Declaratio articulorum a veneranda facultate theologiae Louaniensis aduersus nostri temporis haereses, simul & earundem reprobatio, per ... S. Paginae professorem d. Ruardum Tappaert, ..

발행: 1554년

분량: 366페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

251쪽

sint coniuncta: luae quidem dum adorantur, no tam

ipsa quam Deus siue diuina Christi persena in ipsis adoraturitu qui a diuinitas ipsa est ratio adorationis illoru,rii quod actiones proprie sint suppositoruna,non naturarumsed tum suppositorum lunt non abstractor siue a naturis siue a naturalibus conditionibus. Non enim dum adoramus Regem ornatum purpuri &diademate ,abstrahimus,licut nec a dignitate Regia, ita necab ornameto exteriori: sed tale eum adoramus,. qualem eum spicimus,& quidem si ipses adorationis actus externos,cui necesinium est,corres, ndeat interni, conspicias palam hos terminari non ad Regem selum, ted & ad ea quae ipsi circumiacent: veluti

sent ornamenta. Unde eius pedibus prostratus reus, eius calceos deosculatur, petens remissionem criminis. Atqui longe intimius coniuncta sunt Christo corpus &anima ei hypostatice unita,quain ornamentum Regi. Similiter & lacrosenctus eius sanguis, Quaquam dubium sit:magisq; Physicum quam Theologicum: an sit pars corpotis uiui,sive an sit animatus,& proinde an sit Christo hypostatice unitus: dissentiunt enim saper hac re Phisici inter se, sicut insuper posteriores Theologi. Do. Augusti.super psalm.xcviij.circa il Uim zlud.Adorate scabellum pedum&c.Argumentum hoc quod mox proposuimus,sibi obijcit & soluit.Vnde eius verba lubet hic paucissubscribere. Videte inquit fratres,quid iubeat nos adorare. Alio loco scriptura dicit. Caelum mihi sedes est, terra autem scabellum

pedum meorum:ergo terram iubet nos adorare, quia

dicit alio locoquὁd sit scabellum pedum Dei. Et quin

modo adorabimus terramὶ cum dicat aperte scriptutu ominumDeum tuu adorabis:& hic dicit. Adora

252쪽

uso DE CL AR. ART.ZLO VAN. te scabellum pedu eius Expones autem mihi quid sit

scabellum pedum eius, dicit. Terra autem scabellum pedum meorum. Anceps factus sum, timeo ado- . rare terra, damnet me, qui secit caelum dc terram. Rursum timeo non adorare scabellu domini mei: quia Plat .mihi dicit. Adorate scabellum pedum eius: quae ro quid sit scabellum pedum eius, dicit. rra autem scabellum pedu meorum. Fluetuans conuerto me ad Christum,quia ipsum quaero hic,& inuenio,quomodo sine impietate adoretur terra, sine impietate adoretur scabellum pedum eius . Suscepit enim de terra terram, quia caro de terra est,& de carne Mariae carnem accepit, & quia in ipsa carne hic ambulauit, &ipsam carnem ad salutem nostram nobis manducan dam dedit.Nemo autem illam carnem manducat,nisi prius adorauerit. Inuentum est,quomodo adoretur

tale scabellum pedu,& non selum non peccemus adorando,sed peccemus non adorando.Nunquid aute caro vivificaturὶ Ipse dominus dixit,cum de comitaeda tione eius de terrae loqueretur: Spiritus est qui vivificat, caro autem nihil prodest. Ideo & ad terra quamlibet cum te inclinas,atque prosternis, non quasi temram intuearis,sed illum sanctum,cuius scabellum pedum est, quod adoras, propter ipsum enim adoras: ideo hic subiecit. Adorate scabellum pedum citis, quoniam sanctum est: dc cum adoras illum, ne cogitatione remaneas in carne a spiritu non vivificetis &c. Ex quibus verbis palam vides Christi corpus esse ado randum,& quatenus, secundum se nanque conjderatum prout creatura est, adorari non potest, verum

ut Christi corpus est,idest,ut subsistens in diuina pen. sena Christi,ceu potius ipsa Christi persona, etiani ut

253쪽

A D v E R. N O s T. T E M P. II AE R E. et Iilli naturi substat: totus siquidem Christus adoradus, idque adhuc multo clarius explicat post Augustinuni

Damas .lib. iij.orthodo. fid.cap. viiJ. cuius verba a M. citata habes distin. mox allegata. Dicit autem articulus Eucharist iam in missa adorandam. Hinc ab apostolom teporibus obtinet mos,ut a sacerdote sacrificante eleuetur hostia, quo a populo spectetur 5 adoretur. Cuius antiquissimae obseruationis meminit etiam

