Brevis elucidatio totius missae interrogationibus et responsionibus distincta...

발행: 1860년

분량: 250페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

171쪽

16sImo tum maxime Deo placemus, si Deo nos miseros peccatores confitemur cum Latrone in Cruce dicente Nos digna factis recipi nivi, et quando cum Publicano nos reos agentes pectora tundimus. Fit autem hic tunsio pectoris tribus inserioribus et ultimis di gitis, ne index et pollex juncti tangant Plane tam Gavantus loco supra citato, pari. 2.tit. . 0 4. Cur Saeerdos diceni Nobis quoque peccatoribus, ocem paululum extollit et clara oee ea pronunciat 'R. Ut ex gemitu cordis in silentio procedatoris consessio Steph. Eduensis de Sacramento Altaris, cap. 7. 0 5. Quis est sensus verborum SubSequentium, de multitudine miserationum tuarum Sperantibus' R. De multitudino miserationum Dei spe ramus, quando multiplicem miseriam nostram agnoscentes, unius et simplicis misericordiae multiplicem esseclusi petimus, sicut petiit David Ps. 50. Secundum multitudinem mi-δerationum tuarum dele iniquitatem meam. 0. . Cur partem cum Sanctis, et non

172쪽

i, CANON MISSAE.

illud ipsum totum, quod ipsi jam ponident, nobis donari rogamus 'R. Scimus quod plenariam persectionem habebimus, si beati erimus; sed partis nomine eam appellamus, humiliter agnoscentes quod illis Sanctis, quorum nomina sequuntur, coaequari non meremur, sed inter multas mansiones domus Dei illis digniores debeantur quam nobis Vel dicendum cum Alcui nonos partem aliquam eum Sanctis petere, ut qui in hac vita dignos nos fecit in partem sortis Sanctorum, Coloss. 4 , idem miserico dia sua et grali essiciat, ut cum iisdem Sanctis portio nostra sit in terra viventium; et quibus nunc sociamur per communionem fidei ut quorum memoriam Veneramur, cum ipsis etiam societatem vitae et beatitudinis aeterna in futuro assequamur. Accedit quod Sacra Scriptura per partem eum Sanctis, describit omne bonum et felicitatem Bellarm. loco supra citato, eap. 26. 0. 7. Cum ante consecrationem faeta fuerit commemoratio Sanctorum, cur jam

sit iterum' R. Antea facta sui ad invocandum patro-

173쪽

meritis et precibus adjuvarici hic petimus

eorum societatem et consortium.

0 8. Quis Ioannes hie nominatur 'R. Innocentius, et quidam alii putant, Ioannem Evangelistam ante nominatum hic iterum nominari, quia fuit Apostolus et virgo, Sed alfridus e. l. dicit hic nominari Joannem Baptistam, qui et Martyr Domini suit, et aliquo modo Apostolus, juxta illud Joannis 1 Fuit homo missus a Deo. Et haec sententia videtur verior, ob id vel maxime, quod B. Virgo Maria semel tantum nominetur, et bis potius quam Joannes nominari deberet, quia sui Virgo virginum plus quam Martyr et Doctrix Apostolorum. S. R. C. decreto 27 Martii 824 n. 4452 2 constat hic nominari S Joannem Baptistam. J0. . Cur Stephanus Mathio Apostolo

praeponitur 'R. Quia servat hic Ecclesia ordinem passionis, non dignitatis. Prius autem passus Joannes quam Stephanus, et prius Stepha nus quam Mathias. Unde et constat hic non

174쪽

nominari Joannem Evangelistam, quia is non praecessisse Stephanum et Mathiam Q. 10. Quare Mathias non est nominatus ante consecrationem eum aliis Apostolis 'R. Ut esset aliquis Apostolus ex duodeci in in hoc secundo ordine ac vere dici posset eum Apostolis et uartyribui et quia a thias non fuit Apostolus ante Passionem Domini, neque legitur in ordine Apostolorum in Evangelio. Non obstat, quod Paulus quoque

non uerit Apostoliis ante Passionem Domini, neque in Evangelio nominetur, et iamen in priori ordine censeatur : nam id est Pauli privilegium, ut semper Petro conjungatur. 0. 11. Estne aliud eonsiderandum circa Sanctos et Sanctavi hie nominatos 'R. Sunt qui notant hic nominari octo viros Martyres et septem seminas, ut ad octo beatitudines, per septem dona Spiritus Sancti perveniatur. Sed magis considerandum puto, quod inter septem seminas, omnes Martyres, duae conjugatae non virgines, scilicet Felici tas et Perpetua, et quinque virgines, ac inter has duae viduae nominentur, scilicet Caecilia, de qua nemo ambigit, et Anastasii uxta Me-

175쪽

taphrasiem Jacobum de Voragine et alios; ut sic omnes tam conjugatae, quam virgines et viduae Patronas in Canon habeant, quas colunt, invocent ac imitentur. 0. 12. Cur reicitur non aestimator meriti, Sed veniae, quaesumus, largitor admitte' R. Si merita nostrorum operum secundum rigorem justitiae sua librare velit in laneo aequitatis suo Judex justus, nemo stare poterit in conspectu ejus: et ideo meritorum nostrorum fiduciam dimittentes, ad veniam confugimus misericordiae ejus Vel unum per alterum exponitur, ut videlicet significetur Deum non reddere electis juxta mala eorum merita, sed quod ea deleat alae veniam largiatur: quae magna bonitatis Dei laus est, et quod ad ejus captandam gratiam hic dicitur. 0. 13. Quomodo intelligenda quin equuntur, per quem haec omnia, Domine, semper bona creas, sanctificas, etc. 'R. Hic commemorantur omnia beneficia divina circa hoc Sacramentum, inchoando a prima productione materiae, unde illud conficitur. Itaque dicimus a Deo per Christum hoc Sacramentum ratione materiae primo

176쪽

creari, cum panis videlice creatur; seeundo sanctificari, cum dedicatur per primam oblationem ad Sacramentum conficiendum tertio vivificari, cum essicitur mysterium vitae, et in verum Corpus Christi, et in ipsum Christum qui est vita nostra, convertitur per OnSecrationem: quarto benedici, cum omnis benedictionis essectum recipit, ut scilicet sacra mentali essicacia caput cum membris uniat quinto denique nobis praestari, cum ad sumendum, ut ex eo vitam hauriamus, datur.

