Illustratio sacri patrimonij seu De bonis et possessionibus Ecclesiarum. Vbi agitur de veteris & nouae legis sacerdotum censibus, ... Auctore Nicolao Le Maistre ..

발행: 1636년

분량: 602페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

261쪽

D. bonis possessionibus Scelesiartam,

finxerunt, ad mos euocetis, elvobiscum retineatis, iuriam nec Eccosiae , nec Sacerdoti βο ulterius debeat

iurogare.

Itaque singulare priuilegium fuit Castri Lau-ohi , hiis' danensis, cui Irin eo loco cui splendor nomenque hi i - . ' Ciuitatis deerat, Beatus Remigius Episcopum in praeserui, stituit. Vt vero hoc praestaret, beatissmum Antistitem duo potissimum impulerunt. Primo insitus hominum unicuique, amor soli natalis. & deside rium honestandi, ac illustrandi ejus loci in quo fuerat educatus : nam primores annos, ac rudem striarii K. infantiam Lauduni transegisse Remrgium, testis est Flodoardus Historiae Remensis, libro primo capite decimo quarto. Secundo in cicabavum, ad hoc opus. Dioecesis suae amplitudo, cui regendae atque lustrandae vix unus iussicere poterat Episco' pus. Idcirco fretus auctoritate Concili j Africani, Mineniam, Ut ait Hincmarus Remensis in opusculo ues Capi-OFusdulis ..tularum ad Hincmarum Laudunensem,illic Epis-ss VAP Vi, copiam instituit. Quae vero fuerit auctoritas Concilij Africani, qua usus Remigius Laudunensi Castro Episcopum praefecit non video. Nisi quod in Codice Canonum Ecclesiae Ahicanae, ex Concilio .Carthaginensi sub Honorio &Theodosio refertur Canon de plebibus, quae nunquam Episcopos habuerunt. Quo Canone licentia datur tibisa s)δό nouo. Episcopos. instituendi, ubi nunquam fue - sti n* runt, cum Decreto Concilij plenari; uniuscuiusque Prquinc', dc Primatis,atque consensu eius,ad curi

262쪽

Placuit illud , ut plebes q:iae nunquam Epi copos proprios habiterunt nisi ex Concilio plenario uui cuiusque Pro-uiuciae , O Prim itis atque consensiu eius,aci cuias I :οσ-cesim ead in Etae a pertinebat ecretum uerit, minime accipiat. Itaque si Hincmaro creJamus probabile est non ante Diuum Remigium Episcopum Lau. duni posuist quam Episcoporum comprouincia ilium suffragio res ea probata fuisset. i Quod vero fuerit istud Concilium, nulla anti quietatis vestigia produnt. Sigibertus Cemblacen-ss noui illius Episcopatus exordia dc Genebaudi primi Laudunensium spis copi consecrationem rei eri ad annum quingentesimum, hoc est fere 2,RCh 'pi decem annis ante Concilium Aureliadense pri nau. Quantum vero loci conditio Episcopatum i illustret,& quam ceteris longe ignobiliores essent hi minorum gentium Episcopi,iatis prodit scomma ab Hinc maro Remensi coniectum in Laudi, .nensem Episcopum, quem a loci tenuitatς quas per fastidium & contemptum appellat, Episcor uti, ita, pum oppidanum, si e vidicitur excretusti ζ pii θυmo us apud te oppidanus Us opus.

icet vero in Castris minoribus ηon fierent ,rpiscopi, tamen castella qme lana blim fuerunt quae essent veluti capita regionum , & prouincia-

263쪽

ues De buni, ρο ρ sessionibus Ecclesiarum, rum, ia quibus V piscopi sedere poterant. Huiu semodi Castri mentio est in subscriptionibus Coi,

