Defensio decretorum Concilii Tridentini et apostolicarum constitutionum ecclesiae romanae in causa paupertatis monasticae adversus duos libros inscriptos vita claustralis et vindiciae regularium &c, ... auctore F. Daniele Concina ... Accedunt censura

발행: 1745년

분량: 337페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

211쪽

D Fertatis Septima. I 'I

resperget hominem honestum , atque vi suae professionis singularem praeferre probitatem astrictum ' Perdoctus P. Theophilus Raynaudus in sua H, plotheca contra ictum earumiae secta. eap. Ir. prolixum habet de plagio se monem , eiusque iniuriae gravitatem magnitudinemque sic describit. me spectatas iniuria inter omnes , qua furto , avit rapina, vel damno admittuntur, attingenda sigillatim visa es , quia Olumnia de ea illata , mn se infrequens ;esque de probro admodum tetra, o illiberali. Subdit Raynaudus magnam esse liberorum, atque librorum amnitatem, & sequentem textum exscribit me dori Ancirani, qui hom. in Concit. Ephesino habita mentis sobolem vivisis his coloribus resera. is Tuum quoque verbum cinquit tuae meritis λω-- les est: & postquam verbum istud, quod tua mens peperit, clementis ac se litteris volueris exprimere, A in charta sermonem et mare, manu li se teris describis, & certa quadam ratione verbum tuum per manum denu is eniteris, & manum per litteras verbum parientem conspicaris. is Est itaque liber , pergit Mynaudus, scelus scriptoris ac filius, non ex viscerib corporeis procreatus, sed animi foecunditate genitus. Eiusmodi filiorum generatione suam ad posteros famam aeternum duraturam Authi res transmi,' tunt. Et quemadmodum filiorum abortus dolori parentibus est acerbit Iuno, se mentalis istius prolis subductio. Synesus , teste eodem Raynaudo, epist. E a. tanti reputat hoc scelus, ut illud defunctorum corporum praeserat spoliationi, quae omnibus gentibus crudelis semper suit, & inhumana. Sanctus vero Basilias epis. I. Adulteris plagiarios assimilat. XI. Quam vero suerit semper quibusdam graculis instum istut acens , ionis genus, ex eo colligi potest, quod vel ipse Christus Dominus c, qui est Sapientia Patris, Verbumque Divinum , in quo omnia splendent, audierit penes Platonicos plagiarius. Contendebant siquidem & illi audaces graeculi,

ut laudatus Mynaudus animadvertit, Legislatorem nostrum Divinum nomnulla doctrinae suae capita ex Platone subduxisse . Haec quippe altera est ca lamniantium , atque maledicorum fraus ; ea nempe insontibus limngere criamina, quibus illi ipsi inquinati sunt a capite ad talos, ut hac vafferima prae occupatione in tuto semetipsos collocent cum Innocentum famae dispendio. SDcrilegam impiamque Platonicorum calumniam propulsavit Ambrosius . Et Clemens Alenandrinus, Eusebius, Dieodoretus evincunt Anaxagoram , P,

thagoram, Socratem, ipsumque Platonem divinos libros expilasse. D. Ambrosium plagii postulatum ab Hieropymo contendit Rinnus I quod tamen

Tom. II. B , falsum

212쪽

1ρ Defensio Decretorum Concilii Trid. cte.

salsum esse negat Mynaudus . Plagiarium fuisse S. Isidorum dixerunt aliqui ob expilata S. Gregorii opera , sed pro Isidoro Apologiam adornavit Lucae Tudensis. petrus Lombardus, S. Thomas Aquinas, Picus Mirandulanus, S. Ignatius L ola plagii accusati fuere a male seriatis sciolis, qui ira , atque

invidentia , odioque perciti, cum non possent illorum sapientiam aua aequare , aut eidem sucum facere , Sanctorum virorum famam imposluris I heiactare irrito conatu pertentarunt. Si plura de plagio addiscere Magister Theologus cupit, adeat laudatum Raynaudum, a quo haec pauca delibavimus, legat Placium , & Authorem de litteratorum plagiis. Haec autem ad repellendam primam plagii calumniam dicta lassiciant , & prolixius sonasse, quam par erat, disputatum . At calumniae atrocitas brevi lamone resutari haud potuit. Paucis verbis calumniae seruntur , sed vix multis radicitus propulsantur.

