장음표시 사용
261쪽
v I. vltas inter mortales existeret, merito eivitatam simplisem appellaremus rQuando vero civium potior pars a lat. One gubernatur, aliae vero partes
Pei turbata . De Civitate a ratione diisentientes trahuntur a sensibu , quorum varia perceptio est, alia Mista. que tempore, regionibus, morbisque mut-bilis: tum oporte L partem ratio. Dabilem , quae natura imperat caetetis, adhibere collectas vires multorum ια ministerium publici corporis ad coercendas aberrant CS a ratione partes.
Unde quia in hane civitatem scientia, di opinio confluit; quarum illa in
imperantibus insidet, haec in multitudine, quae prudentioribus obtemperare compellitur, ita ut status ejus in imperio mentis, & obedientia minime voluntaria sensuum constituatur; non absurde mora civitas nuncupabitur. Verum quando in societatibus civilibus prudentiorem partem stultior, &virtutem vitium, ac rationem opinio superaverit; ibi vis N error agitabit, vertetque omnia, regimenque desciet ei, qui suorum, & alιenorum viti tum satellitio sese, melioribus deprimendis, ad sublimiorem potestatis graiadum extulerit. Unde quia hic natura domini subjiciuntur natura servis , Ee opinioni scientia in extrinsecis actibus famulatur, ac naturalis ordo miseeatur, atque pervertitur : propterea rectς, meo judicio vocabitur eivisas p. ru bara . Civitatem igitur simplicem ad unam boni , rectique tationem sese convertentem, descriptam, & intorizatam inveniemus in animis eorum, qui una eademque boat notione ducunturi qui simul convenientes continebunt suam intra se quisque legem , suos inagistratus, suos milιtes, ut imperio existeriori non indigeanti cum propria ipsi ratione Provideant, reliquasque ani mi partes, quarum quaeque munere suo iungitur ad uium, & ministerium rationis adhibeant. Nam sicuti occurrentia visa oculi confestim excipiunt ,
ita & ratio statim complere tur cognitionem et quae si lucidior fuerit , ad rationis legem desciscentes ab ea revocabit cupiditates et quibus in ossicio continendis suscitabit iram disciplina rationis imbutam, & propria , nati. vaque seritate spoliatam: ut quae animae partes liberae , atque solutae helialum ciebant intestinum, eae rationis imperio Parent C , pacem civitatis pa- 4 riant interioris. Verum nescio an civitati illi simplici ullus pateat in hu mana vita locus, quia nulla neque plurium , neque unius hominis ratio perpetuo vigilat. Cui aliquando torpescenti, si frena defluxerint, iis tan. tisper laxatis, affectiones, & cupiditates exilient , & exultabunt i atque instar Phaethontis equi rectorem trahent ipsae suum, ut postremo alterant, atque conculcent. Unde quia non omnes, sed soli sapientes esse s bi queunt rectores ac duces, iique non greg tim, sed spartim inveniuntur; non mirum, si nulla ex hoe genere civitas, quam simplicem diximus compo. natur. Cum itaque rari ex hominum turbi. Propria ratione regantur, opus est, ut universi ratione gubernentur aliena, di mento paucorum, Cum pauci sint admodum in qualibet natione sapientes. Itaque oportet iisdem tu minibus atque consiliis tegere civitates, quibus quisque lapientum cupiditates suas, iramque gubernat, ut quemadmodum ira , & cupiditas in singulorum animis recte compositis obtemperat rationi privatae 3 sic potentia, numerusque major, nempe proceres, di multitudo pareant sapientium sententiis, quae sunt mens civilis eorporis, a qua in universam rempublicam ratio propagaturi eaque civilis vitae constitutio erit mista civitast quo etsi Paucorum virtutes conveniant, & vitia plurimorum t tamen quia plurium viii, affectiones paucorum rationi subjiciunturi evenit ut a vit tutibus vitia su De Leeibu . peremur, & civitatis constituatur satus, quatenus mortalis vita patitur , Civilibus.& eas omnium Optimus.
tum Clusis. Verum insolentia, & livor opuleptiorum adversus eos , a quibus pru
262쪽
densa vincuntur , itemque multitudinis amentia , quae magis divitias , quam prudentiam admiratur, sapientium consiliis numquam cederent tineisque populus sese regendum iis traderet adhuc viventibus, nili propriam certe sibi pei sonam iubtraherent, atque divinum numen, quae suprema certe ratio est, ac summa lex creatarum, & Ticinarum rerum inducerent, reistionemque suam viventem, & loquacem converterent in rationem inanimem , & scriptam, omnique affcctione spoliatam, quae letes appellarunt :Quam obtein ρνimata leges , vel revera ipsum Deum habuerunt auctorem, quales surrunt Hebraeoru .n , vel ad Dcum revocat T su unt a suis cujusque legislatoribus, ut adiecta legibus auctolitas diuiua , legislatores ab invidia, & leges a contem pru, ω contumelia vindicaret. Eas que in animis etiam defixere tu eiu an , quod vinculum erat in v cterum in si tutione tonacissimum , ita ut eo delato Radhamanthus judicia omnia sanctiis me , aeceleriter expediret. Non enim in prisca innocentia, & integi ita te morum opiniones illae deteri minae ad religionem, Se fid in cominet cior utra evertendam cruperant: quarum aliquae non minus impie, quam insane Dei naturam landitus tollunt; aliquae a gubernatione rerum eam stolide abjiciunt; aliquae nihilominus perfide, mortalibusque noxiae, summoque Numini contumeliosae permittunt quidem Deo rerum univcrsarum regimen, & poenarum, atque praemiorum arbitria, sed cum velut in societ Hem criminum nefarie vocantes , muneribus a rapina, di fraude, atque alienarum opulo usurpatione
venientibus. & motibus corporis, verbisque nullo animi sensu pronunciatis, ac mentitis obsequiis placabilcm ponunt.
