장음표시 사용
211쪽
expellere in genere cauta efficientis, quia repugnat solam repulsionem fieri ab aliquo agente, sed solum in genere caulae tormalis, sicut una forma expellit alteram ab eodem subiecto, vel materia. Sed multo minus potest habere effectum positi uum in instanti generationis: primo, quia si subiectatur incomposites, iam non est secundo, quia etiamsi subiectetur inai materia, & ideo adhuc permaneat, non potest producere aliquid caloris in eodem ligno , ut probatum est, nec etiam sormam ignis, ut instrumentum in uia accidens non attingit productionem formae substantialis, nisi proclucendo aliud accidens, vel intendendo illud, ad cuius productionc , vel tensionem sequitur forma substantialis in materia: ut calor ignis non attinῖit productionem alterius ignis,nisi producendo, vel intendendo calorem in subiecto, quod non potest facere calor existens in ligno. Sed respondent aliqui nobiscum tenentes, quod dispositiones istae subiectentur in composito posse eas in instanti gene- Tationis agere, quamuis in eo non sint, quia satis est te γore immediate praecedente fuisse,& ratione illaru dispositam fuisse materiam pro introductione nouae formae: ex hoc enim fit, ut virtute illarum sequatur generatio eius in instanti, quod est primum non esse earum; nam agens naturale non agit per existentiam, sed per virtutem agendi quare non est necessarium actu existere,dum efffectus sequitur,sed sufficit immediate extitisse virtutem eius,& immediate egisse,ut effectus,qui sequitur in instanti terminatiuo temporis, in quo extitit, Megit,ei tribuatur, ut causae et icienti virtualiter agenti. Haec tamen solutio iam est a nobis in superioribus refutata , quia licet actualis existentia efficientis causae non sit ei ratio agendi,est tamen conditio adeo necenaria ad agendum, ut non ni intelligibile actu agere tempore,vel instanti,in quo non existit.Primo,quia in eo instanti datur actualis productio effectus vergo datur aetio realis tunc procedens ab agente, per quam effectus producitur sed repugnat actioncm realem procedere ab eo, quod non estidum actio proceditaergo repugnat aliquid agere, dum non est in rerum natura. Secundo,quia actio realis dicit realem, lactualem dependentiam effectus a sua causa efficiente, 1ed non est intelligibilis realis, actualis dependent a ab eo, quod non habet esse reale in rerum natura:ergo nec est 'telligibile actionem procedere ab eo,quod non est. Probatur pnsequentia,quia non est intelligibilis dependentia, nisi a priciae pio ergo non est intelligibilis, realis,dc actualis dependentia,
nisi a principio reati,in actuali:constat autem in instanti gene
212쪽
rationis non clari principium reale,nec actuale:ergo nec potest clari realis,4 actualis dependentia, quam dicit actio realis , actualis,etiamsi tempore praecedenti extiterit agens. Ad testimonium D Thomae respondeo cum Caietano in codem articulo, peccatum duo habere, nempe quod sit actio quaedam,in quod sit deformis, vel rationi contraria, loquiatur enim D.Thomas de peccato commissionis inquantum; est quaedam actio, potest expellere gratiam effective, sed ratione deformitatis expellit eam formaliter dispositiones vero solum sunt formae quaedam,& non actiones, ideo non postunt expellere contrarias effective, sed solum formaliter, sicut una forma expellit alteram ab eodem subiecto solum in genere causae formalis. Ad primum argumentum concessa maiori, quod agens non attingit passum distans nisi per virtutem a se emisiam distinguenda est minor , quia virtus emissa ab agente duplex est, quaedam emissa per medium,& in eo recepta,per quam fit comtiguum pasib. Illudque tangit, ut patet de luce Solis emissa per
aerem usque ad terram.Alia est virtus emissa ab agente,hoc est producta in eo ἡem pallo. Et inter has duas virtutes hac est differentia, quod per primam operatur agens circa passim se cundam,&ideo illa est instrumentum, vel efficiens causa;quia se tenet ex parte agentis, haec vero non nisi effectus per eam productus,qui se tenet ex parte passi; illa est principium actionis, haec vero terminus eiusdem, per quam non dicitur operari agens tamquam per instruinentum, sed per primam, per quam tangit passium contactu virtutis, licet eum non tangat contactu quantitatis. Itaque ignis agens in lignum ei coniungitur per calorem emissum per aerem coniunctione agentis cum passo, non per calorem in eodem ligno productum, nisi coniunctione effectus, vel termini producti circa ipsum:per illum ergo calorem in se existentem, per medium emissum agit ignis in lignum tamquam per instrumentum,non per calorem
