장음표시 사용
121쪽
servandum Ρlanetas quinque primarios Mercurium, Venerem, Martem, Iovem & Saturnum in orbitis suis circa Solem, & Iovis Saturnique Comites in orbitis suis circa Jovem & Saturnum, atque in Systemate Commicam: Eaedem namque sunt orbitae istorum Primariorum circa Solem & Comitum circa proprios primarios in utroque Systemate. innotescit igitur Lex Vis centripetae, qua in hoc Systemate Planetae secundarii Iovis tendunt ad Iovem, Saleb lites Saturni ad Saturnum. & Primarii Mercurius, Venus, Mars, Iupiter & Saturnus horumque Satellites ad Solem: Est enim Vis illa,
quam Prop. LmH. demonstravimus eandem esse cum Gravitate nostra, quae est quadrato distantiae reciproce proportionalis. Patet porro, posito hoc Systemate, Lunam in orbita sua retineri per Gravitatem versus Tellurem eadem Lege propagatam: Nam Prop. xLv1. ubi istud demonstratur, perinde obtinet, sive Tellus in eodem loco immota maneat, sive motu annuo circa Solem seratur. At cum disterentia inter Systema Copernicanum & Semia choricinnsit, quod in hoc Sol scum suis quasi comitibus Planetis quinque primariis horumque secundariis) circa Terram feratur in orbita simili & contrario posita ei, in qua Τerra cum suo comite circa Solem sertur in illo; praeter Vim Gravitatis necessariam ad Systema Copernicanum, ut Terra cum suo comite circa Solem stratur, opus erit Ui huic aequali, at cum directione contraria, ut Sol una cum comitibus Ρlanetis circa immotam Gllurem moveatur in Systemate Semitrchoniso: Namque duae hae Vires aequales & contrariae in Tellurem impressae, illam immotam tenent Immo fi motum Τerrae Comitisque Lunae secundum tangentem orbis magni progressi-Vum, contrarius impetus unicus & non repetendus sistat, & postea alia ista Vis jam destripta in universum Systema Solare agat, mutabitur Systema Commisanum in Sem,octonicum.) Igitur ad Se - Ραει-- conservandum opus est & supra explicata Gravitate acceleratrice corporum omnium in omnia, quae in data distantia est ut corpus versus quod fit, & dato corpore versus quod fit, reciproce ut quadratum distantiae; & etiam Gravitate quadam alia, aequali nempe illi qua Tellus versus Solem tenderet, agente aequaliter in Solem, Mercurium, Venerem, Grram, Martem, Jovem & Satumnum, horumque Comites per lineas parallelas rectae jungenti Solem & Τerram, & cum directione a Sole ad Τerram. Nam Vim illam, qua Tellus circa axem suum rotatur, histe non annumero quippe semel tantum imprimendam Terrae scut & reliquis corporibus Mundi magnis circa axes revolutis: neque spropter eandem rationem) Vim illam, qua Planetae in orbitarum suarum tangentibus progrederentur: Nam de Viribus earumque Lege nunc agitur quibus Systema conservari, non quibus produci possit. PRO Diuiti Corali
122쪽
Hoe in nullo dissere a Systemate descripto in Prop. LXMI, praeterquam quod Terra omni motu privata prorsus quiestat; ideoque Stellae omnes, tam Fixae quam Erraticae, non tantum motibus secundis seruntur, sed etiam communi illo sive primo ab ortu in oci casum spatio diei naturalis. Systema hoc magno T Boni placuisse perhibetur; licet alii negent T chonem motum diurnum expresse Syderibus concessisse. Fatendum est tamen illum contra Telluris Diurnum motum aeque ac Annuum disputasse: Unde satis certo concluditur eum motum diurnum ipsi Coelo Syderibusque cunctis tribuisse.
