Astronomiae physicae & geometricae elementa. Auctore Davide Gregorio m.d. ..

발행: 1702년

분량: 513페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

111쪽

carum tempora periodica sint in duplicata ratione distantiarum a centro, Planetae etiam circa Solem delati & in fluida Vorticis materia, cui innatant, relative quiescentes eadem lege revolventur. Cum ergo Tellus sex. gr.) periodum suam absolvat uno anno, Saturni, cujus distantia a Sole noncupla sesquialtera est distantiae Terrae, periodus esset nonaginta annorum, cum tamen vix sit go annorum ;1imiliter periodus Iovis esset 2 annorum, quae tamen ad in non astendit:& omnes superiores periodos haberent veris majores; inferiores autem veris minores. Si Vorticum patroni respondeant, Vortices non

esse unisermiter fluidos, sui in praecedente supponebatur in sed partes

Vorticem constituentes in recessit a centro esse crassiores, ut Cartessum gr. 82. Part. III. ponit; tum sper Corol. I. Prop. priec. Planetara Sole remotiores erunt adhuc segniores, cum tamen hactenus sex

hoc systemateὶ nimis sint segnes; patetque ex hac Vorticum constitutione Cartesima, longius ab observatis recedi quam si Vortices essent ex fluido unissimi compositi. Igitur cum demonstratum sit partes Vorticis lege longe alia revolvi quam quae in Planetis observatur; nempe tempora partium Vorticis periodica esse ut quadrata distantiarum a centro, si materia Vorticis fuerit homogenea; vel etiam ut altiores quaedam dignitates distantiarum, si materia Vorticis sit in majori distantia crassior; cum interim sper Prop. XXII.) in Planctis Quadrata temporum periodicorum snt ut Cubi distantiarum: hoc est, Ranetarum tempora periodica ut distantiarum dignitates quarum exponentes sunt , quae multo humiliores sunt quam illae quae exponuntur per et, vel numerum hinario majorem;)palam est Planetas ab hujusmodi Vorticibus corporeis non deserri. . Si Vortex in infinitum extenderetur, patet sex Prop. praec. fluidi partem quamlibet perfectum circulum describere debere, & ex Corol. 2.) aberrationem a via circulari procedere a vase rigido, suci quod hujus instar est,) in quo Vorticis materia continetur. Unde clare sequitur, quo major est Vortex respectu semitae ab ejus parte fluida svel a Ρlaneta simul delato) descriptae, tanto magis Planetae semitam ad circulum persectum accedere debere; hoc est,

Planetae Soli propioris minorem futuram excentricitatem quam remotioris; cum tamen Observationes Astronomicae testentur Mercurii orbitam esse multo magis excentricain quam Saturni. Rursus, quia per Corol. 2. Prop. praec.) Vorticis particulae simulque delati Hanetae movebuntur in lineis fere conformibus figurae vasis, in quo fluidum continetur, Planetarum omnium Aphelia e Sole spectata . erunt versus easdem Fixas posita; cum tamen Planetarum Aphelia

a la mutuo longe distent, ut Iovis & Terrae, circuli quadrante; Martis & Terrae, circuli triente; Martis & Veneris sint sere opposita. Ρorro, materia Vorticis smore fluminis) intra cancellos angustos coarctata sper leges mechanicasin velocius moveri debet, quam dum in latiore alveo libere decurrit; idque in ratione invetia latitudinum alveorum, aut quae harum instar sunt: Sed in principio ην, distantia inter orbes Martis & Veneris est ad eorundem distantiam in Disiti geo by Gooste

112쪽

in puncto opposito, nempo in principio μὶ sere ut 3 ad 2; adeoque

vorticis fluidum intermedium, Tellurem deferens, velocius fereturio xadem ratione tu principio κ quam in principio π; utpote intra angustiores limatus contentum; snam fluidi Martem & Venerem deserentis sentatae eancellorum vel alunt vices gerunt;) hoc est, Tellus e Sole vise in principio κ dimidio velocius seretur quam cum eadem e Sole in principio ην conspicitur, vel Sol e Tellure visus in principio is dimidio velocius inter Fixas moveri videbitur quam in principio κ: Contrarium tamen accidit, ex observatione omnium omnino