XII. Quaestionem dirimendam propono Magistro Theologo . Quaero quo nomine sit appellandus ille, qui magnum crimen salis imponit Fratri suo Ille magnum plagis erimen assi it Authori disciplinae Apostolico-Monaiticae. Hoc esse puram pinumque commentum evidenter ostensum fuit. Quo ergo ille sienomine appellandus , illius esto iudicium.

CAPUT VL

sia a fationes repelluntM , nempe . Diffluatio Segularium . Rig rismi , ω I ferismi accusatio . Mentis deliquium , aliaque Icomm ta. Spiritus sistis Regii Professoris . Lodes, quibus ipse se essera, eren-camia , qua illi canunt Vindiciarum censeres , aliaque no ulu βιιώ

L Tot Regius, quema modum consueta Nummi colarum sophismata laxioribus quibusdam Caluistis adoptavit, ut Apostolicam op pugnaret paupertatem; ita consuetas , nimiumqua vetustas imposturas a versus sacrilegae propristinis oppugnatores, & Apostolico-Monasticae comis munitatis defensores renovavit. Hic tamen non ni id de suo adjecit, ut ex plagii propulsata calumnia patet. Primum evici , dum cauIam communem egi. Alicium nunc. Quod ut felicius ese .uar, ut moris mei in ,

213쪽

Dissertam Septima. Ips

sessoris verba, quibus suum adversarium traducit, tamquam Regularium e lumniatorem transcribam. II. Pag. r. Uindiciarum orsa ab hac auspicatur accusatione Magi ster The logus . Nuperiis quidam Author adversus omnes, aut fere omnes Monachorum Cougregatιoses calamum aceto intinctum adhibuit , illasque pessunήrt vener riles Regularium communitates . pag. a. Venerabiles Monachorum ordines illa

carpit, pag. p. Charitas Christi, qui decori flatus Monactici dire signiatiemti, ut occurratur, Itimulum addidit . . . . cum omnes Regulares desteam invasos ex eius opere . pag. 4. Retundam quae aκdacim scribit , contumelias repeia undo' sphaemata impugnans, pag. a. ad criminandos Monachos, eosque idcirco ad tartara detrudendo ut Zelotes pertentat. pag. 2I ridet quidem in

socio adestissimo illud notare vitium, quia nee gruanter in aliis eas avi. Sed quia Spiritus Sanctus jubet, Eule siet 4. pro anima tua non confundaris dicere verum in vindisiam Raegiamiam ordinum, ρκω ur propriam sim ex charitatis momento diligo, aliqua itidem, aegre licet, in eodem norare cogor, 3 un quisque dignoscat, quam inisse accusentur Venerabiles Monachorum s iactate1. pag. 96. in rigorem foveat , ita sentit, o remiticis, nedum Μου-ctis Beatorum Albo adscriptos, aliosque insignes viror, qπος suscipit Cathsticus Orbis, quiuimo tria eit, infamat, scelestisque adcenset etiam Veteris T Iumrmi Henoes, quos legimus ditates semia, sanctos. pag. 248. Qua seriamsi, in dedecus redunt omnium Regularium. Heroes isti veteris Testame

ti divites simul & Saucti erant ne Monachi Carmelitae, aut Laici ' Si laici, in hos ne calamum acuta Auctor disciplinae Si Monachi, privatis ne aia fluebant peculiis simul & sanctitate Uerum haec in Magistro Theologo leviora sunt. Ad id , quod initat, accedamus. III. Quaero itaque abs illo, qua ratione , qua aut horitate , quo testim nio, tanti sceleris reum ad publicum totius Orbis Tribunal aecusaverit Fratrem suum ' Ego majore, qua possum, modestia assero, omni carere verbiate , quae ille scripsit. Addo mera esse figmenta. Subdo in universo opere disciplinae Monasticae nec unam periodum, nec verbum quidem reperiri, quod aut famam , aut decorem vel tantillum laedat Monachorum. Cur textum aliquem non adduxit' Theologi neehristiani est, reos sta fi rum innocentissimos viros in conspectu totius Universi postulam, nullo producto documento Iterum illum provocamus, ut vel unicum textum .ex

disciplina Moniatica excerpat, qui Monachorum fame , si ori, vel gi Bb a na

214쪽

Iρ6 Defensio Decretorum Concilii Trid. O .