Eaedem Vires, quae requiruntur ad Systema Sem octonicum, requiruntur etiam ad Tychonicum hocce, cum iidem motus Solis &Planetarum in utroque supponantur; sed & illae insuper, quibus Stellae omnes, cum Fixae tum Erraticae, a motibus rectilineis retrahuntur & retinentur in Orbitis suis, quas motu diurno circa Tel-1urem describunt. Vires autem hae, cum eadem sit Periodus in omnibus, sunt sper Corol. I. Prop. XXm.) ut semidiametri circulorum quos describunt. Et ideo, praeter vires Ρrop. LXXX. explicatas, opus erit Vi versus Τerram tendente, quae in recessu a Terra augetur in ratione distantiae auctae; contra quam fit in Gravitate per Universum Systema Solare, & in Virtute omni naturali a centro. vel ad centrum, in lineis rectis undiquaque per regiones in circuitu Propagata, quae sper Prop. XLm.) in recessu 1 centro minuitur in duplicata ratione distantiae auctae. Atque ut facilius aestimetur Vis ista, qua stellae retinentur in Orbitis per motum diurnum descriptis, conferatur haec apud Lunam cum Ut gravitatis, qua sper Prop. x I. Luna retinetur in orbita, quam spatio menstruo circa Tellurem percurrit Et cum circuli a Luna per motum menstruum & diurnum destripti sint aequales, Vires, quibus Luna in iis retinetur, per Corol. 3. Prop. XXVI.) sunt reciproce ut quadrata temporum; hoc est, Vis, qua retinetur Luna, cum in AEquatore motu diurno circa Solem sertur,in ne per rectam tangentem orbitam excuti tur, est ad Uim, qua retinetur in Orbita, quam mense periodico circa Terram percurrit, ut 27 α χ ad I; sive ut ad T. Verum Vis haec versus Terram tendens obtinet in iis tantum stellis, quae in AZquatore sunt positae: Nam Vis, qua Stella quaevis extra hunc Versus dilorum alterum declinans a motu rectilineo retrahitur &in Orbita AEquatori parallela continetur, per Prop. m.) tendit ad Ο Σ circuli
123쪽
circuli istius centrum, non ad Terram extra ejus planum positam; estque sper Corol. I. Prop. xxvI. ut circuli istius semidiameter; hoc est, in data ab Axe distantia aequalis sive eadem, & in data a
Terra ὸistantia ut sinus complementi declinationis. Ad Systema igitur Tychomcum conservandum requiritur, Iri Gravitas ista acceleratrix corporum omnium in omnia, quae data distantia est ut corpus versus quod fit, & dato corpore versus quod fit, est inverse ut quadratum distantiae. χ . Vis quaedam alia accel ratrix, aequalis nempe illi, qua per superiorem Vim Τellus versus Solem tenderet, aequaliter agens in Solem, Mercurium, Venerem, Terram, Martem, Jovem, Saturnum, horumque Comites per litineas parallelas redis jungenti Solem & Terram, & cum directionea Sole ad Τerram. 3'. Vis acceleratrix versus punctum proximum
Axis Mundi tendens, distantiae ab isto puncto proportionalis, ad ublimas usque Fixas porrecta. q. . Vis alia similis ad punctum proximum Axis Eclipticae tondens, & distantiae ab illo proportionalis. Vis haec ca est, qua retinentur Fixae in orbitis, quas motu proprio ab occasu in ortum super Eclipticae Polos describunt; & in locis inter centrum & Fixas intermediis omnino non agit, sed apud Fixas agere incipit; estque sper Corol. 3. Prop. xxVI.) ad Vim confimilem in Axe Mundi in duplicata ratione Diei naturalis ad Periodum Fixarum super polos Eclipticae. Atque hae quatuor sussicerent.
