장음표시 사용
211쪽
c Α dc A a summa vel differentia ca. In triangulo igitur acri praeter rectum ad b, dantur angulus ac, latusque a c; unde innotescent latera ch, ab. Sed quoniam Ρhaenomeni A locus respectu Eclipticae notus est, & punctum Eclipticae c per Prop. xxxvI.) etiam notum, noti sunt arcus AB & ca. Innotescit igitur differentia inter ab &ΑΗ, nempe Parallaxis Latitudinis; & differentia inter ob & es, nempe Parallaxis Longitudinis. Q. E. F. Hujus Problematis conversum eodem modo solvitur; si nempe detur Parallaxis Longitudinis Bb, aut Parallaxis Latitudinis differentia inter ba & ΗΑ, dabitur sex hactenus dato Phaenomeni loco respectu Eclipticae, indeque arcubus cB & BA) c, vel ab. Cumque
praeterea detur angulus ad c in triangulo rectangulo c ba, dabitur c a, 6c proinde V a, cum hactenus detur per Prop. xxxvI. ipse v c: Sed notus est v A; non latebit igitur Ρarallaxis altitudinis A a. Si Phaenomenon ipsam Eclipticam teneat, ut Sol, casus est multo simplicior. Quoniam vero corporum Coelestium, etiam vicinissimorum, Pan allaxis arcus cst satis parvus; ideo Problema hoc, de invenienda Parallaxi Longitudinis aut Latitudinis ex data Altitudinis Parallaxi, sic expeditius construunt Practici: Per A ducta intelligatur linea Λε ipsi κ b parallela. In triangulo igitur parvo Asb, quod pro rectilineo habent, datis praeter rectum ad β, angulo βΑ a ipsi Acaaequali & laterum uno A a Parallaxi Altitudinis, inveniuntur reliqua latera A β Parallaxis Longitudinis & a β Parallaxis Latitudinis, solo trianguli plani resolutione. Quod si non ipsa Parallaxis Phaenomeni absoluta detur, sed relativa respectu alterius Phaenomeni remotioris; hoc est, excessus Ρarallaxeos Phaenomeni vicinioris supra Parallaxin remotioris; ex dato tali excessu in verticali dabitur excessus secundum alium quemvis circulum. Namque Ρarallaxis Phaenomeni absoluta est excelliis Parallaxeos ipsius Phaenomeni supra Ρarallaxin circuli Sphaerae, quae
nulla cst. quia hic infinite dissitus supponitur.
Stelia quaevis supra Horizontem elevatior in eodem circulo veristicati appares, quam appareret ii nulla esset Armos aera. Designet T Gllurem, cui circumsunditur Atmosphaera AED ; sStellam quamvis; o Spectatorem in Terrae superficie positum. Si nulla esset Atmosphaera, aut si illa aequi densa esset atque circumfusus AEther, Radii lucis directe ab s ad o pertingerent, neque uspiam incurvarentur; quippe in medio homogeneo. Si vero Radii post trajectum Dissiligod by Coos
212쪽
trajectum AEtherem su Atmosphaeram densiorem ad A subeant, refringentur verius rectam QAP, Atmosphaerae superficiei ad A norma lem ; ut ex Dioptrica patet. At vero verisimile non est Atmosphaeram notabiliter densiorem AEtheri immediate subjici, deinde illam aequaliter densam ad Terram usque protendi ; sive Radiorum a Stella provenientium Refractionem omnem in unica superficie AEtherem ab Atmosphaera disterminante peragi, uti vulgo supponitur, dum interim Radii portiones ab s ad Atm sphaerae superficiem extimam, & deinde
ab hac ad Terram protensiae rectae manent; L sicut apud nos Radius ex Aere in Aquam illapsus ad hujus supcrficiem tantum in curvatur, citra ultraque directus. Quin potius videtur Atmosphaeram sese in maximam altitudinem extendere, & in altioribus sui partibus & a Terra remotioribus saeris instar) rariorem, in humilioribus donsiorem esse: Unde Radius a Stella s proveniens Refractionem aliqualem versus perpendiculum patitur in ultra quam vulgo creditur) magna a Telluris superficie distantia; in progressia autem sui ad B, c M. in versus eandem plagam refringitur, quia medium Atmosphaerae, quod subit, magis magisque densum est, prout ad Terram descenditur: adeoque Radius post ingressum in Atmosphaeram a perpetua Refractione ad superficies sphaericas Terrae concentricas medii perpetuo densioris) curvus est in omnibus sui partibus, & versus Τ cavus. Oculus autem ad o poesitus Stellam videt in Radii AB co parte ultima ad O in directum protense, puta in Q; haec enim sola oculum afficit. Radii autem pars
