Declaratio articulorum a veneranda facultate theologiae Louaniensis aduersus nostri temporis haereses, simul & earundem reprobatio, per ... S. Paginae professorem d. Ruardum Tappaert, ..

발행: 1554년

분량: 366페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

311쪽

A D V E R. N O s T. T E M P. II AE R E. est non licer nisi ob solam fornicationem dimitte tam multae sint aliae causae, ob quas dimitti potest

uxor: interdum etiam debet, ergo exceptio ad est ram etiam partem subiecti referri debet, videlicet &aliam duxerit.Secundb confirmat ex apostolo primae ad Corintivij. Qui ubi praemisisset de muliere. Praecupio non ego,sed dominus, uxorem a viro non discedere,qubd si discesserit, manere innuptam, aut viroseo reconciliari. De viro hoc tantum subiunxit. Et vir uxorem non dimitta non addens prout cum de mulsere loqueretur,qubd si dimiseri maneat sine uxore, quo omnino videtur innuere, licere viro ubi iuste v-xorem dimiserit,aliam ducere. Atque id aduertit in illis D. Pauli verbis. Do. Ambr. sic enim scribit in tam mentieiusdem loci. Ideo non subiecit dicens sicut de muliere.Quδd si discesserit,manere si quia viro licet ducere uxorem,si uxorem dii niserit peccantem, quia non ita lege constringitur, sicut mulier: caput enim mulieris vir est De primo argumento quoniam idem est eum eo quod obhciebat Pollendivide Do. Augustinu in h.aduersus dictum Pollentivbi diffuse tractat illum locum, & eius veram assignat intelligentiam: tum ex textus circunstantijs,tum ex alijs scripturae locis apertioribus. Pollentio igitur quaerenti cur domi. nus interposuisset causam fornicationis,& non potius seneraliter dixerit. Quicunque dimiserit uxorem ruam,&aliam duxerit,moechatur:si & ille moechatus est,qui dimissa uxore fornicante alteram ducit. In huc

moilum respondet lib. j.ca H.Credo,qubd illud qu od

maius est, Iuc dominus commemorare voluit: maius enim adulterium 'uis. negat, uxore non semicante

alteram ducere,quia si semicarem quis dimiserit, &

312쪽

tunc altera duxerit,non quia & hoc adulterium non est,sed quia minus est,ubi semicate dimissa altera ducitur.Nam simili locutione usiis etia Iac.Aponit.Scieti igitur bonum facere, & non facienti peccatum est illi : nunquid ideo non peccatum est illi,qui nescit bonum secere,& ideo non facit,utique peccatum est sed hoc grauius est, si seiat & non faciat. Nec idem illud nullum, quia minus.Vtergo eodem modo utrumque dicamus, quicunque dimiserit uxorem sitam excepta causa sernicationis, & aliam duxerit, moechatur: ita quicunque stit bonum,& non faci peccat. Sed qu admodum hic recte dici non potest, ergo si nescit,

peccat.Sunt enim etiam peccata ignorantium,qua

uis minora quam scientium: ita nec illic reine dici potest. Ergo si causa tamicationis dimiserit, & aliam duxerit, non ri Raechatur. Est enim moechatio etiam eo

rum,qui alias ducunt, relictis propter sernicationem prioribus, sed utique minor, quam eorum, qui non propter sernicationem dimittunt,& alias ducunt. Pontest quippe sicut dictum est Scienti bonum secere, Mnon facienti peccatum est illi, eo modo & illud dici Dimittenti uxorem sine causa Arnicationis, & aliam ducenti moechatio est illi:quemadmodum igitur sidi,

xerimus. Quicunque mulierem a marito praeter causam soraicationis dimissam duxerit,moematur, pr cul dubio verum dicimus nec tame ideo qui propter causam sornicationis dimissam duxerit, ab hoc crim, ne abselisimus,sed utrosque moechos esse minime dubitamus a eum, qui praeter causim sernicationis sexorem dimiserit,& alteram duxerit,ab huius criminis labe absoluimus: ambos enim flicti alterum altero. grauius moechos tamen esse coSuis imus. Hactenus

P . ille.