In hoc Systemate Terra in centro immota prorsus consistit. Huic proxima Luna, dein Mercurius, postea Venus, supra Venerem Sol, proxime Mars, tum Iupiter,& Saturnus Jovem ambiens; ut in schemate ab occidente in orientem sub Zodiaco periodos suas absolvunt. Supra Saturnum Fixarum sphaera integra in cujus centro est
lentissime revolvitur. Sed&Fixae & omnes dicti Planetae super polos AEquatoris ab omtu in occasum spatio diei naturalis revolvuntur. Quos supra Fixas ponunt orbes Assertores Ptolemaici Systematis, non numeramus; cum Theometantum inserviant, & Mundum aspestabilem non spectent. Et propter eandem rationem omittimus etiam cujusque Planetae Epicyclos: In orbitis enim hic delineatis deseruntur centra Epicyclorum, in Disiligod by Corale
124쪽
Lib. I. & GEOMETRICAE ELEMENTA. Iosin quorum circumserentiis ipsa Ρlanetarum corpora moventur. In hoc schemate Planetarum orbitas non delineavimus juxta promotionem quam in Coelis stoeant; tum quod hanc non declaraverit
ipse Ptolemaeus, praeterquam in Sole & Luna; quodque licet circuli deserentes centra Epicyclorum distent, ipsi Planetarum Coeli in hoe systemate 1 unt contigui, inseriore quandoque in Apogaeo astendentea Tellure ad distantiam aequalem illi, ad quam proxime superior descendit in Perigaeo: tum quod Mercurii & Veneris sui de Luna
taceamὶ Orbitae ex Ptolemuri Theoriis petitae evanestant sere re. spectu orbitae Saturni, & ideo in eodem schemate vix sint destribendae: Nam in hoc Saturni distantia a Terra centies sexagies major est distantia Mercurii a Terra; at in Commicano Systemate Me curii distantia a Sole vigesies & quater tantum superatur a distantia Saturni ab eodem. Licet ordo Planetarum supra descriptus Philosophorum & Amt nomorum vulgo placuerit, non defuere tamen qui Lunae Solem immodiate superponerent, Soli Mercurium & Mercurio Venerem; quae opinio Platoni vulgo tribuitur: Porph rius vero Soli Venerem immediate superposuit & Veneri Mercurium, tribus reliquis Marte, Jove & Saturno) ut prius manentibus: hac serae ratione ducti, quod Luminaria hina Terris proxima esse conveniens judic rent ; cum illi ad motus magis attendentes medium inter Planetas locum tribuerint Soli, a cujus motu reliquorum Ρlanetarum motus in suis Epicyclis dependere compertum habebant.
confimari poset, explicare. Primo, ad continenda Sydera in orbitis, quas motu diurno circa Tellurem describunt, similibus opus est Viribus atque in Systemate Dchonico ad eundem effectum producendum; nempe quae a quovis Mundi puncto tendant ad proximum punctum Axis, sintque in ratione distantiarum ab illo. Secundo, ad Fixas continendas in orbitis, quas motu proprio ab occasu in ortum describunt. similibus opus est Uiribus atque in supra destripto Tachonico I sc. quae tendant ad punctum proximum Axis Eclipticae, sintque in eadem ratione cum distantiis ab illo Deinde ad Luminaria sSolem & Lunam) continenda in orbitis, quas per motus suos secundos describunt; cum orbitae istae similes sint earum Orbitis in Systemate octonico, similibus etiam opus erit in hoc Systemate Viribus ad illa in distis orbitis retinenda atque in illo; nempe sper Prop.
I.XXX.) gravitate acceleratrice trium Corporum Solis, Terrae &Lunae versus se invicem, squae alia nulla corpora Mundana assiciat, licet sint intermedia,) quae in data distantia sit ut corpus versus quod sit, & versus datum corpus sit reciproce ut quadratum distantiae ab illo; praetereaque gravitate quadam alia aequali illi, qua
125쪽
Tellus versus Solem tenderet, agente aequalirer in Solem, Terram& Lunam per lineas parallelas rectae jungenti Solem & Terram, &cum directione a Sole ad Terram, sed quae alium nullum Planetam assiciat. Nam Vis illa, qua retinetur Sol in orbita annua, non est eadem cum illa, qua retinetur Luna in orbita menstrua, ad Solem usque propagata: Etenim Vis, qua Luna retinetur, eadem est sperriop. x L) cum Gravitate apud nos. Quod si Sol retineretur per eam ipsam cousque propagatam, Cubi distantiarum Solis & Lunae per Prop. XXV.) eandem haberent rationem quam Quadrata Temporum periodicorum eorundem; adeoque, posita Lunae distantia 1 Terra 6o semidiametrorum Τerrae, Sol non ultra δή o Terrae semidiametros distaret; & ejus Ρarallaxis horizontalis ultra 9 scrupula
prima ascenderet, reclamante observatione; & praeterea non daretur locus pro Epicyclis Mercurii & Veneris inter Coelos Lunae &Solis, ubi secundum hoc Systema collocantur. Philo phi quidam hujus Sectae nolunt Solis & Lunae motus sub Zodiaco a motibus diurnis super polos AEquatoris nisi mente distin guere, ita ut cujusque motus fit respia in eadem simplici Linea Spirali, orta ex compositione praedictorum motuum, in quos motus isti Coelestes ab Astronomis propter majorem facilitatem) dividi intelliguntur ; & motus simplicissimus in recta poterit ex duobus vel pluribus motibus componi. Quoniam vero Spiralis ista non est Linea in plano descripta, nequit per Prop. XI.ὶ corpus in illa r tineri per Vim unicam ad immotum punctum tendentem. Vel igitur Viribus diveres supra destriptis opus erit, vel illis aequipollente Vi unica tendente ad punctum interea prorsum & retrorsummotum, & quidem in Linea satis composita.