oc protensa, sive recta curvam AB co tangens in Ο, nempe oo . ad
spectatoris Hori Zontem Ho minus inclinata est quam recta s & oconjungens; quoniam linea AB co est versus T cava: Et igitur, oculo ado, Stella propter circumsusem Atmosphaeram supra HoriZontem clevatior apparet in σ, quam appareret si nulla esset Atmosphaera. Ρorro Curva, quam Radius per Atmosphaeram oblique propagatus induit, est in eodem plano per Stellam & Telluris centrum protenso: Nam in Dioptricis ostensum est eius Curvae sex rectis quasi comflatae) partem priorem AB esse in plano, in quo sunt rectae As, Au,
quippe plano Innectionis;) hoc est, in plano per Stellam s & Τelluris centrum Τ protenso; etenim sper Prop. V. Ub. I. Sphaerae. Theodosii) recta u.AP producta per centrum Τ transit, ejusque pars se- .cunda ac similiter est in plano per A A & perpendiculum per B traducto; hoc est, in eodem plano cum priore: atque sic de caeteris curvi radii Asco partibus. Tota igitur Curva ista est in eodem illo plano per Stellam & Telluris centrum protense; & ideo Curvam hanc contingens recta ou squippe ejus particula in directum producta in in eodem est plano: Sed hoc planum est Observatori o verti. calc, transit enim per punctum o& Terrae centrum;) Stella igitur,
213쪽
propter Refractionem in Atmosphaera factam, in eodem verticali, 1ed supra Horizontem elevatior apparet. Q. E. D.
Ex Prop. praec. demonstratione apparet eandem esse Refractionem in Stella Terrae propiore atque in remotiore sex. gri ins atque in sodummodo eadem sit illarum Altitudo apparens supra Hori Zontem: In hoc enim casu recta σ o super axem Τ o rotata locum apparentem ipsius fattingit. Porro, verisimile est Τerrae circumfusam Atmosphaeram ad Lunam sese non extendere, nedum ad Stellas remotiores; & igitur ejus lineae SIABco pars directa sA antequam ab AN
mosphaera incurvari incipit) Stellam proximam sti inget. Et Radius proinde ab illo procedens nempe s) simili, immo eodem prorsus
modo in Atmosphaera incurvatur in AB co, quo SA a remotiore prinpagatus ; cum perinde sit sad Refractionem in Atmosphaera factam quod attinet) utrum Radius ab s vel ab incipiat. Luminis igitur
naturae repugnat, ut Stellae propioris Radii aliter refringantur sc teris paribus) quam remotiori S. Verum quidem est angulum stos majorem et se angulo os sed horum differentia sos excessui Paraallaxeos Stellae propioris supra remotioris Parallax in ortum debet, non Restactioni.
vantur, caeteris paribus, quam altiores. In Dioptricis demonstratum est, iisdem positis mediis, quo obliquior est Radii incidentia, eo angulum inter Radium refractum & timcidentem recta productum esse majorem; id est, in casu praesenti, Radii a s c o ab humiliore Stella s provenientis partem Α Β majorem angulum cum S A producta continere,quam Radii FGxo ab altiore st provenientis partem FG cum RF producta quia SAR angulus major est quam RFL, posito quod L F producta in ae incidat. Similiter Eccontinebit majorem angulum cum AB producta, quam G x cum FG producta, &ita deinceps; hoc est, linea AB co in singulis sui partibus curvior est quam FGKo in partibus correspondentibus, sive aequaliter a Terra remotis. Et igitur recta contingens cumam AB co ino majorem angulum continebit cum os recta, quam recta ibidem tangens FGK o cum recta OR. Stella igitur humilior magis ex Rofractione elevatur quam altior. Q E. D.
