R.P. Antonii Ruuio Rodensis, ... Commentarii in libros Aristotelis Stagyritae de ortu, & interitu rerum naturalium; seu de generatione, & corruptione earum ... _ Nunc primum in Gallia editi. Cum duplici indice, ..

발행: 1614년

분량: 692페이지

출처: archive.org

분류: 철학

251쪽

, Lib. V Degenerationeis corrupi.

sine introductione sormae, ad quam ordinatur, quod videtur

absurdum relpondeo , dari quidem, non tamen in mensura adaequata miroduetioni naturali eius, sed in mensura inadas quata, in qua repugnat naturaliter introduci,sicut repugnat introduci simul,& illud quidem absurdum esset, hoe vero absurdum non est,sed necessarium.

Ad vitimum argumentum solet responderi, alimentum desinere per ultimum sui esse, non absolute, sed sub determinata quantitate vel quod aliis verbis dici solet,alimentum desinere pecvltimum sui esse,non absolute, sed ut tantum,hoc est,ut digitale e quid simile,quia non est veru quod immediate post, non sit,nisi in ea quantitate inquam eonversum erit in substantiam aliti. Sub determinata vero quantitate desinere, est quas desinete sub modo indivisibili, quia alimentum esse, vel non elle ut tantum,modum indivisibilem extensionis dicit;sicut calorem esse tantum , vel sub tali gradu dicit modum indivisibilem intensicin eius:indiuisibilia vero, vel ea, quae ha- boni modum indivisibilem vestalia, per ultimum esse desinui; ut patet de indivisibilibus motus, temporis ex ε. lib. PhycHaec tamen doctrina videtur mihi falsa,& minus necessaria ad GIutionem argumenti .Probatur esse falsam , quia nutritio incipit per ultimum non elle:ergo verum est, nunc non esse , immediare post esse; sed immediate post non dicit instans temporis,sed tempus nec dicit determinatum tempus , sed quasi tempus singulare sub indiuiduo vago. Cuius ratio est manifesta,quia non datur prima pars teporis post hoc instans, neque mimum tempusaeum tempus quodlibet sit diuisibile in infi- ruru,sed in tempore indeterminato non producitur nisi aliquid

etiam indeterminatum: ergo repugnat, quod immediate post producatur determinata pars substantiae viventis,in qua sit alimentum conuersum:& consequenter repugnat alimentum de-

cre immediate post sub quantitate determinata, sed solum potest desinere sub quadam ratione indeterminata, sicut incipit substantia viventis, in quam eonvertitur. Quare falsum est

etiam, quod desinat sub modo indivisibili quin potius necessario debet desinere sub modo diuisibili, quia non daturPrima

pars desinens, sed quaeumque data,datur alia prius desinens: ergo nec datur primum alimentum desinens, sicut nec datur prima substantia vivens inhorum ratio est, quia nec datuo primum tempus, in quo incipiat unum,& desinat alterum , nec prima pars nutritionis , per quam producatur prima pars Viventis, consoquenter nec prima pars corruFionis ali-

252쪽

Cap. V. Tract. de augment. MAII a r.

Probatur secundum,quod praedicta doctrina non sit necessa εχ ria ad solutionem argumenti, quia bene potest sine illa solui, concedendo,quod alimentum absolute desinit per ultimum sui esses ex quo nullum sequitur inconuendens iam solum polliet sequi unum e duobus, ut 6 Phys vidimus, nempe quod dentur duo instantia immediata , vel materia sine forma pro aliquo tempor sed inconuenientia haec solum sequuntur ex eo,quod res materialis desinat per ultimum esse,dum ea ad cuius productionem sequitur desitio eius, incipit per primum sui este, non vero si incipiat per ultimum non esses quod hoc argumento probari potest.Nam cum primum esse rei sit instans, in quo primo est, vel hoc instans erit immediatum alteri instanti, quod