Dionys. D.Pauli discipulus. Additur etiam. Si extramissem ibicunque reposit afuerissiae dum a sacerdote in supplicationibus publicis circunsertur, Non coepisse primum tempore Urbani quarti hunc morem in ecclesia, reseruandi Eucharistiam,ac deserendi tum adaegrotos,tum in publicis processionibus. Testsi cst Eu- Fisebio . labius historiosophus fidelissimus,libr. vj. capitul. xxiiij. item epistol. quadam Irenaei ad Rom.Ponti Victorem reseri,ut Ircnaeo illo teste quondam Roma. Pont. Aepiscopis Romam venientibus ad celebrandum pascha xiiij. luna Martij Llent eis obuiam proceaere rinis mercis deferentes secum venerabile sacramentum, in pacis,ac dilectionis. Vnde mirabatur irenaeus Victorem non solum non obseruare morem hunc laudabilem,prout sibi videbatur, praedecessorum suorum, ut etiam seuerissimae excommunicationis gladio cos ferire praesumpserit,qui insecuti vestigia patrum suorum dein ps auderem eo tempore, nempe xiiij. luna pascha celebrare.Idem quoque Eusebius lib. vj.ecclesiast.histancapit xxxiiij. refert,ut saccrdos qui per infirmitatem non poterat infirmum accedere, miserit ad eius domum parum 'Eucharistiae. D. item Hieronym. 'fortasiis pa-

ad Rustichum monachum scribit,Exuperium episcopum Tholosanu corpus domini canistro vimineo in,

254쪽

DECLARA. ART. LOVAN. clusum ac sanguinem in vitro portasse,adeo omnia Grogabat pauperibus. Quoniam & hoc ipsum, ut pa- nati n. tet in antiquissimis & celeberrimis concilijs ut Vvor- matten. constitutum est. Mandatur enim ut Eucharistia in loco, ad hoc 'pio, conseruetur pro infirmis , ne cui eorum desit ex hoc foeculo migrantitam salubre viaticum. Honorius item tertius praecipit,vi in Eucharistia in loco aliquo ad hoc destinato& mundo honorifice reponatur,ac per pios & cust des custodiatur.Sacerdos vero frequenter doceat plebem, ut cum in celebratione missarum eleuatur hostia salutati reuerenter se inclinet:atque eadem faciat cdm eadem defertur ad infirmum Voluit quoque luminaria semper praeserri Eucharistiae, adsignificatam praesentiam lucis aeternae. Postremd ut finem faciamus,aduerte in articulo adiectam particulam,denotat enim ea illatione ex omniabus praecedentibus, non quidem solum ex eo, quod ibi realiter sint corpus & sanguis Christi, sed in eo etiam, quod in haec sint sanguis & vinum conuersa, ita ut non remaneant nisi corum species : si enim remaneret ibi panis viniq; substantia no tam congruenter adorarentur ibi corpus & sanguis Christi, subesset enim nonnullii idololatriς vitium quia cum his simul panis & vinum adorarentur. Vnde hac ratione moti doctores,recte dem5strant,si remansisset in sacramento panis,uinique substantia,Christum non recte dixis se, hoc est corpus meum: esset enim illa oratio dubia propter demonstrationis incertitudinem , cum illis speciebus fuissent contentae duae substantiae, verum tunc conuenientius dixisset : Hic est co

. Ar

255쪽

ADVER. NOST TEM P. HAERE. ,si

De sub una tantum specie

communione.

N O N est laicis ad salutem necessaria communio sub utraque specie: iustisque de causis sancitum ab ecclesia est, ut illis sub v-

na tantum specie panis sacramentum communicetur , in quo carnem & sanguinem atque ita totum Christum sub specie una

sumunt.

v EMADMODUM duo praecedentes articuli tractarunt de substantia huius sacramenti: ita duo posteriores de eiusdem usis quid credendum sit,tradunt. Primus quidem articulus tradit eius usimi, inquantum est secramentum , qui verb subiungitur, usum eiusdem sacrameti prout cst,sicrificium complectitur. In hoc articulo tres sunt partes quarum quaelibet controuertitur inter doch res catholicos & haereticos: reliqua quae circa hunc articulum moueri possunt, aut utrinque probabiliter disputatur,a catholicis doctoribus,vno quoque quod sibi probabilius videtur defendente,aut talia sunt, ut nostro Oeculo nullam habeant controuersiam. Prima pars articuli est. Laicis non est necessaria ad salutem communio sub utraque specie. Vbi in primis aduerte, non asseri, nullam esse necessariam comm