Phaenomeni in ranith positi locus ex Refrictione non mutatur: Nam Radii in superfidies omnes mediorum, ex quibus Atmosphaera conflatur, normaliter in isto casu incidentes non restinguntur ; sed . recta Diuiti reo by Corale
214쪽
recta ad oculum in o progressi Phaenomenon in eadem recta ottendunt, in qua, absente Atmosphaera, appareret. Et ob eandem rationem oculo in centro T constituto, Refractionis ad Aini phaaram factae nullae essent vires ad Stellae locum apparentem mutandum : nam quodlibet in Coelo punctuin huic pro Zmith esset.
Hinc etiam ratio redditur, cur Sol aut Luna prope Horizonteni figurae ovalis appareat. Quoniam enim superior margo parum He-- vatior justo apparet, inserior multum elevatior justo, hic per Re fractionem illi appropinquare videbitur. Itaque D inanis diam ter erecta sive verticalis videtur contracta, transversa sive horimn- talis non itidem, quia ejus extrema ex Refractione aequaliten elevamtur. Ob eandem rationem duarum Fixarum distantia observata minor est sensibiliter, si instrumento mensuretur, cum illarum intemdem verticali positarum altera est prope Hori Zontem, quam dum utraque propter magnam altitudinem est a Refractione immiapis.
Hinc etiam fit, quod Sol, Luna, reliquaque Sydera citius albquanto supra Horizontem attollantur, seriusque infra illum descendant, quam oporteret pro eorum Iocis per praedicta definitis. Radii enim a punctis Coeli paululum insta Horizontem positis manantes in Atmosphaera ita incurvantur, ut rectae illas tangentes ad extrema in oculum impingentia productae sint supra Horirantem. Unde Luna desectum pati est visa, Sese adhuc supra Horimntum haerente; cum tamen Luminatium tunc tempori S per Propi xvHI. Lib. I.) oppositorum altero supra Horirantem elevato alterum ne cessario infra eundem revera deprimatur. Eidem ergo Atmosphaerae Telluri circumsuta debent ejus incolae, quod unicuique illorum Sol diutius luceat quam absque illa luceret; quodque Sole tandem per Terrae superficiem gibbam, ne amplius datum incolam illustret, impedito, dcnsissimae tenebrae non statim ingruant, sed Crepusculo gaudeat per tempus satis notabile, quod lumen sensim exstinguit.
Omnio Stelia in data Agritudine a parente per Refractiorem elevetur, desinire; or Tabulam Refractionia Stelgarum com
Eligatur Stella, cujus nulla est sensibilis parallaxis; Fixarum nempe aliqua, quae supra observatoris Horizontem multum elevaiatur. Hujus locis sper Prop. xxvI.) determinetur ex observationibus factis dum multum clevatur, adeoque dum extra Refractionis sensibilis estinus versatur. Tempus notetur cum ad Altitudinem da. tam vel ascendendo vel destendendo postea pervenerit, quaeraturque per calculum Stellae scius locus est cognitus) Altitudo tempori notato congrua, quae ab Altitudine observata deficit, quanto Stella in data ista Altitudine apparente per Refractionem attollitur. Hoc modo Tabula Restactionis Syderum omnium tutissime comstruetur,
215쪽
struetur, si Fixae Altitudines verae, temporibus per Horologium
ostillatorium exacte numeratis competentes, conserantur cum ejuLdem Altitudinibus, iisdem punctis temporis apparentibus: Intervallum enim inter Altitudinem apparentem & veram est Restachio dictae Altitudini competens. Cumque longissime distantis Fixae &alterius cujusvis Stellae propioris eadem sit sper Schol. Prop. LxIv.ὶ Refractio in eadem Altitudine apparente, patet constructam esse Τabulam Refractionis Stellarum. Q. E. F.
