R.P. Antonii Ruuio Rodensis, ... Commentarii in libros Aristotelis Stagyritae de ortu, & interitu rerum naturalium; seu de generatione, & corruptione earum ... _ Nunc primum in Gallia editi. Cum duplici indice, ..

발행: 1614년

분량: 692페이지

출처: archive.org

분류: 철학

301쪽

tiar hoc argumento, nam partes istae ex propria natura resistunt

maxime aetioni caloris naturalis, ex alia parte calor ipse non ita viget in eis , neque ita intensus est quare licet agat in eas semper, remississima absque dubio actione , 8 fere nihil corrumpente;vt probat experientia in infixmitatibus, in quibus

licet caro aliae partes molliores multum da minuantur, duriores vero, solidiores fere nihil: ergo talis aetio caloris in has partes licet continua sit, non est ranaen sufficiens, ut eas totaliter corrumpat. Probatur etiam exemplo guttarum cadentium super durissimum lapidem, quae licet motu continuo eadant, ter totam vitam, non possunt totum lapidem eorrumpere propter maximam resistentiam eius: ergo limi continua sit actio caloris naturalis, numquam corrumper rotaliter:

duriores, ac solidiores partes viventis , propter maximam reis

sistentiam earum.

- Ad testimonium Ailis fretis pro prima opinione adductum

respondeo, quod dum asserit, augmentationem non fieri se- eamdum partes materiales, sed secundum partes formales; per partes formales non intolligi sermam suestantialem Physi- eam, ut Philoponus 6e Albertus Magnus astu mane; sed neo

partes porosas, hoe est, concauitates illas, quas oeamus poros, ut dicunt Marsit., Albertus Saxoniae. Nee etiam partes

habentes aliquam operationem in corpore, ut sunt membra eius It voluerunt alii Nec demum partes 'in atteas, ut do cuit Alexander Sed ex ipsis verbis Aristotelis duplex expolitio vera, tenenda colligitur prior est , quod per sermam partis intelligatur natura, Sc species eius, ut caro secundum for mam significat earnem secundum speciem, maturam earnis, per partem vero secundum matcriam intelligatur haec pars, illa secundum rationem indiuidualem huius partis , ut caro, aut illa, quae modo producitur per nutritivnem , vel deperditur per diminutionem: nam ratio R eifica euiusque rei formalis vocatur , sed indiuidualis quasi materialis & quia nece1saria conditio ad proprium augmentum est, quod permaneat semper idem, quod augetur: matura, atque species ea nis, vel ollis semper manet haec ver6, aut illa pars carnis, vel Ossis deperditur , ae variatum ideo dixit Aristoteles alagmentum fieri secundum formam, Maecundum partes formales, Mnon secundum materiam , vel partes materiales Secunda ex

positio est, quod per formam partis intelligat Aristoteses, non substantialem sed illam, quae constituit quartam speciem quam litatis; dc voca ur etiam figura put figurat manus . brachij, a Paris, aut pedis de qua evidens est . quod permaneat semper

eaden

302쪽

eadem in partibus corporis per materiam vero, vel materialem partem, hanc vel illam partem manus, vel brachij, quae accedit, reccdit per nutritionem, vel diminutionem de quibus constat non semper manere , ideo secundum formam, vel figuram semper manentem dicuntur augeri partes, non secundum hane, vel illam entitatem materialem passim recedentem, vel de nouo aduenientem Verba autem Aristotelis, ex

quibus utraque haec expositio satis aperte colligitur, haec sunt:

or. et enim intelligere quemadmodum si quia mensurabit eadem mensura aquam, semper enim alia , Ita sic utique auimentatur materia eaνnis, o non cuicumque partium aliquid adjcirin, sed hoc quidem defuit hoc autem aduenit Lura autem, forma cuicumque partieula. In his autem , qua sum dissimilium partium hoc magis manifessum, ut man- , quod proporticinatisrea. Ia est , materia enim altera minens manifesta es mes ipse forma sui, quam in earne, is, qua similium partium , ideo ormortui magia videbitu is adhue oro .ctos, quam manuι, , brachium, e Priorem vero expositionem tenet Diuus Τhomas I par. . est. Is artic ad secundum δε cum eo Το-letus quaest. s. huius capitis, quam sequuntur fere omnes recentiores Posteriorem vero sequuntur alij. eltimonium auistem sie expositum iuxta mentem Aristotelis nihil probat con

tra nostram sententiam.