Porro, ad continendos Planetas reliquos Mercurium, Venerem, Martem, Jovem & Saturnum) in orbitis, quas motu proprio describunt, Vires ad Tellurem tendentes non sinciunt, ut Prop. xHI. est demonstratum;) neque Vires ad Solem tendentes, cum Veneris& Mercurii Orbitae Solem in hoc Systemate non cingant, & pr inde non sint in omnibus partibus versus illum cavae: unde ex Prop. XI. constat pmpositum. Nullumque est in Systemate punctum. nedum Corpus notabile,) quod possit esse centrum, ad quod
tendant Vires quibus Planetae retinentur, ne secundum tangentes rectas exeant; reclamante nimirum supradictarum rationum altera.
Quod si Systema hoc Ptolemaicum ad literam intelligatur; hoc est, s motus a Ptolemino destripti non habeantur pro motibus per mentem tantum separatis, sed talibus qui revera Planetis insunt; tum opus erit Ut in centro Epicycli uniustujusque ε Planetis Saturno, Jove, Marte, Venere & Mercurioin tendente ad centrum deserentis; nempe in imaginario puncto sive ubi corpus nullum consistit) ad imaginarium punctum; & praeterea opus erit Vi in ipse maneta quae tendat ad centrum Epicycli; nempe Vi in Corpore, quae tendat ad imaginarium punctum. Sed & Vires hae, quibus quisque
126쪽
Ρlaneta ejusque Epicycli centrum urgentur, non propagantur ultra suum punctum suumque Planetam, nec alios assiciunt; & peculiari opus est Vi ad continendum unumquodque Epicycli centrum& unumquemque Planctam in propria Orbita, ita ut nulla sit Lex quae omnes respiciat: Gravitas autem ordinaria Satellitum Jovis& Saturni versus centra Jovis & Saturni respectiva illibata inte
Postquam Veneris & Mercurii Phases per Telescopium conspectiesunt, Systema Mundi Ptolemaicum amitosophis rejectum est: inde enim clare evincitur Mercurium & Venerem Orbitis suis Solem cingere; ut in Scholio Hop. 6 est ostensum. Qui igitur pro Terrae immobilitate steterunt, Mercurium & Venerem in Epicyclis circa Solem ceu centrum moveri statuerunt, Mundi Systema Philolaicum in tantum amplexi, & AEgyptionum ritus postliminio reducentes ; quod etiam Vitruito probatur in suo de Architectura Dabro, & Venerabili Maiae in suo de Natura Rerum. Ricciolus in is mageno Solis fatellitio Martem adjungit, ita ut Solis sint Satela lites, qui satellitio proprio non gaudent; circa Tellurem vero ceu
centrum immediatum, praeter Luminaria. soli rotentur Saturnus& Iupiter, qui Comites habent; atque Systema hoc fere T choni
cum suum dicit. Non erit necessarium Vires earumque directionem explicare,
quibus Systema AEOptiacum & alterum illud paulo diversum --
ciolisum conservari possent: Istud enim ex supra dictis facile a paret. Prout enim illa ex supra destriptis Systematibus componum tur, ita Vires ad illa conservanda necessariae partes sunt supra explicatarum Virium respectivarum.