est vitimum esse desitionis rei,quae corrumpitur,vel mediatum, si immediatum,dabuntur duo instantia immediata,quod repugnat; si vero sit mediatum, cum sit primum esse formae incipientis in materia, sequitur tempore immediate praecedenti,cuod intercedit inter utrumque instans, non fuisse in materia; 1ed nec fuit eodem tempore in materia forma rei,quae corrumpitur, quia idem tempus est post ultimum instans, in quo fuit, ideo in eodem tempore verum est iam non esse, conte in . quenter formam eius non esse in materia sed materiam in tali tempore esse sine utraque forma. Quod vero nihil horum sequatur, si res ad euius productionem desinit, incipiat per vltimum sui non esses; evidenter potest probari, quia dum res ad cuius inceptionem desinit,incipit per ultimum sui non esse,non datur instans, in quo primo sit,ied incipit esse tempore sequenti,cum verum sit,nunc non esse,& immediate post esse; nam immediate post non dicit instans temporis, sed tempus immediate futurum: ergo non dabuntur duo instantia immediata, nee etiam materia sine sorma, quia toto tempore immediato in quo verum est dicere non esse illud , quod desinit per ultimum sui esse, consequenter non esse formam eius in materia, vexum est etiam , quod in eadem materia sit forma eiusdem rei ad cuius inceptionem desinit. Et ut in eadem nutritione assiagnemus exemplum, sicut verum est nunc esse alimentum, immediate post non esse,in ex conse uenti non esse formam eius in materia , verum est etiam eodem tempore immediato esse substantiam viventem per nutritionem productam, cum incipiat per ultimum non esse, Mideo animam tunc insormare materiam alimenti, a qua fuit expulsa eius forma in ita soluitur argumentum sine illa distinctione refutata, Ine ullo in- cum modo, quia uniuersaliter verum est, rem quamlibet materialem, si uae sit substantia, vel accidens, absolute, & sine

253쪽

addito desinere per ultimum sui esse, quotiescumque res alia, ad cuius inceptionem,uel productionem desinit,producitur,vel incipit per ultimum sui non esse. Doctrina autem illa ex ε. lib. Phys .ab Aristotele,& ab omnibus approbata,quod res materi Ies, ac diuisibiles non possunt naturaliter desinere per ultimum sui essessed necessario per primum non esse,intelligi debet eum hac limitatione;nempe,quando res aliae,ad quarum producti nem,uel inceptionem desinunt, producuntur, vel incipiunt per primum sui esses; nam si non intelligatur sine tali limitatione, magna ex parte erit falsa, ut probati mus.

LY Vplieem sensum habere potest id,quod quaerimus,an nu-L tritio sit continua Prior est,an a principio vitae usque ad finem incessanter fiat,& absque ulla interruptione,quemadmodum motus coeli a prineipio, quo coelum factum est, usque ad

diem iudieii,sic est continuus,ut numquam interrumpatur. Se- eundus sensus est,an licet interrumpatur aliquando, sicut interrumpitur asperatio idi motus localis inferiorum corporum, dum tamen fili tempore continuo fiat sicut alteratio,& motus loca Iis, vel non fiat in tempore continuo, sed solum in quibusdam instantibus terminantibus tempus alterationis, per quam disponitur alimentum; ita ut hoc tempore disponatur aliqua pars, Mi instanti terminante illud conuertatur, sat nutritio, de

temporisequente disponatur pars alia, in instanti terminatiuo eius conuertatur;sicque de reliquis,si enim hoe modo fiat, non erit continua, sicut neque instantia temporis in quo fit, sunt continua. Et quaestio priccipue procedit, primo disput bitur in hoe secundo sensu;deinde aliquidetiam de primo sensu dicemus in sicut procedit de nutritione, sic etiam de augmentatione , cum notum sit eodem modo fieri. Prima opinio asserit, nutritionem non esse continuam in primo,nec in secundo sensu, quia non fit in tempore, sed in in-ltantibus discontinuis per minima, ut explicatum est. Ita Toletus,& Pomponarius,qui utrumque asserunt,videlicet nee nutritionem esse succestinam,ut retulimus quaestione praecedente, nec esse continuam , sed fieri in instantibus discretis per minima. non in tempore, xcitant pro se plures alios, ut viri . mus. Probant testimonio Aristotelisa lib. Physic textu a

ubi de

254쪽

Cap. Q Tract. de augment. Gus IIII a s

ubi de diminutione docet non fieri continue & probat exemplo guttarum cadentium supra lapidem in eam excavantium, non quidem continue ita ut si particula extracta sit aliquo tempore,dimidium eius extractum sit in dimidio eiusdem temporis, vel saltem aliqua pars eius, sed sic fieri extractionem, vi per tempus aliquod nihil extrahant guttae cadentes, sed solum disponant ad extractionem, Malia gutta superueniens int gram particulam simul, 'uasi uno ictu extrahat in eodem modo ait fieri diminutionem viventis corporis, ut tempore