Si nota esset Atmosphaerae densitas Dioptrica in data quavis a Tellure distantia, sive ratio Sinus anguli incidentiae ad sinum anguli rectasti in transitu Radii per ejus superficiem Terrae concentricam, cujus distantia a Terra innoteicit; tum ex Geometria inveniri posset
natura Lineae, in quam Radius propter Atmosphaerae continuam Refractionem incurvatur. Unde ex dato per observationem angulo, quo Stella in data Altitudine propter Reseactionem plus justo elevatur, definiri posset angulus, quo in alia quavis Altitudine proposita plus justo elevaretur, eadem manente Atmosphaena ; hoc est, Refractionis rabula construi posset ad singulos gradus elevationis Stellae. Quoniam vero huic obstat praedicta Refractionis in
Atmosphaera celebratae Lex nondum perspecta, satius erit illam ex observatione construere A, ut in praecedente. Ρorro, utrique methodo condendae Tabulae Refractionis obstat Atmosphaerae in diversis locis diversitas, & in eodem mutatio, propter quam sit ut eadem Τabula omnibus locis non sit accommodata. Iii locis enim prope alterutrum Telluris Polum Refiactio major est in eadem ab Horigonte distantia, sui ex Batavorum in Nova rambia hybernantium obse vatione notissima 1atis. patet; & in eodem loco diversis Anni tempestatibus, sicut non tantum ex observatione Batavorum, sed etiam ex celebrioribus Observatoribus constat, qui Restactionem Hyemalem quinoctiali, & hanc rursus AEstivali majorem ponunt, Tabulasque Refractionis integras huic mutationi superstructas condunt. Sed & hanc etiam in horas mutatam demonstrant summitates Montium quandoque ex dato loco conspicuae, quandoque inconspicuae, nulla impediente caligine: Quorsum etiam saciunt experimenta ab Hugenio, in Tractatu de Lumine consignata; quod nempe Turris alteriusve cujusvis rei immobilis pars humilior mane & vespere, pars altior meridie videatur per Tele pium immotum manens; quodque ex eodem loco Τurris remotioris fastigium supra propioris summitatem quandoque eminere videatur, quandoque infra illam latere. Haec enim omnia, praeter mutatam in horas Radiorum Refractionem in Atmosphaera, ostendunt eorum curvedinem, sex natura rerum supra ostensam,) cum e loco altiore in humiliorem oblique propagantur, aut Vicissim. Fatendum tamen est Restactionis mutationem hanc omnem intra satis arctos limites contineri: praedictae enim observationes, de Solis, Montium, Turriumque Altitudine apparente mutata, in exigua Diuitiam by Corale
216쪽
exigua supra Hori Zontem elevatione fame sunt, neque ultra tertium ab illo gradum extenduntur. Vaporum a Terra assurgentium, item caloris & frigoris, quibus Vapores rarefiunt & condensantur, tanta
est prope Terram vicissitudo, ut nihil certi de modii densitate sta tui possit. Radiorum porro Lucis inclinatio tam valde est obliqua
ad incidentiam in Atmosphaeram, dum maenomenon non ultra 3 aut 4 gradus elevatur, ut illius locus ex Refractione admodum mutetur. Inuno superficiei Terrae quandoque insidet tam densa, licet diaphanasatis, vaporum quasi Nubes, ut oculo extra hanc eminenti, quae infra ipsam sunt visibilia, nempe valde humilia, prorsus invisa maneant propter radios superficiem superioris rariorisque medii non penctrantes, sed ab illa deorsum reflexos; ut fieri oportere ex Dioptricis constat: Quae vero supra extraque ipsam immediate consistunt, nempe paulo altiora, praeterquam quod radio directo videntur, apparent etiam inversa per reflexionem ad praedictae Nubis superficiem factam tanquam ad speculum horiZontale. Verum haec non sunt hujus loci, neque ad Astronomiam directe pertinent Satis interim ostendunt rabulae cuivis Refiactionis Sydorum insta te tium Altitudinis gradum non esse fidendum; neque proinde observationibus ad Ρhaenomeni locum detorminandum in ista Altitudine factis. Si vero non ex observatione Fixae Res actionis Τabulam condere, sed a fundamentis Dioptricis illam exstruere libeat, sic tutissime procedere licebit. Atmosphaera ad ψo aut so milliaria in altum