장음표시 사용
261쪽
hoe declinet 1bsurdum Ad votum t Minime : Quia votum nullum pec lium absolute vetat , ut ille contendit . Ergo nec parum , nec magnum. Ad legem aliquam Multo minus : Quoniam nulla lex sive Monastica ,sive Ecclesiallica illud prohibet: Ergo, Praelato non repugnante, nulla est aureorum summa tam ingens, quam ex Praelati licentia habere Claustralas
ABSURDUM SECUNDUM. Peculium neque voto, neque praeceptον neque aliqua lege prohibitum est. Ergo Superiores Claustralium nequeunt illud denegare subditis, aut praecipere, ut illud dimittant. Consequentia est
evidentissima . Nam Superiores nequeunt subditorum professionem augere, novisque oneribus aggravare. Nequeunt quidquam prohibere, quod Regula non prohibet, aut praecipere quod Regula non iubet. Si ergo, neque votum, neque Regula, neque lex Ecclesiae peculium vetat, planum est, neque Superiorem illud vetare posse . Quod Maximum absurdum non modo admittit, sed conceptis verbis adprobat Author Vita Clauseratis. Siquidem Pag. 433. in medium adfert quorumdam Sacrorum ordinum Constitutiones, quibus cavetur Praelatis , ne absque assensu subditorum valeant quidquam de eorumdem peculiis dii ponere . Et Asinus sit oportet , inquit ibidem eruditus Adversarius, qui hoc non intelligit
ABSURDUM TERTIUM . Si absolute Iieitus est Claustralibus peculii
usus, vera quoque est Bordonii , & aliorum Calaistarum sententia e nimirum posse Claustrales ex licentia Superioris retinere peculia superflua , illa
expendere in usus turpes , atque congruo sumptu conducere scorta, &meretrices, quin peccent contra votum paupertatis, tametsi peccent contra
votum castitatis, & alias leges . Si enim absolute , nulla reclamante lege, aut voto, Claustralibus peculium permissum est, accedente Praelati consensu, in nullo alio a laicis . ad hoc quod attinet, distinguuntur, nisi, quod isti absque ullius licentia, & illi non nisi ex Praelatorum venia pecunias habere valent. Idque fatentur Adversarii ipsi, potissimum Magister Vindex. Ex alia parte Pralati nequeunt negare licentiam retinendi peculium illud , quod nulla lege, nullo voto, praecepto nullo vetitum est, ut alias diximus.
HOC EST CORPUS DOCTRIME Vitae Claustralis, & UINDICI RUM; HAEC CONSECTARIA, HM ABSURDA , quae hoc Doctrinae
CORPUS necessario consequuntur. Plura alia recensere possem , quae missa facio, utpote cuique obvia.
262쪽
Disciplina Apostolis Monastieae, o istius operis. Iterum repellitur Rigori inota. Atilia benignior , mitiorque doctrina excogitari potes pra illa , quae in utraque Me eitato opere propriuatur. L Uoniam a nulla re magis abhorreo In morum controversi g u dirimendis , quam a nimia severitate , injussoque rigore; id circo veniam me a Lectore facile impetraturum esse confido, etiamsi nimius illi videar in hac propulsanda impostum. Paucis tamen hic negotium conficiam . CORPUS Doctrinae utriusque A versarii cum suis Consectariis superius ante oculos statui , atque exposui. In hac posteriori parte CORPUS Doctrinae Disciplinae Non sticae, & Desem soriis illius, sinceritate , & perspicuitate summa perstringam, ut contraria iuxta se constituta luculentius emicent, quemadmodum communi fertur prinverbio . CORPUS Doctrinae hoe in capite ad quasdam revocabo Propositi nes. Post, Consectaria capite sequenti eliciam. PROPOSITIO I. Regulares, aut vi voti Paupertatis, aut saltem Prae Wpti Ecclesastici, exactae rerum communitati euiusque privati peculii Va- ae devincti sunt . Hoe est primum , & fere unicum in hac controversia principium, omnium Theologorum, Canonistarum, & Probabilistarum senis
P opoSITIO II. Sive exacta rerum communitas voti naturam ingrediatur . sve sit eidem Voto vi praecepti Ecclesiastici annexa , ut medium, ad eiusdem vini observationem necessarium, ad praxim quod attinet, per inde est. Principium enim hae in causa unicum est, quod Claustrales lego ad peccatum mortale obligante praelatae bonorum communioni devincti, sint.