in eodem Igno productum ullo modo. Ad confirmationem neganda est minor, quod non possit ignis coniungi ligno , nisi per ealorem in eo productum;
coniungitur enim per calorem in se existentem, si sit contiguus cummdem ligno I vero sit distans ab eo, per calorem producam in aere idem lignum tangente, laec est coniunctio pr6pria agentis: coniunctio vero per calorem productumina ho non est agentis , ut agens est, sec ritur eoniunctio pet effectum , M tei
213쪽
Ad secundum concello antecedente de concursu es tecti uovirtutis seminalis ad illa omnia, neganda est consequentia, quod ita concurrant caeterae dispositiones productie in passo,est enim manifesta disterentia ex his,quae superius diximus de modo concurrendi virtutis seminalisci non enim operatur circa materiam,vel subiectureian quo est, immo nec posset sed cum sit in quibusdam partibus eiusdem seminis,operatur circa alias, in quarum materia introducenda est anima dispositiones vero P cedentes alias generationes de quibus loquimur iunt in eodem passo, in eademque materia, in qua introducenda est forma,circa quam nihil operantur,nec operari possunt, & ideo nec possunt effective expellere dispositiones contrarias,sed solum formaliter,ad expulsionem vero formae praesentis,4 eductionem aduenientis solum possunt concurrere disponendo materiam pro noua forma, a qua expellenda est antiqua sor- maliter, talis autem modus concurrendi earum, non est efficientis causae,sed ad materialem potius reducitur, ut per se est manifestum. Ad ultimum distinguenda est maior, nam eontraria duobus modis considerari pol unt.Primo,in quantum se tenent ex parte agentis, lassi, ut calor ex parte ignis, Erigus ex parte aquae, vel e contra Secundo in quantum comparantur ad idem subiechum, in quo inhaerent tamquam formae contrariae; & sub Vtraque eonsideratione se expellunt ab eodem subiecto, sed subprima efficienter, sub secunda , non nisi Fbrmaliter , tamquam sermae naturaliter incompossibiles in eodem subiecto. Et cum dispositiones praecedentes generationem in subiecto comparentur ad contrarias in eo existentes tamquam fornis ineom- possibiles in eodem subiecto,& non esse tenent ex parte agemtis, non possunt eas evellere efficienter, sed solum in genere causae formalis. In definitione autem contrariorum non sumitur expulsio pro emciente tantum, nee solum pro expulsi ne formali, quia repugnat se expellere efficienter, quin etiam se expellant formaliter,sed pro utraque simul in quia dispositiones praecedentes in subiecto solum comparantur, ut incompossibiles formae, solum potest eis conuenire formalis expulsio i essectiva vero conuenit eis sub alia considerationes; nam ropria contrarietas utramque considerationem comprehenit:supposito vero, quod non nisi formaliter expellunt dispositiones contrarias, Tormam subitantialem solumis eri alia ter, ut probauimus, non possitnt stective concurrere aclxenerationem nouae formae. Q d vero dicitur, non obstare,qimide non possit agere in seipium, distinguendu est: nam actione
214쪽
transeuntein nivoca repugnat idem secundum eamdem par tem in seipsum agere, quia in actione transeunte necesse est agens realiter est diuersum a passo, in univoca seipsum imtendere, α cum calefactio, aut quaevis alia alteratio propria, cimalis est illa perquam posset excogitari dispositiones autecedentes:agercisit actio transiens,&,niu a,repugnat exerceri circa idem omnino subiectum , quamuis actione immanente, vel habente modum immanentis, aequivoca non repugum idem in seipsum agere, de qua procedit secundum exemplum in argumento assuraptum De virtute vero seminali aliam esse ratione ostendimus,ideo nihil probant contra nostra semetia.
