Jani Vincentii Gravinae Originum juris civilis libri tres, et De Romano Imperio liber singularis

발행: 1752년

분량: 462페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

114 DE JURE NATURALI GENTIUM,

ne cum ista eoniuncti in Invenimus. Sed Cui acium videtur idem eonfuta i lib. a. d. re Tullius, u qui statim post duarum legum mentionem, repetens eam I g. i, Ila. ' de pii vilegiis, hanc adjecit Elausulam, quae nisi contempto, perturbatoque ordine verboruin, di sententiarum , nequit ad solam legem de eapite eontrahi. Ut patet vel ex lectione vulgata, quae ut alibi eorrupta si, hie tamen locus suspicionem habet nullam . Nam ut hanc legis Mausulam infera-πus, monet auctoritas legum Atticarum, & ratio publiea , quae aliquando postulat, ut privilegia irrogentur, dummodo majoris partis de Meessitate publica judicantis consensus accedat . Sed sussiciet verba haec Cieeronis

Cum haec igitur Cicero opponat iussum in omnes qualis est lex ,re δεννῶἀὸ tingulis, quod est ρνiuilegium 3 paret id, quod sequitur, nisi tenturiaristo mitiis pertinere ad privilegia; nec δεννi do singulis accipiendum esse solum de capite civis Romani, sed de omnibus privilegiis aliis, sive unius privati causa , tum in poenam, tum in praemium illius; adeo ut exceptio nisi maximo comitiaru ad utrumque reseratur. Quamvis autem privilegia irroganda non sint, propterea ta inen minime sublata facultas est ferendi jutis singui iis, quod aliud prorsus est a pris ilegiis, utcumque haec posterior aetas eo suderit, ac ρ iiilrgium etiam appellarii ea , quae sunt tutis singularis, nempe dotium, creditorum, militiae, Ecelesiarum; quae non in privatam perso b Cu ic, οἷ . nam, ted in cellum hominum, aus negotiorum genus concipiuntur. b Di-x s. cap. a. euntur vero Decemviris priviliagia, quae in singulas personas seruntur, quia veteres pro sintulia dicebant ρνι vi, unde privatur, & ρνivilegium, quasi laxd. ρνiυaris , ιεx da singulis. Porro etsi verbum Durare plerumque contineat poenam; ex hoc tamen XII. tabul. loco apparet etiam pertinere ad utilit tem; nam hic utramque complectitur, retinetque signi ircationem originis. Etenim iννogare compositum est ex is, Ec νos ara, hoc est rogare in ahquem , sive ob damnum, sive ob utilitatem . Ob damnum privilegium irrogatum late ce) iis p . ad ab Ephesiis adversus Heraclitum: c quem etsi non directo, tamen obliqueriremia. vid. Pe- notarunt, cum ante occasum solis excedere jusserunt hominem, qui oderettit. in L Arrie. omnes. ω numquam rideret .. Quae in unum Heraclitum conveniebant. Nota ping. ι Id. xium quoque privilegium irrogavit Clodius contra Ciceronem ferens, se

qui civem Romanum indemnatum nee et, ei aqua , tr igni interdιreretuν . Qui

bus verbis non obscure Ciceronis caput appetebatur. Item de illud in Eumenem: ne cui regi Romam veniνo liceret. Utilia vero privilegiorum exempla sunt illa, nempe rogatio do redditu M. Tullii, lex Manilia d. imperio Ca. Pompati Magat, de simi lia. En vero legem Decemviralem:

1 xxv Privilegia ne irroganto nisi maximo comitiatu.

De Capite Consequitur hanc legem illa de capite eivis Romani, de quo decer Civis Romani. nere per leges X li. tabul. non licebat, nisi comitiis centuriatis. Unde apparet quanti civis Romanus putaretur: cum de eo non nisi populus judicarit universu&. eadem solemnitate , atque ordine convocatus, ac si de summa reipublicae, de de creatione majorum magistroruin ageretur . Hinc

merito Cicero nihil de se actum iure dicebat, nihil legibus , nihil more majorum a P. Clodio; quia eum nemo tolli de civitate potuerit sine iudicio ι de capite civis Romani ne judicari quidem licuerit, nisi comitiis

centuri

212쪽

E T XII. TABULA RUDI. . . Ips

eenturiatis. Quod eum alibi saepe ineuiter, tum M. 3. da tigibus L. Cottae sententia comprobat. Capitis autem appellatione vita, libertas, civitas,

familia, & aestimatio continetur, ut patet ex pluribus Ciceronis loeis. c. D Vl Praeterea indemnatum neminem intelliei voluerunt. b Quod ex Lyeut α' st. Geli it .gi legibus translatum suspicatur Cujacius , ex Valerio . ι Eam ob cau- di . 1a n a populo Quaestores parricidii creabantur, qui exercerςBt in singulis is , DAeausis eliminale judicium, sed iam legem ad la . u . 5; ει, . ut De capite civis Romani, nisi per maximum comitiatum ne δε eiiii. Dei t. i .