Astronomorum: & Sol in principio ini e Tellure visus motu diurno conficere videtur tantum minuta prima 18 cum in principio κ intcgrum gradum pari tempore confecisse videatur. s. Corpus a Vortice abreptum, & ejusdem densitatis cum partihus Vorticis inter quas versetur, in orbein rediens, si alias non impediatur, circuliun describit; cuius plano perpendicularis est axis sphaerae contralis, qua fluidum in Vorticem circumagitur: & si corporis semita ad hoc planum inclinata sit, paulatim minuetur ista inclinatio, tandemque coincident. Etenim ex demonstratione Prop praec. patet, quamlibet particulam fluidi Vorticem componentis huiusmodi circulum deseribere; quare & Haneta, qui non nisi ab hisce particulis defertur, inter eas relative quiescens talem etiam describet, & si per vim aliquam exterius ingruentem hinc deflectat, paul tim minuetur inclinatio ab occursu particularum fluidi praedictos circulos describentium, & huiusnodi circuliun describet ipse, sic tandem in Vorticis fluido relative quiescens & simul cum

ipso delatus. Verum ne vel unicus reperitur Planeta, ad cujus orbitae planum Axis Solis normalis est; neque per bis mille anno quibus observationes instituuntur , inclinatio orbitae alicuius Planetae ad istud planum diminuta deprchenditur; neque ullae ab hisce Philosophis Planetis assigpantur fibrae latitudinis, quibus inclinatio

haec e dem conterVeturi Apologia autem, quam Pro Planetarum excentricitate varia, varia etiam orbitarum ad se invicem Inclinatione, varioque apheliorum situ illiit Cartemo paragr. 34 Pari. Terra. Princip. nempe haec : Sed tit in omnibus atiis rebuae natur tibus contingere videmus, Ma tantum praeterpropter talia esse, ac ratam lahentibus secutu continuo mutariu plane ostendit illum in calculo Astronomico prorsus peregrinum. Quamvis enim Causas Physicas in Syderum motibus locum obtinere non sit negandum, inaequalitates tamen casuales penitusque irregulares quales Carte ου innuere videtur) in illis admittendas nullus his assuetus censebit; quin potius cum acutissimo & ad speculationes Astronomicas optime comparato Per. Hor. cio, adversem ut ipse alti sententiam tutari percupiente, dicet, Mirari nos meruo fundi.

tores aliquos aut Alopeiarm . qui ex halistis δα--- fuisincredibiti penitus colhmationis certisudine tela projiciunt. Sin autem momentaneis litas, quae per crassum O inqueraum aera modemtur, tantam inesse cenitudinem vi eamus, annori longe majorem

113쪽

expectabimus in erepstibus Ussis perpetuis in placiae o ae puri

mo aethere aeterna lege remolatis λ Πι6. Cum globuli fluidum Vorticis Solaris componentes fini prope Solem minores, & proinde illorum massa, in dato spatio contenta illudque replens, minus densa quam in majore a Sole distanatia; sequitur & Ranetas, qui ejusdem sunt densitatis cum Vonticis particulis, quibus innatant, quo propiores sunt Soli minus elle solidos; quod & agnoscit Cariesus paragr. 3ψ . Patri. Tert. Princi Cujus tamen contrarium inserius, proprio loco, ostendemus: nempe Planetam quemvis, quo Soli vicinior est, eo & solidiorem sive denosiorem esse ; hoc est, plus materiae sub aequali magnitudine continere. Quod & melius congruit rationi S archetypicis, concinnitati geometricae, & causis finalibus : ex quibus palam est collocasse Deum Ρlanetas in diversis distantiis a Sole, ut quilibet pro gradu densitatis calore Solis majore vel minore fruatur; & proinde densiorem Planetam esse Soli etiam propiorem, cum materia omnis densior ad operationes naturales obeundas majorem calorem requirat. Et quamvis non sit ea densitatis ratio in Planetis, quam posuit Hemerus; nempe reciproca radicum distantiarum Sole; sed rec, proca distantiarum a Sole ductarum in radices diametrorum apparentium : tamen hic subi maxime erravit) generale illud consecutus est Replerus per rationes archetypicas, quod Planetae densiores essent Soli viciniores; cum interim tempore posterior Cartesim, ex neglectu taut potius contemptu rationum archetypicarum & causarum finalium, opiniones severit causis istis finalibus & verae Physicae sive mechanicae squae plerumque ad idem deducunt sane contrarias; & inter alias hanc, quod Planetarum Soli viciniorum