cili j Calcedonensis, parte secunda, actione tertia, ad cuius calcem subscripsit quidam Noe Episco- concilium pus 'bae si . quid autem Cepha Castellum id fisi 'c nisi maius aliquod , atque insignius castrum, sub quo plura alia consistun cuius generis plura ne, apud Tectosages. Neque tamen asserendum tam rigidanes fuisse hanc legem &disciplinam Ecclesiae . ut nunquam: omnino in minoribus pagis piscopi ponerentur. Plerumque enim legem hanc infregit priuata Regionum, ac Prouinciarum consuetudo Quot in Oriente Episcopatus in exiguis vicis,quorum memoria neque apud recentiores, neque apud antiquos Geographiae scriptores reperitur. Res ipsa patebit percurrenti Conciliorum subscriptiones, quae in Graecia hanita sunt. Imo vero solemnem fuisse apud A rabes, & Cyprios morem refert S lib. j. Illo somenus Historiae Ecclesiastici lib . cap. i9. ut in ac pagis omitibus Episcopi initituantiar: cum e contrario in Scythia, unus tantum per uniuersassos Ehu, ciuitates praesideat Episcopus qui in urbe Tomen- lib. . c p.ια, si sedem habet, ut refert idem Sosio menus, lib. 6. cap. a. a. Quin etiam in Occidente obscuri nominis

pagi ae villae ignobiles , Episcopos habuerunt' quot exiguae Dice cesses sub Romano Pontificeὶ aut quis pupet ollia Tiberina olim florentem ,&locupletem fuisse ciuitatem Z

In Concilio Arelatensi primo subscripsit

264쪽

Gregorius quidam 'Episcopus de loco qui est in

portu Romae. Locum vero istum sine nomine fuisse ciuitatem nobilem & superbam nemo cogitabit.

Vt autem ad maiestatem Episcopalis fastigij

retinendam, prospexerunt patres,ne in locis obscuris ac tenuibus pagis, Episcopi crearentur ita& sanctissime edixerunt, ne in quavis ciuitate duo Episcopi esse possent, quia ut orbis duos soles non patitur, ita una dioecesis duos Episcopos non admittit: unde si qui Episcopali titulo insignes ex haeretica prauitate ad rectam &Catho..ucam doctrinam commearent , illi titulo Episcopali deposito in Chorepiscoporum ordinem descendebant liquet ex Concilio Regiensi canone 3. Quod ergo in quibusdam schi maticu magis,quam

hereticis recipiendis Nicaenum Conciliam stituit asingulis per territoria sisa, hoc etiam praesens conuentus in hoc statuit ab omnibus debere struari. yd est i cuicumque de fratribus tale aliquid caritatis consia di iuuerint, liceat ei unam parochiarum sisarum Ecclesium c dere , in qua aut Choreti copi nomine , ut idem canon,qμitur , aut peregrina , ut arant , communione Ioueatur. Ac ne antiquae dignitatis iura retinere viderentur aut dioecesis appareret ingeminos Episcopatus scissa , eodem concilio decretum est Ale unquam in ciuitatibus, etet sub Episcoporum absinu , offerre praesumat, nec ordinare etet ultimum Cle

Concit.Arelatense pri

265쪽

iso De bonis O possessionibus Ecclesiarum,

vel s.ccedente aetate assempto , in rudimentis suis huic in aliquo , quasi pro aetatis reuerentia , cedere liceat. Nec usquam ipsi quidquam de Episcopalibus inciis υμ

pare, praeterquam in Ecclesa, qui: m cuiusiquam misericordia fuerit indeptusi: In qua ei solum Neophytos confirmare. oe ante presbyteros intre comeditur.

Cum ergo in una Ciuitate duo I piscopi esse non possint, sitque haec dignitas societatis impatiens, videndum qua ratione soluantur dubia duo,quq ex Conciliis Hispanicis occurrunt. Primu

est de Ouedo quae dicitur Ciuitas Episcoporum. Secundum de pluribus Episcopi eiusdem dio,' cesseωs ac ciuitatis, qui quidem in Concilio Toletano tertio simul lubscripsis. reperiuntur. Quippe in subscriptionibus illius Concilii reperias plures in eadem Civitate Episcopos, numero de cimo sexto subscribit Neu fila Tud msis Ecclesiae Episcopus & alius numero quadragesimo nono eiusdem Ecclesiae Episcopus subscribit cui nomen Gardingus. Similiter Pantar/us Ecclesiae Braccarensis Episcopus , refert se subscribere tam suo nomine , quam pro fratre suo Nigisio Episcopo de Ciuitate Luci, & tamen eiusdem Lucensis Ciuitatis alius reperitur subscripsisse nomine Beccilla numero quadragesimo septimo. Item duo

reperiuntur Derto sanae Ecclesiae F piscopi,Iulianus& Froisclus numero 3.&quadragesimo quarto. Praeterea duo reperiuntur Episcopi Portulacen

ses, Constantius qui vigesimo septimo loco sub scripsit, M Argiovitus qui quinquagesimo primo.