Denique ad eam publici iuris legem veniamus , quae ob utilitatem rei. LXXVI. pubi. atque humanitatis lauden omnibus antecellit . Est autem illa, quae De Indulgen- pari a jura, & aequain vitae, civitatisque conditionem statuebat inter bonos lia in hostes. cives, amicosque Pop. Rom. , qui semper in fide mansissent, de eos, qui aliquando deficientes, post a resipuissent, rediissentque in Pop. Rom. gratiam. d Ea lex, quae spem pristitii status minime adimebat maximum ὁ Pestus In Reipubl. fuit incrementum, quia qui spem amicitiae retineret, numquam .erbo sanates. ad extremum inimicitiae serebatur. Ideo qui a Populo Romano desciverant, Gell. lib. io. ne ite redibant in fidem, cum intelligerent paratam semper fore gratiam riisque accedentibus Urbs,&Pop. Romam & Resp. oppido augebatur. Quod jus non dii crepabat ab Atheniensium lege Theseo adscripta , ut scilicet omnibus civibus, ejusdem esset aequa communio iuris . ce Hac eadem De. eὶ Plutarch. eemvirali lege continebantur, ut ..xi, sive addicti et editoribus , si soluti in NH. Petit.

essent, sive e Potestate creditorum exiissent, eodem iure eum reliquis ei. ad. Attic. Iib. I. vibus uterentur. Hanc vero legem abrogatam putat Hotto inannus lege Ebu- ς. 3, tia ob id lata, ut Ubioletae XII. tabul. leges neque iam Reipubl. congruentes abrogarentur. Erat autem haec XII. tabul. lex his fere concepta verbis :

Nexo soluto sorti lanati siremps jus esto:

Nexo soluto ) hoe est dimisso debitore e potestate creditorIs. Forti ) hoe est b.... Nam ut Festus tradit, & nos supra innuimus ,

veteres harctum pro bono dicebant, ex horctum natum δεινctum verso h in f digamma aeolicum; quod asperioris ad*itationis nota erat. Unde in pluribus vocibus pro b substitutum est L. ut Fotina pro miana. Priscianus tib. I.,& ex antiquo baba factum faba, ut scribit Velius Longus, & Scaurus lib. i. do orthograph. tandem forctum peperit δεν siti, Se post fortis: quod apud veteres non solum validum, sed hominem integrae fidei signifieabat. Sanati sanates, inquit Paullus ex Festo, dicebantur, qui supra, Infraque Romam habitarent: quod nomen his fuit, qui eum defecissent a Pop. Rom. postea quasi ea cata mente , in amicitiam redierunt. Hic iuvat adscribere ejusdein Festi sententiam ex restitutione Iosephi Sealigeri, qui e

-t ..& quae sequuntur.

Siremps j priaeum, & solemne verbum In serendis legibus, quod e

213쪽

LXXVII.

vata Sa

b) Livius lib.

Io. cap. 23.

1 5 DE JURE NATURALI GENTIUM,

Ambitio omnium, quε terram premuην, feramites esto. restituit Ambitis omisnium, quε te ram premunt, sire 3 tix oro .

