Declaratio articulorum a veneranda facultate theologiae Louaniensis aduersus nostri temporis haereses, simul & earundem reprobatio, per ... S. Paginae professorem d. Ruardum Tappaert, ..

발행: 1554년

분량: 366페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

191쪽

AD VER. Nos T. TEM P. HAERE. it, spe expectare in hac quidem vita per sacramentum baptiunt &poenitentiae peccatorum remissionem, intaculo autem futuro vitam aeternam. Qua parte do- .cetur,ut erigi debeatChristianus animus &poenitentium conscientiae, & iustorum mentes consolanda nempe certa & firma spe,ac cofidentia tam remisson colorum,quam vitae aeternae. Verum multum disserunt*mitin certitudo,pUm nosssetfirmitate, Eij eertitudine fidei obtinere putarit. Disserunt enim, . reniam firmitas certitudo Dei excludunt errore cestitia μomnem de opposito formidinem : certodo mero punis firmam stirilem extentione assectus in re Certisudaratam'excludit non sium di dentiam, sed etiam haesitationem, et erum non infallibilitatem, quod facitfL. Potest enim qui certo sperat frustrari bonis speratis sed falsum esse non potest,cui per veram fidem a sim et intellectus. Neque tamen falsum est quod

ait apostolus. Spem nos non confundere, sed attendeta est caus mox subluctaequia charitas Dei missas in cordibus nonris:Pa remota,n5 mim est,si remoueatur effectus spei: ad hςc no ipsa spes,sed nostra ne gligentia, stra prisumptio, nostra nos peccata saepe confundunt. Certitudinem autem hanc spei gen rat fides promissionis,& experientia Iropriorum aD sectuum. Scimus enim Deum promisisse Poenitetibus veniam peccatorum.Cum igitur nos consissimus poenitentes, cur impetrata ansblutione sacerdotis non summe speremus,eum dixerit,qui no mentitur Deus, quorum remiseritispeccat remissa stinae Rursus,certo credimus iustos esse haeredes regni,cur non igitur summe confidamus nos excepturos post exactam hac peregrinationem regnum promissumὶ cuius haeredes

A a iij

192쪽

nos esse confidimus per gratia Dei,& merita sonet ubtae,aut legitimam poenitentiam bi sorte bene viven- . di tempus non datur psam autem spem re iam adepta sequitur tentio, per quam silauiter conquiescit animus in bono, quod se per Dei gratiam confidit ade, pium, nutha scrupulosa angustia animi prorsus, qua plerique nimis deiiciuntur, non satis confidentes 5 sentientes de Dei bonitate. Vides ergo ut omnis altercatio in hoc consistat,quod aduersari j haec nolunt aut non nouerunt distinguere:sed tribuunt idei, quod dei tribuendum e B quae cum respiciat proprium spe ratis bonum, appropriat sibi generales promissiones, quas fides apprenendit& credit. Si vis pulchre & dilucide videre hanc materiam tractatam,tege BOna- uentu. sanctum in iij.sententiarum distinctio. xxvj. Prima parte iiij. v

Articulus decimus. Itaque quandiu inter hostes nostros & ad

uersarias potestates hic Viuimus, nulla no bis est securitas, sed cum timore de trem re iuXta apostoli sententiam, nostram sal tem operari debemus, Sc secundum varias animorum nostrorum affect iones , nunc magis sperare , nunc magis timere simpliciter, tamen magis & frequenter de misericordia domini sperandum est , quam de eius seueritate formidandum.

Hunc

193쪽

ouae dicta sitiat circa praecedentem satis manifestum . Nam cx eo sen det eius veritas. Quare breuitati studentes supe sedemus, ad alia coepto itinere,progredientes.

Articulus undecimus. OPERA bona fiant omnibus adultis ad salutem necesssaria, . & cum ex fidei, Scspiritu charitatis procedunt: ita grata sunt

Deo, ut eis tanquam iustam mercedem vitam retribuat aeternam.