protensa supponatur, divisa per 8 aut Io superficies parallelas in totidem media diversae densitatis; ita tamen ut quod binas proximas superficies interjacet medium ejusdem sit densitatis, quae ad dictam superficiem mutetur instanter in rarius sursum, densiusque deorsum: non quod res revera ita se habeat, procubdubio enim Atmosphaerae densitas destendendo per minima augetur; in sed ad calculum incundum. Ocho decemve haec media ita a tentando attemperentur ad se invicem, ut in una, duabus aut pluribus Altitudinibus snam quo plures, eo accuratior crit Tabulain totales MDactiones ad omnia ista media factae eaedem sint cum Restactionibus, quae per observationes exactissimas Altitudinibus istis respectivis congruere deprehenduntur. In quo casu Refractio, in assumpta qualibet Altitudine, ad dicta media facta, & per DMoptrices leges calculo cognita, quamproxime est aequalis Rinachioni ex Coelo depromptae, quae eidem Altitudini respondet. Hoc modo etiam Linea quamproxime determinabitur, in quam Radius Atmosphaeram oblique trajiciens incurvatur. At in exquirenda per hanc methodum Refractione correspondente elevationi tribus quatuorve gradibus minori, Mediorum praedictorum sex quibus conflatur Atmosphaera) inferius, vel inseriora bina ternave, paululum rariora supponere oportebit; nam, in Terrae vicinia calefacta,
217쪽
De Tabulis Primi Motus N Fixarum Laiso
Secundo innixis. Licet singula ad Motum 'imum pertinentia per Methodos
Libro hoc demonstratas possint inveniri, prout seri occasio; cum tamen aliqua sint frequentioris uns, illorum Tabulas construunt Artifices, ut inde depromantur expedite, quae calculo de novo essent invenienda perpetuo. Et praeter Tabulas ex aliis disciplinis petitas, ut Rectarum circulo inscriptarum & adscriptarum, Logarithinorum &c. construunt Astronomicas, quarum quae huic Li-hro innituntur Tabulae sunt duorum generum: nimirum vel quae sunt eaedem omnibus totius Terrae incolis; atque hae rursus vel Primum Motum attinent vel Stellas Fixas, quarum motus motu primo non est multo magis compositus; vel quae tantum in certa Terrae habitatione locum habent.
TAbulias describere omnibus Terrae incolis communes, quae Motum Primtim attinent. AEquator Coelestis & Ecliptica omnibus Telluris incolis iidem sunt, horumque insignes sunt perpetuoque occurrentes in Astronomicis usus: Illius nempe, quia Motus primi sive diurni Coelorum apparentis medius est & quasi norma; huius, quia Solis Diei Tem laestatumque arbitri) via est & semita. Horum igitur circulorum mutua habitudo & ad invicem in singulis punctis respectus in Tabulas disponitur: Cuique nempe gradui Eclipticae proprio nomine hoc est numero, quem in suo Signo tenet) insignito Declinatio ab AEquatore, Astensio Recha & Angulus, quem Ecliptica cum Meridiano ad illud comprehendit, correspondentes adscribuntur; ut Prop. xx. ostensum est. Et ideo commode tres hae Tabulae in unam coalcscunt, serentem universalem Titulum D
clinationis ct Ascensi s Rectae Iingulorum Eclipticae v aduum, nulorumque Echpticae cum Meridiano. Et quia in hujusi nodi Τ
bulis vel iidem numeri denuo recurrunt, vel iidem aucti quadrante, semisse aut tribus quadrantibus circuli; in illis condendis non opus erit calculum ultra unicum quadrantem adhibere, cum reliqua Tabulae pars hinc, vel per primae columnae mutationem vel per solam additionem, facile fluat Porro, cum apparens revolutio integra AEquatoris Coelestis Diem naturalem cisiciat, & proportionaliter in revolutionis hujus paribbus, ob motus Terrae diurni aequabilitatem; Tabulam etiam construunt, ex qua Tempus cuique parti revolutionis aEquatoris. &vicissim revolutionis pars cuivis Tempori responden prompte eX-cerpitur. Et quia apud gentes politiores, ubi Astronomia viget, DictDiqitigod by Comic
218쪽
Dies naturalis in et q. horas dividitur , Hora autem in G scrupula prima, quorum rursus quodvis in secunda dividitur,& ita porro; Tabulae praedictae ad hancce Temporis divisionem accommodantur.