liditas sit minor quam remotiorum. . Dcho olim ex Cometarum motu demonstravit Planetas insolidis orbibus non moveri; quia nimirum Cometae orbes Planet, rios trajiciunL Iidem Cometae nunc Ρlanetas k Vorticibus corporeis non deserri aeque evidenter ostendunt; quoniam Cometae plerumque vias valde obliquas, quandoque Zodiaci planum ad angulos rinctos secantes, & nonnunquam cursui Planetarum directe contrarias

sequuntur, motusque hosce liberrimos quidem diutissime conservant, universiali huic legi obnoxii, quod radio ad Solem ducto areas describant temporibus proportionales; quod prorsus impossibile esset, si integra Vorticis materia circa Solem ageretur vi sussicienti ad imgentia Planetarum corpora devehenda. Neque Cartesumjuvat, quod Cometas ultra Saturnum relegat contra observationum fidem, quas T cho & Astronomi non detorserunt, ut hypothesibus propriis inservirent, quod innuere vult Carteses;) cum Vorticis Solaris materia ultra Saturnum secundum ipsum) momentum majus habeat ad illos secum rapiendos, quam prope Venerem & Mercurium; cum

quod globuli Vorticem constituentes majores sint illic quam hie;

tum praecipue quod multo celerius moveantur, quippe circuitum immense majorem rutra paucas hebdomadas absolventes; ut habet Car- 1 tesus

114쪽

resus paragr. 6h. Fart. Tert. Princφ. Ex hisce ergo omnibus &singulis constat hanc Vorticum hypothesin cum phaenomenis Astronomicis omnino pugnare, & non tam ad explicandos quam pertu bandos motus Coelestes conducere.

CAuseas Motuum Coelestium a celeberrimo D. Leibnitio adductas recensere o explicare.

In quaerendis motuum Coelestium causis adeo pronum est eas ab ambiente fluido aethere petere, ut Ρhilosophi Planetas considerarint circa Solem delatos similiter atque paleae vel festucae innatantes aquae deseruntur ab aqua, in vorticem acta a baculo, in medio v sis quiescentis circa axem suum rotato. Sententia haec vetustissima

neglecta diu jacuit: sed superiore ciculo I magnis Viris est resuscitata; quippe ante Canesium, de quo supra, in Tomcellio &ipsi Galilaeo probata; propter rationes proculdubio sub initio HopLXXI. summatim expositas. Gm vehementer autem placuit haec sententia, ut acutissimus

Philosophus D Dinitius fetiam post edita Minoni Princip. Mara. Philos L) illi nomen suum dederit; qui nihiI aliud super ejudicat, quam ut ostendatur quomodo causae motuum Corientium a moti bus aetheris serae PMronomice loquendoὶ ab orbibus deferentibus quidem, sed fluidis oriantur. Τam celebre inter Geometras nomen meretur certe, ut ejus rimamen de motuum Caelestium Causis squod cum orbe literato communicavit in Actis Erudit. L striis editis Mense Februario Anni MDcLxxvx.) exactissime confideretur. D Lemnitius enim si quis alius) Vortices motibus Coelestibus accommodare valet,& Legum Caelemum a Aeplero intentarum rationes reddere. Praesem

tim cum aliqua in eo genere illi lux affulserit, O inquiritio commode admodum O naturaliter fluccessisse ipsi perspicacissimo videatur, ut

inde in eam ris erectus Pem, veris motuum G is a se a rapim quatum esse. Hujus igitur Philosephi modum magna haec opera explicandi paucis & suis sere verbis trademus. Himo, pro certo assumit Leonitius omnia corpora, quae in fluido lineam curvam describunt, ipsesque adeo Planetas,in ab ipsius fluidi

motu agi. Omnia enim curvam destribentia ab ea recedere conantur Per rectam tangentem, sex natura motus in oportet igitur esse quod coerceat. Nihil autem contiguum est nisi fluidum, sex hypothesi, & nullus conatus coercetur nisi a contiguo & moto, sex natura corporis;ὶ fluidum ergo ipsum in motu esse necesse est. Cum ex observatione exactissima constet Planetam quemlibet primarium orbitam circa Solem destribere, ea lege motos, ut radiis a Sole ad Planetam ductis areae semper absti dantur temporibus proportionales; consentaneum est AEtherem seu orbem fluidum cu Iu1que Planetae circulatione circa Solem moveri, quae dictae motus legi congruat. Hoc vero demum fiet, si orbium innumerorum cim N x cularium Disitirco by Corale