Nihil autem religiosum & civilem hominum statum facilius dissolvit, quam
remissio, & laxamentum quantulumcumque iurisiurandi, quo publica lides,& legum obsignatur auctoritas. Quamobrem Lycurgus, ut perpetuo jarc urando suas muniret leges , redire ad cives noluit, quos ad legum tuarum cultum si cramento, utque ad reditum suum obligarat. Atque is Apollini leges adsci ipsit ab se conditas: Minos vero Cretensium legislator Iovi : Numa Egeriae Deae, quicum in sylvarum recessibus colloquium habere simulabat r& ne percu tram singulos legum auctores, nefas suit apud Romanos serte leges, antequam captis auspiciis Deos consuluissent, ut ab eis adprobatae viderentur. Numquam enim recta ratio publice limperave it, nisi vel a Dco mittatur, vel ab hominibus nomine, atque auctoritate divina coniectetur. Quo modo enim sententiae unius hominis, voluntates parerent universorum, atque
ad illius obsequium converterent publicas vires, nempe imperium, & jurisi dictionem, nisi cultum illum exhibere se crederent piae flanti oti naturae Hinc AEgyptii non modo publicas civilis regiminis institutiones, verum di privatas artes, atque docti inas, de eorum exemplo Pythago ixi philosophiam omnem suam, in νeligionem convertebant, ut quos ratio non post i , divinac mendaret auctoritas. Nos igitur, & ante nos Hcbraei unice incer mortales beati; ad quos Dei Filius rationem simul attuli:, auctoritatemque divinam: quibus eorruptelam humanae rationis emendavimus, & falium divinitatis colorem ab humanis iniit tutis abstersinus: legislatorem accipientes eum , qui non certis populis, aut regionibus, sed naturae hominum univcisae leges tulit aeternas insinuatas, arque enutritas consilio sapientiae illius , quae omnium creatori adfuit , dum extendet et Coe um , susecti derctque fundamenta terrae , quae illi semper, utiam ante recum cae cerarum ex Ordia prae-s o silerat. Sed jam ad formas civitatis mistae , cuius exordia posuimus , transea- u. t ac deinde ad alias, in quas civita milia convenitur, quando pauco
263쪽
tum quidem opulentia, & satellitium unius, atque potentia , vel iterat imultitudinis redegerit leges in suam potestatem, ut vis rationem sibi sub)e.eetit, atque utilitas publica cesserit unius, aut Paucorum commodis, aut stultitudinis est enae tibidinibus ; tum enim, quia naturalis 3 atque civilis perturbatur ordo, Se ratio ab aflectionibus, lege a violentia superantur, merito ei visas nobis peν turbara nuncupabitur, in qua perinde atque in ei vita. te milia, tres itidem erunt status , invicem sibi opposita ratione respondentes: nempe ειmus, paucorum, & multitu/ini3: quorum quisque optimus deis
labitur in pessimum sibi oppositum, h1bentque singuli distinetum finiui eum
natura nomen. Etenim in civitate mi ita, potestas unius regnum appellatur ;potestas paucorum, dicitur statur optimatum; potestas multitudinis, ν publiis ea nuncupatur, quorum nomina simul cum natura eorum civitatis perturba. tione mutantur. Namque si leges ab uno superentur, cadit regnum in prνanis xidam; si a paucis, optimatum statur transit in dominationem paneον um, quam
Graece dicimus o λιγαρχιαν, si a multitudine, respubliea defluet in statωm ρε- putarum, sive δημοκραrιαν, quae duae Postremae possent etiam appellari tyram nidis, haec plebis, illa paucorum.