I stilas describere omnibus Teme incolis communes, quae S euelas Hi S attinent.
Fixarum loca quoad Longitudinem & Latitudinem disponuntur
per methodos Prop. XXIX. eXplicatas. Hujusmodi Tabula sive Catalogus) est omnis Syderalis scientiae fundamentum : & quoniam Planetarum loca ex cognitis Fixarum locis exquiruntur, Fixarum in Zodiaco positarum loca sumina cura notant Astronomi; immo non tantum quae nudo oculo, sed etiam quae minori Telescopio ammato conspiciuntur.
Quoniam vero Fixarum Longitudo continuo crescit propter punctorum AEquinoctialium regressum, Regressus huius Tabula Fixarum Catalogo subnectitur; hoc est, quantus hic sit in Anno, hujus partibus Annisque collectis indicatur, ut Longitudo Fixae Tabularis hinc corrigatur modo satis obvio. Copernicus & hunc sequuti alii Fixarum distantiam in Ecliptica ortum versus numerant ab Arietis Stellarum in Cornu duarum praecedente, ut superius dictum est: Addendo arcui huic sin quavis Fixa constanti in distantiam puncti AEquinoctialis verni 1 dicta Arietis prima perpetuo auctam, ex altera ista Tabella depromendam, conflatur Stellae Longitudo ab AE.
quinoctio verno.Quoniam notabiliorum quarundam Fixarum Ascensio Recta &Declinatio frequentis sunt usus; at illas ex Longitudine & Latitudine datis per convers Prop. xxVII.) pro occasione exquirere opus foret taedii plenum; ad datum tempus Notabiliorum Exarum Ascem Funis Rectae Declinationis Tabulam construunt qui aliorum la-hori parcere volunt, addita differentia utriusque pro certo Ann rum numero, in quo illarum mutationem ad sensum aequabilem esse supponunt. Praedictis de Fixarum motu Tabulis subiungitur & Tabula Refractionis S erum, pro diversa earum supra Hori Zontem elevatione per Prop. LXVI. construenda. Cujusvis Stellae Altitudo observata minuenda est correspondente Refractione, ut evadat vera; vel Altitudo vera sex vero Stellae loco ad tempus datum per calculum inventa) Refractione dicta augenda, ut fiat apparens. Stellae diversia haec ex Refractione Altitudo diversitatem loci Stellae secundum longum & latum, vel in alio quovis circulo, inducit, simili prorsus modo, quo supra de Parallaxi ostensum est. Tabulam hanc Refractionis hoc loco inter Fixarum Tabulas numeravimus, licet aptius krsan ad praecedentes reserenda fuerit tanquam omnibus Phaenomenis Coelestibus communis: Alii interim illam Tabulis Prop. insequenti destribendis censebunt annumerandam, cum alia atque alia
opus sit Refractionis Tabula pro diversa Atmosphaerae densitate in diversis locis. Cc 2 PRO
219쪽
I sulas enumerare mulatiores, quibus Locorum Terrestrium inrigniorum situs mutuus o respectu AEquatoris describitur,
qui que Tempus in eorum aliquo numeratum ad Tempus secundum aiseriuε usum reducitur.
In Catalogo Locorum insignium cuique loco adscribitur Elevatio li in isto loco. per Prop. xvH. definita;) cui aequalis est Latitudo Loci. Adstri hitur etiam sper 'op. xxxII. inventa in Disserentia Mer,diani Primi sive is per Astronomi habitationem, sive per AZores aut Fortunatas insulas traductus supponaturin & Meridiani dicti loci, &in AEquatoris partibus, vel in horis horaeque partibus expressa. Sic enim Locorum istorum situs ad se invicem & ad PEquatorem constat, quo pro re nata in Geographicis & Hydrographicis uti licebit.