266쪽

Cui dubitationi illustrandae multa proferri possunt, primum est fieri potuisse ut aetate fessi & vulneribus fidei caussia acceptis debilitati, praesules alios sibi adsciuerint in subsidium, quibus nominis sui ac

dignitatis partem aliquam indulgerent. Secundum . est , plures esse posse eiusdem nominis Ciuitates, ac proinde eos qui prima fronte uni & eidem urbi praefuisse videntur duas reuera distinctas ac discrepantes rexisse dioecesis. Ita in Lucensi Nitgesio &Beccita Lucensi nominum fallit similitudo. Duae quippe sunt Ciuitates Lucum nomine, una in Ga loecia sub metropoli Braccarensi cui praefuit Nitigi-sius, qui propterea eodem textu subscripsit, cum Pantardo Ecclesiae Braccarensis metropolita. Altera Ciuitas Lucensis sita est apud Astures,cui praefuit Beccila. Tertio addi potest: quod ex Roderico Toletano Rodericia elicitur lib. secundo de Rebus Hispaniae cap. quar- Is.: zto, nempe Leouigildium Hispaniae Regem Arriana tabe infectum,& Catholici nominis ac fidei odio furentem Catholicos omnes Episcopos suis sedibus eiecisse, atque ibidem in eorum locum Arrianae perfidiae insanos vindices suffecisse. Verum cum eius facti poenitudo subiisset, moriens filio manda uit ut Episcopos ab exilio reduceret, & suis iterum sedibus ac dignitatibus postliminio instauraret. Ita- que Recaredus & Religionis memor & paterni mandati,Catholicos praesules ad sua gubernacula re uocauit, iussitque omnes Arrianos fidem Catholicam profiteri. Cum ergo plurimi ex Arrianis bpi-

267쪽

Σει De O possessionibus Ecclisiartim, scopis, suae perfidiae renunciassent, ne dignitatis suae

iacturam paterentur, aequum visum est Ecclesiae iulis nomen & gradum Episcoporum relinquere, ac unam & eandem Dioecesim duobus simul praelatis committere. Huic vero coniecturae, quin potius historiae lucem adfert solemnis abiuratio Arianismi, quam ediderunt Episcopi eiusce factionis in Concilio Toletano tertio: in hac enim abiuratione plures

reperiuntur ex iis, qui unam & candem sedem occuparunt, Gardingus Tudensis Episcopus, Froisclus Dertos anar Ciuitatis Episcopus, Beccita Lucensis Episcopus,qui cum Arrium eiusque frenesimi eiuransent, rctento Episcoporum nomine, Concilio Toletano postea lubscripserunt. De Re caredi Fide ae Pietate qua in eodem Concilio ipse Arrianismum

Redericus execratus cst lege Bodericum Santu in Historiae

Hispanicae cap. Viget imo parte secunda.

Quod ad Ouetum, siue ouedum pertinet, quae dicitur ciuitas Episcoporum, leuis est dissicultasNon enim idcirco Episcoporum ciuitas est appellata, quod eius gubernaculis plures olim Episcopi prae

fuerint, seu quod ipsa olim asylum fuerit ac receptaculum Episcoporum Nam cum Asturiarum par- rem Arabes expugnassent, & Episcopos suis eiecissent sedibus, illi miseri atque exules Ouctum sese conferebant & territorium Ouetense inter se partiebantur , cuius partem unusquisque sibi regendam assumebat, hoc autem contigisse refert Rodo. ricus Toletanus circa tempora Adelphon sit Resis.

268쪽

Liber secundis'. 263 De Episcopat om progressu ac mAtatione.