Exordiamur autem ab imperio unius , quae optima est certe reipublieae species, ubi legibus famuletur. Siquidem semper inest in humana natura ferinum illud a nobis antea significatum, quod pacandum, & compescendum est vereeundia legum, in quibus humanitas feritatis expers ineluditur. Et nim ut probo quisquam sit ingenio praeditus, tamen si procul a legum comspectu recesserit, proprioque indulserit arbitrio, liberam, ae supremam rerum potestatem adeptus in potestatem deveniet propriarum cupiditatum : a quibus exutus dominio sui ipsius, tu aliorum vitam, & opes veluti lupus impelletur. Neque enim dissi ei te fuerit, hominem in lupum immigrare , fisanguinem lambere coeperit alienum, atque vitae unius insidiatus , cogatur deinceps modo unum tollere, modo alium, a quo vel vivente, ultionem injuriarum timeat, vel moriente, praedam speret pinguiorem. Unde is ibi majus peceatum inveniens, ubi magis opes abundant, criminandis assiduo divitioribus, alienisque substantiis devorandis , suam in dies augebit famem rquales fabula fingit eos, qui comedendis humanis visceribus ad aram Lycaei Iovis in lupos mutabantur. Hinc eum optimum dicemus regem, qui norit regere semetipsum, rectoremque propriarum cupiditatum, rectorem aliorum quoque fore beatissimum exit imamus. Unde metito Plato philosophi eam exigit in Rege naturam et qui propriae securitatis arcem non in praeruptis
rupibus aedificet, sed in fastigio virtutum suarum 3 neque satellitio , sodiustitia sibi subjiciat animos civium & admiratione , ac laude probita
tis, latentes inimicos exarmet, atque prosternat r Quales felieissimis hilaetemporibus Christianos Europae reges omnes habemus, qualesque horum exemplo evasuros confidimus, quotquot intellexerint, eam inter homines vitam esse beatissimam , quae dolorum pariter , & voluptatum participet minus; quaeque leviori Sus moribus impellatur, sive molestis illis , sive jucundis i eum nulla sit vehemens sine vehementiori perturbatione voluispias: ac neminem tuto, & tranquille possidere suum , qui perpetuo cupiat aliena . Quarum sententiarum homo ad imperium non ambitione, ae sponte sua ; sed partim rogatu aliorum perget, partim vero metu , ne si potestatem ipse publicam detrectet , se simul , civesque suos relinquat in potestate deteriorum . Atque huic non aliunde profecto sate ili res ad corporis custodiam eapiendi erunt, quam a suorum numero civium: cu raenim pro civibus, non vero contra cives muniatur 3 opus minime hab c.
264쪽
bit latellitio exterorum i Quo autem tale quis ingenium 'adserat ad reis gnum , & regnando retineat 3 oportet ut quod optimum natura tulit, educatione diligenter enutriat. Excelsum enim omne, ac generosum ad vitiorum, aeque ac virtutum fertur extrema, prout bonam, aut malam edueati nem nanciscatur; aut rectae, vel pravae conluetudini delatur. Mentis enim solertia, & acumen optimas pariter, ac pessimas artes prae ceteris facilius, ae celerius arripit. Unde nihil deterius homine injusto, qui simul artes , &scientias ealleat δε eas enim torquens ad pravitatem , quo majori facultate pollet , quoque aeutius cernit, eo scelera cautius, atque in graviorem aliorum perniciem exorditur. Quales Alcibiades fuere , ac Iulius Caesar , qui eum summam dieendi, atque agendi felicitatem accepissent a natura ;propter depravatos tamen suorum temporum mores , ab se prava educatione, pravaque consuetudine contractos, se irinu I, ae patriam 'perdiderunt. Animus vero tenuis, & imbecillis nihil adeo magnum publice, aut privatim, sive mali promoverit. Quo magis is , quem propter praestin tes animi dotes natura eduxit . atque adornavit , ad regnum vinciendus elilegibus, & laudis amore, infamiaeque metu aliorum iudicio subjiciendus. Nescio enim an quis justitiam magni faciet, nisi hominum de se opini nem , aut potentiorum injuriam vereatur. Hinc videmus humiliores de justitia esse sollicitos, potcntiores vero minime r quia illi damnum , hi luctum ab iniustitia sperant, neque ob animi caecitatem intelligunt justitiam componere partes interiores hominis , & civitatis universae injustitiati, vero tum has , tum illas distrahere , atque lacerare r ita ut ne malitia quidem ulla consisteret fine aliqua parte justitiae . Siquidem latrones neque contrahere , neque conservare laetetatem scelerum possent, nisi fidem inter se datam colerent, Se ex regibus, pactionibusque mutuis rapinas distribuerent i alioquin si secum etiam injuste agerent , alter in alterum irrueret , & societas illico solveretur. Is igitur princeps una secum, suisque cum subjectis mire conveniet, eritque felici stimus , qui se justitia munierit, & sibi pro muris circumdederit leges patria si quarum cultu sibi securitatem , & concordiam regno parabit. Sub incerto enim jure
nemo bonorum , aut animae securus vivit. Ideoque cogitur infidus esse