riae detrahat in capite Superiore vidimus, plagii reum postulavit Fratrem suum. Nunc ut Regularium os rem depingit, ac si docuisset inauditam quampiam rigidissimam sententiam, a nemine Theologorum traditam. Qua quaeso via anti logias adeo evidentes conciliabit IV. Porro, ut palam fiat vel ipsas criminationes illum ab aliis exscripsisse, non aliunde argumcnta repetam , quam a Pαsatione disciplinae M nasticae, in qua omncs censurae, & dicteria sunt in amecessum convulsa. Iam inde usque a Sancti Patriarchae Benedim temporibus ortum habuit calumnia isthaec . Calumniatorem Monachorum mali Monachi traduxerunt Sanctum Bernardum , quod paupertatis Monasticae observationem inveheret, quod Nummicolas argueret, quod disciplinae Regularis praescripta servanda inculcaret . Sancti Rhbatis responsum Praefat. cit. 3. 3. n. I 3. dedimus, i ludque hic repetere cogimur. Unde non adversus Ordinem, sed pro ordine di ptitare putandus ero. MAE Ordinem in hominibus, sed hominum vitia re' hodo. Et quidem diligentibus ordinem molestum me fore non timeo , qum immo gratum procul dubia: accep:uri sunt, s persisti mur quod ipsi oderum. Si cultas sero displicuerit , ipsi se mani sani , quia Ordinem non diligun3,

Dr utique corruptionem, oe vitia damnari notam . Ipsis itaque illud Gn yrianum responto. Metius es at scandalum eriatur, quam veritas relinqua-3ur. t. a Similia responsa dederunt Mymundus a Capua, Ioannes Nyder, Ioannes Excuria, & quotquot pro resormatione disciplinae Regularis scripsere suis c .imniatoribus. Quid est in universo disciplinae A soliι Mouasicae opere

quod Regularium ordines laedat Quid Ibi, inquit Regius Prosessor, demonstratur Monachos teneri ad vitam commvncm, ad abigcnda peculia privata. Ibi diacumatur adversus vitia, quae ex peculio profluunt: damnari asseritur Monachos, qui pccuniis abundant,qui deliciis affluunt, qui graduum ambitione exar-d: flauot: contra vero Reformatae disciplinae cultores est eruntur magnis laudibas. Porro, cum Saeculares viri legunt librum Disciplina: Monasticae, videntque ReLulares minime exequi, quae ibidem praescribuntur ut debita, sinistram concipiunt Me Regularibus opinionem . Calumniis ergo scatebunt omnes Mona chorum Regulae, Conciliorum Canones , Pontificum Bullae , quae recensita Omnia praescribunt. De medio ergo tollenda erunt Concilia, Regulae Patriarcharum,