Sectio haec in eum finem subjungitur, ut non tantum Astronomi, qui motuum Coelestium multiplicitatem minime restrini dant, &pro postulato habent Stellam quamvis motu quovis movere,) diversa Systemata pensitantes, quod inamomenis optime congruat amplectantur ; sed ut mysici etiam Systema eligant, quod rationibus rhysicis optime respondeat; nempe vel vetus Philolaiciam sive Co- pernisnum, quod Phaenomenis congruit & conservari potest per selam Gravitatem eodem tenore per Universum propagatam; Vim
nempe acceleratricem corporum omnium in omnia, quae est in data distantia ut corpus versus quod fit. & dato corpore versus quod fit, reciproce ut quadratum distantiae: vel Semit choricum Prop Lxx1x.
descriptum, quod eadem prorsus praestat sphaenomena quod spectat)cum Commicam, sed quod praeter eandem istam Gravitatem, quae requiritur ad Systema Copernicanum, sper Prop. Lxxx.) opus habet Vi quidam alia, cujus magnitudo & directio perpetuo mutantur; est quippe Vis ista aequalis illi, qua Tellus versus Solem tenderet, agitque aequaliter in corpora omnia Systematis Solaris secundum rectas parallelas rectae jungenti Solem & Terram, & cum directione. Sole Diqiii od by Cooste
127쪽
a Sole ad Τerram: vel si Τelluri quietem omnimodam asserere certo sit constitutum) ipsum T chonicum Prop. Lxxo. descriptum, paria faciens quoad Phaenomena, in quo sper Prop. LxxxΠ.) praeter duas praedictis Vires opus est aliis duabus; nempe Vi aequali in singulis punctis axis Mundi, quae augetur pro ratione distantiae auctae, estque apud Lunam ad vim gravitatis in duplicata ratione mensis periodici ad diem naturalem; & Vi alia simili &fimiliter propagata in singulis punctis axis Eclipticae, quae in solas Fixas agat, quaeque apud Fixas sit ad priorem Vim in axe Mundi in duplicata ratione diei naturalis ad annum magnum,sve Periodum Fixarum super polos Eclipticae: vel ipsum H
lemaicum Ρrop. LXXxm. descriptum; atqui hoc Phaenomenis non congruit, ut Prop. LxxxIV. ostensum. Verum si, sepositis Phaenomenis Phasium Veneris & Mercurii, ad ea sola Phaenomena motus attendatur, quae Pioismino innotuere, & illius Systema pro vero habeatur; sper Prop. Lxxxiv. praeter duo genera Virium attra-ctricium, per axem Mundi axemque Eclipticae aequaliter disperasarum, opus erit Gravitate acceleratrice Solis. Terrae & Lunae versus se invicem, Planetas reliquos haud assiciente, quae in data distantia est ut Corpus versus quod fit, & versus datum corpus reciproce ut quadratum distantiae ab illo; & praeterea Gravitate quadam alia aequali illi, qua Tellus versus Solem tenderet) agente aequaliter in Solem, Terram & Lunam per lineas parallelas recta jungenti Solem & Terram, & cum directione a Sole ad Terram. opus praeterea est Vi particulari in centro Epicycli cujusque e manetis Saturno, Iove, Marte, Venere & Mercurio, quae tendat ad centrum Deserentis sui; & Vi particulari in ipse Planeta tendente ad centrum proprii Epicycli, salva interim. gravitate ordinaria Satellitum Jovis & Saturni. Si vero vel ME Iiacum vel Riccioli marrideat, quod quidem maenomenis respondere poterit,) opus erit praeter Vires in axibus Mundi & Eclipticae residentes) Gravitato mutua Solis, Mercurii, Veneris, Terrae cum Luna, in Martis,) ut in Commicam & T chonico, sed quae ad Jovem & Saturnum non pertingat; & praeterea Vi aequali illi, qua Τellus versus Solem tenaderet, agente aequaliter in Solem, Mercurium, Venerem, Terram cum Luna s& Martem) per lincas parallelas rectae jungenti Solem& Τerram, & cum directione a Sole ad Terram; praetereaque Uiparticulari in contro Epicycli utriusque Planetae Iovis & Saturni, quae tendat ad centrum sui Deferentis. & Vi particulari in ipse Iove& Saturno tendente ad centrum proprii Epicycli.