aliquo disponatur aliqua pars corporis viventis,in in fine illius temporis corrumpatur, vel a corpore extrahatur, fiatque

diminutio, quod est timui, in instantibus fieri per minimas partes dispositas tempore praxedente, in quo auerit nihil extrahi, sed partem extrahendam in fine illius temporis disponi, ut extrahi polsit. Et cum eadem sit ratio de diminutione,& augmentatione, atque etiam de nutritione, quia eodem modo fiunt omnes, videtur expresse tenere Aristoteles , quod non fiant in tempore, nec successive, sed simul, ε in instantiabus terminantibus tempus alterationis, per quam disponitur alimentum, consequenter non continue scut instantia non sunt continua, sed quodammodo discreta Probari etiam potest tribus illis argumentis, quibus probatum in quaestione praecedenti nutritionem non esse successivam,quia si successi non est, euidenter sequitur non esse continuam. Sed probatur hac ratione particulari, quia nutrisio est conuersio alimenti in substantiam alit virtute caloris naturalis facta,sed prius quam conuertatur alimentum,debet disponi per alterationem factam

circa iosum ab eodem calore naturali, toto autem tempore,

quo disponitur, don conuertitur, immo nec conuerti poteriquia calor naturalis occupatus in disponendo, non potest simul oecupari in conuersione alimenti,nec illud conuertere, quouiaque sit dispositum: ergo non fit ulla conuersio usque ad finem

temporis terminantis alterationem, nec ulla nutritio, quare nec fieri potest couatinue cum interrumpatur toto tempore

alterationis.

Secunda opinio asseriti nutritionem esse continuam in se eundo sensu, quia non fit in instantibus temporis , sed in rempore aliquo continuo, sicut alteratio . motus localis. Haec est communis, era,Quam tenet D. Thom4. par quaest. 33. arti a Marsi. i. lib. de Generatione quaest. 4. Albertus Saxoniae,ibidem quaest. 3. Venetus in summa de Generatione cap. 7. Solus I lib.Physic.quaest. .Pererius lib. I . suae Philosophia cap. 2. Ianduo.8. lib. Phrcquaest.7. moderni fere omnes

255쪽

1 Lib. I. e generatione se corruptis

Et probatur ex doctrina ArIstotelis s. lib. Physic capit et voldocet augmentationem rudiminutionem esse motus proprie, mper se ad maiorem minorem quantitatem ; sed motus

proprie sumptus est continuus, ut testatur ipse .lib. Physic in principio: ergo augmentatio, diminutio sunt motus continuici sed eodem prorsus tempore, quo fiunt motus isti, fienutritio , quae est quasi fundamentum augmentationis: ergo est mutatio in tempore continuo facta , quod est esse continuam. Probatur deinde ratione. Nutritio sequitur alterationem, dispositionem alimenti, quia eo ipso, quo dispositum

est, conuertitur in substantiam aliti, sed alteratio, atque etiam dispositio alimenti est continua Dergo continua erit conuerso eius, in qua consistit nutritio Probatur minor, quia calor naturalis disponens alimentum per alterationem, est agens naturale; sed agens naturale agit in passum sibi approximatum,niformiter distormiter , hoc est in totum simul, quod sibi est a

proximatum , non tamen aequaliter in omnes partes eius, sed prius . fortius, ac perfectius in proximiores, quam in magis distantes: ergo calor naturalis hoc modo agit in alimentum, ingulas partes eius, quod est motu continuo agere, M motu continuo eas disponere , conuersio autem alimenti in

substantiam aliti fit secundum modum dispositionis eius: ergo sicut alteratio fit continue per partes alimenti, ita ut proximiores disponantur prius , atque perfectius,in posterius magis distantes cita conuersio eiusdem alimenti secundum luas partes fiet successive, Q od etiam probari potest exemplo flammae,quae continue nutritur per conuersionem olei in propriam substantiam, nam eodem modo fit nutritio viventis corporis ex alimento, virtute caloris naturalis conuerso in propriam substantiam. Ad testimonium Aristotelis respondetur eodem modo loqui eo Ioeo de augmentatione, ac de ca teris duobus motibus, nempe alteratione, datione; de quibus probat non esse continuos,sed solam lationem circularem inter omnes motu continuam esse posse,hoc est perpetuam sine initio,& fine; mun- quam interruptam si hoc enim sensu de motu continuo loquitur , non in eo in quo nos quaestionem agitamus de continuatione nutritionis , concedimus ergo non esse continuam in eo sensu, in quo loquitur Aristoteles,sicut nec alteratio, aut motus localis rectus sed negamus non esse continuam, ita ut tempore aliquo continuo fiat, &non in solis instantibus per minima. Ita enim esse continuam augmentationem, & consequenter nutritionem docuit expresse Aristoteles 3. udi