215쪽

Di erratis Septima. Istr

cliarum, & pontificum Decreta. Quid plura λ Subducendum publicae luci Evangelium ipsum, quod infamiam pariat Chri ilianis, cum illorum furiami nequaquam servent quae lex Evangelica praeripit. Non ergo in poste rum licitum erit conjugatorum adulteria , Mercatorum usuras , Artificum fraudes, divitum avaritiam sive in libris, sive e suggesta detestari, quoniam morati, Mercatores , divites se infamatos clamabunt 8 Licitum haud erit iuvenibus sponsam ductaris suadere, ut virginem castam, humilem verecundamque deligant, propterea quod mulieres loquaces, garrulae, deformes, superbae , effrontesque sese diffamataς vociferabuntur λ Dictum est in laudetia Praefatione, vel ipsum Eminentissimum Cardinalem Casinum typis edidisse tria volumina, in quibus luxum, fastum, avaritiam, simoniam Presbyterorum Apostolica libertate improbavit, quin veritus ille fuerit hasce liberas, acresque in vitia declamationes allaturas esse Sacerdotalis Ordinis splendori infamiae vel levissimam suspicionem. Nec quisquam Sacerdotum ausus est iis nentissimum Scriptorem reum diffamati Sacerdotii postulare. Dictum est humanum genus duobus veluti cardinibus vertie altero honoris, gloriae sempite naeque famae cupidine: altero ignomisae, dedecoris, atque infamiae timore. Illo ceu acutissimo calcari ad magna conanda abripitur. Hoc veluti freno validissimo a flagitiis, quae infamiam pariunt, cohibetur. Si eiusmodi pavoris publicae subeundae diffamationis repagula remittantur a si ardens illud perpetuandae famae desiderium extinguatur: si scelesti homines nec linguarum aculeos, nec Scriptorum calamo et amplius revereantur: si semel haec erronea opinio inis quorum mentes incesserit, haudquaquam licere eorumdem turpia gesta posterorum memoriae commendare et si viris Dei haec adimatur libertas, qua voce, qua scriptionibus in criminosos invehendi; en illico vitiorum omnium torrentem quoquoversum, confractis aggeribus, inundare. Interest ergo, & summopere

interest Christianae Reipublicae, flagitiosos publicos publice redarguit interes humani generis universi, quod altius animis insideat publicarum redarguti

num timor. Extrema dumtaxat vitanda. Occulta crim a Evangelicae caritatis pallio operienda: publica, manifesta, &societati noxia, eadem carbtate innocentibus succurrendi , ne inficiantur , occasione data improbanda sunt. Dictum est, hoc nostro calamitoso tempore cuiusque conditionis, &aetatulae homines doctos & indoctos, rusticos & nobiles, bonos & malos, plebem & senatum, Civitates & Regna in remissam pluiamorum Regularium , Sacerdotumque disciplinam , morumque. dissolutionem declamare,

216쪽

exaggerare, crebrasque emittere lamentationes. In corumdem divitias, tu. xum, commoda, delicias, & solatia invehuntur. Iisdem ludos, comminati nes, epulas, vanitatem , aliaque peiora improperant. Eo miseriarum, &infelicitatis perventum est, ut vel ipsum lancium Fraternitatis Nomen derisoni, odio , & dicteriis obnoxium habeatur. Et haec omnia surda aure pertranseunt illi ipsi, qui ex quocumque libro reformandae disciplinae necensitatem evincente , scandala in populos suboriri minitant, & sacras Monachorum Congregationes detrimentum pati ubique crepant. Malunt universum Mundum objurgatorem , accusatoremque perferre, quam pium sncerumque admonitorem audire. Quid quod illi ipsi, qui in incessu, statu &habitu proprii ordinis splendorem obtenebrant , quis suis solutis moribus ditissimum famae, & sanctitatis patrimonium, Maiorum ieiuniis , nuditate , vigiliis, & sanguine ipso partum, prodigunt, dilapidant; isti inquam ipsi

Sacrorum Ordinum calumniatores traducunt Dei homines, atque in eos maledidia intorquent , dum reformari disciplinam, pristinumque splendorem restifui curant. Saepius ibi repetita haec verba sunt. Nec enim aliquem est designo ordinim, qui legem Monactita paupertatis transgrediatur; sed se mo meus hypotheticus est. Quod si post summam hanc vigilantiam, cauti nemque nostram, qua cuiusque offensionem vitare studuimus, suturi nihilo secius sint, qui se laetos, qui se infamatos, nobis etiam repugnantibus, Velint , non propterea centuimus desistendum ab incaepto. Quoniam, si tum Promenda dumtaxat veritas est , cum neque improborum quemque laedat , aetiim profecto de ea est, conclamatumque. V. Haec & alia longe plura ibidem dieia sunt. Et optimus Adversarius noster his omnibus dissimulatis , raucas , nimiumque antiquas quorumdam voces renovavit, erimina in innocentem fratrem contorsit, extremamque illi invidiam crearo pertentavit Cur saltem vel unicum textum in medium non proseri, quo ostenderet, Authorem disciplinae Apostolieo-Monasticae promillis non stetisse , sed praestitutas sibi prudentiae, modestiae , &cautionis Regulas viola se ' Sed ad aha pergamus. VI. Non Monachos modo, & Regulares intimatos , verum etiam semetipsum laesum, & injuriis lacelsitum lamentatur Prosesses Regius.' atque deo in arenam descendisse, armaque strinxisse elamat, ut sui ipsius famam sudentem, nullaque pice tinctam demonstraret . Haec enim scribit pag 3- ρκη hac in re, eis lacessius, ei vicem talionis rependo. . . Ex γ πυ