128쪽
IN Libro praecedente jacta sunt iundamenta Astronomiae Verae& Physicae; id est, Stellarum motus, prout in ipsa rerum natura revera fiunt, generatim sunt explicati: Verum & apparentiarum habenda est ratio; hoc est, Astronomiae ad illas aptatae Elementa condenda sunt. Sicut enim cuivis Philosopho phaenomenon Coelest, um rationes expendenti extra dubium est positum Terram inter Planetas referri, ita cuivis visu praedito constat Tellurem in Mundi medio immotam apparere, Coelumque & omnia inibi contenta circa hanc ad sensum moveri. Hujus phaenomeni non tantum ratio est reddenda, squod in Libro praecedente hactenus est factum,) sed etiam modi explicandi, quos ad Stellarum loca h Τellure visa definienda adhibuerunt Astronomi, qui vel rem ita se habere cum vulgo statuunt, vel qui Systema hoc apparentiarum retinendum censent, utut rem prorsus aliter se habere certo stiant; & ex hoc Systemate cum vulgo plerumque loquendum, & visui aliisque sensibus iam per & ubique a ratione & veriore mysica vim non esse inferendam. Huic igitur fini destinatus est Liber hic Secundus; Vocibus nempe in Astronomia usitatis explicandis; & Sphaerarum, Globorum & reliquarum Machinarum, quibus Motum praecipue Diurnum imitantur artifices & ob oculos ponunt, descriptioni & usui tradendis, & gmneratim illis omnibus e Physico Systemate eruendis, & secundum apparens Systema tractandis & Calcula subducendis, quae Doctrinae Sphaericie nomine ab Astronomis indigitantur: Et quamvis Doctrina haec Sphaerica a striptoribus omnibus prius tradatur; ordinem tamen invertere non sumus veriti, tam quod huc methodo melius cavetur, ne, qui Astronomiam juniores distunt, Systemati Τerra immotae primo assuefacti illud pro vero & indubio habeant, cui etiam a Sensibus proniores sunt; quam quod Sphaerica haec ex K pleri sententia multis resin ex Theori quae est Docti ina de motussanetarum proprio, Lib. praec. adumbrata) per anticipationem strititis indiget, ilia vero per seipsam tradi ct comprehendi potest,
nulgo indigens ad inimis motus diurni sem primi, aut hunc rem His Doctrinae Sphaericae.
129쪽
De Genesi cisculorum Sphaerae, , Vocibus in Apro
isem Secundario m Eclipticae, horumque o icia exponere, O Hores in Astronomia Patas hinc pendentes explicare. Observator in I ellure constitutus, visu suo squatenus non impeditur) undique aequaliter prolato, Mundum per superficiem sphaericam sibi hoc est, Telluri) concentricam definit, & remota omnia, quorum distantia est incognita, utut revera inaequaliter admodum dis-sta, quasi in eadem dicta concava superficie collocari Iudicat, ve- Iut Fixas, Solem, ipsemque Lunam; ut Prop. XXXII. Lib. I. Ostensum est. Sphaera haec Telluri concentrica illique circundata, visu definita, & Fixis micantibus interstincta, spatii ab luti vices gerens,
immota prorsus spectatur dum abstrahi inus a motu diurno, quo universa haec sphaera vel potius totum Coelum ab oriente in occidentem spatio 24 horarum revolvitur. Cum autem, per motum Telluris annuum circa Solem, Sol e Tellure spectatus videatur ad stellas magis orientales quotidie progredi, sut Ρrop. H. Lib. I. Ostensum,
Sol in sphaera immobili sive spatio Mundano moveri videbitur; cujus semita inter Fixas notata Ecliptica dicitur, quod Luminarium Eclipses non nisi in illa contingant; ut supra est ostensum. Stabilita semel Ecliptica hac, manimum est quod sicut Planetarum orbitae circa Solem non sunt in uno plano omnes, sed illorum quivis e Sole spestatus nunc in hanc nunc in illam Viae Telluris inter Fixas notatae partem excurrit; sic Planetae iidem h Tellure spectati nunc in hanc nunc in illam Eclipticae partem excurrunt, &varie etiam in iisdem orbitarum suarum punctis excurrere videntur, pro vario Τelluris situ, ut 'op. v. & ΗΠ. Lib. I. ostensum;) sed maximus illorum excursus intra decem gradus continetur: Astrinnomi igitur tractum istuan Coeli stellati, quem Sol, Luna & Ρlanetae motibus suis insignire videntur, quique Zona est χο gradus lata, decem nempe ad utrumque Eclipticae latus,) uno nomine Zmdiacum dixere ab imaginibus animalium, quas Fixae in isto tractu reserre vise sunt. Harum duodecim constituorunt, vel quod hic numerus aptissimus sit, quippe in partes, duas, rem, quatuor, sex &duodecim absque residuo divisibilis; vel quod, dum Sol Zodiacum