physicon

256쪽

Physicor locis superius citatis. Similitudo vero excavationiqlapidis a guttulis cadentibus, quam codem loco tradit Aristoteles , optima est, in eo tenens, quod sicut extractio alicuius particulae non fit, quousque fuerit disposita per guttas praece dentes quodammodo mollificantes lapidem nec fit a clualiter in toto tempore, Ungulis partibus eius, ita ut si in aliquo tempore extrahixur aliqua particula, in dimidio illius temporis extrahatur medietas eius sed tempore aliquo extrahitur tota, in parte illius temporis nihil, quod est quodammodo simul extrani;ita conuersio alimenti fit quidem in tempore,sed non aequaliter,aut uniformiter, ita ut si in aliquo tempore aliqua pars conuertatur, in medietate eiusdem temporis conuertatur medietas, sed uniformiter difformiter secundum modum dispositionis, ita ut plus conuertatur in aliqua parte temporis, quam in alia. Itaque conuersio partis alimenti non fit, quousque fuerit disposita per actionem caloris naturalis. Ex quo non sequitur in instanti fieri, sicut nec fit in instanti extractio particulae ex lapide, sed in tempore, cum sit motus localis sita ergo fit nutritio simul quidem per omnes partes viventis corporis, ut inserius ostendetur, sed successiue,docontinue in qua cumque, quia prius conuertuntur partes proximiores alimenti in singulis partibus viventis, quam magis distantes; ut ex modo, quo fit nutritio in I. quaest huius tractus explicato, facile intelligit . Argumenta vero contra successionem nutritionis iam sunt rsoluta quaestione praecedenti,& eisdem modis soluenda sunt,inquantum procedunt contra continuationem eius: si enim nun probant in instanti fieri, nec probabunt quod non fiat continue quia ex successione euidenter sequitur continuitas Ad aliud vero nunc additum distinguenda est minor,quod per totum tempus, quo disponitur alimentum, non possit conuerti, nam si de eadem parte,quae disponitur,intelligatur,vera est; sed

Quamuis illa non conuertatur,conuerti poterit proximior iam

disposita, sicut disposita est per motum continuum , ita per

continuam conuersionem transmutatur in substantiam aliti. Quod vero dicitur calorem naturalem non posse eodem tempore disponere alimentum, conuertere illud, eadem distinctione soluitui; nam de eadem parte verum est,de diuersis sal sum: quare non probatur continuam esse non posse conuersionem alimenti,nec nutritionem ex ea factam.

ais, de secundo sensi quanimis, an semper

257쪽

1 Lib. 2 egeneratione se corradite

REstat aliquid dicamus de secundo sensu quaestionis, videis

licet, an necesse sit vivens nutriri toto tempore vitae abs que ulla prorsus interruptione per conuersione alimenti numquam interruptam,vel dari possit tempus aliquod, in quo nullanat conuersio alimenti, nec nutriatur corpus. Et videtur numquam interrumpi nutritionem 'uod sic probo. Quia numquam cessat actio caloris naturalis, per quam disponitur alimentum Pneque umquam deest alimentum, quod disponatur: ergo absque ulla interruptione fit dispositio, ita ut prius,atque perfectius disponantur partes proximiores eius deinde remotiores Pomnes tamen motu successivo, atque continuo vniso miter difformiter , ut patet in flamma continue aῖens circa oleum;& ideo continue illud conuertens:ergo necene est semper fieri nutritionem , quae sequitur naturaliter dispositionem alimenti Antecedens probatur,quantum ad eam partem, qua asserit numquam deficere alimentum, quia ultimum alimentum dissionendum, & conuertendum est sanguis;sed numquam deficit sanguis, quamdiu animal vivit ergo numquam deficiet actio caloris naturalis circa illum riuare numquam deficiet dispositio, numquam deficiet conuersio, atque nutritio. Pro solutione huius dubii tria dicenda sunt. Primum est,co uersionem alimenti in substantiam aliti, Meonsequenter nutritionem non esse operationem sic praescisse necessariam ad vitam,ut eo ipso,quod pro aliquo tempore cesset,necesse sit vivens perire, sed posse naturaliter pro aliquo tempore in vita conseruari sine ulla conuersione, vel nutritione.Hoc est ita certum,ut probari possit euidenti ratione quia euidens est hominem in primo instanti, in quo generatur,nutriri non posse,quia nondum sumpsit alimentum, nec etiam si haberet approxim tum,posset illud in instanti alterare atque disponere,quia alteratio fit successive,& in tempore;ergo indiget tempore sequente ad sumendum cibum , eumque alterandum , ac disponendum quo tempore etiam est euidens non dari ullam conue sionem,ue ideo necesse est concedere,quod sine operatione, tritionis conseruetur; quare non est precisse necessaria ad vitam conseruandam. Secundo, dicimus, valde probabile esse, quod non semper fiat conuersio alimenti, nec temper nutriatur vivens,sed pro aliquo tempore interrumpatur nutritio ita. videtur sentire D. Thomas x. h. quaest x . artic. . his verbis Augmentum eorporale in animalibus, ct plantis non est motiniontinuus, ita scilicet, quodsi aliquid tantum augetur in ta nio tempore , necessesit, quod propinionaliter in qualibet parte illim ten