Sed ad saeta jam accedamus, de quibus plurimas fuiste XII. Tabul. Ie-oee, easque de Numae potissimum inllitutis translatas opinamur. Verum ne inepte auo uremur, eas tantum hinc adducemus, quarum in veteribus mois numentis certa vestigia supersunt. Nam quas multi de Ciceronis libris , tamquam de legum XII. tabul. corpore sumpserunt, non reseremus in hunc ordinem, nisi certis testimoniis de XII. tabulis venire comprobentur; eum pleraeque illarum fuerint ab ipso mei Cicerone confictae, ut perfecta ei vilis tutis forma illinc exhiberetur . Antequam igitur singulas explicemus, pro . de re constituimus aliqua priscae superstitionis exordia; tum ut legum captista inao is illustremus; tum ut hinc etiam ostendamus, quantis ex erroribus Dei, & Filii sui Iesu Christi, beneficio erepserimus. Hominis natura comis munis patentis desectione perduellis, hostisque divini Numinis a D. O. M., qui finis est , extremumque bonorum omnium, ad rerum creatarum amorem, &falsa o audia vertebatur: propriaeque cupiditatis nexibus implicata, tum ad sapientiam contenderet maxime, tum ab ea longius abstrahebatur. Rerum enim divinarum notitiam non a sonte ipso, sed a corruptionis nostrae radice petebamus: Deum ipsum affectionibus nostris involventes, eloue desideria, curasque nostias adplicantes. Unde sibi homines singuli constituebant sua. tum lunulacra cupiditatum, & affectionum humanarum, quae pro numinibus colerent. Igitur ex insita imperandi cupiditate luit excitatus Iuppiter, &ex eontentione Mars, ex libidine Venus, ex industria Pallas, ex superbia Iuno, ex Mortalitate Pluto , ex navigatione Neptunus, ex tristitia Salu nus, ex ebreitate Bacchus: aliaque ex aliis affectionibus, & actibus hominum Numina extiterunt, nempe spes, Labor, Morbus , Febris, Pellis, pluraque alia monstra furore hominum procreata, locum inter Deos invenerunti ut non aliter homines a Diis discreparent, nisi quod homines vitia participarent, Dii vero ipsa essent natura vitiorum ;& quod inchoatur in hominibus, in Diis absolveretur: immo in eorum singulis vitium ipsum exculperetur. Itaque cultum his pro humano ingenio tribuerunt, ea tradentes, quae singulorum naturae convenirent, muneraque Diis offerenda non ex divinitate naturae, sed ex hominum aestimatione pendentes. Hinc certa erant instituta sacrificia, praescriptique actus corporis, motus, quos praefinito exprimebant, quas ea ramonia, dicimus. Hi ne di Iudi edebantur in honorem Deorum , S: telii dies tripudiis , & molliculis cantibus celebrabantur , quasi natura divina iisdem, quibus humana caperetur, & quasi se quisque tu unius ex proceribus finem , & patrocinium traderet I singulae nationes , & urbes suos praecipuos habebant Deos, in quorum honorem certa sacrificia publiee instituebantur. Item Ze singulae familiae suos Deos sibi familiares adiciscebant, quos Lares vocabant, & P ater . Qumobrem privatis etiam ,& anniversariis sacrificiis, eos venerabantur. a Quae sacra genti erant iure Ponti fieto perpetuo addicta. Hi ne plebs a patribus non honore tantum, sed & sacris discernebatur: eum alia sacra plebeiorum essent, alla patriciorum . Unde virginia , exsula sacris Pudicitiae Patriciae, aram dicavit Pudicitiae Plebejae . bὶ Haec eadem causa distulit communionem iuris conjustalis inter pati icios, & plebeios, quia enim in mariti saera, csamiliam uxor transibat, ideo perturbatum m sacrorum ius praedicabat Consul contra plebejos, disserens , si conjugia mutua inter patricios, S:

214쪽

E T XII. TABULARUM. ἀπ

plebeios permitterentur. a Hine intelligitur Modestini locus, ubi habe.tur nuptiis divinum Do eommunicari et quia scilicet mulier sacrorum mariti fieret particeps. b) Publica igitur sacra pro populo , publieo sumptu fiebant, privata vero sumptu privato pro singulis hominibus, familiis , gen. tibus, οὶ ae praeter sacra serias quoque familiae proprias habebant, quales habuit Claudia, Cornelia, Iulia, amilia. c. Haec autem saera quo

numquam interirent, & ex legibus XII. tab. in familiis perpetuo mane. rent, Pontifices constituerunt, ut eo mi*rarent, quo vel familiae nomen , vel haereditas transiret, εὶ vel pars maior bonorum, quantum scilicet ea. perent haeredes. Unde quae pars legatariorum aeri alieno suberat, sacrorum onere carebat, quia, ut Cui actus docet, bona sacris obligabanturi, deducto a te alieno. Itaque praeter uxorem filius cum naturalis, tum adoptivus, qui novae familiae nomen adsumebat, & quivis haeres, itemque legatarius, & partiarius, quicumque majorem bonorum partem usu cepisset , ejus familiae, unde bona veniebant, sacris obligabatur. Addit Ciceroi cos uarto si nemo sit, qui nilam rem ceperit, de creditoribus aius scilicet oblina. tur qua plurimum fervet. Extrema ιria persona est, ut is, qui moνtuus H, ρ cuniam debuerat, neminique eam solverit, διη/ndo habeatur, quasi eam pecuniam ceperit. Hisque personis publice calatra, hoc est votatis ramissi d./ostabantαν facta, sive adhibitis testibus de nunciabatur, ut sacra susciperent; aes ea recusarent, bonis plectebantur. Detostaνi enim est absenti testato de- nunciarer unde dotestatis I creνum, quae hoc ritu peragebatur. h Hine stequens illud veteribus proverbium: sina δεινis hινediras: quo significabatur lucrum sine incommodo, veluti haereditas deducto onere sacrorum i quorum sumptus non exiguam bonorum partem absumebat. ci Sed nequidquam Pontifices tanta religione sacra munierunt. Etenim ne qui plures haereditates obtinuis Iet, tot saetorum incommodis obrueretur, iurisconsulti jus Pontificium in speciem, sive verba illius tantum honoris causa retinuerunt, re vero abrogarunt ι excogitantes, atque introducentes translationem quamdam haereditarii nominis per simulatas venditiones in senem aliquem deere- Pitum, ac poene mortuum, cui haeres suturus esset nullus : in quem senem caderet nomen tantum haereditarium, & dominii titulus absque te, absque bonis ullis, una cum onere sacrorum et in quorum suinptus pecuniam ab haerede capiebat, ut ea curaret quoad viveret. Quo sine bonis moriente, achaereditario, familiaeque nomine cum eo una pereunte, jus quoque sacro Ium extinguebatur 3 bonaque tum libera remanebant apua pollessorem illorum, a quibus ea de cauisa ille familiae nomen, & dominii titulum divellerat ἱ ut translata in senem eum emptum , quem propterea toemtionalem vocabant, morte illius occiderent, & cum dominii titulo, familiaeque nomine, sacra etiam interirent. Scio alios aliter exponere quid si senes Gemtionales apud Plautum in Bacchide. I ) Sed ut nulli nos in re tam perplexa, & obscura divinationem invidemus; ita, & iidem serendi sumus , ii lacultate utamur eadem: praesertim cum hujus interpretationis adscriptorem habeamus Iosephum Scaligerum et qui ad Festu in in verbis pura ρν obiscribit, plures inventas a ICtis artes lacrorum interimendorum , sive , ut idem vocat, prastulara, praecipue vero imaginariam quamdam venditionem, quae esten. Da vocabatur adhibitis senibus coemtionalibus, qui asse Cajano , hoc est sextertio dicιι eausa ter accepto, di rursus reddito, haeredem a solvEbant. Legem vero ita retulit Cicero.