principi , quisquis piincipem suspicatur infidum fore legibus, sub quibus
ei se cives eoncrediderunt. Ut autem impellat alios ad perpetuam reverentiam lexum k quibus & ipse una cum caeteris custoditur: cultum , &s udium earum oportet a semetipso exordiatur. Legibus enim , quibus i in se obtemperat , caeteri libentius obtemperabunt 3 nulla namque vi Dcilius animi populorum, quam principis exemplo circumaguntur. Tum v ro altius in animos regia jussa descindunt, cum e legum voluntate depromuntur τ ita ut Rex caput videatur esse magistratuum ; imperiumque illius fons appareat letitima j Udimonii, quae in principum placita , velut in rivulos traducatur. Hine prudentissime Romani cum gravem capitis animadversionem in reum decernebant, utebantur sormula illa : Lisi ιν lege age r ut non hominis r sed legis imperio adimi vita videretur. Ideo qui Principum velit esse potentissimus, quam fieri rarius potest , legum v niam concedat, cavebitque , ne populus mutabiles censeat leges r utpoto in quibus . dc salus communis, & securitas principis nititur . Quid autem stultius, quam crebra legum venia relaxare imperii vincula, & variabilem ostendere auctoritatem earum , quarum potestate ipse princeps
aliis dominatur Quo plura enim a legibus ad suum trahit albi trium, eo redditur imbecillior, quamvis potentior evadere sibi videatur. Postquam
265쪽
enim homines erebra remissione legum abiicere coeperunt metum, atque re verentiam, iacile sibi exuunt revetentiam hominis, cujus omnis e legibus
fluit auctoritas. Legibus enim homines obligat imago ipia justitiae , per naturam implesta ment bus, & per leges explicata I ita ut dum lex dominatur, divina ratio putetur imperaret cum nihil aliud sint leges, quam disti i-hutio mentis affectionibus prorsus expertis. At homini homines tantum vi subjiciuntur, quae nisi lateat lub specie saltem adumbrata jultitiae, aut publicae utilitatis, diu minime tenebit; quia sublata lege, non homo , sed fera, quae in homine admiseetur, imperabiti unde sicuti homo sine ulla ratione duisce per se corruit ι ita & eivitas absque lege, sive ratione publica dillo luetur i& qui publicum omne ad privatam deflectit utilitatem, in di scrimen addu
cet utrumque; ut summae prudentiae plerumque sit Velle infra quam possis ἔnec satis umquam laudetur Hesiodus doeens, dimi/ium plus esse , quam ea, rum; iureque commendetur Spartanus ille Theopompus, qui regiam , quam obtinebat, potestatem extenuavit, objecto ei Ephororum imperio: quo consito quantum posterioribus regibus pote statis ademit , tantum dominationi eorum securitatis adjecit,& vitae. Unde ab uxore correptus, quod regnum filio imminutum traderet: minime, inquit 3 νeddisi enim diuturnius. Regum enim is minus invidiae, periculique subierit, qui se supra caeteros minus ex tulerit 3 quique multos ad exercitium publicae potestatis admiserit, plures adjunget sibi pedes, & oculos, & manus: cujusmodi sunt a rege ereat, mDpili ratus, qui si liberum s bi suae jurii dictionis exercitium permittatur, eum
salute regis propriam auctoritatem putabunt esse conjunctam. Unde non reis gl, tantum, sed de propriae utilitatis causa curabunt populos in fide continere. Quo istudio minime tenebuntur, si viderint munus eorum, regis arbitrio saepius interceptum, atque turbatum. Quo magis cavendum prinei-pibus , ne attingant Magiitratuum auctoritatem , neve cognitiones illorum ad se trahant: nisi quando per gradus res ab eorum iudicro . ad supremum principis ex provocationis lege devolvatur. Hinc plurimum profuerit laturo regi plures antea gessit se minores , & majores magi-il ratus , di majorum jussibus parere didicisse : ut ex proprio experimento sensum colligere valeat subjectorum . Propterea illi sunt imperio aptiores , qui diu parere assueverint i quia tolerabilium , de intolerabi-jium onerum argumentum a semetipsis capiunt , de a recordatione praeteriti temporis i ac probe sciunt quantum subjectis suis tuto sit im-Ponendum et ne alias de eo praedicetur , quod de domino suo Plautis
quum esse putat, neu reputat laboν is quid sit,
Quod sui taedium , atque ostensionem populorum nullo pacto suspicabantur ii , quibus adhuc pueris dum adolescerent, multaque stulte, atque immodeste appeterent , omnia permittebantur a nutricibus, praeceptoribus. que suis r qui plerumque regum filios curae suae eon creditos adulando , &blandiendo e stultis raddunt stultiores; ut non immerito regni Persici ruinam Plato mulieribus adscribat , de eunuchis, qui Cambysem a puero, dum Cyius procul bellis distineretur , alsiduis delinimentis , atque assem lationibus , non ad prudentiam , sed ad insignem amentiam instituerunt . Hinc non mirum si qui ab ineunte aetate appetere omnia , Ac omnia pariter obtinere consueverint , teliqua vita nihil sibi negandum umquam , nulli sumptui sua causa parcendum , ae ne pauxillum aliis relinquendum