Hora in locorum altero numerata, si augcatur Disserentia Meridi anorum in horis horaeque partibus exprem, exhibet horam in orientali ori loco numeratam; si minuatur Meridianorum disserentia. horam in Occidon taliori numeratam ostendit, modo uterque locus eodcm genere horarum utatur: si diverso utuntur, adhibita pro diversitate reductione ad idem reducantur. Praesto etiam sunt Tabulae, quibus Tempus in Locorum altero per Calendarium quodvis expressium, & ab Epocha quavis cognita numeratum, ad Tempus datae formae in altero usitatae expedite reducitur. Nam cum sperΡropp. XI.&XII. &Epochae inter se conferri possint, & Annorum apud Varias gentes krmae variae, patescit harum Tabularum hominibus negotia historiamve tractantibus aeque ac Ailronomis necessariarum) fundamentum & construendi ratio.
Porro, circuli Climata ac Parallelos disterminantes in Tabulas ii quibusdam rediguntur. Si enim initium fiat ali ipso AEquatore, habetur Longissimae Dici quantitas ad sinem cuiusvis Climatis &Ρaralleli, initiumve proximi; hoc est, mora puncti solstitialis ad
Polum conspicuum declinantis supra HoriZontem. Dantur praeterea
dicti solstitialis puncti Declinatio nempe Eclipticae Obliquitas &Ascensio Rccta: datur ergo sper convcrs Prop. XXXIII.) Elevatio Poli in illo loco; hoc est, circuli propositum Clima vel Parallelum terminantis distantia ab AEquatore.
et Abuias describere vulgatiores, quibus 'Primi Motas Problemata in duersis Teme locis promptius solvuntur.
Ad loca temporaque definienda orisis & occasus Fixarum alimrumque Syderum, quorum nota sunt loca, aliaque circa hasce solvenda Problemata Artifices calculum adhibent, prout sere occa1io. Verum, cum Motus Solis longe insignior & fir uentior sit usus, ipseque Sol Anni curriculo diversos Eclipticae gradus teneat; Τabulae, quae respectum horum punctorum ad Hori Zontem ostendant, ad Omnos Latitudines conduntur: nempe ad quemvis Latitudinis ab Diuitiaco by Corale
220쪽
ab AEquatore gradum, Differentia inter Ascensionem Rectam &Obliquam cujusque Eclipticae gradus sper Prop. xx Π I. inventa isti Ecliptita gradui suo nomine i gnito addungitur, ex quibus bula sit, sive potius Tabularum congeries; siquidem pro quovis Latitudinis gradu opus sit Tabula ad singulos Eclipticar gradus sese
extendente. Vocantur hae Tabulae Disseremiarum Asensionalium. Disterentiis Asceusionalibus sic in I abulas redactis, facile per solam additionem aut subtractionem Ascensiones obliquae Arcusque Diurni singuloruin Eclipticae graduum funditer in Tabulas rediguntur; indeque Horae ortus Occasusque solis puncta ista tenentis. Verum operationes hae tam leves sint, ut illas ad proprium Calculatoris laborem rejiciant : Nisi quod iterumque Astro nomus, supputationibus multum detentus, ipsas hasce ad Domus propriae locum supputatas habeat. Aliquando etiam Amplitudinum ortivarum singulorum Eclipticae graduum vel ad plures Latitudines, vel saltem ad Latitudinem sibi propriam, Tabulas sope
Prop. XXXIII. constructas) in procinctu habet.
Alia insuper est Tabula sper Prop. xxxv. construenda) Anguli Orientis, nimirum quem Ecliptica cum Horixonte comprehendit pro diversis Eclipticae punctis orientibus in Latitudine data, vel quod eodem recidit) Altitudinis supra Hori Zontem gradus ab Oriente puncto Nonagesimi. Et quoniam in Solis Defectibus supputandis & aliis, hujusce Anguli maximus est usus, Tabulas ejus condunt pro singulis Latitudinis gradibus ab AEquatore ad dilum. Quandoque etiam Initii & Finis Crepusculi Matutini & Vesperatini, pro gradu Eclipticae quem Sol tenet, ad diversias Latitudines, vel saltem ad Habitationis propriae Latitudinem, in Tabulae conduntur per Prop. XXXIX.
In omnibus hisce Tabulis condendis laboris calculique compendia occurrunt, qualia riop. LXVII. ostensa sunt; breviorque &ornatior Tabulas ordinandi ratio inde oritur.