Sacra pνivata perpetuo mauento.

I. c. 16.

ein Cic. I. Rade let. Festus verbo line sacris.

D ad 39. F.

de V. S.

Trinum. Fest. verm

bo sine sacris.

LXXVIII.

215쪽

,ν8 DE JURE NATURALI GENTIUM,

mus. Cujusmodi ritus Rotriani ab exteris, & antiqv oribus acceperunt

praesettim cadaverum combullionem, quae diu antea fuerat usitata . Aucto. ruatem enim ustioliis cadaverum apud Giaecos arguit Honurtis, apud quem cinnia Graecorum, ac Troj morum cadavera comi uruntu , tit colligitur ex

IlI id.ν. , pluribus Iliados locis, sa) praecipue vero ex Pat. o L faneret unde disti. 2 23. 2 mus congeri consuevisse in extructum rogum , quae ebl uncto essent catio- et . ra. Etenim Achilles in Patrocli rogum conjecit arma, de quiluor equos ,& canes duos, in aetatis ibidem XII lectissimis Trojanis adolescentibus . Nain militiae necessitas, & putrescentium foetot cremandorum cadave tum morem facile induxit. Censebant autem ex superstitione sua veteres illi eracoqui sordes animorum igne, atque elementi levitate facile animos in eo lum attollit & inde flammis immortalitatem tribui existimabant. Unde Gymnosophistae sese vivos in ignem conjicebant, quo exuta citius mortalitate corporis, immortalitatem animi reciperent. Qui opinione Hercules, cui cremandi eadaveris initium tribuitur , cum bellum in serret Laomedonti ,

set tur amici sui Licininii filium sibi socium adjunxi lle, patrique incolumem

redditurum jurasse t adolescente vero in acie caeso ere masse cadaver illius,& patri eineres tradidisse , ac sese iurisiurandi religione solutum putasse , quasi patri filium longe meliorem reddidisset, utpote immortalem inde lainctum. Romani autem initio ignem non adhibebant, sed humo cadavera obruebant, unde humatio, & humayer a quibus differt sepulcνum, o sepelia , quod haec pateant latius, & ad quodlibet funeris genus extendantur δ

b Plin. I. r. Usum vero ustionis Postea Romani acceperunt, bὶ quia longinquis bellis

e terra obrutos erui cognoverunt, manesque turbari; plures vero familiae vetustam humationem retinuerunt, de quibus Cornelia, de qua primus Sylla suum corpus cremari voluit et quia cum per eontumeliam Caji Marii apud Anienem sitas reliquias dissipari jussisset . eadem ipse suo in eorpore o Cle. 2. de formidabat. ein Neque tamen corpus continuo post mortem cremabatur, latibus. sed octavo demum die in extructum rogum imponebatur, subjectis Dei. dὶ Virg. s. bus, nono die sepeliendum 3 ca unde Horatius et Notundiales dispaνε ει-

AEneid. ve6. 64. κεν s. Primo enim die cadaver calida aqua abluebant, & postquam un-nbι ServiusTur' ouento perfuderant, conclamabant, ut si qui spiritus vitales residerent , caneb.advers. 4 ς. lore, atque clamoribus excitarentur. Contigit enim aliquando, ut qui mo a 3 tuus putaretur, e rogo surrexerit, ac superante corpus fiamma perierit .