opinentur eorum, quibus ipsi delectamur. Atque his ex moribus eveniet,
266쪽
quod praedicit Xenophon, a jut.non raro qui optimam beatarum rerum . portionem possidereiit, cum reliqua invadere conarentur, suarum quoquα ι reium possessione deciderint. Adeo autem in animis hominum pollet aqua-tiias , ut scuti julla imperia inaqAatitate subvertuntur , ita e contrario iniustae dominationes aequalitatis , atque justitiae simulatione conserventur . Quamobrem nulla tyi anni. diuturnior ea , quae regiam probitatem imita- 'tur. Quo de genere.apud Graecos Plurus fuere tyrannorum i qui praeter potentiam illam, vi de fraude quae inam, qua volentibus pariter , & invitis dominabantur , in caeteris regias virtutes, de artes partim re ipsa exercebant, partim in speciem usurpabant : ut injustitiam dominatis nis iustitiae usu, ac simulatione tuerentur et ungebantque omnia non sita, sed reipublicae causa suscipere, pecunia M.que alienam non in Proprias voluptates , sed in communeς utilitates multitudina vectigalium exhaurire : atque ita invidiam elabebantur eorum , quorum labores , ac tenues Opes depascerentur. Inuro & publicatum quoque rationum inspiciendarurn copiam omnibus faciebant : ut non dominos , sed patresfamilias agere viderentur ;quam opinionem alebant humane, ac familiariter cum civibus agentes, atque ab eorum praecipue uxoribus , & cognatis ab limentes , parcentesque rudori socini natum, ac publicis monumeruis augentes, ornamesque civitatim, ut procuratores, ta custodes exis innarentur illius. Immo auctoritatem rerum divinarum per summam petia diam ad ambitionem propriam detorquentes , torpia scdulo instaurabant, sacrificia solemnia instituebant , satagebatuque sacro iunii ut iis obeundis pietatis opinione, avaritiae atque laevitiae suspicionem declinarent, arceremque ab se insidias, & odium subjectorum eum maxime verentium, qui pietatis exercitatione numinibus carus, Deum ipsum vaderetur adjutorem , ae vindicem adversus aggressores tam sancti capit Is habitu ius. Quos autem inter cives praeliare viderent , eos evehebant ad honores , ne majus quid in libero populo , quam sub domino sese allequi posse sperarent. Honores autem in plurimos homines palliculatim tribuebant : ut se ipsos aemulando cum principis maiore licu ritate alter altei ius facta vicissi in specularentur: cavebant vero maxime, ne unum prae omnibus extollerent, praecipue quem confidentiorem nosccrent, ac ingeniosum: ne sibi periculum, augenda nimis illius auctoritate , crza rent , ac si quem altius, quam propria utilitas, aut salus postulabant, ex Iulii lent, eum, non repente, sed paulatim, ac sensim e summo inferius detrahebant . Porro voluptatibus nimiis aut se numquam explebant , ne Pcrcas enervarentur ι aut si modum aliquando transirent, vel inhoncstas ap- Peterent, omnium, atque etiam domesticorum oculos eiiugicbant. Praeterea vel supplicia raro cpnstituebant, vel invitos , & paterno in filios am-n o eo se adductos esse simulabant: ac delictorum v cniam quidem per se,r xnas vero per magiiiratu S decernebant: ut amorem in te transscrient , ει odia refunderent in magist ratus. Injurias vero ab iis potithmuni abstinebant, quos iracundiores cxpcritentur simul , di honestiores r hi enim &quia facilius mortem , quam contumellam tolerant , de quia piae ua periculum omne coni cmnunt , minime dubitabant i Lam ei arina caec re quod cupiunt et propriamque vitam in pretium csscti e mortis aliena . Divit: bus Praeterea , & egeni, , conitati a latione , placete suac bant': illis quidem propter conservationem divitiarum , quibus rerum commutatio numquam est sine reticulo : iliis vero propter de sensic nem ab injuriis potenti
xum , quos a paupetiorum corporibus prohibcbant. Una tandem erat eadtimquem juste, atque injuste rcgnantium : quam reges quidem publicae, tyranni P a vero
267쪽
vero proprIae utilliatis causa exercebant e diverso consilio virtutes presearentes easdem, contrarioque animo paria nudia suscipientes. Qui vero simulatione virtutis injustam dominationem retinere nequirent, vel propter impotentiam animi nullum patientis frenum 3 vel quia stetere patra sepe sunt sceletibus munienda gravioribus f ii ut sibi caverent praestantiores viis ros deprimebant, e medio tollentes eos, qui sublimiora cogitarent, publicosque coetus, & frequentiam hominum prohibentes, ne dum eonvenirent, fidem inter se vicissim darent, atque acciperent, animosque jungerent , atque consilia communicarent 3 praecipue vero excludentes facultates illas Omnes, atque mentias, unde aluntur in mentibus honestiora, & libero ho. mine digniora. Enutritus enim inter sudia litterarum, gravibusque doctrianis institutus, neque ad vise obsequium, neque ad servitium est opportunus. Quamobrem ingenia extollebant humiliora, tenuesque animos, atque
jejunos; praesertim vero indoctos, & qui doctriinae inopia laudem vili ob.