IC articulus ostendit hominem Gla fide iustificari aut saluari, sed ad utrumque horum necessa ria esse bona opera. Nomine salutis enim hoc loco, intelligimus non aeternam, verum Qtiam remissionem, siue praesentem iustitiam , quomo-icripturae cana non raro accipiunt , dum ducunt per Christum nobis partam salutem : velut cantico illo Zachariae : &in verbo angeli ad M enim saluum iaciet populum suum a pecca- Praesupponit aulcm hic articulus, quod ripturis euidentissimum est, esse quaedam opera Dona,cuius nodi sunt non setiim ca,quq sui in utilit

te proximi, neq; selium ea quq sunt lege Dei prccepta, A a iiij

194쪽

Opera M'. aut ab eo consulta, verum omnia quaecunq; legi eius conlanan etiam sit permissa sunt tantum,& talia quς aduersantur melius sit omittere,quam facere, quod

modum per oppositu dicuntur ea quς lexi Dei adue santur.Si loca quispiam dejderet, in quibus siriptur testimoniis perhibent bonis operibus: quanquilia hςc

nusquam non obuia sint, euidentissima tamen sunt, Mati vj. Ioann. q.Iaciiij.Matt.vij.& xij. 5: Ioann.xvad Rom. h Necessaria aute hqc esse ad salutem intelligendii est,no tantum hac ratione quia excludunt impedimentum salutis neq; rursias duntaxat quia signa sunt Iustitiς,Fidei haritatis, homini inexistentis Demum nec hac ratione,quia Lint gratitudinis signa,quae Deo exhibemus: verum quia eorum respectu & con*d ratione Deus donat hominem iustitia,& vita aeterna, sicut pro eorum diuersitate auctiorem det gratiam poenitentibus,& gloriam pijs&iustis.Verum adue tendum quod diuersum respectu operii habeat Deu . in eo,quem iustitia donat,& in eo,cui vitam cternam largitur.Iniustificando enim respicit opera Poenitcrisi non tanquam merita, quibus reddat gratiam & iustitiam ceu mercedem illis debitam,sed tanquam dispositiones, quas ipse in homine requirit, ut insui dat ei iustitiam gratis,ex sua misericordia & liberali tate, homine nullo modo hoc merente, suis quibus

cunque operibus Hinc nusquam in tota scriptura i non punt meri ginatis iustitiam esse mercedem poenitenti aut pinni i lentium: respicit tamen Deus poenitentiam S eius

IbntiamZdi qualitatem,ac modum,ac iuxta cu infundi nunc ma

iorem,nunc minorem pratiam: aliquando etiam non insundi liquando insufficiens est poenitentia, ad eam DPratis. obtinendam.Hinc de Niniuitis Ion iij. dicitur. Et vidit Delia

195쪽

A D V E R. N O s T. T E M P. H AE R E. Deus opera eorum,quia conuersi sunt de via sua ma- misertus est super malitia, quam locutus suerat cis, & non fecit. Sapien. xij. dicitur Deus dissimulare peccata hominum propter poenitentiam.Item Psal. l. Cor contritum & humiliatum non despicit. Et Esaiaebcvj. Ad quem respiciam nisi ad pauperculum contri tum spiritu, & trementem sermones meos. Vides ut non solum fidem intueatur Deus in eo, quem sibi reconcilia verum etiam opera poenitentia vcrum non

tanquam meritum iustificationis: sed ut dictum est, tanquam dispositiones, quibus praeparari debet liberum arbitrium, ad suam gratiam accipiendam. Ue . rum in donando vitam aeternam hominibus, respicit Deus opera iustorum,quibus ipse tanquam iustus iudex retribuat tanquam mercedem debitam, vitam aeternam, unicuique iuxta proportionem operum sitorum: prout dicit Secunda pars articuli.

Fatentur quidem aduersatij opera esse ad salutem necessaria, cum fides, quae secundum ipses iustiscat& saluat, necessu ib sit bonorum operum ferax: nisi quod docens ea peccata, quae non extingunt illam ipserum fidem,non impedire salutem,& proinde non

esse necessaria ad salutem opera, quae talibus peccatis opponuntur.Verum docent haec opera non cile vitae aeternae meritoria. Qua in re ijs aduersatur articulus qui dicit quὁd,cum ex spiritu fidei,& charitatis procedunt,tam grata sunt Deo, ut cis laquam iustam me cedem vitam retribuat aeternat Notanter autem dicitur cum ex spiritu fidei & charitatis procediit, quoniam si ex selis naturae humanae,quanquam integrae, ctiam viribus procedan nequaquam eiusmodi dignitatem obtinebunt. Adueite etiam non dici ex fide de