217쪽

D erratio Septima. 199

etiam succenctis, quum videam Fratres meos, σ ME IPSIN m. Dibi tamen favente gratia , nulla sum PICE insectus , cui ps si isti adhibere

ignem omnes Regulares defieam im ses ex ejus scriptis tamen ne

excandescam, D. O. M. enixe rogo. Quam splendida sit falsitas haec , iam ex iis, quae dicta sunt, constat. Si enim uel nullus ordo designatus est , oppido minus Persona aliqua particularis. Si universo in opere Disciplina Monastica reperturus ille sit verbum, syllabam quampiam , quae suum nomen , suam personam, sive directe, sive oblique, sive quacumque excogitabili via vel licet, indigitet, aut quoquo modo tangat , fasces illi submittere velim , vi horiamque canere snam . Quid si diuissem eum Augustino

Dd. 99. Nemo vos fallat Fratres, se non vultis falli, oe vultis amare Fr tres . Scitote, omnem profusionem in Ecclesia habere dictos . Non dixi omnem

hominem esse fictum , sed omum possionem in Ecclesa habere fetas personas. Heinc ne consequitur illum esse fictum Monachum Ille ne alter B nosis Audiat quae scribit Hieronymus in Eo sum, qui, more scilicet suo,

se ab eodem Sancto Doctore adversus communia vitia declamante lacessitum lamentabatur. Disposit nasum secare faetentem: timeat qui frumosus est. Volo corniculae detrahere garrienti: rancidulam se intelligat cornis ... Rideo Adis

vocatum , qui Patrono egavit ἔ quadrame dignam eloquentiam nare subsanno .

ctiid ad te , qui disertus es Volo in NUMMARIOS inisti Sacerdotes. Tu qui dives non es, quid irasteris P Clausum cupio suis ignibus ardere via. canum e numquid hospes ejus es , aut vicinus , qui a delubris Idoli niteris Menaea f bmoverer Placet mihi de larvis, de bubone, de noctua , de nilimcis ridere portentis. Quidquid dictum fuerit, in te dictum putas : in quom umque vitium Adi mei mucro contorquetur , te clamitas designari : conferta manu in jus vocas, σ sa risum scriptorem in profa arguis. VII. Altera criminatio, qua Prosessor Regius incessit Authorem Disciplinae Monasticae, Tutiorismum, de Ian senismum spectat. Asserit quippe, adeo ceditam, probatamque sanctis Viris sententiam Ram else, qua propugnat licere Monachis, & Mendicantibus Fratribus Regularibus duplicata habere peculia pro privato commodo, & utilitate, ut contraria Doctrina haeresim redoleat Iansentanam. En illius verba pag. I 43. Atiter enim sentire, aliter contende

re velle , non es Catholici, piique Doctoris, sed asperi mitiligatoris I ANSGNI AN A saligine a pers, amaro, o mordari dente dilaniansis hominum coms entias . Etiam ne ille Antiprobati rum csebemaeus ad Probabili itas in

causa

218쪽

etoo Defensio meretorqm Concilii Trid. m.