313쪽

A' D v. E IV N O s T 'T E M H AER E. ille . Ex quo discimus quaenam sat vera intelligentia

sententia domini Saluatoris utq; illa nihil faciat com.tra catholicam veritatem,quam in hoc articulo asseruimus. Si quidem dominus illis primis verbis suis id

quod maius est,commemorare voluit, videlicet non licere praeter fornicationis causia uxorem dimittere, & aliam ducere : interim quod minus, alterum nempe, quodque dissicilius certo studio praetermitatens ac dissimulans, quod nondum videret interrogantes maces eius uoctrinae, qua traderet simpliciter & absolute nulla omnino ex causa licere dimittere uxorem. Si enim nec hanc quidem responsionem ita prudeter temperatam,acalumnia liberam fecerunt,utpote qui accesserant non ad discendum,sed tentanducam: unde & mox audito response Saluatoris, quid

ergo Moses mandauit dare libellum repudij, & dbmittere , quomodo non fuissent cavillati si simpliciter & absolute pronunciasset dominus ipsam veritatem, nulla ex causa licere uxorem dimittere, & alteram ducere t Prudenter igitur dominus aduersus horum cilumniam, sic sermonem suam moderatus est, ut tantum id quod certum merito cuique esse debebat, & indubitatum, nempe extrae fornicationis causam non licere dimittere uxorem, & alteram ducere astiueret, interim sus :nsam & intactam relinquens sententiam de causa fornicationis. An ob hanc a mittere liceret uxorem I da ea dimissa alteram duce re: praesertim cum huius iei determinationem non requireret 'uaestio proposita. Non enim 'uaesierant

virum nulla ex causa siceret dimittere , verum virum

licerit dimittere uxorem quacunque ex causi Ad quam sussiciebat responsio,qua determinaretur,quod

314쪽

. DECLAM ART. LOVAN . non quacunque ex causi liceret dimittere. uxorem: verum amplius respondet dominus, docens nullam esse causam dimittendi, & aliam ducendi, nisii sorte, fornicationis causa,super qua serre iudicium suum supersedit, quod veritatis,praeterquis, quia indigni essent audire,ut qui non ad discendum, sed ad tentandum veneranti capaces non essent. Vnde poopositio haec no est exceptiuaud quod etiam ex regulis Dial ctic'rum liquet: quoniam particula exceptiua includitur intra partes subiecti , unde non refertur ad prindicatum principale propositionis, sed est de exceptiua parte subiecti, id verius nulla significatur exceptio: led nisi accipitur negatiue,pro si non non autem exceptive. Atque hanc esse veram domini sententiam etiam ex circumnths palam colligitur: sequitur enim mox post haec verba generaliter & distincte. Et qui dimisiam duxerit,moechatur. Quod si dicas hic exceptionem ex superioribus intelligendam, ut videlicet

intelligatur, & qui dimissam duxerit, nisi ob causis

fornicationis ea dimissa sit, moechatur: unde non sequitur moechari eum, qui duxerit dimissam ob ca

cm semicationis. Sed quis est tam absurdus inquit Do. Augustinus mox post verba ex ipse adductaὶ ut

moechum neget esse eum,qui duxerit eam, quam maritus propter bornicationis causam abieciti cum moechum dicat eum, qui duxerit eam , quae praeter causam fornicationis abiecta est,sic enim melioris condibtionis seret mulier improba propter semicationis causis iuste dimissa,quam mulier proba propter mu' riti improbitatem iniuste dimissa & expulia Ad haec si dicta a domino Saluatore praecedentia apud Mat tharum consyderes inisestum est quod concludunt nulla

315쪽

nulla ex causa posse cum altera cotratu priore superstite: nam paulo ante ex ipsa institutione matrimonii

concluserat matrimonium simpliciter non posse per vllum hominem disiblui: quoniam enim ab initio fecerat Deus masculum dc foeminam, ubi significatur propagationis officium,ad quod sic conditi sunt,&dixi Propter hoc,quia scilicet conditi sunt homines diuersi sexus, ut sibi matrimonio iungantur ad propagationem generis huinani: dimittet homo proinde& matrem,& adhaerebit uxori suς:&erunt duo in cacne una,intulit dominus. Itaque iam non sunt duo,sed una caro,idest velut unus homo censebuntur.Deinde

nec illo colentus expressius significauit iniustalubili tatem matrimoni j,subinferens & concludens. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separeLAtque hoc tum Phari i intelligentes statim obijciunt ei suum Mosen, ubi corum obiectioni respondens nihil aduersatur ijs, quae prius dixerat, sed prudenter sic temperat sermonem suum,ut & corum quaestioni abui, de satisfaciat: & ne amplius sine fractu eos exaggeret,veritatem cuius ipsi capaces non erant, eis celet.