toris alietilia augeaturisicut contingit in motu localisse per aliquod

258쪽

Cap. V. Tram de augmen o Ut III ita,

tempus natura operatur di ponens adaummenium, se nihil augem

acti, o ponmodum produci in effectum id, au quod i posuerat augendo ipsium animal, vel laruam in actu , cte. Quibus licet id sola augmentatione loquatur expreste , docet tamen, aliquo tempore eiusdem augmenta, naturam solum disponerea linientum,in post ea illud conuertere. Ita etiam videtur sentire Aristoteles 8.libro Physicor. text. 3, ubi docet ita fieri diminutionem viventis , ut non necelle sit quolibet tempore aliquam partem substantiae amittere, sicut non est necesse quoli bet tempore aliquam partem lapidis extrahere guttas aquae cadentes sed constat eodem modo fieri diminutionem , augmentationem, nutritionem:ergo de omnibus sentit Aristoteles,aliquibus temporibus interrumui. Probatur etiam ratione, quia ad conuersionem duo requi sxuntur, nempe calorem naturalem esse bene dispositum ad agendum circa alimentum , atque etiam alimentum aptum ad conuersionem ei approximatum, sed utrumque potest Oficere naturaliter: ergo naturaliter potest nutritio interrumpi pro aliquo tempore. Probatur minor , quia calor naturalis non minus subditur morbis, quam caetera membra, partes corporis i ergo sicut membrum quodcumque potest tali morbo affet, ut motus eius omnino impediatur , ita calor naturalis potest morbo aliquo debilitari, vel alio modo impeditia sua operatione , ita ut per aliquod tempus agere non possit, vel adeo remisse, atque imperfecte, ut non possit alimentum persecte disponere,neque illud conuertere. Nec minus est certum contingere posse, quod calor naturalis per magnam ciborum assumptorum congeriem impediatur,vi pene obruatur,4 per aliquod tempus non possit dare oPeram conuersioni, nec dispositioni alimenti,&in utroque calicessabit prorsus nutritio Ex parte etiam eiusdem alimenti potest impediri conue sto,si ineptum sit ad conuersionem, vel certe dissicile possit di , ironi,& conuerti;nam tunc necesse est pro aliquo tempore cessare conuersionem Aliquando etiam potest cibus omnino deficere,vel non posse ullo modo sumi ab infumo, etiam tunc cessabit nutritio ob defectum alimenti. Secundo probatur, quia licet calor naturalis continua ope soratione. numquam interrupta ageret circa alimentum, non est tamen naturaliter possibile, alimenta omnia, neque partes omnes eiusdem alimenti adeo uniformes esse, ut aequali tempore disponantur;sed quaedam citius, alia tardius disponuntur, ' etiamsi omnes aequalem habeant approximationem successiuam, itari vita sit post alia eod modo approximata:ergo non

259쪽

1 8 Lib. De generatione incorrupi.