TEx Tvs ARIs ΤΟΤΕ LI s. Diaugmentatisne autem relu3- est ere,ct quonam disserat ageneratione,ct
alteratione M. Breuis expositio textus. Explicata distinctione alterationis a generatione substan itiali capite praecedenti, distinguit Aristoteles in praesenti
satis diffuso augmentationem,&diminutionem ab eadem generatione, hoc est intentum capitis. Sod ut consequatur tria proponit tras tanta de augmentatione, Primum,quomodo distinguatur a generatione, alteratione. Secundum,quonam modo fiat augmentatio,& diminutio rerum naturalium Tertium,quibus modis disterant nutritio, augmentatio, cideo in tres partes diuiditur caput iuxta horum trium explicationem. In duobus asserit differre augmentationem a generati ne,& alteratione: nam primo disterunt ex parte terminorum, in quos tendunt, nam generatio substantialis habet substantiam pro termino ad quem,alteratio qualitatem augmentatio vero tendit ad quantitatem: 'aee est praecipua linerentia, quia mutationes,& motus habent unitatem & distinctionem pecificam a terminis ad quos,ut .lib.Physdocuit Aristoteles. Secundo differunt,quia id quod generatur, vel alteratur, non nece 'ario mutat locu:ri patet cum ex ligno fit ignis, vel cum, Mefit aqua permanentibus in eisdem locis: id autem,quod au-- etur neceuario mutat locum,non quidem ita ut totaliter deierat locum,quem prius habebat, acquirat alterum,hoc enim modo
215쪽
modo non est necessariu mutare locum, sed ita et ad maiorem Iocum necessalo cxtendatur. Itaque necessarium est, quod nouas partes loci acquirat,quas prius non habebat, non tamet quod aliquam partem prioris loci relinouat , ut patet dum arbor cres it permanens in eodem loco, sed necessario se extendens ad minorem,quam habebat prius, opposito modo id,quod diminuitur,necessario mutat locum, non totaliter deserens eum, quem habebat prius,sed aliquas partes eius, reducens se ad alias,& ideo ad minorem locum. Et haec de explicatione primi. Vt explicet secundum,proponit duo dubia,& soluit: tandem duo supponit Primum dubium est,an id , quod augetur, augeatur per additionem alicuius habentis magnitudinem, seu quantitatem,vel carentis omni magnitudine. Et respondet necessarium esse,ut illud ex quo augetur aliquid,quod vocatur alimentum, magnitudinem habeat, quia si esset materia sine magnitudine, aut esset separata ab omni corpore, vel esset in aliquo corpore;separatam esse repugnat,quia nec esset in loco, sicut punctum,nec esset aliquid sensibile.Probatur consequentia, quia utrumque habet res quaelibet per quantitatem mempe in loco esse,& sentiri posse esse autem insensibile, extra
locum illud,ex quo aliquid augetur , impossibile est,quia cum
id, quod augetur, sit corpus naturale,in ex consequenti sensibile,& in loco, augeri non potest per additionem rei insensibilis in sine loco. Sed non minus repugnat, quod materia ex qua aliquid augetur , careat magnitudine,& sit in aliquo corpore,nam vel esset pars eius, vel accidens, quod patet esse impossibi Ie , quia partes,in accidentia corporis coextenduntur quantitati,vel magnitudini eius: ergo repugnat sic esse inco pore, non habere magnitudinem. Vel esset in corpore, ita ut nec esset pars eius,nec accidens,quod non esse minus impossibile probat, quia ex hoc sequerentur tria absurda Primum, quod generatio unius non esset corruptio alterius, sed posset aliquid generari ex alio non corrupto, sed permanente. Nam ex tali materia existente in alio corpore posset generari aliquid,ut ex alimento existente in aqua aer, sed nihil aquae corrumperetur, quia talis materia alimenti in ea existens , nec est pars aquae, nec accidens eius: ergo potest separari abaqua sine ulla eius corruptione. Secundo sequeretur, quod in Modem composito possent esse intinitae materiae alimentorum', quia si non sunt partes eius, nec accidentia, non se impedient , ecVna excludet alteram:qua ratione potest esse una, poterunt et Ise infinita . Tertio sequeretur, quod dum generatur aliquid
216쪽
ex aliquo,Vt aer ex aqua,exiret ex ea , tanquam ex vase absque