115쪽

cularium concentricorum exiguae crassitudinis, in quos orbis Planetae fluidus cogitatione dividitur, quilibet suam habeat propriam circulationem, tanto velociorem proportione quanto quisque est Soli propior; hoc est, si velocitates circulanda, quae sunt in partibus flui di, sint radiis seu distantiis a Sole reciproce proportionales. Unde fit, quod, sive Planeta magis sive minus a Sole distet. sectores aequalibus temporibus a radio vectore descripti aequales sint. Nam dicti sectores sunt in ratione composita ex directa ratione radiorum seu distantiarum a Sole, & reciproca arcuum sive circulationum: idemque ex hujus circulationis natura) in ratione aequalitatis. Circu lationem supra destriplain ubi velocitates circulandi sunt distantiis a centro reciproce proportionaleS Vocat Harmonicam, quia positis distantiis a centro crescentibus aequabiliter seu Arithmetice, circulationes decrescunt in Harmonica progressione ; quippe quantitatibus in progressione Arithmetica positis reciproce proportionaloe, quam esse Harmonice proportionalium proprietatem vulgo notum est. Ponit itaque Vir celeberrimus Planetam moveri motu duplici seu composito ex circulatione Harmonica orbis sui fluidi deserentis,& motu paracentrico accessiis ad Solem & recessus ab eodem. Facit autem circulatio aetheris, ut Planeta circuletur harmonice, non velut motu proprio, sed quasi tranquilla natatione in fluido deseronte, cujus motum sequitur. Unde nec impetum circulandi velociorem retinet, quem habuerat in orbe inseriore seu propiore,

sed eum elanguescentem, dum superiores smajori velocitati quam suae resistentes in trajicit, continuo deponit, & sese orbi ad quem a cedit insensibiliter accommodat; & vicissim dum a superioribus ad

inseriores tendit, impetum eorum accipit. Itaque non tantum in arcubus circuli, sed & in curva alia quacunque describenda, circulatio harmonica locum habet Nam area temporis elemento destripta, a radiis e Sole ad Planetam in alia quavis curva motum ductis abscissa, comparabiliter non dissert a sectore circuli, cujus idem est angulus ad centrum, & radius praecedentium alteruter. Alter motus cum priore motum Planetae integrum componens nempe paracentricus) duplici ex causa ortum ducit: nempe ex im-

pre one excis is circulationis O attractione Solari aut quod huius instar est) inter se eompositis. Cum enim omne mobile a

linea Curva, quam destribit, recedere conetur per tangentem; per hunc motum solum, Planeta a Vortice harmonice circulato delatus a Sole recedet. Et ejus conatus centrifugi ab Autore ostendunture de in ratione radiorum reciproca triplicata. Altera motus Planetae 1aracentrici pars componens est attractio Solaris, sive, quae huius eices gerit, Planetae Gravitas: & licer hanc vim Attractionem v

cet, eam ab impulsu fluidi ambientis derivari sicut & ipsas actiones magneticasi nullus dubitati

Porro quoniam ex Observatione constat quemlibet Planetam primarium orbitam deseribere Ellipticam, in cujus altero socorum est Sol, ita ut radiis e Sole ad Planetam ductis areae semper abscindantur