256쪽

ὰ D EC L AR A R. T. . L OVAN.inem sub utraq; Ocie,verum eam non essu necessaria laicis,sub quibus etiam coprehendedi sunt facerdotes

non celebrantes, sed more laicorum coriamunicantes. Ideo autem adducta est illa restrictio, quoniam sacerdotibus celebrantibus necessaria est communio sub utraque specie:quanquam non usquequaque certum sitian Ox splo iure humano, an etiam ex iure diuino,sit haec necessitas. Sanctissimo Adriano v sum. st ex iure possitiuo,iure humano secerdQtem celebrantem teneri ad consecrationem & subsumptib-nem utriusque speciei in communione , qua inquirit, An cibus & potus impedimentum praestent communioni Praeceptum autem ecclesiae cit in cap.Com-

perimus, de consecr.dist ij. Nobis tamen probabilior videtur sententia & aliorum, qui tradunt sacerdotes ut consecrare atque offerre, ita & post c5secrationem sumere debere ex praecepto diuino integrum sacramentum s ab utraque specie . Id enim scripturis vsedetur conformius & definitioni pij concilii Toleta . ni,quae habetur cap. iiis inius concilij, de allegatur de

consecratione distitust.ij capitul. relatum.Varie quo que a doctoribus disputatur, quo iure necessaria praesertim adultis comunio.D.Tho. retractans in funima sententiam, quam in scripto suo defenderat , de post Adrian. candem sententiam tuetur, quq nobis VCrisimilis videtur, quod stilicet diuino iure tenentur: quod etiarn patet ex desinitione concilii Lateranensis bi sicut confessionis, ita & communionis i pus debernisnatur : ubi videtur ccclesia supponere utrunque sacramentum ad salutem esse necessarium. Hu his acerrimus inquisitor ac propugnator est D. Ioannes Episcopus Roffensis: Alia quoque a nonnullis mo

cinci Later

257쪽

Λ D U E R. N O s T. TE M R .HIM .as uetur quaestio, An liceat paruulis mitiistrare Euclia iristiam, & an illis ministrata prosit,anverb utrumque rapugnet scripturis. Rursus,an non repugnet seripturis tradere laicis Eucharistiam sub utraque specie: id e-inini docere conantur,Caieta. Ressen.& Psgius. Vcrum hae quaestiones,& si quae sunt aliae nostro instituto fiant impertinentes,cum neque fidei ossiciant,neq; ex scripturis sic is, neque ex determinatione ecclesiae cerib const et,quid de eis sit sentiendum. His igitur omissis,aggrediamur probationem primae partis arti i cminii, subculi,in qua dicitur,Communionem sub utraque specie non esse necessariam laicis . Quod sic probatur, quoniam neque ex ipsa institutione sacramenti a Chri sio secta,neque ex eius dispensatione, quanquam in utroque horum in utraque specie usiis fuerit Christus neque demum ex praecepto aliquo siue alite,siue post institutionem huius sacrameti,data a Christo potest colligi haec necessitas, quemadmodum liquidius

mox fiet ex Elutione argumentorum,quae ex his capitibus sumuntur . Christus nanque in ultima coena. prout concorditer reserunt Euangelistae. Matt.Marc.& Luc.duntaxat instituit hoc sacrametum Apostolis, praesentibus dispensavit,& eis potestatcm consecranci contulit:dum Libiunxit.Hoc facite in meam commemorationem,quemadmodum concorditer illa interpretantur omnes patres Cyprianus, Damascenus,

Hilarius, Ambrosius &reliqui.Prcter materiam igitur, formam huius sacramenti, & ministrorum institurionem nihil reperies. Coenantibus autem eis Ividet,

cet Ap6stolis accepit Iesus panem, benedixit ac fre- sit, deditque discipulis sitis dicens. Accipite &man-cugate, hoc est corpus meum. Addit Luc. quod Cibsti

li iiij

258쪽

tuerat Mati. Hoc facite in meam comemorationem.

Et accipiens calicem gratias egit, & dedit illis dicens. Bibite ex hoc omnes.Hic est enim se is meus noui& aeterni testamenti, qui Pro multis e ndetur in remissionem peccatorum. His paucis verbis complexistini tres Eua elistet totum hoc sacrosanctum mysterium venerabilis Eucharistiae In auibus ,quaeso, quid aliud habes,quam institutionem huiussacramenti,per determinationem scilicet panis & vini pro materiae M' ' i formae dispensatione eiusdem a domino secta Apostolis,& collatione virtutis ad idem faciendu,quod Christus ipse prior fecerat Θ & quaecunque tandem praeter

haec tria ibi continerentur,noc tantum euidentissimuest,totum sermonem ad ipsos duntaxat apostolos dirigi Neque quicquam obstat,qubd nota uniuersalitatis utituridum porrecto calice dicit,Bibite ex hocomnes: nam & eo modo inferius dicit,omnesvos scandalum