ulla mutatione eiusdem aquae. Et ex eisdem argumentis asserit probari,quod ex indivisibilibus quantitatis, ut ex punctis,&qineis magnitudine carentibus, non fiat augmentum corporis naturalis: ideo concludit necessarium esse, quod alimentum, seu materia: ex qua corpus augetur, magnitudinem habeat. Quod probat primo , quia materia non potestisse separata ab omni forma substantiali, inualitatibus, per quas forma co seruatur in materiaci sed repugnat esse unitam sormae substa tiali sine qualitate omnino necessaria ad diuersas formas su stantiales,recipiendas: ergo non minus repugnat esse sine magnitudine.Maiorem probat, quia quidquid generatur, fit ex
aliquo habente formam substantialem,per cuius expulsionem corrumpitur,& ab agente inducente nouam formam in eadem materia:ergo repugnat materiam permanere sine ulla forma. Secundo ex propria ratione augmentationis, quae non est: neratio corporis,sed additio nouae quantitatis ad eam , quam
habebat prius:ergo nocesse est quantitatem habere illud,ex quo
Secundum dubium van supposito quod augmentum debeat 3 sie Lewalimento habente magnitudinem , ves quantitatem vi
ideo duo interueniunt corpora in augmento, nempe illud, ex quo fit,quod vocatur alimentum,& illud, cui de nouo aduenit alimentum,quod est corpus uiues,quodnam horum corporiri augeatur,primum vel secundum Vt autem dubiu soluat, proponit tres conditiones necessario seruandas in augmento, tria inconuenientia vitanda,ut bene fiat. Prima conditio est,ut illud, quod augetur, vel climinuitur, secundum omnes suas spartes augeatur,vel diminuatur. Secunda,ut omnibus, in gulis partibus eius aliquid nouum addatur,vel detrahatur;repugnat enim augeri aliquid,nisi aliquam suscipiat additionem,
vel minui,nisi per detractionem: ergo repugnat augeri, vel minui secundum omnes partes, nisi nouo aliquo recepto in eis,vel ex eis amisso.Tertia conditio est,ut illud,quod augetur, nec de nouo fiat,nec corrumpatin per augmentationem , sed idem numero permaneat ante, post eam, immo sub utroque termino eius, quo,& ad quem,nempe sub minori quantitate, quae est terminus a quo,& etiam sub maiori, quae est terminus ad quem , mutatio eliis solum sat secundum maiorem in minorem quantitatem. In qua conditione conuenit augmen latio cum alteratione inquit Aristoteles)'mactiam in alte- Astione manet idem corpus sub contrari qualitatibus, v sub
calore,&ii gore,& ideo ubi troque termino a quo & ad quem,
217쪽
ios Lib. Degeneratione ct corrupi.
nam ab una mouetur ad aliam mutatione eius solum factas cundum easdem qualitates. Conueniunt etia in alio, videlicet, quod sicut virtus augmentativa est in eo,quod augetur,sic saepe concingit alae ratiuam virtutem esse in eo,quod altecatur: quo autem modo hoe sit intelligendum in quaeltionibus explica--ir. Ex tribus autem inconuenientibus vitandis in augmentatione primum est,ut intra corpus,quod augetur,non admittatur vacuum,in quo recipiatur cibus, vel alimentum, ut
salso a quibusdam antiquioribus admittebatur,putantibus non
posse recipi,nisi admista vacuo. Vacuum vero non esse admit endum, probatum est in 3.lib. PhycSecundum inconueniens vitandum est, ut non admittatur penetratio alimenti de nouoataementis cum corpore,quod augetur,&cui aduenire dici in quia penetratio eorporum impossibilis est per naturam. Tertiuii non debet admitti, quod augmentum fiat per addi-llionem alicuius carentis magnitudine, ledeam habentis.Qui-hus enumeratis conditionibus, seruandis in augmento, iaci tommodis vitandis,respondet dubio proposito, in augmentatione non augeri cibum seu alimentum adueniens, sed eorpusvium cui aduenire dicitur Quod probat ex tertia conditione, nam ex natura augmentationis est,ut illud,quod augetur, non eoirumpatur secundum substantiam,sed idem permaneat,ante di post augmentationem, mutatione solum facta circa quantitatem, sed alimentum non permanet, sed corrumpitur se stantialiter , conuertitur in substantiam eorporis viventis corpus autem vivens permanet idem ante, post augmentum ut docet experientia:ergo alimentum non est, quod augetur, sed corpus vivens per conuersionem eius in propriam substantiam.