116쪽

temporibus proportionales; nulla autem est in Vortice circulatio nis Lex, quae ultimam conditionem adimpleat, praeter harmonicam. Reliquum cst ut quaeratur Gravitatis lex, quae, juncta cum conatu centri iugo mobilis harmonice circulantis, motum faciat paracentricum, qui una cum circulatione harmonica mobile in periametro Ellipsis movere facit, quam cpost praemissium Lemma rationem circulationis in coni Sectione ad velocitatem paracentricam

stendensὶ definit, Theorema sequens demonstrando: ς mobile, quod gramitatem habet, feratur in Mipsi saut alia Sectione coni) circu latione harmonica, fitque in foco Eui eos centrum tam attractio. nis quam circulationis ; erunt attractiones seu gravitatis sol ita

tiones ut quadrara circulationum directe, seu ut quadrata radiorum δε me dinantiarum a Deo reciproce. Invenit igitur inesse Plane tis Gravitatem ad Solis centrum tendentem, cujus ea est Lex, ut sit quadrato distantiae a foco reciproce proportionaliS. Hanc porro legem antea notam fuisse D. N tono ultra agnoscit; quippe cujus Princip. Philos antea edita fuerant, & in hisce Actis relata. Post subnexa Corollaria quaedam ex primario suo Theoremate pulchre consequentia, finem Tentamini huic Physico Astronomico imponit, duo agnoscens in hoc argumento potissimum praestanda ipsi superesse: Unum, ut explicet quis motus aetheris Planetas graves faciat, seu versus Solem pellat, & quidem in reciproca duplicata ratione distantiarum, sive sui ipse loquitur) in duplicata ratione

viciniarum. Deinde, quae fit causa comparationis motuum inter diversos Planetas Systematis ejusdem, ita ut tempora periodica sint in sesquiplicata ratione mediarum distantiarum. Cumque secundum Autorem J horum utrumque pendere necesse fit a contiguis corporibus, quae omnia AEtheris nomine indigitat, duo haec eo collimant, ut distinctius explicetur motus Vorticis, seu AEtheris Systema unumquodque constituentis. Sed cum haec altius repetenda sint, &propterea brevitati sthedi asinatis includi non possint, quid illi consentaneum visum si, rectius separatim exponendum ait.

nitio in Tentamine assignatis, minus Pire casunt indicare. Contra modo descriptum celeberrimi Lei itis Tentamen de Cum sis Motuum Cretaessium 1aciunt quaedam ex superius adductis rationibus contra Vortices corporeos Planetas deserentes: nempe quod Cometarum quorundam viae sint ad Zodiacum valde obliquae, quandoque hujus planum ad angulos rectos secent, immo nonnunquam cursui Planetarum directe contrariae. Cumque Cometae i dum a nobis observantur) areas circa Solem describant temporibus proportionales, pari jure Vorticem harmonice circulantem ponore oporteret, cuivis Cometae aeque ac Planetae circumvehendo necessa, rium; hoc est, Vorticem Vortici contrarium.

117쪽

Considerando quidem unicum manetam circa Solem vel aliud quodvis centrum) rotatum, si hic per Vorticem deserendus sit, nullo proprio motu agitatus, sed quasi tranquilla natatione in fluido deis rente, cujus motum sequitur, squod Autor supponit; oportet Vorticem harmonice circulari, ut areae per radios a Planeta ad Solem duactos abscissae sint proportionales temporibus. Alia nulla Vorticis constitutio rationem inter areas efiiciet eandem quam inter tempora. Unde si Autoris Vortex Planetarum motibus non satisfaciat, certe alius nullus obtinebit. Atque hoc semel polito, reliqua, quae per Geometriam inde deducit Autor, optime procedunt. ut illi lo-lent. Quibus ego addo, hujusnodi Vorticem scuius nempe fluidum in plano per centrum, cui axis est normalis, harmonice circuletur; mechanice producendum, si sphaera solida in fluido uni mi & infinito, circa axem positione datum. uni sermi cum motu revolvatur,& ab hujus impulsu selo agatur fluidum in orbem. & hujus pars unaquaeque perseveret uni irmiter in motu suo. Atque hoc tertium Autori restabat circa motum Vorticis Solaris, seu IEtheris, eXplicandum; nempe quomodo in circulationem harmonicam impelli &incitari possit. Nam, quoniam universaliter Tempora percurrendi sunt ut spatia percursia directe, & velocitates inverse;& in motu ci culari spatia una revolutione percursa sunt ut radii, & in circulatione harmonica velocitates sive circulationes reciproce ut radii; patet tempora periodica partium Vorticis harmonice circulantis esse in duplicata ratione radiorum: Atqui hanc eandem esse proprietatem circulationis in plano per centrum, cui axis est normalis in Vortice, per sphaeram centralem ad motum incitato, demonstravimus Prop.