sequio captarent, prae caeteris ad magistratus evehebant. Proceres vero frequentes in suo comitatu adesse iubebant, ut sub principum oculis nutus eorum , & motus taciti, qui sunt indices animorum , subiicerentur 3 aedum occuparentur circa principes, nil temporis eis ad servitutem recogitanodam, & res novas moliendas omnino superesset. Ut autem latentes, atquα obstrusos omnium lenius eruerent, crebros, & frequentes exploratores claninculum dimittebant, atque ad publicos coetus, & ad privatos pariter hominum conventus allegabant: ut etsi ab aliis internoscerentur, tamen metum incuterent, praesentiaque sua sermones principi noxios cohiberent. Ob eamdem causam foeminis frena laxabant, eisque per speciem urbanitatis imperium in viros permittebant, ut domi suae mulieres ad loquendum . Bela miliariter secum agendum quoscumque vel Ient admitterent ἔ ut quorum sermonibus plurium cogitationes retegerentur principibus pet formina, , quae tamquam hamo in virilibus animi piseantur r nulli enim facilius , quam mulieribus nobis blandientibus, roburque nostrum dissolventibus praecordia reseramus t nihilque servis tyranno fidelius, Be mulieribus, quae abiecto sunt ingenio, di ob servitium, cui perpetuo eas mancipavimus, nullo sen-- su servitutem a libertate distinguunt, eaedemque nusquam ducunt, quam sub tyranno jucundiorem r Luxu enim' potissimum delectantur , quem tyranni illi impendio alebant, quia luxus depopularetur opes civium et qui cum inter se de magnificentia aedificiorum, atque mensarum apparatu , M vestium, & supellectilium splendore stulte contenderent, sumptuum aemu latione proprias opes extenuabant, ac principis potentiam extollebant, non solum propter discordias , quae inter eos nascebantur, & offensiones animorum, dum ieeum fastu, & ma*nificentia certarent I verum etiam quia dum opes absumerent, minus idonei sensim reddebantur ad resistendum
injustis imperiis: ae demum quia portoria , & vectigalia quae sunt principum opes, augerent arcessendis exterius peregrinis mercibus i quibus in urbem convehendis vectigalium , atque portoriorum solutione bona privatorum ab aerario principum absorbebantur: ita ut Dionysius ille Syraeu.sius quinto quoque anno rem familiarem in fingulorum tribut: s, & vecti. galibus exhauriret. Multi vero initio tyrannidis majorem partem pri atorum bonorum proscriptionibus , & mulctis rapiebam, eademque civibus reddebant praemioruin nomine , dum modo unum , modo alium honorarent et atque ita testituendis bonis avitis civium, ae largiendis alienis , li-hetales, & benefici vocabantur. Hinc Policrates, Herodoto tesse , dicere
solebat, gratius amicis fore, si sua eis redderentur, quam si nihil omnino Diuiligod by Corale
268쪽
illis fuisset ablatum . Servis praeterea in publicis privati seue negotiis utebantur se eorumque maxima timiliaritate gaudebant et effusiotas enim servi sunt ad adulationem, qua mire tyranni capiuntur: ac rerum administrationem aut liberis hominibus prorsus auferebant, aut illis tantum ex liberorum numero tradebant, quos propter animi subjectionein, ac turpitudinem solsad libertatem, ad servitutein vero natura tuli isset. Ad res enim injustas, atque turpes , justi homines, & honesti praecipue ingenui, atque veraces nul. lius omnino sunt usust quippe qui disciplinam eam ultro ignorant, ac vehementer abhorrent. Ideo sub tyrannis illis jacebant elevatiores animi, atque omnium contumeliis, patebant, cum animi magnitudo pro surore haberetur. Unde Horatius alIcntandi studio/ Labeonem adversus Augustum comtumaciorem, 2: immoderatam dominationem liberius accusantem, infanum
appellavit. Nec mirum si dominatores injulti hostium numero habeant ii, stitiae cultores , quibus propter injustitiam sunt odiosi . Honorem autem exteris , quam civibus habebant majorem , & cum illis potius , quam cum his amicitiam jungebant : propterea quod minus fidos putabant sibi
fore quos opprimerent, quam illos , quos' honore ν ac donis assicerent. Ingenti praeterea magnificentia ludos. apparabant, festosque dies crebro celebrabant, ut spectaculis illis populus ac cogitatione rerum novarum abstraheretur, Si mere praesentis status, ac mutationis odio caperetur deliciis i retitus, & cantibus, quibus eorum animi la abantur .. Adulteria vero , alcam, ceteraque peccata graviora libenter dissimulabant, immo & consulto nutriebant, ut si aliquando aliquem oderent, illius perdendi causam in promptu haberent k summissis accusatoribus, qui crimen in oblivione j cens opportune suscitarend. Quamobrem tyrannis lages non sunt utiles . nisi cum violantur, de negliguntur: ut non mirum si eas non educatione in pectoribus hominum, sed tantum itu voluminibus atramento curent imprimendas et quo seminatium fiant poenarum dominorum lucro cedentium . Unde iis tamquam retibus utuntur, non ad emendandos mores , sed ad in olvendos eos, quorum vitam in sua potestate habere concupiscunt. Ideoque legum cultores tyrandis omnino sunt inutiles , immo & exosi : quia innoccntia vitae causam eis adimunt rapinarum. Praeterea vederes illi, quorum studia reserimus , tyranni , solo metu populum in fide continentes , Cogebantur paratam semper secum habete militiam et ac ne otio milites tumultuarentu T , eos omnino ducere compellebantur adversus hostes et ideoque levem quamcumque belli causam arripiebant. Crebris autem bellis , ut quisque pii ne ipi esset invisus proposita dulcedine laudis pravioribus periculis objiciebatur ; S: milites propter spem praedae , mercedes desinebant expectare promittis ; populus vero tributa, & vectigalia, quae duriter, ac miserrime pendebat, non in privatam principis rem, sed in communem nationis gloriam , de publicam securitatem, prorogatis imperii finibus , ac debellatis, hostibus versum iri opinabatur. Ac milites quidem bello , cives vero in opere publico magnificis monumentis aedificandis , atque insanis molibus extruendis occupabant, opes illorum simu I, & corporis vires at-xς potes . Hinc AEgyptiorum regnum pyramides & Pysistrati aedes Iovis Olympii P de Τatquinii aedificia supra sumptus aliorum ante se regum , quibus cum artibus tyranni uterentur , amovere procul a se cogebantur m nos , qui pravitatem eorum intelligentes aversabantur et quales profecto iunt ingeniosi homines . ac honestiores & generosi, ut contra quam Ie dicus, qui e corporibus eonatur ejicere deteriora; illi e eorpore civili, siveo regnς ejicerent partem hominuaa praestantiorem. Quamobrem tyran-
269쪽
nis illis, vel omnIs vita repudianda erat, si versarer tur Inter bonos, unde impendebant insidiae; vel miserrima vivendi ratio eligenda , aetasque transgenda inter stolidos, viles, & abjectos, atque propudiosos, & infames
maximoque se cilitatis humanae alimento ea rebant amicitia : Ze qui tam in. sine venereas voluptates eoneu pistebant, ut earum Plerumque causa pertiacula principatus adirent ; potiore tamen libidinis condimento privabantur, amore videlicet, cujus numquam compotes fuerint, quicumque percipiunt a mulieribus id, quod cum eapitis dii crimine negaretur: nesciunt enim ii li formidine, an amore mulier eo indueatur. Unde tyranni, qui vitiosarum voluptatum causa virtutes dereliquerunt, viri tamen aliquam inveniunt in vitiis vesuptatem, eamque turbatam capiunt. Se ancipitem , atque sollie, tam , & angore, poenitentia, metuque circumdatam. Quibus molestiis omnino liberior status est privatorum quietus, atque tranquillus et quem op Mnione, ac spe longe maioris selicitatis in periculosam , 8e inquiet in domi nationem tanto studio, atque labore commutarunt, in oecupanda libertate aliena propriam amittentes: eum is tantummoto potiatur libertatis, qui ne isque set vi at ulli, neque dominetur. Non magis enim servus ab imperio pendet herili, quam dominus a fide, ac voluntate servorum. Et haec quidem de regno, quod in oppositam sibi tyrannidem degenerat. Alter a regno gubernationis gradus, 'erimm est optimatum; eorum nempe, qui ad honores, & magistratus non opibus, & potentia, sed potissi-inum nobilitate generis attolluntur, & opinione virtutis coneepta in animis a generis antiquitate , atque illustri ierie majorum , quorum praeelare animi dotes creduntur in posteros exemplis, & educatione descendere I Id. eoque a eivibus nobiles praeseruntur aliis, quorum nonduin ullis ex reo iis facinoribus virtutes in lucem exierint. Etenim ubi quis rebus praeesa e g sis, aut ingenii sublimitate, atque doctrinarum eximiis laudibus innotue-1it, quamvis nullis majorum facitis commendetur, tamen in ordinem n
bilium inseritur ab ipsa natura. Siquidem duplicem esse nobilitatem intelliis
gim , naturae alteram, alteram locorum. Nabιfitas natura ab extrema vir
tute procedit, qua praeditus ubique terrarum, de omnium opinione ae gemtium jure clarescit: locorum angustior est , ac certarum regionum
finibus clauditur, patrinque finitur legibus, quibus in nobiles referuntur , quotquot e certis creantur , notisque familiis. Cujus nobilitatis barbarae quoque gentes potiuntur , apud quos , uti & apud nos plures nobiles , .ruos natura propter animi tenuitatem , atque ignaviam ad perpetuam o, ivionem, atque contemptum, ex illustribus familiis in suae gentis dedeeus proe reavit. Quae locorum nobilitas, honorum , atque opum continuatione susten atur ue iis vero defluentibus, nobilitas etiam dilabitur , quia non in praesenti virtute , scut alia , sed in hominum opinione atque admiratione fundatur i quae opiuio , M admiratio una cum memoria veterum fae ino-stum senfim extinguitur , ubi ea , quibus sulciebantur exteriora ornamenta , & antiquae virtutis indicia disperierint. Quapropter status optima. tum recte constitutus erit, quando ibi honores invenerit non modo id ,
quod opinione ducitur optimum , nempe propago nobilium , sed illud maxime , quod natura optimum fuerit , homines nempe ingenio , d ctrina , & moribus illustres : qui si nobilitatem transferunt in filios, multo majorem certe praeserunt in semetipsis. Verum si eo in regimine magia stratum eapiunt non solum qui sunt nobiles a majoribus, verum etiam qui a suis virtutibus , quamvis plebeii generis ι quonam argumento regimen optimatum a PoPulari sta Iu discernemus ὸ ita nimirum , si magi.