Duo tandem supponit tamquam certa Primum est per augmentationem primo augeri partes fimilares corporis viventis,& harum ratione partes dissimilares. Quae fini autem partes
fimilares,& quae dissimilares docet Arist ipse i lib. de historia
airimalium cap. I dicens Similares eme, quae constant ex partieulis erusdem rationis, nominis cum toto, quod proximae componunt,ut caro,& os. Vocantur similares, quia quaelibet pars carnis est earo in caro vocatur, latiam quaelibet pars ossis estos. Paretes vero dissimilares sunt, quae ex urni laribus componuntur,ut pes anus,& brachium,quia ex earn osse constant,nec sunt eiusdem rationis in denominationis partes
earurn cum ipsis,quia pars brachirnon est brachium Secmulo supponit partes corporis viventis dupliciter considerari polit
aut secuncium materiam, aut secundum fotiuam,quia materia, . Forma
218쪽
3bsorma suo modo constant, sicut totum ut manus hominis constat materia partiti,& anima eam informante Augment tionem vero fieri seccundum partes sormales, non secundum materiales,quia id,quod augetur , debet manere idem ante, post augmentum , sed vivens non manet idem secundum m teriam,quia partes materiae fluunt,4 consumuntur per continuam actionem caloris naturalis ergo non fit secundum eas
augmentum, sed potius secundum formales, quia sorma videtur eadem semper manere. Quid autem per formam, materiam,& quid per partes formales,4 materiales intelligataristoteles, difficile est,explicabitur vero in quaestionibus. Ex his omnibus asserit intelligendum esse modum,quo fiat augmentatio, fit enim accedente de nouo alimento,atque conuerso in substantiam corporis uiueuiis , additoque omnibus,& singulis
partibus corporis viventis, ita ut per augmentum omnium partium augeatur totum corpus vivens idem permanens secudum
substatiam,si la mutatione facta circa quantitate, sed mutato substantialiter alimeto,ita ut in principio augmetationis dissimile sit eorpori viventi,tam secundu formam substatialem,qua secundu qualitates,ut patet de sanguine,ex quo augetur anim Iia,sed in fine iam sit factu simile secundu utrumq; per diuersas alterationes,& substantialem couersionem in substantia eiusdecorporis viventis, in fine namque augmentationis iam sanguis factus est caro, atque etiam os, parsque substantialis animalis eiusdem rationis cum caeteris; haec de explicatione
secundi. Vt autem explicet tertium, nempe discrimen inter nutritionem, augmentationem,proponit aliud dubium;qualis naturae, vel conditionis debeat esse cibus , vel alimentum ex quo augetur corpus vivens. Respondet vero actu quidem diuersum esse debere, non solum secundum substantiam, sed etiam secundum accidentia ab eo , quod augetur ideo actu etiam ei dissimile. Probat, quia per sui corruptionem debet augere illud ergo debet esse diuersum , ac dissimile actu,alioqui nec pati postet, nec corrumpi cum nihil patiatur, neque corrumpatur,nisi a diuerso dissimili,sed potentia debet esse idem,& omnino simile, quia in idemmet corpus vivens conuertitur , formam eius substantialem, atque accidentia suscipit. Ex 'quibus infert generationem quamdam substantialem
necessariam esse ad augmentum , nam si alimentum substantialiter comimpitur , necessc est generationem alicuius praesupponat , cui eadem corruptio succedat: cum semper veriurisit, corruptionem unius cssc generationem alterius, ut supelius
219쪽
1oI Lib. I. Pegeneratione incorrupi.