Uerum, si duorum aut plurium Planetarum motus inter se comparentur, apparebit materiam fluidam Vorticis Solaris non moveri circulatione harmonica. Nam hactenus demonstravimus tempora periodica partium fluidi harmonice circulantium c& consequenter etiam corporum, quae tranquilla natatione in fluido deferuntur in esse in duplicata ratione radiorum. Verum tempora periodica Planetarum non sunt in duplicata, sed tantum in sesquiplicata ratione distantiarum a centro : Et igitur Planetae diversi non moventur circulatione harmonica.

Dicet proculdubio Autor se non ponere totum fluidum Vorticis Solaris moveri circulatione harmonica continua, & nulli bi interrupta, a Mercurio usque ad Saturnum inclusive; sed fluidum deis rens Mercurium moveri circulatione harmonica a perihelio usque ad aphelium; deinde interrupta hac harmonia rursus circulari harmonice a Veneris perihelio usque ad ejus aphelium, sed non continuata harmonia cum priore circulatione prope Mercurium; hoc est, ita ut circulatio fluidi deserentis Venerem sit ad circulationem fluidi deserentis Mercurium ut distantia Mercurii a Sole ad distantiam Veneris ab eodem; atque rursus interrupta priore harmoniai fluidum Terram deserens moveri harmonice quidem a Terrae perihelio

118쪽

Lib. I. & GEOMETRICAE ELEMENTA. Ioῖ

perihelio ad aphelium, si solitaria spectetur haec harmonia, & non

comparetur cum harmonia fluidi ad Venerem vel Mercurium ; atque ita in reliquis deinceps Planetis: hoc est, per crassitiem cinusvis orbis harmoniam obtinere particularum a caeteris separatam & di

junctam; similiterque in Jovis & Saturni sttellitibus ascendendo

Jovis & Saturni centuri Fatendum tamen est Autorem circulationem suam harmonicam etiam ad diversos Planetas extendere videri paragr. 3 . ubi ait: in distantia dupla totum quarta pars anguti . Sole ectati eodem temporis clemento absolucrur, in tripla taritim nona . Nam certe hi numeri in eodem Planeta locum non habent. Quod 1i quod maxime oporteret .de interrupta harmonia partium fluidi circulantium expresse loquatur, aegre Philosophis persuadebit rem ita se habere; quod nempe per crassitiem orbis Mercurii a perihelio ad aphesium circulatio sit harmonica,

sive fluidi velocitates ut distantiae a centro reciproce: comparando vero circulationem hanc cum circulatione aetheris ad alterum quemvis Ρlanetam, illa sit ad hanc in reciproca subduplicata ratione radiorum : Nam independenter ab omni causa physica demonstravimus Prop. XXVII. &xxum.) manetarum celeritates esse reciproce in subduplicata ratione distantiarum a Sole. Monstrosus certe futurus est Solis Uortex, & hi fluidi orbes deserentes deserentibus solidis absura diores, si per crassitiem cujusvis E sex deserentibus orbibus harmonica circulatio locum habeat, & harmonia interim haec quinquies inte rumpatur ; nempe ad interstitia deserentium. Et contra hanc in terruptionem facit, quod Cometa per radiacum in consequentia delatus, & intcrstitia haec orbium Planetas delarentium trajiciens ita moveatur , ac si deferretur ab aethere harmonice circulante; id est, ita ut area: a radio vectore deservitae sint temporibus proportionalas. Advertatur porro quam difformiter dictimis esset Solaris Vorxex, in quo Orbis Saturni crassities, ubi circulatio aetheris harmonica obtinet, major est quam distantia Mercurii a Venere, vel

Veneris a Terra, vel etiam Terrae a Marte, in quorum singulis interrumpitur harmonia; & ubi, deposita ratione radiorum reciproca quam in harmonia servant, circulationes in horum binis quibusvis inter se comparatis sunt in subduplicata rati e radiorum reciproca, mox resumpturae priorem harmoniam. Videtur ipsum cele-herrimum Autorem hanc Vorticis harmonice circulantis lahem detexiste, cum im superesse agnoscati ut explicet quaesis causa com paratiouis motuum inter diversos Planetas distematis ejusdem, ita ut rempora periodica mi in Iesiquiplista ratioue mediarum aestiuriarum : Imid enim'non esse circulationis harmonicae et tuminis peri exi . Mitum sertalle videbitur celeberrimum D. Lethnis urar, qui ex causis sprimo obtutu)'tam dive is a prius stabilitis Planetarum moetus deduxit,'in eandem tamen incidi fle legem Gravitatis qua quisque in Orbita Elliptica retinetur. Illius coincidentiae haec est ratio. Licet Lei itius ad Planetam circumducendum adhibeat materiam Vorticis