causa Paupertatis se recepit Ab illis lepida illa commenta de Iansenis 'Meusandi quotquot laxiores confutant opiniones, mutuatus est y Ianoni umergo sapit sententia , quae docet, vetita esse Monachis privata peculia, quiabus non indigent pro necessario victu, & vestitu , sed pro privatis comm disy Ianfensemum redolet Doctrina , quae propugnat, . vi praecepti adstrictos esse Mendicantes Fratres communitati bonorum cujusque privati peculii vaeuae R Cedo. Qua in propositione Iansentana damnata est sententia, quae adstruli devinctos Regulares praecepto Apostolicae communitatis ρ Iudicet Lector quanta si patientia opus cum tali homine disputare. Non accenset suum Adversarium Ianfensaram Sectae, sed doctrinam illius lue Jansentana inquinatam asserit: Rigidum declamatorem passim illum compellat, indiscretumque Zelote-. Haec scribit pag. 64. Si ι cervae ex magno, quo inflammantur, e me, saepius abortivos enimntur fatur: sic Zelotes noster magno adcensus miniare abortum, o monstrum informe edidit. Pag. 38. Solus noster sodalis plus quam Eliam Zelo flagrans calanitim acuit in fulmen, o nimio eriore flagrans a Pana is relegat, ad tartara detradit quo eumque Monachos Proh rem

delitatem. Dii meliora. Vel ipsum Eliam oblique carpit , quasi & ille esset indiscrettis Zelotes . Haee satius est pedibus trahere, quam refellere. VIII. Illud solummodo adiicere lubet, quod hanc quoque imposturam a suis laxioris Ethices Cafuistis, qui sanioris doctrinae assertores Tutiorismi, J femmi, Rigorismi insimulant, mutuo accepit Prosessor Regius. In Praefat. ad Disciplinam Aposuit Mnasicam f. 4. n. II. lato calamo convulsa in antecessum est impostura haec. Pauca ex multis isthuc transcribam . Quaedam Religiosorum animis opinio insedit, atque inveteravit, quod sententia asserens eosdem vi legis ad peccatum mortale obligantis, exame rerum com munitati, pulsis peculiis, subjectos esse, opinio tutior, rigidior sit quorundam Theologorum, quos ipsi Rigorissas, & Tutim sas, aliisque acerbi ribus vocabulis Ian sevismi compellant . Id vero ortum ducit , quod litius materiae, quamquam unice suae, alta teneantur ignorantia, & quod nolint eam pro dignitate discutere , ne conseientiae lacrimabilem tranquillitatem perturbent; sed si in uno, vel in altero Summisa quidpiam sibi favens repererint, illius auctoritati suam fidunt animam, tametsi, quod portentosum est, in regendis, confirmandisque Chrisianorum moribus, Theologos istos, ceu nimium benignos, & Evangelicae Ethices perditores, plenis buccis tra-

dueant , paestat Antiprobabilis a noli r Regius. J Ut autem salsiss..

219쪽

mam, exitialemque anticipationem propulsem, & in nihilum redigam, tu

Iad respondeo, controversiam hanc ad ea principia me revocaturum esse, quae Theologi omnes tanquam certissima admittunt, & venerantur quamquam deinde in consectariis deducendis laxiora quasdam doceant, vel quod ex animi sententia controveriam non vetiaverint, vel quod aliquando do mitet Homerus, vel alia ratione . Haec loco laudato praefatus est disciplinae Author ad retundendam futuram imposturam Tutiorismi, Rigorismi, & DUenis . Tamen ea est in Prosessore Regio pectoris fortitudo, ut a fas fuerit iam diu confutatam imposturam exscribere, & typis prodere. IX. Quae nunc relaturi fumus, ipsum spectant Regium Prosessorem Se Spiritum sortem iactat, atque animi deliquium stultitiamque praedicit Adversario suo , quod commoveatur super nimia Regularis disciplinae laxitate, atque deformitate. Sic autem eum alloquitur pag. 33. is Enixer se go dilectissimum Sodalem meum , ut temperet sibi a fletu, cesset a lacry- fes mis, & maerore seposito paullulum quiescat, laetetur , exultet . Tanta is siquidem tristitia oppressus, tanta amaritudine repletus, facillimes quod se absit potes animi deliquiam pHi , aut insuper quod Deus avertat is peltas potes malum subire a Quae enim ejqs animum conturbant, larvaeis sunt puerorum , quae SPIRITUS FORTIS Hi e caehinnis, o deria se dens a pernatur . ω Ut evidentius pateat , quae sit Magistri nostri DNritudo spiritus, momenta, quae author Disciplinae Monasticae lacrymandi aD signavit , oeulis objicio . Hi autem sunt lacrymarum sontes, quos ipse