Ad argumentum eiusdem opinionis respondet Diuus Τho Iosmas in eodem articulo ad quintum, duobus modis eontingere, quod varientur partes integrantes alicuius corporis, sim vi quidem omnes, ita ut loco earum aliae simul succedant numero diuersae, vel successive paulatim desinentes una post aliam,& succedentibus etiam successimὸ aliis Ioeo earum ;&hprimo

modo varientur, eertum est, non posse manere eamdem rem

numero, sed dicetur potius desinere esse,in conuerti in aliam, euius forma suecedit in eadem materia. Si veris varientur secundo modo,manebit quidem eadem res numero,licet varie tur omnes partes materiales eius. Et hoc modo variantur partes viventis in augmentatione,& diminutione, nam per alii nem caloris naturalis quaedam consumuntur, Maliae sueeedunt ex conuersione alimenti, muniuntur eidem corpori viventi per realem ac Physicam continuationem, rideo efficiuntio, quia unum continuum,4 unum numero idem

Aristoteles s lib.Phycitaque licet concedamus in,persectis, variari totam materiam, & totam -- habuit a principio Lita vi nulla pars materiae, veslarmae permaneat,ex his,quae in principio generationis habuiri

303쪽

1o Lib. L Degenerationei corrupi f. - .

negandum est, quod non sit idem corpus numero in sine vitae cum eo,quod genitum fuit in principio: ratio huius est,quia

solum variantur partes materialiter, non sormaliter , hoc est, solum vaciantur, ut sunt entitates incompletae realiter distinctae,non ut ei sciunt unum nutriero completum . nam quantum ad conititutionem unius completi, idem, atque eodem modo illud constituunt superuenientes, ac illud constituebant recedeates, quia continuatio realis efficit eamdem rem numero,

licet ex diuersis partibus cntitatiue distinctii quod in motu,&tempore latis inanifestum est , nam licet partes praecedentes desinant esse, & subsequentes incipiant adcideo semper sint diuerse partes secundum entitatum,cx quibus constituuntur sv celii .ia haec realis ainen continuatio emcit,ut semper sint eadem numero, nisi realiter interrumpantur, nam tunc cessante continuatione cessat identitas numerica.

Et si dicarui ex hoc sequi,non alio modo esse unum numero corius vivens a principio vita usque ad finem, ac dicitur unus popia oel fluuius a principio usque ad finem,quamis in fine, immo pol paucos annos nullus homo perm neat ex his, quos tabcbat prius.Respondeo aliquam eue similitudinem in exemplo populi,ae fluminis: sed niaximam differentiam,quia popuIus no est unus illumero identitate Physica, sed morali, inquantum diuersi homines succedentes subordinantur eisdem legibus Leorpus vero est i is numero identitate Physica propter Physicam eontinunionem partium . succedentium cum praecedentibus,in praemistentibus. quamuis flumen si idem numero identitate physica ratione realis continuationis aquae, maiorem longe habet identitatem Physicam corpus, quod augetur,quia fluuius nullam habet partem aquae eamdem nume-a p,cum ea quam habebat priusised omnes Munt,& ideo solum possunt idem numero flumen etficere per continuationem, sedi

non omnes partes viventes fluunt,etiam per totam vitam,quin

potius selidie, ae praecipue omni sere ex parte permanent, Vt probauimus,quare longe pertinetius est idem numero in fine vitae, quam flumen, cum sit idem non solum per realam continuationem omnium partium, sed per realem ac materialem

plurium,ac praecipuarum.Haec autem vera sunt,etiam si admi teremus Omnes partes integrantes materiae,ac formae variaris sed cum permaneant duriores,& scidiosiores magna ex parte,que, sunt ouasi fundamentum caeterarum, maiori ratione dicetur permanere idem corpus numero,etiam in viventibus, quorumianima sunt diuisibiles si contingat nullas habere partes duriore Lut videtur contingere in quibusdam reptilibus imoedi

304쪽

festis, adhue in his dicimus non variari omnes partes ' aquamuis molliores sint , calor tamen naturalis in eis est debilissimus,unde numquam eas consumet omni ex parte. Ad primum argumentum primi modi defendendi secundam V opinionem respondeo prirno,negando amecedens,quod omnes partes corporis varientur nam licet forte varientur molliores totaliter, de durioribus probarum a nobis est non variari totaliter in ideo ex parte illarum non sequitur totum variari. Se cundo, respondeo , quod etiam si concedamus variari omnes, neganda est consequentia quod non permaneat idem numero corpus in fine vitae.Et cum dicitur totum non habere aliam entitatem praeter entitatem parcium, si intellisatur simul unitarum,concedendum est: minor vero,quod entitas partium sit diuerta distingui debet, nam duobus modis considerari possunt omnes partes per totum vitae tempus luentes, primo secundumentitatem materialem,per quam inter sese distinguuntur realiter;& hoc modo diuersam entitatem habent:si vero considerentur ut unitae per continuationem Cealem,& Physicam, quamuis

successivam ,ertaciunt eamdem entitatem completam unam n mero; loc modo acceptae non habent aliam cialitatem prae ter entitatem totius,nec totum aliam entitatem praeter entita tem earum, sed cum per totam vitam continuentur, essiciunt compositum unum numero permanens per totam vitam.

