qua dicerent opus animaduersione