R.P. Antonii Ruuio Rodensis, ... Commentarii in libros Aristotelis Stagyritae de ortu, & interitu rerum naturalium; seu de generatione, & corruptione earum ... _ Nunc primum in Gallia editi. Cum duplici indice, ..

발행: 1614년

분량: 692페이지

출처: archive.org

분류: 철학

131쪽

' additum cntitati,ut virtus calefaciendi in calore non est aliud. quam entitas ipsius caloris:erso maior virtus agendi est maritor entitas qualitatis; sed qualitas intensa habet maiorem vix- tutem agendi, quam remisia: cum producat effectus persectiores, ut patet in calore intenso pergo habet plus entitatis addi tum per intensionem, quare fiet intensio per additionem nouae enti datis, gradus Secundo,quia magis este radicatam in su tecto qualitatem per intensionem est magis , aut sortius , vel firmius ei inhaerere: ergo extenso fit per additionem alicuius realis pertinentis ad inhaerentiam qualitatis in lubiecto sed repugnat fieri additionem c parte inhaerentiae , quin fiat peradditionem ex parte naturae,& entitatis ei uidem qualitati saergo sit per additionem nouae enritatis. Probatur minor,quia inhaerentia actualis accideris pro manat naturaliter a natura eius,

sicut subsistentia substantiae ab eius natura:ergo repugnat qualitatem perfectius inhaerere subiecto,quin sit perfectior secun dum naturam, Mentitatem. Et consequenter repugnabit fierimtensionem per maiorem radicationem in subiecto, quin fiat etiam per additionem nouae entitatis,vel gradus Tertio,quia si qualitas intensa,& remissa solum disterunt per maiorem radicationem in subiecto, sequitur quod si separentur a subiecto

per diuinam potentiam, non erunt distinctae ullo modo, quod patet esse falsum. Probatur consequentia, quia separatae a subiecto non possunt retinere modum actualis inhaesionis, vel radicationis. Et si respondeas adhuc eis diuersas, quia intenta est apta persectius inhaerere subiecto, vel magis radicari in eo, quam aptitudinem non habet remissa. Contra hoc est , quod talis aptitudo est realis;ergo est entitas realis , quare differuntiam in entitate reali, mon in solo modo maioris radicationis. Probatur tandem, nam si per intensionem non produciturentitas qualitatis, ted solus modusini oris radicationis, sequiis tu numquam produc qualitatem ed modum tantum,in ideo

qualitatem nihil esse praeter modum , quod pato esse tallanti Ad probandam consequentiam praesuppono id , quod tota feret schola equitur,& inferius probabitur, videlicet non dari minimam intensionem qualitatis factam per nuitationem instantancam, sed intensionem esse motum ita successivum , sicut lationem,in alterationem non habentem primum mutatum esse, nec primam partem ex parte principi j sed ante quodlibet mutatum eis dari partem motus in ante quamlibet partem motus dari mutatum esse, ut docuit cxpresse Aristoteles s. lib.

Physici .nos ibidem ostendimus. Hoc supposito, probatur consequentia hoc modo Productio qualitatis,& intensio eius

simul

132쪽

cap. IIII. Tract. III crast. V. at

simul incipiunt eum sint idem motus realis in cum sit per se successivus, sicut non datur prima pars, aut primum mutatum csse productionis die neque intensionis .sed per intensionem non producitur qualitas secundum entitatem,sed solum secundum modum maioris radicationis: ergo numquam datur pr ductio eius. Probatur consequentia,quia non datur productio realis, quae non sit realis intens, sed per realem intensionem non producitur entitas qualitatis,led solus modus: eigo numquam producitur entitas qualitatis. Et a respondeas eumdem esse motum realem productionis,4 intensionis, sed ut productio est,terminatur ad qualitatem secundum entitatem, ut intensio vero ad eamdem qualitatem sub modo maioris radica tionis. Contra hoc sie arguo per alterationem, ut productio est,producitur entitas qualitatis,sed alteratio, ut est productio, est etiam motus per se successivus:ergo ut talis habet partes,in quibus producetur entitas qualitatis, cita singulis partibus alterationis correspondebunt partes qualitatis, nam motus,ad terminus eodem modo diuiduntur sed posterior pars perficit priorem , cum producat nouam partem qualitatis secundumentitatem circa eamdem partem subiecti supra priorem prod clam per priorem partem eiusdem alterationis:ergo posterior pars est intensio respectu prioris: iuare per intensionem producitur qualitas secundum entitatem, non tantum secundum modum malo is radicationis. Probata iam veritate nostrae sententiae, restat probandum, Iaquod non sit ullo modo contra D. Thomam, quod probo pii mo,quia qualitarem intendi per maiorem radicationem in subiecto, non per additionem gradus, re asscrit,multis modis e ponitur a discipulis eius,sed omnes expositiones reducuntur ad duas,& utraque est contra D.Thomam,& in se falsa; crgo non

est ei attribuenda, sed intelligendum, quod oppositum senserit,

nempe intensionem fieri per productionem nouae partis entitatiuae caloris;& reddenda est ratio propter quam in modo loquendi id videatur negare. Prima ergo expolitio est,quod dum asserit D.Tho. intensionem fieri per maiorem radicationem in

subiecto, idem sit apud ipsum magis radicari qualitatem iasubiecto,quod firmitis,atque tenacius et inli ere ad similitudine arboris,qtiae tunc dicitur magis radicari,quando profundio res radices in terram emittit;profundiores vero radices emittit qualitas intensa in subiccto,& ideo magis in eo radicatur,quia magis complet potentiam cius,magis illud actuat, magisque illud sibi subneit:&, clarius dicatur magis cducitur de Potcn-ria eius, magis' in eo perficitur per insormatione perseeliore

133쪽

i 11 Lib. I. De eneratione est corrupi.

non quia aliquid'Quum habeat pertinens ad essentiam,vel entitate propriarn, lied quia perfestius terminat potentiam lubiecti,duna habet intcnsionem vestria, quam dum habebat intensi emit duo .du remittitur, nihil entitatis eius corrumpi tur, sed sola teria ranatio vestria,& producitur de nouo terminatio, ut duo.lta Banez ubi supra,& Caiet .ex SonZinate, Iauel. 8.Metaph q. 6.sed haec expolitio eaepresse est contra D. Thomam

in I. disti . l. r. art. I. in quaestione de virtutibus.art. LI.& 2.28. 2 .art. . ad 3. ubi ita ait: Quidam dixerunι charitatem non augeri sicundum sientiam sed solum secundum radicaiionem in subieci ; sed hi pro ri. im vocem ignorarunt Deum enim accrdens st,

olim esse s messe. Unde nihil est aliud ip am secundam essen iam

augeri, eri et eamn mesu inesse 'biecto , quo is eam magis radicari in bubie so Similiter I iam in ipsa es enitaliter es iramor. lm.ua adactum n se idem est ipsam augeri secuntum essentiam, is V im ha ere efficaciam au prodi cendum feruentioris da in L fionis actum, tigetur ergo essentialiter, non quidem ita , ut esse incipiat aut este di sinat in si biectesedita. quod magis ac magis ira I so ubiecto esse incipiat. Haec D. Thomas. Quibus cxpresse docete haritatem , inualitates alias duobus modus augeri , vel quod idem est intendi, primo quidem secundum essentiam, non quidem ita , ut nouum aliquod praedicatum essenti ala cis proueniat per intensionem , hoc enim impossibile est , quia addito prcaedicato esIentiali mutaretur essentia, atque species; sed ita, ut entitas, vel substantia augeatur. Augeii autem substantiam , Mentitatem eius , sine aliqua substantia , aut entitate partiali noua patet esse impossibiles ergo ex mentem. Thomae noua entitas qualitatis producitur per intensionem. Secundo augetur per maiorem radicationem in subiecto fundatam in maiori, ac noua entitate, quia impossibile est istiam probaui magis radicari in subiecto sine noua cntitate. superaddita ergo contra D.Thomam loquuntur praedicti eius discipuli asserentes , qualitatem non intendi primo modo sed solum secundo per maiorem radicationem in subiecto in vocem intensionis videntur ignorare, ut aiserit D. Thom. Sed ex eisdem Verbis eius colligitur haec ratio , qua probatur falla, qualitas intensa habet maiorem virtutem ad operandum quam remissa, ut patet in calore ut quatuor magi urente, quam calor, ut num sed virtus operandi non est aliud quam entitas eius, vel essentia; ergo plus entitatis habct aduenientis ei per

m tensionem.

Propterea asserit lectanda expositio aliorum Thomistarum, negMi non posse, quod quali racii uelut itur iccundum essen

tiam,

134쪽

tiam,ita ut noua ei proueniat entitas per intensionem, nona men distincta realiter ab entitate,quam habebat, dum erat Ierimissa, sed sola ratione. Et quia additio unius ad alterum prinsupponit distinctionem realem eorum, ideo negauit D. Thomas intensionem fieri per additionem unius partis, vel gradus ad alterum. Sed haec etiam expositio est non minus contraria verbis D.Thomae,nec minus talia,quam praecedens. Probatur, quia D. Thomas probauit qualitatem intendi secundum substantiam , quia qualitas intensa habet maiorem irtutem ope-.randi, per quam producit persectiores operationes , sed virtus operandi est ipsamet substantia, vel entitas eius Pergo habet

maiorem entitatem, eam habet ante operationem intelle-cctus, quia ante operationem intellectus perfectiores producit operationes, enectus:ergo distinctam realiter a priori,quam habebat, dum erat remissa. Probatur consequentia , quia ea, quorum unum est maius altero ante operationem intellectus

realiter distinguuntur. Est ergo praedicta expositio contra D. Thomam,& etiam falsa. Mens igitur D. Thomae satis clara est qualitatem non in 'i tendi per solam radicationem maiorem in subiecto , sed quia

noua entitas ei aduenit,& ex eo,quod intenditur.secundum e litatem, fit ut intendatur per maiorem radicationem in subi

cto, ut docuit expresse idem Doctor sanctus, quia eius esse est. inesse subiecto in entitas eius est esse aliquid subiecti, quare non posset magis radicari in eo, nec magis illud actuare, aut fortius ei inhaereres, seu perfectius terminare solentiam eius, magisque illud sibi subiicere,in actuare, perfestiusve in r- mare, nisi plus entitatis per intensionem ei adueniret undes quitur non differre Scotu,& alios quorum sententiam sequuti sumus ha D.Thoma in re ipsa, sed solum in modo loquendi, quia D. Tho. noluit uti verbo,additionis, nec dicere, quod peradditionem unius entitatis , vel unius gradus ad alterum fiat intensio , sed sol sim dixit fieri per maiorem redicationem in

subiecto, cuius rationem reddit 2.2. q. 24 art. s. in principio,

nam additio inquir hunius ad alterum proprie loquendo'

praesupponit distinctionem utriusque, aut in re existentem,aut saltem p Entellectam 4 ideo si dicatur intensionem fieri peradditionem gradus ad gradum,videretur significari, quod peradditioncm unius formae ad alteram fiat,specie, vel numero ab ea distinctam , quod patet esse falsum. Et hoc quidem peculiare est in intensione formarum, nam in extensione earum satis clarum est non esse distinctam formam, quae additur,sed solum partialiteripercontinuationem vero partium subiecti fieri

unam,

135쪽

unam,& similiter in augmento quantitatis, sed in intensione cum fiat circa eamdem partem subiecti, difficilius intelligitur continuatio gradus,vel partis aduenientis cum p existentu ideo si dicatur unam addi alteri, videtur signi hcari distinctio formarum, proprius autem dicitur magis perfici qualitatem, vel magis radicari in subiecto per intenonem, quia hoc verbo clarius significatur unitas formae,per intensionem persectae, Mintensio proprius dicitur noua eductio formae, quam additio. Caneri vero authores ad rem solum attendentes verbo additionis utuntu satis esse intelligentes,ut pars vel gradus qualitatis productae per intensionem partialiter distinguatur ab

altero, se continuationem efficiat cum eo unam numero

formam, licet continuatio ipsa non ita difficile intelligatur. Omnes tamen idem prorsus sentiunt. I Sollim restat argumenta aliarum opinionum soluere in adprimum Darandi distinguenda est maior,quod motus versatur inter terminos contrarios; m duplex est c6trarietas, propria, impropriatilla versatur inter qualitates contrarias , quae ab eodem subiecto se expellunt secundum propria entitates,quia per eas opponuntur,ut calor,& frigus. Contrarietas vero impropria,est, lincumque repugnantia, vel incompossibilitas secundum aliquam rationem,&χςc sufficit ad proprium motum si sit positiva,& cum latitudine successive,& non simul percurrenda,ut patet in motu locali,& motu augmentationis, in quibus sufficit talis incompossibilitas terminorum,ut mobile non possit, num assequi,nisi relinquendo alterum: non enim potest corpus simul esse sub maiori,& minori quantitate, nec tendere ad adqilirendam unam praesentiam, nisi relinquendo alteram; nec est necessarium, termini hoc modo contrari j se expellat, nisi ratione incompόssibilitatis,quam habent, ita ut si incom-l ossibiles sint secundum proprias entitates, hoc modo se expelant;si vero solum secundum aliquem modum, satis est ratione illius,4 primo modo se habent termini alterationis primar,

quae versatur inter qualitates proprie contrarias , atque etiam termini motus localis,& ideo secundum proprias entitates expelhint.Termini vero augmentationis, intensionis se habent secundo modo, quia maior, minor quantitas, atque etiam qualitas intensa,& remissa non opponuntur, nec sunt incompossibiles ecudum proprias entitates, ut calor intensus, re remissus, sed solum secundum modos intensionis, remissionis,meodem modo maior in minor quantitas, quia remissa qualitas ut talis dicit quandam negationem intensionis, non

sta, ut te missio sit pura negatio, sed quia imperiectus quidam

modus

136쪽

Cap. IIII. Tractat. III. Qiust. V. ris

modus est includens negationem persectionis,quam dicit in tensio. Hoc supposito neganda est minor eiusdem argumenti, quod intensa qualitas debeat expellere remissam secundumentitatem eius, sed satis est vim expellere secundum modum remissionis impersectum, ratione cuius sunt incompossibiles, quod euidenter probatur in augmentatione, quae erus motus est,& tamen maior quantitas, quae est terminus ad quem non expellit minorem,quae est terminus a quo, nisi secundum mo . dum imperfectum minoris, ratione cuius sunt incompossibiles.

Ad secundum concedendum est primum antecedens, quod J3 agens intendens qualitatem in subiecto,aliquid formae producit novum,atque distinctum a gradu eiusdem formae remissae, Melasdem speciei,nam secundus gradus caloris eiusdem speciei est cum primo Sed neganda est consequentia, quod non possint simul permanere in eodem subiecto. Et dum rursus clicitur duas formas absolutas eiusdem specie non posse simul esse in eodem subiecto, absolute debet concedi, quia non appellantur duae sormae eiusdem speciei,nisi totales sint,& disti

et e numero. Primus autem,& secundus gradus caloris ei superueniens per intensionem non sunt duae formae absolute loquendo,quia non sunt totales,& numero distinctae,sed sunt potius partes eiusdem sermae totalis, quam componunt integraliter per cotinuationem, sicut pes,& manus non sunt duae substantiae absolute loquendo, sed potius duae partes eiusdem substantiae eam integraliter componentes per continuationem

Physicam. Vnde equ4ur permanere posse primum,in secundum gradum caloris in eadem parte subiecti, quia non distinguutur numero,nisi partiali Mefficiut eamde numero formam totalem,quamuis multa accidentia totalia,& absoluta eiusdem speciei non possint esse simul in eodem subiecto,non ergo probat argumentum Durandi quod secundus gradus caloris de 'beat corrumpere primum.

Ad argumetum secundae opinionis distinguenda est minor, quod adueniente persectiori inhaerentia accidentis in subiecto corrumpenda sit imperfectamari intelligatur corrumpendam esse secundum entitatem,salsum est, quia secundum entitates non sunt incompossibiles, sed solum debet corrupi secundum modum imperfectionis, ut dictum est de entitate, vel essenti qualitatis remissae. Testimonium autem Aristotelis adductum pro tertia opinione apparentem quamdam dissicultatem habet, si solum inspiciantur verba; si vero contextus loci, nullam Sensus igitur

Verbo

137쪽

146 Lib. I De gemratione ct corrupi.

verborum est secundum expositionem D.Thomae, Maliorum, citiod sicut corpus fit calidum ex frigido, non ex eo, quod noua aliqua materia; vel corpus frigidum ei superueniat sed quia ea-Ior educitur de potentia eiusdem corporis, in quo prius erat frigusieodem modo corpus calidum fit magis calidum, nullo alio corpore calido ei adueniente de nouo , sed ex eo solum, quod calor magis educitur de potentia eiusdem corporis, ideo perseistius participatur ab eodem secundum easde partes, in quo proprie consistit intensio eiusdem caloris. Ad primum argumentum concedenda est illa pars antecedentis,quod in intensione fit additio secundum essentiam, sed quod essentia non possit suscipere additionem,distinguendum est,quia essentia duo dicit, nempe essentialia praedicata, quae constituunt rem in genere, specie ac praedicamento, vescat rem esse qualitatem passibilem talis speciei, dicit praeterea entitatem realem extra causas, in qua fundantur talia praedicata,& ratione praedicatorum essentialium non potest lascipere additionem, quia consistit hoc modo in indivisibili, nam tot ha i ii dicat euentialia,& talem differentiam athomam, ut si ei addatur aliud,vel alia disterentia, mutetur essentia in aliam, sicut numerus variatur addita unitate, ideo in hoc sensu dixit Aristoteles species esse sicut numeros. In hoc etiam sensu non intenditur qualitas, nec fit ei additio secundum tantiam, sed bene secundum enti talem, in qua fundantur praedicata essentialia quia sicut animali,dum augetur, additur noua substatia,& ideo verum est,quod plus substantiae habeat, quam prius eodem modo additur qualitati erantensionem noua entitas, cui conueniunt eadem praedicata essentialia , ut calori nouus calor, hoc est intendi qualitatem secundum esse etiam;ex quo patet non sequi,quod qualitas intensa sit alterius speciei a remissa,quia licet plus habeat entitatis,eadem tamen essentialia praedieata habet;& ideo eamdem speciem,ac prius. Ad secundum neganda est maior secundum utramque partem,videlicet quod gradus adueniens per intensionem distinguatur specie,vel numero at existenti, quia nec habet aliam essentiam specificam , nec est alia forma numero distincta ab

co, sed per continuationem sit ex utroque eadem serma numero, nam ut docet Aristoteles .lib. Phys. Vnim continuum,

unum numero idem sunt , solum ergo potest distingui numero partiali a radii praecxisteti, sicut distinguuntur numero partiali diuerta partes substantiar,ut manus, caputiquia sicut ex his integratur eadem numero substantia totalis, ita ex distinctis gradibus ealoris tamquam ex partibus integrantibus

138쪽

Cap. IIII. Tract. III. Gus. V. Στ

eomponitur cadem forma totalis numerica caloris. Qu id tandem sentiat D.Thomas, noniolum diximus, sed probauimus,nihil lentire contrarium, sed idem prorsus, nempe qualitatem non solum intendi per maiorem radicationem in subiecto,sed etiam secundum essentiam, ita ut aliquid essentiae nouum producatur, coniungatur qualitati praeexisteti, modo tamen loquendi additionis utendum non esse;sed solum maioris radicationis, ne significetur diitinctio formarum eiusdem speciei in eadem parte subiecti. Seo contra hoc videtur esse id,quod saepe docet D.Thomas,

qualitatem,vel formam separatam a subiecto,non posse intendi, vel remitti. Idque Aristoteles docere videtur in praedicamentis capite de qualitate dicens, qualitatem in concreto fhDcipere magis, minus, non in abstiacto, ut iustum dicitur magis,vel minus iustum,iustitia vero non Ex quibus hoc arsumentum desumitur. a,quae conueniunt qualitati secundiim essentiam, dicuntur de ea in abstracto,ut de albedine, quod sit qualitas talis speciei .quae vero conueniunt ei,ut inhaeret subiecto dicuntur in concreto , ut dis regare visum de albo;ier o

qualitas in abstrare non suscipit intensionem, sed solum in

concreto:ergo non intenditur 1ecundum cssentiam, sed solum,

ut est in subiecto,in ideo non per additionem gradus ad gradum,sed solum per maiorem radicatione in subiecto ex mente Aristotelis,&D.Thomae. Huic argumento respondendum est ex docti in eiusdem D.Thom. I. 1 quaest 3 artici 2.ad 3 ubi ait accidens quocumque modo significatum , hoc est, siue in concreto iue in abstracto dicere ordinem ad subicctum:diuer-

uersa tamen ratione , a significatum in abstrac to dicit ordinem ad subiectum, ut incipientem ab ipsomc accidenti, terminatum ad subiectum solum sub ratione concreti, sicut caetera sormae, etiam substantiales in abstracto , significatae,&ideo dicimus albedinem est e,qua aliquid est album, sicut dicimus humanitatem esse, qua aliquid est homo. Vnde in definitione accidentis in abstracto sgnificati non ponitur subiecturamquam prima pars, quae est genus, sed tamquam secunda, quae est differentia quia significatur tamquam terminus habitudinis eius Significatum vero in concreto dicit quidem eumdem ordinem ad subiectum , sed ut incipientem abripis subiecto,& terminatum in idem accidens. Dicimus enim simum esse nasum curuum; vel album esse corpus affectum albedine .Et ideo in definitione concrcti ponitur subiectum progenere, quae est prima pars definitionis , sicut quod uis aliud concretum ponitur a defiti itionc sui absti acti. Ex quibus sequia

139쪽

i 18 Lib. L Pegeneratione incorrupi.

sequitur ait D.Thomas' quod quae conueniunt accidenti ratione subieri solum ei attribuuntur,ut significato in concreto, non in abstracto;& talis est intensio in remissio , quae conueniunt accidenti secundum essentiam quidem,sed praeci se, ut est aliquid subiecti de potentia eius eductum, & hoc modo significatur accidens secundum propriam rationem accidentis. In abstracto vero non tam significatur ut accidens,quam per modum substantiae,& ideo intenditur eius essentia, in quantum magis actuat subiectum,in magis illud perficit, quod constat . non posse habere,nisi per eductionem nouae partis, vel gradus de potentia eiusdem subiecti,nam de essentia accidentis utet Iis est esse aliquid subiecti, vel substantiae. Et haec est ratio proptet quam non attribuuntur qualitari intensio in remissio, vesignineatae in abstracto, sed in eoncreto squod adeo verum est, ut sipe Ompo mileqtialitas esset sorma tua natura separata a subiecto,non posset ullo modo intendi vel remitti; ratio est manifesta, quia tunc non esset accidens,sed ubstantia, cui repugnat suscipere magis, minus. Nihilominus intensa qualitas separata a subielio per diuinam potentiam retinebit eamdem intensionem , quam tamen non potest naturaliter accipere nisi in subiecto,& per maiorem radicationem in eo, supernaturaliter vero posset produci a Deo extra subiectum cum tota sua intensione, per unicam ereationem si cum tota simul produceretur,vel per plures,si diuersis temporibus, vel instantibus producerentur diuersi gradus eius. Et haec etiam distinctio D.Thom explicat sensum verborum Aristotelis,quamuis non sint ab eo scripta ex mente propria, sed reserente sententiam aliorum,ut legenti fiet per se m aifestum.

seo omnesgraditi intensionis eiusdem qualitatis sint 1 n-nino similes, eiusdem perfectionis vel diuerse, aut dissimiles, atque essentialiter subor ati'EX quaestione praecedente habemus, qualitarem produci in

bilam per intensionem habere plures gradus,vel parte in sua entitate, ex quibus viritis per continuationem indivisibilium tamquam ex partibus integrantibus componitur una

140쪽

numero forma habens totam latitudinem gradualem ex eis tesultantem, ut calor ignis, quem Vocamus t Oeto, componitur

ex Octo gradibus tanquam ex partibus integrantibus suam latia tudinem, aliquotis quidem, seu aequalibus,nam quilibet gradui, tota ipsa qualitas secundum latitudinem intensionis est diuisibilis in inmitas partes proportionales ad similitudinem quantitatis, quae in partes aequales initas suae extensionis diu, ditur,4 in infinitas proportionales. Quo supposito quaerit titulus quaestionis, an sicut partes

quantitatis , ut lineae, vel superficiei, non solum sunt eiusdem speciei, sed etiam eiusdem rationis indiuidualis, ut omnes palmi, nec unus subordinatur alteri, aut illum necessario praelup

ponit, sed naturaliter potest ab eo separari, ita se habeant gradus eiusdem caloris intensi, a primo usque ad octauum et alia quo modo sint dissimiles in ratione indiuiduali partiali, diis uersae persectionis naturaliterque subordinati, ita ut secundus sit persectior indiuidualiter primo, eumque necessario praes ponat, nec possit produei in subiecto, in quo non praesupponatur ille productus, & secundum hane subordinationem naturaia Iem omnem eius persectionem eminenter contineat teque de tertio respectu secundi, & primi usque ad octauum. Quaestio sane dissicilis,dc solum inter tuniores interpretes Aristote lis hoc tempore sitata.

Circa quam prima opinio tenet gradus intensionis eiusdem qualitatis a primo usque ad octauum dissimiles esse modo ex.

plicato, ita sentiunt plures. Probant multis argumentis ad in possibile ducentibus cmae ideo seb hoc uno possunt eomprehendi. Si gradus intentionis essent omnino sura ite inullam habentes subordinationem, sequitur primo intensionem posse procedere in infinitum ita vi eadem qualitas numero possit habere gradus intensionis actu infinitos. Probatur consequentia, quia si sunt omnino similes, non est difficilius producere secundum , quam primum, nec tertium , quam secundum , se de caeterisci ergo quodlibet agens quantumcumque remissum poterit producere quemlibet gradum caloris, & ab unoquoque poterunt produci gradus infiniti quia postquam produxit unum, potest producere alterum in infinitum, cum non pollulet maiorem virtutem in agente unus gradus, quam alter, eo ipso, quod non habet maiorem perfectionem. Secundo sequitur,nosi e aliquid agere vltra suam persectionem , quod

patet ene falsum. Probatur consequentia, quia calor, ut num

potest producere aliquid caloris in multis corporibus eri opotest illos omnes calores producere in codem, quod si irati

SEARCH

MENU NAVIGATION