sequitur statim post conuersionem unius partis magis accommodatae ad conuersionem conuerti alteram, ei proximam minus aptam, sed necesse erit per aliquod tempus expectare, ut completa sit dispositio eius,in pro hoc medio tempore cessabunt conuersio, nutritio,vt Aristoteles,&D.Thomas docent. Ad argumentum negandum est antecedens,quod numquam deficiat alimentum. Et cum dicitur , sanguinem esse ultimum alimentum , distinguendum est; quia non quicumque sanguis est conueniens alimentum, sed ille, qui ex cibo alium pio praeparatur, praeter quem daturalius, qui pro consistentia. conseruatione humorum,& spirituum vitalium, ac totius corporis in venis,& arteriis, atque etiam in poris residet, ciste non eshconueniens alimentum corporis, nec conuersioni, aut nutritioni deseruit Qusd ex eo probari potest a posteriori, quia duper multum rempus vivens non assiam it cibum , consumuntur actione caloris naturalis partes propriae corporis viventis remanente adhuc sanguine in arteriis, venis, loris,'esa experientia constat posse adhuc ab eo extrahi per venas et ergo signum est calorem naturalem circa hunc sanguinem non agere. Nam si circa illum ageret, facilius,atque etiam prius illum prorsus consumeret, quam carnem Ex quibus sequitur non semper fieri conuersionem, nec semper adesse alimentum, licet semper adsit sanguis.

EST IO V.

corporu

uiuentis qua m flat conuersio, vel nutritis; aut simula i, iatur'

. c. Vaestio haec a solis iunioribus tractatur,4 prima opinio

I eorum tenet materiam sanguinis prius uniri materiae corporis viventis, quam fiat conuersio eius in substantiam aliti, non quidem prius duratione temporis, sed in instanti, ita ut in instanti initiativo conuersionis,vel nutritionis,quod est vltimum non esse eiusdem nutritionis,fiat unio, vel continuatio

unius materiae cum altera. Probant hoc argumento.Vnio materiae alimenti est quasi approximatio eius, ut possit virtus naturalis eiusdem agentis educere formam de potentia eius, vespropriam extendere ad eam informandam .sed approximatio agentis ad passum debet praesupponi actioni eius Dergo prius debet continuari materia sanguinis cum corpore viventi,quam recipiat

260쪽

Cap. V. Tract. de augmen suasi V. 249

recipiat sermaminontinuatio autem fit medio quodam indiuisibili producto ergo debet fieri in instanti Probatur cosequen ties; quia productio indivisibilis non habentis partes simul debet fieri, proinde in instanti.Conuersio denique,aut nutritio incipit tempore sequeti quare necesse est,quod in instanti praecedenti idem tempus,quod est ultimum no esse eiusde conuel sonis, fiat continuatio materiae. Secundo potest probari, quia non notest naturaliter una forma informare duas materias di-test materia sanguinis insormari ab anima , ut fiat conuelsio eiusdem sanguinis in substantiam aliti, nisi prius continuetur cum materia corporis viventi continuatio vero simul fit, ut

uente,sed simul duratione,prius tamen natura.Itaq; eode prorsus tepore,quo fit conuersio, vel nutritio incipias ex ultimum sui no esse,sit etia cotinuatio materiae,& eode modo incipit,sed prius natum,quia unio,vel approximatio agentis ad passu ordisne naturae praesupponitur actioni eius,taqua causa sine qua no. Sed haec sententia duabus viis defenditur a diuersis quidam enim ideo reputat impossibile,quod prius tempore,vel inflanti fiat continuatio materiae sanguinis cum corpore vivente quia cum sanguis non informetur anima, vel certe non informetur secundum gradum specificum, sed specie distinguatur a corpore vivente, non potest continuari cum materia eiusdem eorporis viventis,priinquam informetur eadem anima,& fiat eiusdem speciei, quia ea, quae distinguntur specie, continuari non possunt non solum secundu formas specie disterentes,sed etiam secundum materias, ita ut eadem numero materia secundum diuersas partes informetur diuersis formis secundum speciem. Ita Sotus .lib.Physq. 3.ada. Fonseca .Metaph.c.4.q. y.&ali ex iunioribus. Probant testimonio Arist. s.lib.Phys.text. 39.ubi docet expresse,quod ea, quae differunt specie,non possunt comtinuari. Rrobant deinde ratione,quia si cotinuatur sanguis cum corpore uiuete,priusquam uaformetur anima ergo datur unum indivisibile commune viriq; materiae,nam continua sunt,quo rum ultima sunt unu, sed hoc repugnat:ergo repugnabit etiam talis continuatio.Probatur minor quia indivisibile illud mareris,quo continuantur, aliqua forma debet informari, ne detur

materia,etia indivisibilis sine ulla forma:suffiisi est maior ratio

SEARCH

MENU NAVIGATION