196쪽

1ρ DECLAR. ART. LOVAN '' charitate , sed ex spiritu fidei & charitatis: quoniam qirilitates hae si sint acquisitae, oc non per spiritum sanctum infiise in corda credentium de diligentium, nequaquam hanc dignitatem tribuerent operibus. Tertio dicitur copulatim ex spiritu fidei de charitatis: quoniam sela fides quanquam Dei donum sit etiam,& adhuc informis sit sicut de ipse timor, licet seruilis:

ut patet ex cap viij ad Rom.non lassicit opera in eam dignitatem elevare, ut vitae aeternae fiant meritoria. Oportet ergo ut non selum adsit fides,qua mens hominis illustretur, de opera in quem debeant dirigi Κnem monstrentur: rum etiam necessarium est adstcharitas, qua mens eleuetur, ut possit opera praestare diuina,S: Deo digna, ad quae alioquin est impropo tionata, ed quod longe eius naturalcs vires superent. Nolumus tamen hoc loco suscipere disputationem illam. An ratio meriti consistat in charitateZ an in gratia ceu spiritu Christi, quo vivit homo Z in quo varie sentiunt catholici doctores inter se, dc anne citra cha ritatis habitum ex solo spiritu Christi, possint opera meritoria fieri Z id enim est extra materiam praesentis. articuli. Aduerte quarto quod dicitur ex spiritu. Non enim sussicit ut ex fide de dilectione procedant, seria talibus, quae sunt Dei dona) quoniam ex ijs procedit de ipsa poenitentia,quae tamen non est meritoria vitae aeternae Verum oportet haec esse a spiritu inhabitanto animam hominis,& vivificante ipsam, de constituente hominem, filium Dei, de excitante in nobis diuinos, de vere filiales affectus. Aliter enim longe ope-d ratur spiritus,teste Augustino in his, quos iam inhabi , i se' tat,& aliter in ijs quos nondum inhabitat. Nam quos inhabitat, eos flios Dei facit, ut iam non tam ipse-.

197쪽

ADVER. NOST TE M P. H AERE. Iurum sint opera,quam in ipsis viventis Christi eo quod ab eodem, quo ille vivebat spiritu procedunt, vivificante homincm,& efiiciente ipsum membrum Christi mysticum. Quod autem eiusmodi sint ex spiritu fidei & charitatis persecta, qualia dicimus, id in solutione argumentorum,quae aduersarij faciunt, palam fiet. Primum ergo & praecipuum quod faciunt argu mentum est, quod scripturae doceant vitam aeternam Isis is i. esse gratiam.Ad Roman. vj. Stipendia peccati mors, i inquit Apostolus. Ex quo inscrunt ex sequenti,scilicet gratia autem Dei vita aeterna: quod si gratia, iam ex operibus,alioquin gratia non esset gratia. sic enim illis ipsis verbis argumentatur Apostolus eiusde Episto. cap xj. Verum hoc argumentum n5 latuit Augustin. li de libe.arb.cap. viij. ubi illud in sorma proponit. Ex verbis,inquit, Apostoli, quibus dicit gratia esse vitam aeternam,nascitur no parua quaesti quae domino donante Bluenda est.Si enim vita aeterna bonis operibus redditur, sicut apertissime dicit scriptura. Quoniam Deus reddet unicuique iuxta opera sira, quomodo

gratia est vita aeterna, cum gratia non operibus reddatur , sed gratis detur, ipso Apostolo dicente. Fi qui

operatur, merces non imputatur secundum gratiam,

sed secundum debitum. Et iterum. Si gratia, iam non ex operibus: alioqui gratia iam non est gratia. Qii modo est ergo gratia vita aeterna,quae operibus sumia turilita ergo quaestio nullo modo potest solui,nisi intelligamus & ipsa nostra opera bona, quibus aeterna redditur vita, ad Dei gratiam pertinere. Vnde ait Saluator Sine me nihil potestis facere. Et Apostolus cum

dixisset. Gratia salui ficti estis per fidem, & hoc non ex vobis,sed Dei donu,non ex operibus ne sorte quis

198쪽

DECLAR. ART. LOVAN. extollatur. Vidit itaque putare posse homines hoc ita

dies um,quasi nonsint necessaria opera bona credentibus,sed eis fides siti sitssiciat: & rursus eos posse, de

bonis operibus extolli, velut ad ea ficienda sibi sussiciant: mox itaque addidi c. Ipsius sumus figmentum, creati in Cluisto Iesu in operibus bonis, quae praeparauit Deus,ut in illis ambulemus. Quid est hocὶ quod

cum Dei gratiam commendans dixistet. non ex op ribus, ne forte quis extollatur, cur hoc dixerit, rationem reddens.Ipsius enim sumus figmentum,creati in Christo Iesu in operibus bonis. Quomodo ergo non ex operibus bonisZne forte quis extollatur. Sed audi& intelli .non ex operibus dictu,tanquam tuis,ex te

ipso tibi inexis entibus,sed tanquam ijs, in quibus te Deus finxit,id est,sormauit. Et paucis interpositis. It . que charissimi vita nostra bona,nihil aliud est , quam