119쪽

Vorticis harmonice circulantem ', quia tamen in Planeta sic circumducto, & curvam quamvis describente, agnostit conatum excussis, rium, quo fieret ut Ρlaneta in recta tangente Curvam moveretur nisi coerceretur; idem facit ac si Ρlanetam aequabiliter in Recta moveri statuisset nisi coerceretur: Nam hi duo motus smul istud efficiunt: id est, idem ac si nulla externa Vi agitatus in spatiis liberis feratur. In utroque enim casu lineam Rectam motu aequabili describet: Nam mobile lineam rectam aequabili motu describens ibiam ita percurrit sper Hop. I. Elem. 6.ὶ ut areae per radios ad quodvis datum punctum ductos abscissie sint temporibus proportionales. Cum ergo circulatio harmonica & conatus excussorius simul eadem praestent atque motus aequabilis in recta, fieri non potuit quin invoniret legem Gravitatis eandem cum prius inventa; nempe quae Planetam ab eadem tangente recta, quam eodem modo percurreret, ad eandem Sectionem coni detrudat versus Solem eodem modo

positum.

SECTIO XI.

De aliis Mundi 8stematibus, N Viribus ad icta coim 'servanda necessariis.

Hactenus vetus Systema Mundi Philolaisum explicuimus, ostendendo quaenam Ρhaenomena in illo contingant, quodque haec cum observatis congruant. Fuse etiam actum est de Directione & Lege Virium, quibus Systema Solare in isto statu continetur, quibusque modis istud fieri senserint Ρhilosophi hujus Assertores. Reliquum est ut paucis expediamus, quem ordinem, quemque intum G poribus hujus Systematis tribuerint alii Philosophi, quae dogmata hodie Assertorum suorum S stemata appellantur; & simul indicemus Duectionem& Legem Virium, quibus Systentata ista subsistere

possint. . a o

Dogmatis hujus Assertores statuunt Tellurem loco immotam incentro Sphaerae, in cujus superficie 1 B c D Fixas collocatas volunt: llurem interim super axem suum ab oriente in occidentem motu diurno iotari concedunt. Porro, in hoc Systemate Sol circa Tellurem movetur spatio annuo ad distantiam aequalem illi, ad quam Tellus circa Solem in Systemate Philolaico : & circa Solem, ceu centrum, Planetae quinque Q. Mercurius, Venus, Mari, Iupiter & Saturnus revolvuntur versus eandem plagam, & ad easdem distantias, quas in illo. 'aeterea, circa Terram Luna, & circa Jovem &Saturnum sui revolvuntur Satellites, iisdem periodis quibus supra est dictum ad Hop. XV.

120쪽

Ηie Ordo & hi Motus magnorum Mundi corporum Astronomis plerisque placent, quibus displicet alterum istud Systema superius

fuse explicatum, quod ab instauratore Copernico Copernicanum vulgo audit, ut Longomontano & aliis. Nam in hoc apparens revolutio diurna Syderum omnium ab ortu in occasum, & motus manetarum Aproprii five secundi, prorsus eadem erunt atque in Systemate Co pernisano, & Tellus interim in Sphaerae Fixarum centro consistens sola revolutione circa proprium axem cietur. Et licet Fixas collocent in superficie sphaerica, cujus centrum est Tellus, istud magis Astronomicum censendum est quam Physicum: Ρoterunt namque Fixae ad diversias distantias, per omne spatium Mundanum quas sparsae, salvo hoc Systemate, collocari; earumque motuS in cons quentia explicabitur tribuendo Telluris Axi motum lantissimum,

qualem Prop. LIIU. explicuimu&

cum conservari posset, explicare. Patet primo iisdem opus esse Viribus, & eadem directione, ad cono servandum Diqitigoo by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION