R.P. Antonii Ruuio Rodensis, ... Commentarii in libros Aristotelis Stagyritae de ortu, & interitu rerum naturalium; seu de generatione, & corruptione earum ... _ Nunc primum in Gallia editi. Cum duplici indice, ..

발행: 1614년

분량: 692페이지

출처: archive.org

분류: 철학

151쪽

r o Lib. I. Degeneratismo corrupi.

calorem,& reliquas permanere postquam producta sunt ergo habent primum esse suet productionis,in quo verum est dicere, nunc primo calor est in aqua, & immediate ante non erat, neceue est habere aliquam intensionem, quia non est producibilis qualitas in subiectio,sine aliqua perfectione, Mideo nec fine aliqua intesione:ergo datur prima intensio qualitatis apud Aristotelem, qua non est alia minor Lo relate erit minima. Probatur etiam ratione primo , quia dum primo producitur Calor in aqua,ubi prius non erat certum est expelli frigus per primum non esse, ita ut verum sit dicere, nunc non est frigus in aqua cimmediat ante non erat,non quidem totaliter, sed secudum aliquam eius partem,quia eum expellatur successive, euidens est in eodem instanti adhue multum frigoris perm nere in ea.Si igitur verum est nune, aliquid frigoris expulsuinesse ab aqua:ergo verum erit in eodem instanti aliquid caloris

esse introductum in ea.Probatur consequentia, quia non expellitur unum contrarium,nu ad introduc isnem alterius,sed illud taloris non potest introduci,nisi per motum, vel mutationem instantaneam:ergo necesse est dari primum esse motus alterationis,ut asserit Sonetinas,vel mutationem instantaneam praecedentem eumdem motum alterationis, per quam produ catur calor minimus seeundum intensionem, ut afferit Tot tus. Secundo, si talis intensio minima simul, & primo producta

non datur,sed quaelibet intensio qualitatis est diuisibilis in infinitum,sequitur nec dari qualitatem ita remissam,quin remissior alia in infinitum detur. Ex quo etiam fertur remissionem procedere in infinitum,& ita nullum terminum,uel finem habere,sed postquam semel incipit;esse perpetua versus finem, quod est absurdum.Probatur haec ultima consequentia, nam si intensio caloris versus patuitatem est diuisibilis in infinitas partes proportionales, ergo diuisio eius procedit in infinitum, sed sicut diuiditur,sic etiam corrumpitur per remissionem per partes non aequales,quia iam daretur vltima, haec esset maxime remissa,vltra quam non daretur alia remissior,in consequenter minima intensio eiusdem caloris, ultra quam non daretur minor: ergo fit remissio qualitatis per partes proportionales,sicut eius clivisio. Vnde ficut diuisio eius procedit in infinitum, ideo nullum terminum habere potest, ita remissio

eius.

Secunda opinio duo asserit. Prin ium,qualitates secundum intensionem habere terminum intrinsecum magnitudinis naturaliter,sed per potentiam Dei absolutam posse intendi in insultum.Secundum, versus paruitatem quoque nullum habere

eerini

152쪽

Cap. IIII. Tract. III sus. VII. Ax

terminum suae intensionis.Itaque quantum ad terminum magnitudinis conuenit cum Scoto in uno,& differt in alio;coueis est quidem in eo quod tribuit eis terminum intrinsecum magnitudinis naturaliter differt vero secundum potentiam Dei absolutam,quo pacto etiam Scotus concedit eis eumdem ter ωminum intrinsecum.Secunda vero opinio negat hoc modo habere talem terminum, sed existimat signato quocumque termino posse ultra illum intendi in infinitum. Quantum ad terminum vero paruitatis omnino contraria est Scoto,& alijs.Sed eam sequuntur Sotus.1.lib. Phys. q. .art. 3. conci . . Contab. ibidem.q. I.Franciscus Suarius.1 tomo suae Methaph disp. Gsech. .& moderni sere omnes, videtur nobis probabilior, α sequenda. Probatur primum, quod de potentia Dei absoluta non habeant terminum intrinsecum magnitudinis,sed dato quocumque gradu intensionis, possint habere maiorem in infinitum, hae ratione Dato quocumque gradu intensionis,non repugnat habere maioram ex parte diuinae potentiae,nec ex parte plius-met qualitatis, nec ex eapaeitate subiecti ergo semper potest crescere intensio,quod est nullum habere ter inum intrinsecum magnitudinis Antecedens ex parte diuinae potentiae euidens est:1ed probatur ex parte ipsiusmet qualitatis, quia inten si est perfectio quaedam accidentalis eius, non pertinens adessentialia prataicata,sed solum ad entitatem,in qua fundantur ut superius ostendimus:ergo ouatumcumque crescat intensio, non variantur essentialia praedicata eiusdem qualitatis: quare non repugnat essentiae eius quaelibet intensio quantumcumque magna,sed maior poterit dari semper in infinitum ex hac parte.Quod vero non repugnet ex parte subiecti probatur, quia

licet eapacitas subiecti sit finita in ordine ad essentiam qualitatis,sicut essentia ipsainita est nihilominus sicut essentiae qualitatis finitae non repugnat maior intensio in infinitum, quia non variat essentiam eius,ita capacitati subiecti, ad quam essentia qualitatis ordinatur,non repugnat quaecumque inten. so qualitatis finita, quia capacitas subiecti proportionatur formae recipiendae. Probatur deinde secundum, quod intensio qualitatis non habeat terminum intrinsecum paruitatis,ita ut via generationis producatur qualitas sub minima intensione, qua non sit dabilis minor alia,sed necessarium esse, ut quacumque intensione data prius sit producta sub minori in infinitum. Primo ex illo principio Aristotelis,quod habetur 6. lib.Physic cap. s. x x. l. 31.in omni motu proprie sumpto, nec dari primam

153쪽

i Lib. L Degeneratione se corrupi.

partem,nec primum mutatum eistae parte principi ,sed ante quamlibet parte dari mutatum esse indivisibile. ante quodlibet mutatum elle dari parte motus, ideo nec dari primam Partem motus, nec primum mutatum este, sed solum habere initiativum extrinsecum , nempe contrariam qualitatem , aqua moueri incipit corpus. Ex quo ita arguo. Alteratio est

proprie motus a contrario in contrarium, per quem fit qualita; in intensio qualitatis est idem motus, per quem incipit ualitas produci,quia non potest produci de novo, quin pro-oucatur cum aliqua intesione:ergo non datur prima pars qualitatis producta quoad intensionem. Probatur consequentia, mala partes termini per motum producti eorrespondent partibus motus,per quas producuntur,in indivisibilia termini indivisibilibus motus: sed non datur prima pars motus intensionis,nec primum mutatum euis ergo nec dabitur prima pars qualitatis quoad intensionem nec primum indiuiubile eius, 1ed ante quamlibet intensionem quantumlibet paruam datur minor in infinitum Secundo probatur, quia mῖtus intenfionis realiter est continuus, ut superius probauimus & qualitas etiam quoad intensionem habet latitudini in continuatam

sui; proprijs indivisibilibus ι sed repugnat continuo haberem mam partem,cum quas ibet pars eius sit diuisibilis in in

finitum:ergo repugnat dari minimam intensionem qualitatis, quin sit dabilis alia minor in infinitum. Istae rationes efficaciter probant aduersus Sonei natam asserentem minimam illam qualitatem quoad intensionem produci per motum Sed probatur duabus alijs, quod non si naturaliter producibilisas per alterationem inflantaneam Primo, quia quilibet gradus qualitatis producta quantumcumque paruae intensionis diui sibilis est secundum eamdem intensionem , ideo suam h bet latitudinem,non minus, quam ali gradus maioris intensionis,& praeterea habet contrarium sine cuius expulsione non

potest produci in subiecto,ut calor non potest produci in aquasne expulsilone frigoris ergo non potest naturaliter produci in instanti, sed necenario successive, sicut caeteri gradus maioris intensionis. Probatur consequentia, quia propter has duas causas latum repugnat quemlibet alium gradum eiusdem qualitatis produci in instanti, vel per mutationem instantaneam Vnde uirimus gradus caloris potest produci per alteratio nem instantaneam naturaliter, quilibet alius gradus eodem modo produci poterit, cita fiet alteratio in instantibus temporis pcr mutationes instantaneas, ac per minima , unde non erit motus continuus,quod ostendimus esse falsum. Sed respon- ἀα

154쪽

M Toletus qualitatem habere distinctam productionem ab

intensione, ita ut alia sit alteratio, per quam producitur secum dum entitatem,vel substantiam,ab ea per quam intenditur in ideo per primam alterationem instantaneam praxedentem motum intensionis produci qualitatem simpliciter in simul, non successive in subiecto,& sic producta vocatur minima:diciturque consistere in indivisibili, quia caret omni intensione.

xatione cuius est diuisibilis. Haec tamen solutio supponit falsiim, nempe quod productio qualitatis in subiecto sit distincta realiter ab omni eius intensione. Ud vero idem sit motus realis,per quem producitur in subiecto in per quem producitur cum aliqua intensione sic ostendes impossibile est produci qualitatem in subiecto extens, quin producatur cum aliqua extensione ad partes eius;ergo impossibile est, quod producatur sine aliqua intensiones antecedens euidens est, quia pars subiecti,in qua producitur,extensa, ac diuisibilis est:ergo qualitas in ea producta habet esse extensum in diuisibile r& ita producta est , ut prius sit producta in medietate illius partis

agenti proxima,quam in alia medietate remota. Consequentia vero sic prob tur, agens naturale agit uniformiter deformiter in subiectum extensum, in quo inhaeret cotrarium ita ut prius,

fortius agat in partem magis sibi propinquam , quam in re motiorem:ergo persectiorem effectum producit in ea,4 consequenter otensiorem,quais in remotiori, quod verum est de ualibet parte propinquiori in infinitum ergo repugnat pro-uci qualitatem,quin producatur cum aliqua intensione. Secund6, ouia si minima qualitas producitur per mutationem instantaneam praecedentem motum ergo falsum erit

principium illud ex Aristotele adductum,quod non detur primum mutatum esse in motu,sed ante quodlibet mutatum esse

detur pars motus. Probatur consequentia , quia per illam mutationem instantaneam verum est mutatum esse mobile, &4amen nondum mouetur:ergo datur mutatum esse ante motum:

quod repugnat,quia mutatum eis non est aliud, quam mobile peruenisse ad talem partem, vel gradum termini acquisti, ad

quam non peruenit, nisi per motum:ergo repugnat dari mutatum esse praecedens totu motu .Et si dicatur mutatu esse motus, hoc est in diuisibile terminatiuum , vel contini olivum partium eius, non posse praecedere totum motum, bene tamen mutatum cssi pei mutationem instantaneam in Aristotelem solum loqui de mutato eis motus , non de alio , quaru non erit contra doctrinam Aristotelis Poncre minimam qualitarim ac misitam per mutatione mi ced cntem motum

in instan

155쪽

in instanti,quod est ultimum non esse eiusdem motus. Contrahoe est,quod in eaeteris motibus, nompe augmentatione,&Iatione, neque Aristoteles, neque alius umquam posuit talem partem minimam termini productam per mutationem in stantaneam,nec est naturaliter possibilis, quod sic probo. -- possibile est in rebus ad quas per se terminatur motus, ullam partem earum simul, aut in instanti produei sed necessario in tempore, eum successione ergo talsum est in alteratione ponere minimam qualitatem simul, in instanti productam per actionem instantaneam,probatur consequentia, quia non est minus diuisibilis qualitas acquisita per alterationem versus principium,quam versus medium,& fine zsed nulla datur pars in medio,&cine acquisita in instanti, aut simust ergo nec dari potest in principio. Non est etiam minus diuisibilis qualitas, quam termini aliorum motuum , sed per eaeteros motus nulla pars termini acquiri potest in instanti ergo neque in motu alterationis.Et radem probatur, quia aliae partes eiusdem qualitatis non pollunt simul,vel in instanti produci, quia produ-euntur in sublesto eum resistentia contrari j, sed eodem modo producitur prima, ut per se est manifestum, eum sit eiusdem rationis, Leodem modo habeat contrarium in subiecto pergo

non potest simul,sed successive prod ira ideo non potest dati

prima.

Sed contra hoe est dissicile argumentum,quia qualitas pro,

ducta per alterationem est ros permanens, eontinua quoad intensionem,&finita ergo est cotinuum finitum,sed omne continuum finitnm,8c permanens habet auo indivisibilia extrema

quibus terminatur, ut patet delinea terminata duobus exu

misiunctis ergo quaelibet qualitas intensa debet habere duo indivisibilia intensionis , quibus finita eius intensio sit termia

nata, videlicet primum,& vltimia sed primu non potest produci per partem motus cum precedat totum motum:ergo producitur per mutationem instantaneam praecedentem motum;& non potest produci separatum ab omni parte eiusdem qualitatis ergo producitur colunctum alicui parti haec situr panserit minima qualitas' ad intenfionem simul in in instanti

producta per alterationem instantaneam praecedentem totum motum intensionis .Respondetur tamen primo negando ante

eedens, quod qualitas producibilis per motum sit res omnino permanens, sed aliquid successivi habet ex modo suae productionis, rideo vocari potest successiva quantum ad fieri .licet sit permanens in facto esse.Et quia ex modo, quo producitur,

flebet sumi modus, quo te uaatur intentio eius,talis, cis

termina Disitias by Orale

156쪽

6 p. IIII. Traci III. Quo VI i s

terminationis similis est ei, quem habet motus, per quem fieri

nata est. Et de motu constat non habere terminum intrinsecum versus principium, sed extrinsecum tantum, intrinsecum vero versus finem: ergo eodem modo terminatur qualitas per eum producibilis.Et propterea non habet nisi unum extremum intrinsecum, positiuum, nempe versus finem, ex parte vero

principi j solum terminatur negative intensio eius, quia verum est a contrario incepisse, rideo principium habere intensionem eiu quia primam partem aliquotam habet, licet non primam proportionalem.Secudo respondetur habere quidem pri mim indivisibile intensionis ex parte principij,non tamen esse productum per mutationem instantaneam,sed per primam partem aliquota motus,cum parte qualitatis aliquota, cuius principium est, quod non potest esse verum de aliquo alio indiuisibili termini quia omne aliud indivisibile succedit parti, e

quasi esse aequisitum eius; ideo supponit partem motus penquam producitur eadem pars termini, mon potest per eam; produci sed per mutationem instantaneam subsequentem par tem motu eam terminantem sprimum autem indivisibilo intensionis non praesupponit partem intensionis productam, sed est initium prima partis aliquotae,in propterea simul eum ea producitur per parte motus, in parte temporis, non

quidem primario, vel adaequate, sed quasi ex consequenti,

inadaequate.

Ad primum argumentum oppositae sententiae, quod probabat qualitates secundum se habere terminum int mi cum ma .gnitudinis sua intensionis respondetur, prob re intentummodo naturali loquendo, hoc modo non esse contra nos, qui concedimus modo naturali terminari intrinsice intensionem qualitatis , per maximum quod sic , non tameni bare, quod talem terminum habeat, etiam per potentiam Dei abso lutam , ut videtur intendere Scotus, quia licet consona sit na- timor harum qualitatum determinata intensio, ultra quam non

amplius possint intendi ab agente naturali, sed non repugnatesIentiae earum maiorem habere posse in infinitum, sicut non repugnat quantitati maiorem semper esse posse in infinitum, ideo per potentiam Dei absolutam, dato quocumque termino ultra illum possunt intendi in infinitum. Ad testimonium Aristot pro termino paruitatis intrinseco adductum respondetur, qualitates producibiles per motum esse quidem permanentes in suo esse, sed aptas fieri successive permotum, propter latitudinem contrarietatis, quam habent, Scyropterea non habere primum e e dum tanti sed per stimum

157쪽

i 6 Lib. I De getieratione ct corrupi.

non esse produci ad modum rerum succestiuarum Aristoteles ergo dum aiserit res permanentes habere primum esse , solum loquitur de permanent bus in illa in fieri quales sunt perfectae substantiar, nam adhuc de imperfectis, valde probabilo ost successive fieri ut aqua, vel ignis in ideo non habere prismum esse Ad primum argumentum pro eadem minima intensione negandum Ut antecedens, ouod in productione caloris expellatur . vel desinat frigus per primum non eis, sed absque dubio

desinit per ultimum ui cise. uod sic probra; motus eale faetionis incipit per ultimum non eise,in nullo modo per primum effeci ergo verum est dicere de calore, qui per eum producitur, nunc nosti est,in immedive post crit; sed productio caloris est expulsio frigoris;& ideo esse calori S in subiecto est non esse frigoris in eo: ergo verum erit de frigore, nunc esse in subiecsto,&immediate post non esse,quod est desinere per ultimum este.Et si dicatur desinere per ultimum esse, non absolute, sed sub essa tanto, nempe in eodem gradu, in quo incipit esse calor, hoc est possibiles, quia frigus ut tantum, hoc est, sub tali oradive unum,uel ut dimidium habet modum indivisibilis incipientis, sidesinentis simul in in instanti Probatur esse falsum hoc argumento.Calor in ei pit eis immediate post,& frigus etiam desinit immediate postri sed immediate post non dicit instans,neo

determinatum tempus,sed tempus indeterminatum; sed in tempore indeterminato repugnat produci calorem , vel frigus sub aliquo gradarieterminato, vel indiuisibili, sed solum producitur sub ratione indeterminata, cideo dicimus absolute futurum immediato post δε non cum additione aliqua:ergo absolute verum est , quod desinat per ultimum sui esse. Quod vero dictum est K. lib. Phys res omnes diuisb: les desinere per primum non esie,, non posse desinere per VI imum esse, intelligi debet. dum res ad cuius inceptionem desinunt, incipit per primum sui esse tunc enim necessarium est, sed non est minus ne-eessarium easdem res desinere per vltimum esse, si res aliae, ad cuius inceptionem desinunt, incipiant per ultimum non esse, eonsideranti est manifestum Τ73 Ad secundum, neganda est consequentia,quod remissio qualitatis procedat in infinitum , quamuis diuisio eius secundum intensionem procedat in infinitum:& ratio disterentiae est,quia diuisio fit per lotas partes proportionales,& ideo nullum pro μlasse mimim habet, nec habere potest remisso cum sic motus, non it por solas altus proportionales , sed etiam per aequales,

inqui biis ili contanetitur, ita ut per partcm motus a qua zm infinitas

158쪽

Cap. IIII. Tacf. III. Quast. VII.

infinitas proportionales habentem,& partem imporis finitam mensuratam producatur etiam pars aequalis intentionis habens infinitas proportionales, cum partes aliquotae, seu aequales motus,& qualitatis productae,atque etiam temporis sint linitae,& nihilominus quaelibet contineat proportionales actu infinitas, tota intensio finita simpliciter est, sicut motus finitus est simpliciteri ideo tempore etiam finito absoluitur,4 in infinitum non procedit, sicut de motu locali probat Aristoteles aduersus Zenonem C.&4.lib. Physicorum, quod non procedat in infinitum,sed tempore finito absoluatur,quia non proeedit per las partes proportionales, sed etiam per aequales, in quibus

infinitae proportionales includuntur, facientes nihilominus partes aliquotas achii finitas,&totum motum actu finitum,per quem omnes partus aliquota spatij acti finitae in totum spatium acta finitum tempote etiam finito pertransit mobile

suomodo terminentur qualitates quoad intensionem,

ut sunt istositiones formarum pub-

Explicatum est iam quomodo terminentur qualitates se 74cundum se consideratae, quantum ad intensionem sequi , tu autem ordine debito explicandum , quomodo terminetur intensio earum,ut sunt dispositiones sermarum substantialium, in quo minor est diffeultas. Et ideo breuiter explicanda est. Primo quidem quantum ad rerminum magnitudinis, quem dicimus habere intrinsecum, ita ut ad tantam possint peruenire intensionem, ut maiorem habere naturaliter repugnet, ut

ignis petit intensionem eatoris ut octo, ita ut maiorem non possit habere naturaliter, siccitatem vero sorte ut sex, vel quid simile in hos gradus habent pro terminis intrinsecis magnitudinis suae intensionis in eadem est ratio de caeteris qualitatibus secundum proportionem in ordine ad sormas substantiales, euius dispositiones sunt, hoc est verum de dispositionibus simultaneis. De termino vero paruitatis via generationis , quae consideratio pertinet ad dispositiones praecedentes introductionem formae, diuerso modo loquendum est secundum diuersas opiniones de subiecto aceidentium t nam quitenent accidentia esse in sola materia tanquam in subim hoinhaesionis,&propterea eadem manere poste in genito, quae erant in corrupto, dicent dispositiones, habere terminum inistrinsecum paruitatis, ita ut talis gradus intensionJs requiratur ad introdustionem talis formae, expulsionem oppositae, ut cum minori non possit una introduci, nee expelli altera, ut ad

159쪽

i 8 Lib. I De generatiora ct corrupi

introductionem sormae ignis, expulsionem formae ligni me

parte materia requiri calorem ut sex cita ut cum minori introduci non pollit una, ncc expclli altera. Qui vero putant subiectum accidentium elle compositum in propterea non posse ulla accidentia eadem numero quae erant in genit manere incorrupto, non possunt concedere dispositionibus terminum cintrinsecum paruit iis tuae Hensionis, quia non potest elleverum cura hac opinione, quod talis gradus caloris requiratur ad iitroductionem formae grus,4 expcisionem oppositae, ita ut cum minori non possit una introduci, expelli altera, quia laus gradus caloris debet esse in ligno tanquam in subiecto iam si in igne sit, non expelletur ab eo forma ligni, nee introducetur sorma igrus , in ligno autem eue non potest, quia quamdiu est in ligno, non potest esse expulsa forma eiusdem ligni, nec introducta forma ignis inde sequitur intensionem disputationum non posse cum hac opinione habere

terminum paruitatis transecum, sed extrinsecum tantum.

ita ut verum sit, cum tali gradu caloris non posse permanere formam ligni, sed expulsam esse , mintroductam formam, ignis cum quacumque tamen minori non esse expulsam illam , nee introductam hauci, sed expelli in fieri, hoc est, toto tempore, quo dispositiones non attingunt illum gradum sere causam enicientem ad expulsionem unius,& introductionem alterius Luno igitur, vel alio modo loquendum est de termino parilitatis secundum diuersas opiniones de subiecto aceia

dentium. Itaque uniuersaliter verun est , intensionem qualitatum, ut sunt dispositiones formarum substanti lium, terimnari ad certum gradum, tam versus magnitudinem, quam versus paruitatem Med versus magnitudinem termino intrinis

seces, qui dicitur maximum quousic versus paruitatem vero termino etiam intrinseco, qui dicitur minimum quodsi ; vel

saltem extrinseco, qui vocatur maximum quod non Probatur

utrumque hoc argumento. Quaelibet forma substantialis habet perfectionem determinatam, non solum secundum spem ciem, sed etiam secundum differentiam indiuidualem Dergrapetit pro suo esse, atque iatrqductione in materia determinatum gradum dispositionis, quantum ad intensionem. Probat consequentia , quia inter formam substantialem indisepositiones ad cam requisitas debet esse proportio, praecipue secundum gradum intensionis , a quo sumitur determὶ nata persectio qualitatis, ut est dispositio

ad formam.

160쪽

De turmis intensitan qnalitatu is supe

naturalium.

Valitates supernaturales vocantur gratia, sic haritas, ac I7i e terae virtutes, quae cum eis infunduntur nobis a Deo, ut ab agente supernaturali,4 intenduntur duobus modis, videlicet ex opere operato, hoc est ex virtute sacramentorum , si digne recipiantur, vel per nostros proprios actus bonos ii, gratia in charitate factos;& quamuis ad Theologiam proprie pertineat agere de intensione harum qualitatum , sicut de qualitatibus ipsis , ut tamen completa sit disputario determinis rualitatum quantum ad intensonem, breuissime agendum este terminis intensionis earum .habent enim suos gradus, vel gradualc partes intensionis qualitates istae proportionales, e aliquotac, in quas diuidi polliint in infinitum , sicut qualitates naturales,in corporeas, sed disterunt ab his, quia non sunt dispositiones ad formas substantiales, sed solum fiunt supernaturales quaedam participationes diuini esse supernaturalis, per quas anima nostra maxime perficitur. Et de termino paruitatis earum nullum video dubitantem , sed omnes tenent non esse eis concedendum intrinsecum , ita ut tam minima detur gratia, vel charitas in anima, ut minor, vel minus intensa dati non possit, sed data quacumque, potest darLalia minus intensa in infinitum , quod absolute verum est de his qualitatibus secundum se sumptis sed quia per sacramenta infunduntur animae secundiim mensuram dispositionis , contingit aliquando, ut nulla sit dispositio in anima, ut in pueris baptizatis ante usum rationis,& tunc datur eis minima gratia determinata per diuinam voluntatem:dicitur autem minima,non absolute,& secundum se,quia secundum se minor esse potest, sed aecidentaliter, ex suppositione in orditae ad sublestum nullam habens dispositionem. Solum potest esse dubium de termino magnitudinis earum quantum ad intensionem , an intrinsecussit Lita ut ad talem gradum intensionis pertienire possint, ultra quem non possint intendi, vel dato quocumque gradu maiorem habere possint in infinitum. Et prima opinio tenet,quod qualitates istae secundnm pro i cpriam naturam habent terminum intrinsecum suae intensonis versas magnitudinem, ita ut ad talem gradum peruenire possint, ultra quem repugnat intendi etiam per potentiam Dei a solutam,& talem irradum summum habere dicunt gratiam ha bitualem Chri sti, quae si posset intendi posset etiam dari alia maior, de melior, quod est adsurdum. Ita Scotus ina distinct

SEARCH

MENU NAVIGATION