patiemini in me in ista nocte. Ibi constat eum loqui de solis tantummodo apostolis.Vnde de ipsos ab alijs palam distinguit,mox subijciens.Hic est calix sanguinis mei,qui pro vobis,& pro multis effundetur. Vnde

hinc nihil colligi potest de communione populi, hisi

hoc duntaxat, quod apostoli, quibus in hoc ministerio succedunt sacerdotes,potestatem acceperunt, non

solum consecrandi & sumendi, verum etiam aths dis pensiadi hoc sacramentum.Certo autem studio de reliquis qu usum huius sacramenti concernut,dominus

nihil dis suit,qubd cum sua decreta non possint fieria quoquam irrita, videret tamen hao in re omnimoda uniformitatem non expedire,verum pro varietate locorum , temporum & persenarum varietatem in via esse debere,quam totam rem voluit commitere pr. n.

259쪽

A D V E R. N O S T. T E M P. H AE R E. dentiae & discretioni eorum , quos huic suae me eprcsecit ministros. queadmodum pulchre tradit Augustinus,in Epistola ad Causulanum, scribens aduem sus quosdam,qui nimium ad amussim urgentes sectu

dominicum nolebant, G nisi pransis aut coenatisad- .ministrari hoc sacramentum, quoniam ille cornatis

Apostolis administrasset. Neq; quia dominus inquit)post cibos discipulis dedit,iccirco pransi aut coenati s-

deles ad illud debent conuenire. Et paucis interpositi Nam si ille hoc monuisset,ut post cibos sumeretur, credo quod illum morem nemo immutasset:ideoque non praecepit,quo deinceps Ordine sumeretur, ut postolis,per quos dispositurus erat ecclesias,hunc o dinem seruaret.Haec ille.Vnde ex hac authoritate sibi a domino concessa legimus Apostolum Paulum qui dem disposuisse apud Corintlla velut conuenirent in unum dominicam coenam manducaturi: quodque in eo loco a communibus cibis abstinerent, quod quis

que se primum probet, & diligenter distutiat conscientiam,dc sic ae pane illo comedat, & calice bibat. Praeter haec indicat pleraque restare,quae se dispositurum pollicetur,ubi ad eos venerit Cartem inquit)cum venero, disponam. Sicut igitur circa tempus, locum, personas, ita & circa is cies sacramentales sub quibus sumi conueniret Eucnaristiam: di nendi aut horitas commissa esst Apostolis,ut eorum succetaribus Unde ipserum Apostolorum temporibus varium fuisse ussim comperimus in primitiua ecclesia. Imb & ipse dominus qui in utraque specie instituerat sacramen. tum,legitur communionem corporis & guinis siti

celebrasse postea sub sela specie panis,dum in fracti de panis agnitus est a discipuli in Emaus, Luc. xxiiij

260쪽

D E C L A R. A R T. L O v Λ N. quem locum Aug. de consensu euangelistarum, item Chrysest.& Theophylac in sitis commetarijs circa illum locum interpretantur de sacramento eucharistiae ibi consecto a domino,& discipulis porrecto: quod satis probabile fiet,si verba illa quae hoc loco a domino dicuntur, conferantur cum verbis institutionis huius sacramenti: ipsi quoque fideles, qui erant in Hierus lem laudantur,qubd perseuerabant in doctrina Apo-s olorum,& communicatione stactionis panis:vbi viades solius panis mentionem fieri. Vetustissimi quoque patres Ignatius,Clemens, & alis multis locis leguntur

Elius panis mentionem facere,non autem calicis, aut vini. Ad haec Ambro. Hierony. Benedictias morituri communicauerunt selum sub specie panis. Et D.Ambro.loquens de communione Laicorum lib. de sacra. non meminit nisi panis D.quoq; Greg. li. dialog. resert de S. Agapito, quomodo mutum & claudum porrochione dominici corporis sanauit, nulla vini habitamentione.In vetustissimis quoq; cociiij Niceno, MN dicen. & Agathen. ubi sermo est de hoc sacramento, nulla inducitur mentio vini, sed duntaxat panis, aut corporis Christi,vel laice communionis, quam certe aliam non possis intelligere, nisi quae si ab altera duntaxat fit sipecie,videlicet panis. Nam cur eam quae sub utraque fit specie laicam appelles, ut quae communis sit etiam sacerdotibusῖNon tamen volumus dissileri, quin olim in quibusdam ecclesjs suerit etiam recepta sub utraque speciae quemadmodum in Epistol ad Corinth. videri potest in loco prius citato cap.scilicet xj.

prioris Epist Quam quidem cosuetudinem obtinuis se temore B. priani liquet ex eiusdem scriptis, imbusq; ad tempora S Thonaet,videtur adhuc in quibusda

SEARCH

MENU NAVIGATION