RErum earum quae naturae ambitu continentur imperitia laborantes , & qui animi desiide ignorantia feriantes, solis omnia oculis metiuntur, illi vana rerum specie ac imagine delusi, syderum frontes vultusque mutari autumant, & stellas, quibus cum inconstantia mortalium, nihil est commune, nisi quod testes sunt leuitatis humanae, in mille colores transformari. Ita imaginantur solem modo iracundo rubore sustundi,modo senescenti pallore albescere, modo scintillis purioribus ardere, modo concepto penitus igne instam mari. Et tamen errores fiant oculorum non mutationes syderum : adeo inconstantiae mombo laboramus, ut hanc etiam labem aeternis rebus humana cogitatio inspiret, & quae sua sorte &praerogatiua verti ac immutari nelaiunt, ea nostro vitio fatis ac senectuti summittuntur. Consiimili prope ingenio sunt, qui Ecclesiam, qua nil firmius ac constantius fingi potest, & parem fere est cum auctore suo sortita aeternitatem, rerum humanarum vicibus agi ac volutari existimant, α Imperia ac Respublicas suam in sacra ac mysteria

leuitatem transfundere.

Ideoque propagines Episcopatuum, praerogatu. Κ R iii

269쪽

uas sedium, ordinem & honorem Cathedrarum: non in alium fontem quam in urbium maiestatem& amplitudinem rcferunt, quasi vero Deus non alia quam hominum luce splendeat, & quam Pontificum suorum infulis maiestatem Christus impressit, eam a saeculi quam fastidiuit opulentia & vanissimo ambitu coactus sit mendicare.. Ne vero dissimulare quidquam hac in parte videamur, exponamus quae sit Politicorum x alioru, qui his aduersantur opinio, circa incrementa,progressus, dignitates ac conexiones sedium & Cathedrarum maxime circa Metropoles, Primatias & Episcopatus,nam cςteros gradus libens praetermitto: ut ex rationum utriusque partis inspectione deccmnat lector quid sibi hac in contentione credendum.

Qui ergo Ecclesiam imperiorum fatis seruire dicunt, illi sedium omnium & Cathedrarum dignitatem e ciuitatum luce, de magistratuum in illis residentium honore metiuntur. Nam Patriarchatus ideo Antiochii; constitutus quod illic sedem haberet pnefectus Prctono Orientis. Idco Carthago in Africet metropolim euccta quod sedes esset praefecti Praetorio Africae. Ideo Alexandriae Patriarcha collocatus, quod ibi praefectus AEgypti seu Augustalis moraretur. Olim inquiunt Firmium caput erat

Ecclesiarum Illyrici,at postquam praefectus Praetorio Illyrici inde sedem mouit & Thessalonicam

profectus est,in eam quoque ciuitatem maiestas Ecclesiae pristina sede abdicata commeauit. Ita Iusti

270쪽

Liber fecundus. 2 636tinis temporibus eiusdem locis deuastalis Ana ivi

praefeELu Praetorio de Timitana ciuitate in Thessan nicam profugus venerat, tum ipsam praefecturam G Sacerdotalis honor sicutus est, Et Thessalonicensis Episcopus, non flua auctoritate, sed pub umbra praefectura me.

ruit aliquam praerogatiuam.

Addunt praeterea Arelatensem urbem, quam ideo sortitam volunt Primatum Galliarum , quod in ea resideret praefectus Praetorio Galliaru . His accedit exemplum honorue sedis Constantinopolita nae; quae non alio titulo eam, in qua tot saeculis floruit maiestatem adepta est,quam quod Imperatoris

throno fulgeret, & ex ea nutus ac oracula Principuin taeteras Orientis partes funderentur. Attam e notandum Arelatensii Episcopo Narbonense & Viennense Prouincias ablatas fuisse , & suos Metropolitas, succedentibus iaculis habuisse,ut Ecclesiarii regimen , ad natiuam ciuilis administrationis legem krmaretur, & desineret Arelas esse caput Ecclesia rum postquam desiit esse caput ciuitatum.

Et certe omnino ex arbitrio & voluntate Principum sarcularium pendere sedium gradus ac dignitates la olim videtur Decretum. Nam eu Basilai Madytorumque ciuitates suis essent Episcopis orbatae, velletque Metropolita Heracleentis A adytorum Episcopum consecrare, quia Madytorum ouitas erat intra Metropolim Heracleensem , & unus ex eius Episcopalibus, similiterque Metropolita Ancyranus confectationem sibi vendicaret Basileen sis: niterentur amplius Canone duodecimo Con-

SEARCH

MENU NAVIGATION