spatio annuo peragrare videtur, duodecim proxime contingant Lmnationes, sive Luna phases omnes duodecies subeat. Zodiaci partesiae Signa dicuntur, harumque notae sunt, Aries V, Taurus is, Ge mini R Cancer O, Leo R, Uirgo mi, Libra m Scorpio x α, Sagittarius is, Capricornus χ, Aquarius re, Pisces κ. Horum Signorum quodvis Diqitir o
130쪽
Lib. II. & GEOMETRICAE ELEMENTA. II
quodvis rursus in partes go aequales dividitur, ut integer circulus reliquorum omnium instar) in q6o dispescatur. Quamvis Zodiaci aut alterius circuli nullum sit proprie initium, nullus finis; Astronomi initium numerandi faciunt a primo puncto Arietis, in quo Sol e Τcllure videtur cum dies noctibus. aequantur, & ver incipit borealis hemisphaerii Telluris incolis, quod etiam est punctum communis interiectionis Eclipticae & AEquatoris; ut Prop. xxxur. Lib. I. ostensum. Numeratio autem sit ab v ad Η, Ε, & ita denuo, donec ad initium v reversum fuerit, in eandem plagam, in quam Sol circa Terram moveri videtur. Atque progressi is in hanc plagam dicitur fieri in Consequentia Signorum, sive secundum eoriun Seriem; in eandem nempe, in quam Sol, Luna & plerumque cibicri Planetae moveri videntur: Sed phaenomenon, quod inverso ordine sive ab ου ad v vel ab v ad κ fertur, dicitur contra seriem signorum sive
Exinde vero quod Axis Telluris post plures revolutiones circa Solem a situ parallelo illi, quem prius habuerat, abcrrat describens superficiem conicam, imagines stellarum migrarunt ex Zodiaci Signis, quibus Olim nomina ob viciniam dederunt. Atque hoc fit non ex Stellarum aut Zodiaci motu, sed quod una cum Telluris Axe AEquator Terrestris moveatur, ita ut AEquatoris Coelestis intersectiones cum Ecliptica, sive puncta AEquinoctialia s& proinde etiam omnia Zodiaci puncta, quatenus numcris exprimuntur migrent in antecedentia; & Imagines sive ipsie Fixae respectu horum in consequentia transferri vidcantur; ut Prop. LXI v. Lib. I. ostensum est.
Si per Eclipticae polos ducti intelligantur circuli innumeri, Eclipticae ad angulos rectos occurrentes, & hujus Secundat u dicti; horum ope quodvis in Coelo punctum ad Eclipticam resertur: nempe phaenomenon quodvis in eo Zodiaci vel Eclipticae puncto esse intelligitur, in quo hujus nodi semicirculus per phaenomenon transiens Eclipticae occurrit. Et phaenomena, quae hoc modo ad idem Zodiaci punctum reseruntur, coniuncta dicuntur sive in Coniunctione ; quae vero ad opposita reseruntur, in Oppositione. Si Zodiaci quadrans interjaceat puncta d quae phaenomena reseruntur, dicuntur
esse in aspectu Suadrato; h vero Zodiaci triens, in aspectu Trino; denique si intenaceat Zodiaci sextans, aspectum dicuntur habere
Porro, arcus Eclipticae inter initium Arietis & dictum intersectionis punctum interceptus, & in consequentia numeratus, dicitur phaenomeni vel puncti istius Longιtudo, sicut & Secundarii arcus inter Eclipticam & dictum phaenomenon aut Coeli punctum interceptus ejusdem Latitudo appellatur; unde & Secundariis hisce nomen Circulorum Latitudinis inditum. Latitudo est vel Borealis vel gustralis: Coelum enim ab Ecliptica scirculo Coelesti, quoniam is in Coelis primitus consideratur) in Hemisphaerium Boreale & Australe ab Astronomis dividitur.