aperuit dict. I. c. a. n. q. h Theologorum plures maxime vero Summia

is stae, cum de paupertate Regularium sermonem instituunt, praeceptum, hocce t vitae communis silentio praetereunt. Uoti essentiam ad exa- ω men vocant, & tricis Philosophicis assueti aliqui hanc quidditatem ah praecepto , aliisque conditionibus avulsam scrutantur , & quod voto in

is hae metaphysica abstractione non repugnat, pessima consecutione pa se penati Monasticae absolute convenire pronuntiant . Enim vero , semel

se dato, quod in sola dominii abdicatione salva sit voti integritas, conle- , stim inserunt, usum bonorum, & divitiarum amicabili faedere eum pau- . pertatis voto consociari posse , dum do Praelati licentia seu consensus is accedat . Ne autem haec a Praelati dependentia ut aiunt gravioris nimis evadat, necesse minime est, ut praesens sit, & expressa, sed sui . ra satis est, & tacita, ves praesumpta. Pecunias expendito, marsupium m. II. Cs is eva-

220쪽

eto a Defensio Decretorum Concilii Trid. σα

se evacuato, & de voluntate tui Praelati praesumito , & paupertatis tuae se essentia sulta praesumptionis munimine incolumis perseverat . Quin etsi is praesto adsit explorandae voluntatis opportuna occasio , si tamen tu ve- se recundiae rubore suffusus, aliove humano actus respectu, non audes lia se centiam postulare, ad petitionem minime teneris : sed satis est te ereis dere Praelatum cosensurum , si peteres, ne sis propraerarius . Et quouis plus vi, addunt, talem in hi consuetudinem po se, vi cuius immunis eoa-- stituaris ab hoc onere petendi expressam licentiam a Praelato tuo , sed ge- is neratis licentia praesumptione in Luctus , pecunias retinere, o distrahere in is quoscumque usus valeas . Sed numquid in superfuti Utique . An in i a lieitu Scilicet. An in turpes t Etiam. Quid plura. Paris sumptu i ve se ba sunt plurium Casulsarum, ut suo loco manisi bitur contacere poteris. MERETRICEM, quia crimen contra Σotum paupertatis contrahaI sis quamvis casitatem A violaturus . Quis Zeli impetum , quis eomprimere se lacrγmas valet, dum in Monasicam Theessitam talia mansera invetia auris ,, audit Chrisiana λα Heus Tu l Quid miserandum in modum tristaris , esamat Magiiter Neapolitanus Lacrymaris, inquit, inaudiens, quod pauperes Clauilrales Valeant pareo , non magno sumptu conducere meretricem, quin paupertatem professam violent Haec tuarum lacrymarum momenta Non ne id docent Probabitularum plures ρ Quod autem probabile est, laetitiae , non maeroris argumentum est. Tempora tibi, dilectusme Sodalis, o maer re seposito paululum quiesce, Letare , exulta ad tantae benignitatis conspectum . Cachinnis ergo , & sannis excipienda sunt interpretamenta , qua meretricum, scortorumque conductionem concedunt Cucullatis Fratribus , paupertate illaesa Haeccine terriculamenta puerorum Haeccine sibilo ,

di laetanter excipit tuus Spinus sortis Quid est amabo Spiritas Fortis Vereor, ne ille precatio voces suscipiat, quin illarum calleat significatus. In laudata Praefatione ad disciplinam Apsiate Monasicam , n. I σβς. duo Spirituum sortium genera Authoe distinxit, atque descripsit, quin praesentiens tale sibi objiciendum fore commentum . Pervia quippe illicini Adversariorum arcana. Ut autem perspectum habeat vel ipsas suas a cuiationes fisisse in antecessum convullas, repetam.oporici aliqua eOram squae de hoc duplici Spirituumi sortium genere ibidem scripta iunt. XL Primum Spirituum fartium seu serocium genus , leges N sbonum

SEARCH

MENU NAVIGATION