Dei gratia,sine dubio & vita aeterna, quae bonae vitae redditur.Et capitu .sequenti. Cum potuisset dicere sinquit)Apostolus. Stipendium autem iustitiae vita artemna maluit dicere. Gratia autem Dei vita aeterna, ut hinc intelligeremus, non pro meritis nostris, Deum nos ad vitam aeternam,sed pro sua miseratione & misericordia perducere De quo in Plat dicit homo animae sitae. iiii coronat te in misericordia & miserationibus. Nunquid non corona bonis operibus reddituriSed quia ipsa bona opera ille in bonis operam de quo dictum est Deus enim qui operatur in nobis velle & perficere pro bona voluntate deo dixit PS.Coronat te in misericordia & miseratione, quia eius miseratione bona operamur,quibus coronare Deus di

citur. Non enim quia dixit. Deus est enim qui oper tur in nobis velle & operari pro bona voluntate: ideo

liber

199쪽

A D V E R. N O S T. π E M P. H AE R E. .' liberum arbitrium abstulisse putandus est: quia si ita Anti piata

esset, non superius dixisset. Cum timora & tremore vestram salutem operamini: quando enim iubetur, ut operentur,liberum eorum conuenitur arbitrium: sed ideo cum timore & tremore,ne sibi tribuendo, quod bene operantur, de bonis tanquam suis extollantur

operibus. Hact. Augustinus. Ex quo discis, quo sensu

accipiendae sent scalpturae: quae dicunt. Vitam aeterinam esse gratiam:aut nos gratia sue misericordia coronari,aut saluari. Rursiis &illς,quae asserunt,nos non ex operibus saluari, nempe ut consileto nostro more loquamur. Vita aeterna gratia est, ante denter aut

causiliter,quia operibus quibus redditur, sunt gratiae Dei,&gratuita eius dona: operibus vero salus adiuuatur, inquantum ipsa homini sunt ex ipso per gratiam. Pro pleniore tamen selutione aduerte quam multiplex sit hac in re cocurrens gratia, ut videas merito ipsam vitam aeternam dici gratiam. Primum gratiae & merae liberalitatis diuinae est,quod nobis in stadio currentibus pro praemio cursiis nobis proponatur

bravium vitae aeternae,& supernae vocationis.Secundo b

quod possumus currere, ut comprehendamus hoc

bravium nobis propositum: gratia enim diffunditur in cordibus nostris,per quam id possimus. rtib gra- --.ti quoq; est quod currimus:vnde dicitur quod creauit nos in operibus bonis, quae praeparauit ut in illis ambulemus. Rursus Deus est qui operatur velle &perficere pro bona sua voluntate, deniq; etia ipsa vitaqtema,adquam apprehendendam facti pugiles Chri si ipse adiuuante currimus. Ex suo genere gratia est,

sirperat enim omnes vires naturae, nec potest,nisi ex diuino munere expectati.N.am nec oculus vidit, nec

200쪽

auris audiuit, quae pri arauit&c. Et quibusdam ex . mera gratia datur, ut patet in paruulis baptizatis, &in nonnullis adultis, Quibus in extremo vitae suae loe nitentibus deest facultas bene operandi. Secundo ex eodem Augustino discimus, & eaedem scripturae minime aduetiantur meritis operum , quae palam & apertissime sinquit) aliae scripturae statuunt. Certe etiam euidentifumum est no repugnare merito gratiam : quia quicquid nobis, quant uis gratuitum largitur Deus, per Christum largitur, etiam ipsam paccatorum remissionem: hoc ipsum tamen meritus est Christus sita passione,& morte,nobisque secit debitum debetur enim ex Christo poenitentibus remissio peccatorum. At quaeres sertassis. Foret multo magnificentius, dare nobis vitam artemam pure grat iis, citra ullum meritum operum nostrorum, quemadmodum & remissio peccatorum datur: quis eam donare ob merita pricedentia. Videri enim posset hoc cedere in maiorem commendationem gratiae Christi. Reseondetur, quod quemadmodum fuit multo gloriouus Christo, ad exstationem sui nominis peri uenire per meritum crucis, quam eam citra me itum accipere sibi debitam, ratione unionis hypostaticae: ita electis multo est gloriosius per legitimum

certamen bravium vitae aeternae, & per legitimu cursum obtinere coronam iustitiae, quam eam citra m l ritum accipere: sibi iure duntaxat filiali debitam, aut prorsus indebitam. Multo enim magis cedit in commendationem gratiae,quὁd per merita ex fide procedentia possumus peruenire vi vitam aeternam, quam citra merita sita eius liberalitate perduceremus. Obij-cias. Nulli homini, quantunuis stacto debet vitam

aetern

SEARCH

MENU NAVIGATION