270쪽
stratuum creationem non populo, sed nobilium suffragiis committemus r ut quem ad magistratum perducere velint, etiam si e plebe sit suscipiendus , in numerum cooptent suorum. Nam & inter Romanos, qui Curules magistratus gellarant, etsi patricii non essent, senatorium tamen ordinem, & ius imaginis, nempe nobilitatem allequebantur. Est & alia optimatum respublica huic ex adverso respondens, ubi etsi magis ratus & honores certis familiis, nempe solis nobilibus deserantur: tamen plebs una cum caeteris ad suniragium admittitur I ut Romae primis Consulum temporibus usitabatur. Data enim populo magistrorum creandorum potestate, prohibetur nobilibus , ne per factiones ad se omnia convertant. In optimatum igitur statu minime alterutri ex partibus committitur utrumque t ita ut vel nobiles jus habentes suffragiorum, suffragio exclusis plebejis, tamen ex eis assumant ad magistratus, quos virtutibus novetitit illustres; vel si solis nobilibus magistr tus pateat, jus eorum creandorum populo tribuatur.
verum quia plebeji pletumque animo tunt abjecto, & ad vile servit umproni, vel ad insolentiam praecipites ; nobiles vero in superbiam elati facile ad injurias impelluntur; ideo si tu hil inter plebeios, & nobiles interpona.
tur, ipsique invicem eommittantur; aut alterum genus ab altero deprimetur, aut assiduis seditionibus misere fluctuabunt. Hinc numerus augendus eorum, qui me iii cives appellantur: quorum propter mediocrita Iem divitiarum, & educationem inter litteras, & liberales artes animus i a componitur, ut neque vilescat egestate, neque opulentia tumeat, neque communi
plebejorum, & nobilium morbo ignorantia obstupescat. Hujusque status cives libramentum sunt plebis, di nobilitatis: nam contra exulantem nobilitatem ordo hic plebi adjunctus utiliter opponetur; re contra insolentiam plebis nobilibus opportune adjungetur: ita ut, utroversum ordo iste flexerit, lances exequentur; quam Romana Respublica utilitatem ab Equitibus capiebat. Atque is orito medim hanc etiam egregiam reipublicae navabit opera in rnam in qua civitate honores tantum nobilibus mandantur ; plebejotum suia
fiagiis admistus eos impellet in partem nobilium saniorem, habebitque plebs, quorum consilio iudicia sua regantur: ea vero in urbe, ubi nobiles tantum suffragium habendi, honores vero etiam plebeiis aperiuntur, erit ordo iste;
unde viri suscipi tur idonei , honoribusque digni quasi e seminatio bonorum , S vena virtutis.
Quae temperies paullatim dissolvitur, & status optImatum , sive Aristocratia transit in statum paucorum, sive eligarebiam 3 si ordo ille medius languescat, S: contemnatur , honoresque tantum tribuantur divitioribus rita ut cogendarum pecuniarum studium quotidie augeatur . Quod facile contin it, quando praestantium virorum filii patentum opes, vel sustinendis falsis criminationibus, vel gerendis honoribus exhaustas , ac se ob tenuitatem patrimonii, spe illorum adipiscendorum , depulsos animadverterint. Etenim tum se totos mercimonio tradunt, & quaestui, atque studio rei familiaris r Qua visa redeuntes ad avitam potentiam , ubi ad magistratus
Pervenerint, eamdem aviditatem adserunt ad judicia, quam tota vita mercimoniis exercendis aluerunt; ut quemadmodum antea in contractibus lucrinantur , ita quaestum sacere studeant ex jurisdictione, potentiam, quam emerunt, vendentes aliis, qui pecuniam eis , vel judicantibus offerunt , vel suffragia ineuntibus i atque ita sensim in pecuniae potestatem universa devolvuntur : quia per eam omne, , aut judiciis, & poenis eximuntur , aut licitatione suffra*iorum attolluntur ad magistratus. Quam
bicin ubi incrcatores illi judiciorum, & potestatum gubernacula civitatis