probatum suit. Sed hanc generationem inquit ad augmentum requisitam diuersam esse a generatione, cuius natura in praecedentibus capitibus explicata fuit, nam per illam generatur totum quoddam substantiale separatum a quocumque alio, per se consistens, ut patet in generatione hominis , vel leo innis: per generationem vero ad augmentum requi utam non generatur totum substantiale,sed pars quaedam subst antiae deiciis uo addita corpori viventi,4 ideo non vocatur generatio simpliciter, sicut illa,sed aggeneratio quaedam substantialis, atque
His explicatis asserit ad augmentum viventis duas mut tiones concurrere, nam per quam materia alimenti suscipit sormam substantialem viventis,in amittit propriam vi haec appellatur nutritio , vel aggeneratio alteram per quam corpus vivens maiorem aequirit quantitatem, quam habebat prius, Mhaec vocatur auSmentatio Has autem mutationes conuenire
ait in uno, disterre in duobus.Conueniui quidem in eo,quod utraque fit per additionem rei quantae, nempe alimenti eo uersi in substantiam aliti Differunt vero primo ex partem teriae, ex qua fiunt,nempe alimenti;nam utraq; fit ex eo diue se modo sumpto,augmentatio quidem ex eo,ut potentia quanto,nutritio vero ex eodem,ut est potentia caro,vel os .hoc est, ut in substantiam rei viventis, conuerti potest. Secundo differunt ex parte subiecti, quia nutritio durat toto tempore vitae, nam verum est corpus vivens semper nutriri quandiu vivit; augmentatio vero non durat semper,sed augetur corpus vivensusque ad certum tempus, quod appellatur status,vi non ultra, nutritur tamen semper, huius ratio est, quia virtus vitalis in prima vitae aetate fortior est ad conuertendum plus alimentii in substantiam propriam,quam sit deperditum de eade propria
substantia, per continuam actionem caloris naturalis,post vero debilitatur , ita ut non possit tantum conuertere, quantum consumptum est: ideo non potest iam vivens augeri, sed potius diminuitur, semper tamen conuertit liquid, rideo semper durat nutritio, sed non durat semper augmentatior& haec est sententia totius capitis.
220쪽
.dentur,ntritio, ct augmentatio in rerum natura,
T a nomine ipso usmentationis ineipiamus, tri abus modis accipi solet. Primo communis e pro qualibet mutatione, per quam aliquid crescere, vel augeri dieitur in quocumque genere rerum,hoe et siue in substantia, siue in qualitate,aut quantitate; vel etiam indim,nem 4 extensionem. Secunda acceptio minus uni
pro mutatione, per quam acquiritur pars aliqua integralis rei, eique superadditur, lex additionem eius augeri dicitur. In qua fgnificatione ignis, aqua, caetera elementa augentur, dum nouae partes eis adduntur, prius, vel simul productae, ut aqua augetur, dum noua portio ei additur ignis, dum noua combustibilia in se conuertit Tertio modo accipitur specialius, ac proprius pro mutatione accidentali, per quam acquiritur quantitas ex conuersione alimenti in substantiam alitivi. tali modo facta, hoe est, per virtutem intrinsecam viventis, per eius additionem vivens efficitur maius se dum omne Iuas paries,& de augmentatione hoc tertio modo sumpta agit Aristoteles capite praesenti,in secundo libro de anima a textu 42.vsque ad so.& nos quoque de illa sic sumpta agemus in praue
senti tractatu Nutrisio vero duobus tantum modis sumitur. Primo pro quacumque conuersione nutrimenti in propriam substantiam : in qua acceptione non solum viventibus eo oribus attribuitur, sed etiam non viventibus, nam ignis nutritur per conuersionem olei,aut etiam lignorum, vel stupae, quae dicunturiat 1ulum,uel nutrimentum eius. Seeuncis modo accipitur proprius pro ea tantum conuersione nutrimenti, quaesit virtute vitali, atque intrinseca secundiim omnes partes vivet iis, ita vi singulis distribuatur ceundum exigentiam propriae turae, α haec sola est, quae conchurit ad propria in auginem,