263쪽
sint. Utrum porro haec gravis obligatio sub culpa lethali, sive a voto ipsa. precepto, & Ecclesiae lege circumscripto oriatur, sive a solo praecepto, &lege Ecclesiae, quaestio eli, quae metaphysicam potius, quam mor alem decisonem spectat. Primam ego defendo partem, in cujus confirmationem argumenta adduxi adeo luculenta, ut exilia nimium , & vana omnino appareant Adversariorum responsa. Si quis tamen advertam propugnare semientiam velit, non repugno. Erit ille per me infelix Dialecticus , at noupravus Moralista, dummodo concedat, vi gravissimi praecepti persectae rerum communioni subjectos esse Claustrales omnes. Quae idcirco repeto, quamquam latius supra disputata sint, ut falsitatem penitus conteram ,
quam per summam iniuriam mihi singulis sere paginis affingunt Adversarii : quasi sententiam hane gravit imam ita illigaverim priori disputati ni, ut si falsa illa seret, causa mea praeiudicium aliquod subiret. Centies dixi , & nunc iterum repeto, quod etiamsi falsa sententia illa esset, non
propterea quidquam emolumenti colligerent Adversarii : cum ad incurrendam damnationem sulficiat, graviter violare taeseis praecepta . Si autem vera sit, uti veram illam existimo in sensu, quo eam exposui, tum lucule tius , & pluribus titullis a nobis veritas stat, atque victoria. PROPOSITIO III. Praelati Regulares ab hac sive lege, sive pmcepto, sive voto dispensare subditos suos absolute , & indiscriminatim nequeunt equoniam haee non dispentatio , sed dissipatio legis , & Μinitterii praevaricatio esset . Idcirco Concilia incumenica, & praecipue Tridentinum, iaSummi Ponti fiees tam severe Praelatis prohibent, ne peculiarem, sive mobilium , sive immobilium bonorum usum subditis impertiant . Quare Fa-gnanus, & Eminentissimus Petra advertunt, quod nequeant Prelati dispe sare, nili in extrema necessitate . Mitius ego sentio, ut mox dicam. PROPOSITIO IU. Pralati Retulares, iusta & rationabili urgente causa, valent in hoc , aut illo eventu cum his, aut illis subditis interdum dispensare, sive haec obligatio exactae communitatis proficiscatur a voto, si ve a praecepto . Si rerum communitas, opponunt imperiti quidam , voti substantiam ingrediatur , nequeunt Pralati ab ea dispensare , cum vinum solemne sit. Hoc ex inscientia ortum ducit. Aliud est, quod Prelati nequeant absolute absolvere subditos a solemni voto , constituendo eos absolutos dominos .' aliud, quod in hoc , vel illo casu , secundum quod aut necessitas, aut bonum commune exigit, nequeant cum iisdem dispensare .
264쪽
Quam est verum primum, tam est salsum secundum . Ad Doctrinam D. Beria nardi, quam reserunt Constitutiones nostrae in Priau. ad tex. III. sub list. F. Praelati animum intendant. Votum meum inquit Bemardus lib. de dispensat. non augeat Praelatur absque mea voluntate , nee minuat Me eerta
necustate ; adioquin remisso isti asseque necessime non dispensatis , sed di spatio est . PROPOSITIO U. Iusta dispensationis causa est necessitas vera & non 'ficta, ut fusius in di et r. V. de dispensat. dictum est. PROPOSITIO UI. Quantitas peculii concedenda, & licite retinenda in
data hypothesi, quod de communi non suppeditentur necessaria, tanta esse , &non major debet, quae lassiciat ad ea comparanda, quae praeberet Coen hium , si exacta vigeret communitas: peculium quippe remedium est communi provisioni substitutum . Pro illo ergo bonorum dumtaxat usu licitum est , quae a Religione darentur, si pertastae obtineret communitatis observantia . Id patet in quolibet contractu , in quo, si una pars deficit, non propterea altera ad libitum , & suprλ initi contrarius Ieges compensare sibi potetis sed ea tantummodo exigere iure valet , quae sibi debentur, si altera parς oppignoratam fidem solveret. Itaque cum Regularis visuae professionis ius habeat , ut sibi a Religi cine victus , & vestitus praebeantur, si Religio deficit, valet sibi tantumdem propria industria comparare quantum Religiones bene institutae praebere de communi penu solent. Id dumtaxat advertendum, moralia mandata individua non esse , & iuxtλcircumstantiarum diversitatem mitius , aut severius servari debere. PROPOSITIO UII. Superiores Regulares tenentur adimplere fidem Reli giosis in professione datam, victum & vellitum iisdem porrigendo. Si exa incommunitatis observantia collapsa sit, eam instaurare tenentur, cui reformationi resistere subditi absque.culpa nequeunt Quando enim Praelati, &labditi reciproca conniventia deliberate perseverant in necessitate habendi peculii, sunt in malo statu, quia necessitas volita est. Nulla ab hac obligatione instaurandi communitatem praescriptio, aut consuetudo contraria ista sola impotentia, vel scandali justus timor excusat. PROPOSITIO UILI. Nihil benigniux, nihil mitius in hae controversλconcedi potest. Uotum Paupertatis idem omnino est in Religione, sive diasciplina remissa sit, sive resormata. Eamdem omnino paupertatem V eutvmnes profitentes Regulam Augustinianam . Ergo eodem modo , PQ afieri.
265쪽
fieri potest, servari debet. Eadem professio et Ergo eadem obligatio. si vel ob alias ab eis, quas ego designavi, causas, vel la majorem , quam ego praescripsi peculii quantitatem, vel alios usus distrahendam concesserit quispiam ; hic non benignam, mitemque sententiam, sed laxas, erroneasque opiniones evulgaret in animarum perniciem . Repeto i men adversus morosos Cavillatores , quod limites individui praescribi in hac causa nequeunt ἱ sed moralia moraliter, ut aiunt, accipienda, sunt.
cua has propositiones necessaritiemsequuntur. Confessione AEthoris Vitae Claustralis Conclusiones disciplina Apostolico-mnasica vora sunt, admissis recensitis principiis . T Principia, quae hactenus indicavi, certa sunt, & inconcussa penes The gos , & Canonistas . Consectaria , quae ex iisdem sponte dimanant ,
pleno in Iumine universam causam constituunt, & damna gravissima , quae ex peculii corruptela dimanant , ob oculos ponunt . Adversarii no stri, ut vidimus, principia nolim reiiciunt ut falsa . Sed hactenus evide ter , nisi me omnia fallunt, toto coelo a veritate aberrare illos patefeci . In praesentia unum mihi concedunt, nimirum vera esse omnia Conlectaria,
ineluctabiles omnes conelusiones, quas in Disciplina Apostolico-Monastica ex indicatis principiis derivavi . Quare , ut invidos vituperatores reprehendisse peniteat, & benevoli objurgatores didicisse gaudeant, lubet verba ipsa Adversarii transcribere. Itaque Magister Vitae Clauseralis a. p. dissert. 6. pag. 4o3. hanc prodit Confessionem . Quod suo e bsemate quam plurima eonfessaria Clauseralibus peculio utentibus injuriosa deduxerit Daniel, vitio ei verterint alii, ego SUMMAE DO LAUDI. His ille, ut retentiores Philosophi solent, qui, ut natura phenomena explicent, quoddam sibi lingunt fresema, quo posito, proclive illis es, eur ita res snt, causam indigitare , m rationem . Ita Cartesus , ita Gasendus, ita mosus, Ledriesus ita. Hos ... imitatus Daniel novum
266쪽
SPONTE SUA tu illa subsequuntur absurda, quae adversιs Clauserales iratis superis scripturitat. Hoc idem iterum confirmat pag. 4 . Optimus pro eis rea Dialecticus fuit . qui ea inde collegerit Damel. Unde si quis eum male aragulari contenderet , haud recte ageret, antequam eius fundamentum effodiat ,
Fundamentum unicum omnium Consectariorum, quae mox deducam, non aliud est, quam istud: Aut vi voti, aut lege, μι praecepto Ecclesae imposta Clausnalibus es exacta rerum commvnitar , peculiumque vetatur . Si principium istud verum sit, legitima sunt, fatentibus Adversariis , Confestaria nostra . Si salsem, salsa quoque, me fatente , Consectaria, falsa omnia , quae tam in Disciplina Apostolico-Monasti ea . quam in hoe opere dicta
sunt. At principium nostrum, nempe, latum ab Ecclesia exactae communitatis praeceptum, non minus verum, & manifestum est, quam sit Urbem Romam existere , ut supra demonstratum suit : Ergo vera Consediaria . Caeterum satis mihi est, quod ultro fatentur Adversarii , nimirum Consectaria nostra legitima , di vera esse , posita lege Ecclςsastica praecipiente exactam rerum communitatem . Porro . legem hanc latam ab Ecclesia est. omnes Theologi , & Canoniis docent. Paucis emo Consectaria ipsa perstringamus. NSECTARIUM I. Tam praelati, qui deliberato animo omittunt collapsam resormare exactam communitatem, quam subditi, qui aut nolunt hanc reformationem, aut eidem restiunt, graviter peccant . Consectarium admittunt omnes benigniores Probabilistae . Et admisso Praecepto exactae communitatis, nemo ratione praelitus negare illud iure valet. CONSECTARIUΜ II. Si Subditi paratum revera , uti tenentur , haberent animum ad dimittendum peculium et & si Praelati adamusim sun- gerentur officio suo introducendi rerum communionem , sublatis peculiis , optatus responderet effectus . Hic non apparet . Ergo in alterutra parte deest vera & sincera exactae communitatis voluntas . CONSECTARIUΜ III. Prassat i excusantur a debito invehendae communitatis , quoties scandalum , & rebellionem prudenter timent subditorum . Subditi quoque, qui vera, non ficta, & voluntaria necessitate coacti, peculium iustis terminis circumscriptum retinent, immunes a trans gressione legis communionis rerum servandae evadunt.
HOC EST CORPUS DOCTRINT t .m Dilciplinae AI ostolic Min
267쪽
riasticae, quam praesentis ipstias operis. Revocentur ad severiorem criti cenatum propositiones, tum Consectariae haec nostra . Si quidquam occurrit is illis, quod commune, certumque penes Theologos & Canonistis non sit, improbetur . Consectaria ex eisdem necessario proficisci ultro latentur Adversarii ipsi . Revolvantur benigniores Probabilistae Vasqueet , Valentia, Lelsius , Amrius , Castropalaus . Felix Potestas, Faber, Mailrius . Cottonius, Reiffenstuet, caeterique similes, & rusi isti defendant , Claustrales vi praecepti Ecclesiastici deui flos esse exactae rerum communioni, tum triumphum, me etiam assentiente, sibi canant, atque victoriam RR. Magistri . Ubinam ergo Rigorismus ille, quem in angulis exaggerant Adversarii 'An in hoc, quod superfluum peculium damnemus, quod ficiam, volitamque habendi peculii necessitatem auferendam asseramus , quod cum Praelatos , tum subditos , qui deliberato animo bonorum communionem omni peculio privato vacuam a Conciliis, a Pontificibus praescriptam reiiciant ,
in gravi propriae salutis periculo versari ostensum sit Rigori us ne est . quod iuratam in subscriptione FORMULARII Innocentiani fidem servamdam dixerimus p Quid ergo in universa Di ciplina Apostotie M astica , aut in hoc opere displicet ὸ Quid censura dignum. Forsitan , quod nimia
perspicuitate , atque evidentia Monasticae Prosessionis Onera patefecerim ,
atque oratione altius quandoque elata servanda inculcaverim Si quia hoe reprehensione dignum judicaret, licitum imposterum haud esset, vel e BD gestu manifestare, vel litteris prodere Conjugatorum adulteria, Mercatorum usuras, Ad, Ocatorum fraudes, artificum dolos, mulierum Iuxum & ambiationem, Ecclesiasticorum fastum, & avaritiam i Cuiusque professionis &status hominum vitia cavenda, & onera implenda, declarare, & exaggerare licitum est a Solius M asticae professionis praecepta exponere , & Praeceptorum transgressiones detestari, piaculum erit
Ea evidentia, qua major desiderari nequit, ostensum est, nihil plus iusto severius, rigidiusque me sive in os lina Apostolis Monasica, sive in hoc
opere in medium attulisse, aut liberius, quam par erat, exaggerasse . Sed fac, me etelo instaurandae disciplinae succensum , & nimia , qtue pluribus in locis grassatur, laxitate correptum, aliquantulum acrius, liberiusque I Mutum, & paulo altius vocem exaltasse , propte rea ne reprehendendus λLaxissimas de paupcrtate, & Disciplina Monastica opinationes, quae scam datum cum Haereticis , tum Catholicis ingerunt, evulgarunt Ciuitiae .
268쪽
Plures in Prologomenis ad Disciplinam Monasticam collegi, ut neeesstiis
rem manifestarem vindicandi a tot errofibus Monasticae Disciplinae integritatem . Nemo autem unus repertus fuit, qui adversus opiniones adeo pemiciosas , & errores adeo turpes calamum stringeret, stylumque acueret. Continuo vero ac Disciplina Apostolico-Monastica ad conterenda taee errorum monstra prodiit, Antiprobabilistarum duo aliorum freti , animatique consilio conclamarunt ad arma , & opiniones omnibus hactenuet hae in materia evulgatis laxiores produxerunt in lucem . Quis autem sapiens , dum serio reputat animo opiniones tam enormiter laxas quoquoversum grassantes, inficias iverit, venia dignum fuisse eiusdem Disciplinae Authorem , etiamsi hic tantarum calamitatum multitudine perterrefachis paulo altius detonasset ρ Agitur ne de ala muscae , aut disceptatur quot Acestes vixerit amas vel Quot Sistilus P mibtis vini donaverit urnas. ut Iuvenalis inquit Satra I. Nonne causae gravitae , in qua summa re; vertitur, veniam impertire debuisset, etiamsi in gravissimae veritatis desensione paulo acrius efferbuisset oratio, atque obtusas dormientium aures quidquam severius vellicasset Quid porro, quod nec in Doctrina, nec in eiusdem defensone vel vestigium nimii rigoris adnotare quiverunt post quinque annorum examen AdversaHi ambo. Id quidem pro ingenio essinxerunt, evulgaruntque: at evincere L demonstrare nunquam potuere.
Accedit, quod Romanae Sedis defenso a calumniis Haereticorum, qui ob ejusmodi laxissimas opiniones, & quorundam Claustralium inconditos mores, & scandala, audent Sacrum Monasticum institutum in eontemptionem, derisionemque adducere, me ad hanc eompulit orandam causam. Heine qui pe colligent Luthetani , & Calviniani Sacrorum ordinum contemptores,& saniones, tum ex hoc opere, tum ex Disciplina Apostolico-Monasti ea, quam sinea sit Regularium Disciplina. Perdiscent, Monasticam pauperi tem, quam nostris temporis Claustrales profitentur, illam ipsam esse, quam Christus in suo Collegio instituit, quam primaevi eiusdem Collegi, alumni servarunt Hierosolymis , quamque Sancti Patriarchae omnes in suis Regulis, & Romana Sedes tum in Conciliis, tum in Constitutionibus Pontificiis praeseri M. Intelligent, divitias, luxum, cupedias, ari .enteam supelle ctilem, aliaqu id genus hominum quorumdam, non Disci: linae partus e sese, nosque haec omnia deteliari, atque pro virili parte es manda curare. Colliis
269쪽
Collἰgent quoque prudentes Lectores, ut alias dictum est, alia via Haereisticos perditosque obtrectatores: alia longe diversa Catholicos Theologos in Fidelium, & Religiosorum vitia invehi. Illi malitiae , & invidentiae surore perciti Monachorum desectus exaggerant, amplificant, ut Sacros ipsos Ordines , & Catholicam Religionem exsibilent, infamentque. Contra isti α-vinae caritatis zelo succensi adversus publica mala clamant, ut applicandae medicinae necessitatem ostendant . Studium ergo & succurrendi imperitis ,& obstruendi Haereticorum ora. ad confutationem Vita Clauseralis, & Hia
Haec omnia eo dicta pertinent, ut patefacerem, Eruditos Adversarios meos tanti minime fuisse, ut vel unicam propositionem meis verbis conceptam desgnare potuerint, quae quidquam iniusti rigoris praeserret. Caeterum plura sortasse occurrent errata, quae tum illorum, tum meam effugerint notitiam . Quae omnia primum S. Romanae Ecclesiae corret ioni subjicio: tum Sapientum Censorum iudicio, demisso , atque parati Smo animo ad ea Omnia corrigenda, declaranda, expungenda, & retractanda, quae correcti ne, retractatione, α declaratione indigere iudicatum fuerit.
270쪽
rum Sedis Apostolica Autlσutrate expediam si legem perfectae eommunitatis mitigari, temperari, o peculium aliquia, seu depositum omni scio ratibus concedi iustis termistis tartu criptum I. Uam si proposta quaestio momentesa , nemo non videt . Saepius illam seria revolvi mente . Quae sentio libere demitaque animo aperiam, & quae penes omnex certa sunt, in primis delibabo. II. Extra disputationem est, omnes Sacrotum ordinum Iastitutores sectam communitatem praecepisse , quibuslibet privatis peculiis pulsis, ut testantur eorum Regulae, & graves omnes Scriptores. Certum es autem c inquit Dion. Carthus. omni homini veraciter illaminato, quod Patres Sancti sis indisum Insitatores peculium Monachis non admiscrunt , nec admi
sint , s Monachi id petiissent , sed penitus prohibuissem , immo . . nominatim , at a clarissime prolibuerunt. De Resor. CDQ. e. II. Delirium sane est patentissimum asserere, quemquam Patriarcham peculium in suo O dine concessisse : & nemini hactenus voraciter illuminuto, inquit Carthusianus, tanta chimaera in mentem venit. Concilia quoque omnia, & Pontifices omnes absolute communitatem praeceperunt, & peculia vetarunt. Si
quandoque hujus, aut illius ordinis statuta, non sane ab Ordidum Patriarchis, sed posteriore tempore eondita, deposita permittunt , I audquaquam eadem absolute adprobarunt ; sed posita hypothesi necessitatis , sive penuriae Conventus impotentis eommunitatem servare, permiserunt quod auferre nequiverunt. Idque patet ex interdicto recipiendae iuventutis ad Prosepsionem. Haec luculenta, & explorata omnibus sunt , qui ratione , & oculis non earent. Legas velim Disciplim Aris. Nonas. Differt. a. cap. 3- 6. ubi plura offendes, quae ad quaestionem hanc resolvendam occurrunt is III. Alia veritas non minus certa praemittenda est. ritum paupertatis, cum materiam suapte natura licitam reiiciat, nempe divitiarum retenti nem, gradus exeipit. In arbitrio voventis absolute est , mitiorem, aut severiorem paupertatem Deo spondere. Posset quis se usu privare divitiarum, retento dominio, aut e contrario. Ne multa. Sicut quis posset ex arbitrio
talem, di non maiorem aulinentiam vovere; sic absolute tantam, & n