Altero die nocturnis horis stentes subtili velo corpus involvebant ad diem octavum usque lueendum, adhibitis ad hoc ossicium mulieribus, quas pνυ -

e Varro δε ιαι vocabant. Esi rebatur vero lanus praeeuntibus lacibus. Curandorum au. I. ubi Sealig. tem sunerum diebus familia funesta manebat, de dicebatur humiliον usque ad i) Cic. 2. de humationem, nisi mendum sit apud varronem, Ο ut Scaliger suspicatur. les. Fest. verbpria Cadavere autem exusto, de sepultis cineribus, supererat humaria: sine qua, eidan. U/ . . de familia nondum purgata putabatur et unde membro defuncti, nempe' digitolin.lar. β' 6.ηbi deciso, in eo tanquam toto super cadavere julla persolvebantur , inject Turneb &ἷς que gleba, corpus dicebatur humatum, ob membrum humo tectum: itaque

jῖζr locus fiebat religiosus. Novem vero hisce diebus quibus haeres atra O3 indutus velle funeribus faciendis justisque curandis occuparetur , neque in ti ῖβ' tu, vocati poterat, neque alius quisquam, a quo defunctus sugeretur, a 'M., ' 1 .i liqua petitione vexari. I Vetustioribus autem Romae temporibus sepul- ψ νη I eidive tum in Urbe, immo etiam domi pro Diis Penatibus colebantur:

ζ,' quem morem fgndicat Virgilius chὶ in illis verbis:

216쪽

Ubi vetus Interpres hoc de more disputar, qui postea sublatus niti nam

Senatus vetuit, quemquam in Urbe uti, aut sepeliri, quod in XII. invenitur tabulis. Unde qui legibus solvebantur, veluti ob virtutem e Iariores viri, & Imperatores, & Vestales sepeliebantur in Urbe; eeteri vero extra Urbem, exemplo Atheniensum, quos eadem religione usos ex epist. Servii Sulpicii se imus i qui refert Marcello mortuo locum in civitate ab Λ-theniensibus cadaveri sepeliendo impetrare nequisse: Hoc autem constitutum videtur, ne flebilibus officiis , & letali aura cives contristarentur. Cum autem Romani honoris causa sepulcrum in Urbe alicui concederent , ad id patebat Exquilinus campus quem Augustus Maecenati concessit s ut oee

pato jam alia in re loco , potestas cuiquam in Urbe sepeliendi amplius non fiet et . ca Eamdem religionem fortasse neglectam rescripto suo susei- ρ, su. Bil-tavit Aditanus, b qui poenam statuit quadraginta aureorum in eos, qui duin.-hane Lin ei vitate sepelirent, quam fisco inferri jussit I & in Magistratus , eadem 3. XII. tab. qui passi sunt; & locum publicari jussit, & corpus transferri : ad quae ae- bin L 3. q. s.celIerunt aliorum scripta Imperatorum. e Legem autem XII. tab. his verin f da foui. vis bis exhibet Cicero lib. x. d. e f. de νε-

Ηominem mortuum in Urbe ne sepelito, ne ve urito.

Nune de sumptibus sepulchrorum. Nu Ilius rei cura homines tangere minus deberet , quam magnificentia sepulchrorum, S: humanae gloriae eonsideratio post mortem r quae rebus nos omnino solvit humaniso Verum adeo miseri haeremus corpori, mortalisque hujus vitae cupiditate tantopere tenemur ; ut unde abscedit animus, ibi litteris tamen, & rebus gestis, & insanis sumptibus aedificiorum , ac si non

re, verbo tamen, ac nomine habitare contendamus, misere viventes , ut

sumptuose moriamur, totaque vita pro ea laude laborantes, quae vel contemnenda erit cum Deo habitantibus; vel a beatitudinis aetetnae spe decidentibus aeterno tempore poenitenda. Ergo quid commemorem veterum AEgyptiorum facultatem; quid resum eorum insaniem , qui exiguum einerem eductis ad Ccelum montibus condideruntὸ Quid aetate quoque nostra populorum orientalium, ac Sinarum praecipue stultitiam, quorum maxima pars opum funeris ambitione consumitur 3 Profusionem hane inanem ab AEgyptio tu in exemplo ad Graeeos cum aliis moribus translatam a Solone

compressam legimus t Atticoque iure constitutum refert Cicero , ἀ ne ὁ lib. a. δε

quis sepulchrum operosius faceret , quam quod decem homines effecerint tigibus . triduo; ac ne id opere tectorio exornaretur, neque ibi Herma imponerentur; quod ideo fiebat, quia Mercurium animabus ad inferos deducendis praeesse putabant. Et quoniam sepulchra columnis exornabant, earum quoque insolentiam compescuit Phalaraeus, qui super terrae tumulum noluit quid statui, nisi columeliam tribus cubitis non altiorem, aut mensam, aut labe lum . Plato vero vetuit in parte agri Decunda locum ad sepulchrum capere, Vetuit item aggerem altiorem eo tumulo, quem viri quinque diebus quinque extruxerint; nec lapides superextrui passus est majores, quain ut quatuor heroicos versus complecterentur in mortui laudem. Hanc Iegum Atticarum sobrietatem, atque modestiam imitati Decem viti a Romanis funeribus sumptuum insaniam amoverunt, praefati ab initio pauea haec hoc pias vo facis. , ne scilicet plus faeerent , quam subjectis continuo legum capitibus permissum invenirent . Quae verba male Rae vardus e soco movet, ut aliis capitibus nulla ratione interponeret. Ac primo Decemviri artificii sumptum in extruendo rogo prohibuerunt, jubentes , ut

217쪽

, 3 Plutaris

chus in Solon.

b) Festus in

est Gell. lib.