Interim tamen alibi apud eos qui capaces erant, id palam docuit: atque hoc etiam diligenter ipse Aug. aduertit & annotauit. Vnde Cibdit in praefato capite. Sed si hoc euangelista Matth. qui expressa una specie alteram tacuit, lacit ad intelligendum dissicile, nunquid non alii generaliter idipsum ita complexi sunt, ut de utroque posset intelligi 3 Nam secundum Marcum sic scriptum est. Quicunque dimiserit uxorem

suam,& alteram duxerit,adulterium committit supeream:& si uxor dimiserit virum,& alij nupserit,moechatiat Vides simpliciter & absolute enunciari citra vl-

316쪽

D E CT A R. A. R T. LONA N. filam prorsus exceptionem: ubi & hoc imprimis uertione dignum est,qubditerum in domo a dis pulis interrogatus esst de eodem, quod Pharitaris interrosantibus responderat: ut intelligas quia responsum tuum datum Phariaris verius explicat discipulis, qui digni crant, quibus patefieret veritas : nusorte crroris ansam sumerent ex interpolia illa so nicationis causta , in responsione ad obiectionem Pharigaeorum: quae res etiam sortassis mouerat diccipulos , ut. dominum iterum super codem priua, tim interrogarent,atque Ob id, ipiam nudam & sim .plicem veritatem tradit, sine ulla ullius exceptionis a lege uniuersali, aut significatione, aut dissimulatione. Eodem quoque modo apud Lucam xvj c. simpli citer & generaliter effertur.Omnis qui dimiserit uxo rem suam,& altera ducit,moechatur: & qui dimissama vito ducit,moechatur. Qui ergo nos fuimus,ut dica-.mus inquit D. Aug. est,qui moechatur uxore sua di missa, altera duoens,& est qui hoc faciens no moechatur:quum Euangestu dicat,omnem moechari,qui hocnciti Proinde si quicunque hoc fecerit, ut uxore sua dimissa,alteramque ducat,moechatur, sine dubio ibidunt ambo:S qui prxter,& qui propter causim fornicationis dimiti ut uxores,hoc est enim,quichmq; dini

serit uxorem,idest omnis qui dimiserit. Atq; hoc ipsit in palaen demonstrant quae si pra adduximus prςcedenti articulo ex Apostolo Paulo, ad Rom vi; .dc j. civi,quq omnia simul iunia a rem faciunt euidentissima, ut non habeat vel proteruus quispiam ullum apparentis

contradictionis sucum.Αt rursus obhciunt aduersari, Nemo cogitur esse coelebs: cum c libatus res cons.lij sit,& quibusdam impossibilis: quomodo ergo non

317쪽

permittetur alteram ducem, qui priorem iuste dimi-. sit de cum illa non velit reconciliari,aut serte non debeat, aut possit admitti ad reconciliationem i Vctum haec ipsa obiecit qiiondam Pollentius Augustino: S certe si suo Luthero crederen huius obiectionis Blutionem ficile aduerterent: nullam enim admittit iustam causationem ei, qui propter captiuitatem VI ris, siue ob morbum aliquem etiam perpetuum,quo

impotens fit reddendi debitum, dicit se aliam posse

aut debere ducere,ed qudd nequeat continere,Verum i j huic sanum dat consilium,ut ad preces csistagia qui bus a Deo impetret donum continentiar: hinc si id sidulo praestet, non dubitat polliceri etiam perpetuam

continentiam ac castitatem, citra uxoris usum. Sed

audiamus Pollentium has querelas, quas hi ipsi repetunt,exponentem Continenter inquit vivere pauco

ruiti est:& ideo qui sornicantes coniuges dimiserunt, quoniam non possunt reconciliari, tantum se vident periclitari, ut legem Christi non humanam sed feralem pronuncient. Audi quid ad haec Auguaespondeat.O frater inquitin quantum ad incontinentes pertinet , multas querelas habere possunt, quibus, ut dicis,legem Christi serialem pronuncient non humanam, & tamen non propter illos Euangelium Christi peruertere vel mutare debemus: te quippe soti eo liquerela permovet, qui coniuges intercedente causis fornicationis dimittunt , si alias ducere non sinan tur: quoniam continereraucorum est, allie ad id laude debent exhortari,no lege copelli: itaque si dinissa adultera,non ducitur altera, tutam querelam, s.cut putas habebit hominu incontinentia. Sed attende, quamplura sunt, ubi si querelas incontinentium

318쪽

DECLAR. A RD LOVAN. velimus admittere, necesse nobis erit adulteria semda permittere. Quid si enim aliquo diuturno & ins

nabili morbo corporis tenetur coniunx ,quo concu

bitus impediaturi Quid si captiuitas vel lis aliqua separet,ita ut sciat maritus vivere uxorem,cuius sibi copia denegatur: censesne admittenda incontinentium

murmura , & permittenda adulteria3 Quid in hoe ipso,unde interrogatus cst dominus,reonditque seri non debere, sed ad duritiam cordis illorum Mosen permisisse dari libellum repudij: & quacuque causa dimittere coniugem: nonne lex Christi incontinentiabus displicet, qui uxores litigiosas, iniuriosas, imperiosas, fastidiosas, & ad reddendum debitum coniu- tale dissicillimas , repudio interposito abiicere volunt, & alias ducere Z Iam ergo quia horum incontinentia legem Christi horruit,ad eorum ne lex Christi arbitrium commutanda est i Iam porro si maritum