Aleuinus et Hugo de speii divinis, eap. 36. 0 14. Quid significant ultima verba ult

moe partis Canonis, per ipsum, et cum ips0, et in ipso, te. 'R. Videtur haec verba Sacerdos potissimum dicere ad excitandam et inflammandam sidem

Suam , quam ante Sacram Communionem

maxime vivam esse decet q. d. licet haec sensibus nostris tantum videantur esse nudae substantiae panis et vini tamen, o Pater coelestis, hic eumdem esse latemur, per quem tamquam verum Mediatorem Dei et hominum, cum quo iamquam aequali et in quo tamquam consubstantiali est tibi in unitate Spiritus

177쪽

Sanet omnis honor et gloria Severianus ei Florus in exposit. Missae. Atque in signum reverentialis hujus protesiationis Fidei nostrae, ad extremum levatur species panis una cum Calice, ad hoc, ut omnes circumstantes Sacerdoti sic fidem suam excitanti, consorment seipsos simili reverentia et de Haec porro omnia et totum Canonem Sacerdos alta voce concludit, dicendo: Per omnia saecula Peulorum, Volens populo dare occasionem pie approbandi et comprecandi omnia praedicta per verbum, Amen.

0. 15. Quid significant Crucis signa quae

fiunt ad praedicta verba 'R. Iuxta s. homam, p. 3. q. 83 α 5, tria Crucis signa quae ab una ad alteram oram Calicis ducuntur ad illa verba, per ip-βum, et eum ipso, et in ipso, tres significant horas, quibus Jesus a sexta ad nonam pependi in Cruce. Duobus vero quo sunt extra Calicem, innuitur animae separatio a corpore.

Cf. Ben. XIV seet I n. 3 ubi praeter S. Thomam, alii scriptores citantur. 0. 16. Quomodo olim flebat elevatio ad verba, omnis honor et gloriare

178쪽

R. urante saeculum duodecimum ad sola verba, omnis honor et gloria, nec prius ostendebatur Corpus Christi simul cum Calice populo circumstanti ad adorationem. Calicem ergo simul cum Hostia Sacerdos sublevabat in altum, ut populus videret et ado raret. Ex quo autem usus invaluit elevandi Corporis Christi ac deinde Calicis statim post peraclam consecrationem , minus solemnis

haec altera Calicis ut Corporis elevatio plerisque in celosiis suit nec jam Sacerdos sic elevat Calicem, ut a populo circumstante videri possit , Ita Pol et a Bened. XIV cit. Me f. n. 3 2 l

0 1. Ad quid verba proeambuli Praeceptis salutaribus moniti, etc. 8

179쪽

R. Id excusationem ejus quasi temeritatis et drroganti ae qua nos servorum Dei n0mino indigni, ipso statim orationis ingressu, divinam Majestalem Patrem appellare audemus. Neque enim pra)sumptio est ita facientis, ubi authoritas est jubentis. Porro priueepta ista salutaria, divinaque iustitutio habentur uatth. 6. His consideralis, pius Sacerdos vilitatis suae, et indignitatis conscius, merito eum Carolo Capellio exclamet Nihil ita stupet

coelum, pavet terra, e avraei uniυer8a creatura, quam quod Servus Dominum Patrem vocat, judicem suum reus Genitorem nuneupat, conditio terrena sua se voce Dei

adoptat in silium. 0 2. Quid per nomen Patris hic intel igitur 'R. Nomen Patris acceptum notionaliter et personaliter, convenit soli primae Personae respectu secundae in divinis. Αceeptum vero essentialiter ut hic est commune n0men tri bus personis divinis, ac convenit Deo respectu creaturarum, qua producit, conservat et gubernat, et specialiter respectu creaturarum rationabilium, quas per gratiam adoptat

180쪽

70 n iis, AEu E CANONEM SUBSEQUUNTUR

in silios et haeredes vitae aeternae. Unde dicitur Deut 32. Rumquid non ipse est Pater tuus, qui possedit te, et fecit et ereavit te'0 3. Cur Deum appellamus Patrem 2

R. Multis de causis. Primo, quia creavit nos ad imaginem et similitudinem suam. Secundo, quia nos ab initio vitae nostrae paterna sollicitudine, et cura prosecutus est, spiritualiter et corporaliter, in gremio S. Ecclesia Catholicae enutriens, et ab infinitis animae ct corporis malis praeservans, et saepe vilio nostro perdi-l0s, animo palerno quaerens, et ad se reducens. erti, quia sicut terreni patres li0rum exaltationi studere, et iis ut haeredibus thesaurigare solent ita nos Deus non terreni regni, aut totius etiam mundi sed sui ipsius, Regni coelestis, et omnium quae in eo sunt, haeredes secit. 0 4. Cur Christus primam vocem hujus orationis esse voluit, Pater 8R. b duas potissimum causas, quarum prima est gratiarum actio, teste Cypriano Illa enim justa est ratio orandi, ut cum David Ps. 17. Laudantes invocemus Dominum, id est, alia petituri, quae jam habemus, dona

SEARCH

MENU NAVIGATION