18o DE IURE NATURALI GENTIUM,

e rudibus, & impolitis lignis eomponeretur, ae vetantes asciam, sive da- labram ad elegantiam adhiberi: Quorsum enim ars, Ee indulitia in opere paucarum horarum Et quoniam veteres, uti diximus , in ornandis funeribus adeo furebant, ut pretiosa quaeque, atque eariora defuncto, cum irso corpore conderent ι vetuit Solon si plus quam tribus vestibus mortui corpus onerari, cujus frugalitatem etiam Decemviri ae inulantes legem tuis letunt, ne ad cadaver componendum adjicerentur plura, quam tria rissenia, b quae vestes erant quadratae pulpureae. Unde Varro ait fuisse dua. rum togarum instar, quarum dimidium retrorsum jaciebatur , indeque dictum νicinitim i atque antiquissimum ricinium suisse mulierum, postea vero duplex fuisse virorum. Unde Servius ait ex ricinii usu patere , mulieres olim habuisse togas; & Cicero ait, riciniis mulieres usas ita luctu. e JMinus praeterea quoddam erat ricinium, quae rica dicebatur, eratque velamentum capitis muliebre, modestiae cauta genas tegens , quo in sacrificiis utebantur. Riciniis igitur involvebant cadaver, quorum singula involueraut suspicor, distinguebant fasciis purpureis : propterea lex, ut Cicero tradit, non tulit plusquam tria vincula purpurae, d quae interpretor fascias purpureas, quarum singulis ricinia corpori colligabantur. Ad eam solemnitatem funeris veteres conducebant tribicines adhibita muliere , quae δε ea nuncupabatur: eaeque cantiones lugubres appellabantur uania, quaeque apud sitis, hoc est mortuos, & humi conditos, vel condendos canerent sitisines. . In maioribus autem exequiis adhibebantur tuba. Cujusmodi sumptus, quia modum excederent, Decemviri vel erunt plusquam decem tibicines ad funus vocari. Unde Ovidius fastoν.ε. Adda quod AEdilis, pompa, qui funeris irent, Ανtisc.s sua ivis raι ossa deram . AEdilium enim munus erat curare solemnitates, tum ludorum , tum se storum dierum , tum etiam lanerum , quo rite omnia peragerentur . Unde miror, cur Iacobus Gotho Dedus pro AEdilis subiti tuerit adactis. Corruptis autem Pop. Roman. moribus haec in sumptibus modestia in oblivionem v nerat. Ac Iuriscons. quia regendae humanae vitae studia colebant , pro viribus huic amentiae occurrerunt. Unde Ulpianus: Non ορονtera , ait,

Nee tantum sumptus immodicos , verum & effusos , ac muliebres questus ,& ejulationes molliores, aliaque infirmorum animorum argumenta Decemviri a Romanis institutis averterunt: ne his imbecillitatis exemplis assueta bello pectora, & diuturnis praeliis roborati dissolverentur. Longiores enim fletus, & insueti moeroris adspectus augent mortis opinionem, ad cujus con temptum assuefaciendus suit popuIus omnibus gentibus imperaturus. Uetu runt igitur XII. tabul. leges mulieres radere, & dιIsnaare genas, ut mos eradearum, vel quo se acerbius cruciarent; vel quo sanguinem suum funderent, s deesset sanguis gladiatorum i cludi enim gladiatorum in funeribus edeban tur de quo more testis est Servius ad locum illud AEueιέ. a.

ra raseas laniata genas. - is

ubi hujus verba legis profert Servius , aetate , aut scriptorum Imperitia sortasse corrupta. simul eum laniatu genarum uetitus fuit etiam ejul tus , de questus effractior, . atque abjectio animi, ploratusque importunus, quos legum veterc. vocabant, ut. suspicabatur Sex. AElius , quem simul

218쪽

nem elicere potuisse: quippe aetas eam subduxerat. Unde me nobis quidquam superest praeter conoecturam. Sane hane sententiam hujus fuisse te. gis arguit lex Solonis, qui nimios fletus , teste Plutarcho , & Cicerone , inhibuerat quam leo em in suas Decemviri tabulas transtulerunt. Quam tamen gravitatem Solon legibus suis exegit, moriens ipse minime praestitit: liquidem haec ille de suo funere, quae Cicero tranflulit: a

Mors mea ne careat lacr=mir, linquamus amicis Maerorem, ut celebrent fune' a cum gemitu.

Quamobrem jure a Cicerone praesertur Enli oratio haec:

Nemo ma lacrymis decoret, nec fauera fletu Faxit e cuν velita vivis per ora virum .