relinquat uxor,vel maritus Uxorem,non causa sornicationis, sed potius continentiae, sitque incontinens, cui repudium propter hoc datur: quaero utrum non erit adulter vel adultera si alteri copuleturZSi non erit, dicitur,domino contradicitur, cuius haec verba sunt. Dictum est autem . Quicunque dimiserit uxorem suam det illi libellum repudij. ego autem dico. Quicunque dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis,facit eam moechari:& qui dimissam duxerit, adulterataecce dimissa est,& non dimisit: & quia continere paucorum est,incontinentiae cessit,& nupsit de tamen adulter adulteram duxit, ambo rei,ambo damnadi sint,& quq nupsit vivo marito,& qui duxit ea cuius maritus vivit. Nunquid hic legem Christi dicimus inhumanam, qua constituitur rea tanti criminis, atquet

319쪽

atq; punitur,qua vir nulla eius pricedente semicati ne dimisit,& quia paucorum est Ontinere, dimitte do compulit nubere cur non dicimus habendum esse pro mortuo,qui male dimittendo, prior coniugale vinculum rupit 'Nam qua ratione diisturus es eum rupisse vinculum coniugite, qui licet sit moechus, non tamen dimisit uxorem,& eum non rupisse, vi etiam castam dimisit uxoreὶ Ego aute dico in utroq; manere hoc vinculu,quo mulier alligata est,quadiu vir eius vivit.Nunc de querelis incontinentium disputamus. Quid enim videtur iustius, huius mulieris querelas quae dicit,Dimissa sum, non dimisi,& quoniam comtinere paucorum est,non me continui, ne fornicare

nupsi,& dicor moechata,quia nupsit Nuquid propter huius quasi iusta querelam, legem censebimus immutandam esse diuinam, ut ista non iudicemus adulteraZAbsit. Haα Aug. Idem habet xlx eiusdem libri. Hos igitur alloquor, inquit, de huiusinodi querulosis loquens, ut quod facere deberent, si haberent contu

ges diuturno languore marcescentes, vel loco sibi inaccessibili absentes, vel animositate illicita continentes, hoc sectant,si habuerint coniuges adulterina inquinatione Brdentes, & propter hoc a siuo conse tio diuortiantes,non alia quaerant coniugia,quia non erunt talagia sed adulteria:quum enim par forma sit in hoc vinculo viri & uxoris, sicut uxor vivente viro vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro:ita&vir vivente uxore vocabitur adulter , si fuerit cum alia muliere. Et paucis interpositis. Non eos temreat sarcinacontinentiae,leuis erit,si Christi erit: Christi erita fidesaderis,quae impetrat a iubente quod iusserat.Noneos tangat , Iubd eorum continentia ub

320쪽

detiar necessitatis ese, non voluntatis: quia & illi quῖ illam voluntate dei gerunt, fecerunt eam csse neces sitatis, quoniam vaai sine damnatione ab illa deui, ri non possunt: dc eui in cana necessitatem contru- . si sunt, faciunt eam esse voluntatis, si non de seipsis, sed de illo,a quo bonian omne est,confidunt.Hact. ille Ex vo ducimus, quam nihil iustae querelae prael

xant,qui dimissavxore semicante alteram ducere non muttuntur.Nunc ad alterum argumentum re ndeamus rubi in primis hocaduertendum,nullius commentario plus tribuendu, quina textui: proinde cum

manisellam sit ex textu non haberi viro licere aliam ducere priore dimissa. Neque enim ob id continuὸ putandus est: hoc Paulus aifirmare,quia id expresse non negat:vt interim omittamus,quod satis aperid innuit, suam de hac re sententiam,cum id palam neget mulieri licere nubere videlicet altori) cuius quod ad hanc rem attinetὶ aequalem prius esse cum viro com ditionem docuerat, dicens. Mulier sui corporis p testatem non habet, sed vir:similiter autem 5 vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. Istud dilia senter annotauit B. Augu.lib.j.capit.v.ad Pollent.λ-dit inquiens) intelligi talem serinam etiam in ubro esse seruandam,quoniam non selum mulier silicorporis potestatem non habet, sed nec vir sui corporis potestitem habet, sed mulier. Hinc apud Mart. de, viro dominus expressit, de mullere autem nihil ,- pressis verbis implicite definiuit , relinquens tamen ex privinissa deductione sin qua eos pares quoad hanc rem fecerat) eodem modo sentiendum de muliere,qubd si virum dimitteret, & alteri nuberet,inoecharetur. Proinde si qui tanaim secus habeant, eos

SEARCH

MENU NAVIGATION