Plato vero in suis lcgibus minime sollicitus est de preti bra dis , aut concedendis lacrymis , cuin ne planctu , & clamore mortuum extra domum comitentur: credo ne publico adspectu lacrymarum civium animi debilitarentur. Praeterea Decemviri moderandorum suinptuum curam susceperunt providentes , caventcsque, ne praeter julla jam persoluta , & humationesos dees, quae supra memoravimus, benevoli , cognati ossa leg νευ referenda domum, ut super iis justa repeterentur, itaque sumptus, di lacrymae augerentur. Neque enim celebrati poterat funus , nisi super ossibus Hinc mari mersus, aut flumine , cujus cadaver ad litus, aut ripam non emersisset , nullis funeribus decorabatur. Quamobrem cum nullum super terra os de lancti extaret; haeres nulla funeris obligatione premebatur, neque jure Pontificio tenebatur porcam immolare Cereri, ae Telluri quot annis 3 quam ρ Acidaneam po cam vocabaut, quia caedenda erat antequamno Iae fruges caperentur. Et haec annua immolatio poena erat haeredis , qui cum pollet , iussa non fecisset. b At ejus qui cecidisset in acie , quamvis ossa nulla inveniremur, tamen virtutis ergo funus ducebatur, &memoria exornabatur exequiis. Immo etsi sorte suisIet a commilitonibus crematus ; tamen permittebatur haeredi, & cognatis legere olla , quae in venissent, ut super iis justa sacerent. se in Ad alios nunc sumptus a Decemviris resectos accedamus, nempe ad unu-am 6νvilem , ν e. persi πιm , murratam porronam, & longar coronas. Unctuνa cadaverum pluribus quidem

populis consueta, veluti AEgyptiis, Graecis, & Petss ι Romanis vero Iuit maxime nec ellaria, qui novem dies sunus protrahentes, uiatione Olci, atque odorati liquoris, Putredinem prohibere cogebantur: praesertim quia portebat corporis poros, aqua calida laxatos, unguentis opplere, ne acrviscera Iiberius permeando, corporis compagem cederius solveret. Quam obtein non omnem uncturam Decemviri sustulerunt, quippe cum sumptum hunc ingenuorum cadaveribus necessarium cognoscercnt ι id coque unctio nem eam inter invenias funeris positam invenimus ι . Uncturam viro tantum servilem prohibuerunt, tum ne pat honos tribucrctur cadaveribub ervorum I tum etiam quia neque ea solemnia , neque ide. ii dierum spatium ad se tuorum iunus adhibebatur . Sequitur ti,tumpotatio , sive epulae ferales, aut sepulchralis coena , & convivium , quod inibatur poticadaver conditum : quae & parιοι atia diccbantur , π βίον ma , qua sit cana silico di veteres enim t. ca pro tana dixisse testis eli Vatio in Meleagris ἱ I qui mos & Romano tum fuit, & Atheniensium , & aliarum gentium vetustissimus, cujus testis est Homerus. hin Atque ad has epulas accedebant post eo nam ipsis mortuis datam ; mortuos enim con vivio excipere se ere dcbant coenam flammis injieientes quali flammarum ἶaucibus eam dc luceti vorarent. Haec vero , quae diximu3 convivia

et t. ex Cic. I. 2. delega

funera

o Cic. 2. deleg

219쪽

Marc. c. 94

Plin. 14. e. 13. Plaut. in Persa .

181 DE JURE NATURALI GENTI UM,

tanta magnificentia instruebantur, ut Deeemviri profusionem'hane inutilem moderandam existimarint, sed si ultra. a Nam subactae moribus leges sutori hominum reprimendo minime suffecerunt. mairpe superstitionis ament a verebantur fame necare mortuos, atque ipsos Deos , ni viventes. & mortales, pro mortuis, & immortalibus se vino, & epulis explerent: quasi hominum dentibus Dii superi, atque inseri manderent : adeo luxurie , atque crapula numen venerabantur inane. Hanc autem Decemviri legem etiam de Solone sumpserunt, eui t. men jacturae hujus, inanisque luxus coercendi consilium nihilo processit felicius. Quis eni in vulgarem affectionem coercuerit, quando cupiditas religione munitur Omnem autem circumpotationem Decemviri sustulerunt, cum varia esset crapula, & circum potatio, &etiam ad lares mulsum daretur. bὶ Respersiones quoque rogi, be cinerum, quae Numae tempore vino, Decemvirorum vero aetate murrata potione fie- haut , XII. tab. prohibuerunt: cum amovendis supervacuis sumptibus etiam vini respersionem Numa prohibuisset; quam tamen Decemviri tolerarunt, nisi sumptuosior esset, qualis erat murrata potio, quae rogo, sive flagranti, sive combusto, aut cineribus adspergebatur. Hanc enim respersionem lege XII. tab. prohiberi recte, meo judicio, I. Gothostedus exiit imat. Eadem autem prohibitione comprchenduntur liquores omnes pretiosi, quos posterior aetas invenit, quosque Decemviri, etsi non sibi notos, tamen legis virtute vetuerunt: consilium enim legum conditorum fuit, inutiles resecare sumptus. Quid autem tuerit murrata potio, non satis est exploratum. Alii enim scribunt muνiatim a ab unguenti odore, quod & nosiaν Latinis appellabatur, eratque potio dulcis ebrietati opposita, quae propterea & Reminis concedebatur e alii vero murrhmum, quasi myrrha conditum, unde myrrhatum vinum. ce Hujus odore scribit Plinius proditum L. Plotium proscriptum a Triumviris, cum in Salernitana latebra se conderet. Rursus , ut quam minimo sumptu mors hominum honoraretur, prohibuere Deeemviri longaseeranas, diversas scilicet a rotundis contextis, ut capita redimirent. Erant autem longae coronae, quibus implicabantur cadavera, & busta , & sepulcra, & sellae curules , re theatra , & currus triumphales, & Iores. c d γUade Tibullus:

Flava C res ei bi sie uestra da rure ea νεua Spicea, qua temptι pendeat ante fores.

Reieeerunt postremo Decemviri , moderandorum sumptuum causa , etIam odorem a funeribus, amoto acerra usu et quae sive ara fuit ante cadaver adolendis odoribus posita, sive arcula incendendo tuti constructa , ut aliqui putant; certe ad odorum edendorum usum in funeribus adhibebatur. Conis eludamus vero locum hune de moderandis funerum sumptibus ea lege, quae vetuit uni plura fieri iunera, vel plures lectos sterni, quod forsan erat an iste consuetum. e Sed antequam transeamus ad alias, proseramus eas, quas adhuc explicavimuS.

Sumtus, & luctus a Deorum Μanium iure removeto. Hoc plus ne facito. Rogum ascia ne polito. Tribus riciniis, ac x. tibicinibus soris efferre jus evo. Mulieres genas ne radunto , ne .e lesium funeris ergo habento a

Homini mortuo ossa ne legito, quo post lanus facias. Servilis unctura , omnisque circumpotatio auferitor : Murra

220쪽

ta potio ne inditor . Ne longae coronae , neve acerrae proserum tor. Uni plura funera ne iacitoris Notis abstinemus, cum satis pateat sensus e superioribus disputationibus.

Tantum addimus ad primam legem Deos manea ella Deos intelos , jusque μονum Manium, esse ius sepulchrorum, & funerum. Dicuntur autem ma-μεν, ut Varro tradit; a quia veteres bonum dicebant manum o Dii autem

inferi, quamvis mali haberentur, tamen, ut pa cum eis esset , prisci illὶ ta M. f. de bono illos nomine demulcebant, quod mali bonis nominibus Placarenturis . . occurrit lex alia, ι quae exceptio est prohibitionis hujuste suaerum t --c. permittitur enim, ut aurum, quo sorte deiuncti dentes in vita deeidui r vincti fuissent, flammis , & humo, si liberet, traderetur. Videbatur enim nimis avidum ob tantillum auri dentium defuncti ordinem dissolvete. V de lex fuit: . .

Neve aurum addito : Ast si cui auro dentes vinm escint , im cum illo sepelire, urere ve se fraude esto

Escint pro erunt, ut exposuimuS non semel. Im pro oum, ut supra exposuimus.. Se fraude in pro sia audo, hoc est, impuno esto, licito, no sie ei δε-

mna. Sequitur exeeptio alia superiorum legum, illiusque praecipue, quae eo ronarum luxum profligavit. Etenim ut praemiis victus excitaretur, Decem. viri coronat potestatem fecerunt ei, qui ludis, di cellaminibus publieis victor eam meruisset, sive per semet, sive per servos, equosve suos, quos pecunia nomine lex complectitur, nec victoris tantum eadaveri coronam eam imponere limit, sed etiam parenti eius. Siquidem, ut mos fuit Graeeiae , ubi summa cum celebritate certamina sunt instituta, qui publicis icii ludis v, cisset, non sibi tantum, sed patri ,. Ze patriae suae gloriam pariebat, & vocaptaeeonis eum ipse victor, tum patria ejus, & pacer appellabantur. ι Un Q. de non mirum si coronae honorem Romanarum legum conditores etiam pa- ς renti tribuerint r. post elatum enim filium , coronam eamdem domum re u - serebant, ut argumentum virtutis usque ad funus parentum in familia ma- neret. Sed novorum temporum luxuries, praecipue sub Imperatoribus , hanc omnem disciplinam evertit , coronasque communes reddidit, omniabus, ἐγ exceptis Christianis, qui superstitiosum ritum abhorrςbant. L e a1ru.εn.sai. gem autem, quam de plures sarcire tentarum, en qualem rostituit I Go H-ν.liis inofredus: Tertuli. de eo

Qui coronam parit ipse pecvnsaeve ejus virtutis ergo argui- m tu tor e & i psi mortuo parentibusque ejus dum intus positus escinseritque effertur, se fraude esto.

SEARCH

MENU NAVIGATION