Ad secundum neganda est consequentia, quod corpus per totam vitam sic renovetur,ut numQuam senestat nam licet re nouetur in quantum nouae partes semper ei adueniunt deficit Vero ex parte virtutis conuersiuae , quae est calor naturalis Phleenim repatitur semper ab alimento habente contrarias qualitates,4 ideo quasi hebetatur,ri impotentior fit ad conuertendum alimentum,& dum non tantum potest conuertere, quantum consumpsit de substantia corporis, diminuitur corpus, debilius redditur, atque consenescit:& quo plus debilitatur calor,magis,ac tandem moritur. Itaque materialiter, hoc est ratione partium aduenientium renouatur, sed sol maliter,hoc est ex parte virtutis deficit, atque consenescit. Sed aduersus hanc doctrinam sic arguo,calor naturalis, quo Ir 3 plus procedit, magis debilitatur, kideo lcmpore diminutionis minorem partem alimenti potest conuertere ergo eadem ratione minorem quoque partem substantiae consumet, quare numquam diminuetur corpus. Probatur consequentia, quia omnis actio est inter contraria:ergo sicut repatitur a contrario in couersione alimenti,& ideo debilior fit virtus eius ad talem conuersionem, repatietur etiam agendo circa partes corporiti

305쪽

eas eonsumendo,, debilior efficietur unius eius ad easdeiri.

consumendas,& minores poterit consumere. Respondeo,con

cedendo, quod repatiatur in utraque actione, qua agit circa alimentum,in circa partes corporis, sed multo minus in illa actione, quam in hac, quia alimentum magis di ilimile est, α

maiorem nise contrarietalcm cum calore naturali ex parte

qualitatum,ac dispositionum,quibus articitur,quam partes corporis, ut per se est manifestum: ideo longe difficilior est conueruo eius in substantiam,quam conuersio partium in vapores, di excrementa,& plus repatitur calor in una couersione, quam in alia:quare licet debilitetur in ordine ad utramque efficiendam, quo plus procedit, rumorem efficiat utramque sed multo magis debilitatur in ordine ad conersionem alimenti longe dimciliore, propterea minus potest de alimento conuertere in statu diminutionis,quam de subitalia corporis con sumere 34 haec est caula propter quam quo plus procedit vita hominis magis diminuitur,& tandem moritur. sed arguo secundo aduersus eamdem solutionem,quiae ea

sequitur nullo tempore posse augeri vivens, quod est falsum Et consequentiain probo, quia ii aliquo tempore augeri posesset, maxime a prima sui generatione usque ad statum: sed hoc tempore non potest:ergo numquam. Probatur minor, quia si hoc tempore potest augeri, ideo erit; quia calor naturalis for tior et in ideo potest plus alimenti conuertere, quam de substantia corporis contumere: sed hoc est impossibile. Probatur ex solutione praecedenti; nam si alimentum magis contrarium est,quam substantia corporis viventis,ut dicebamus: consequenter sortius resistitiin propterea dissicilius conuertitur vini is debilitatur calor ex actione circa illud,quia magis ab eo

repatitur: ergo minus conuertere poterit de alimento', etiam

tempore augmenti. plus consumere de substantia corporis minus resistenti minusque proinde debilitante eumdem calorem: ita neque hoc tempore augebitur corpus. Respondeo diuersam esse rationem de tempore augmenti ac de statu, MI I tempore diminutionis.Et disserentia consistit in duobus, quorum primum se tenet ex parte corporis viventis,& aliud ex parte alimenti: nam dum corpus primo genitum est, duo possunt in eo considerari,primum est,quod purissimam habeat substantiam ex materia seminis immediate genitam in ideo nullam habentem admixtionem alicuius aduentitiae substantiae, vel qualitatis, aut dispossitionis extraneae, ex parte cuius maioris virituis est ad resistendum calori & minori resistentia indiget quia quo purior est,magis est ei conaturalis calor,& minorem habet

306쪽

habet cum eo contrarietatem, vi ex consequenti remiussus aget calor in eam i quod adeo verum est, ut plures cunicant num quam pari, neque consumi ab co ut vidimus, oc resutauimus,

Aliud est, quod in eadem subitantia primo producta conside' rari debet , nempe paruitas materiar, siquaiuitatis , descetu cuius tenera, atque imbecilliora sunt membra eius ad exercendas operationes in licet ratione primi , minus consuma , . tu per atiionem caloris 3 sed ratione secundi, parua consumptio debiliorem eam efficit. Et propterea, nisi breui ei succurratur subministrato alimento, breui etiana peribit. Secundum vero, in quo constitit disterentia utriusque status tenet

se ex parte alimenti, quod in aetate illa subministrari debet proportionatum quidem teneritudini, ac imbecillitati corpq-ris, quam habet in parua illa quantitate geniti, rideo talis conditionis,ut facile possit conuerti in se antiam .Et ex utraque disterentia sic explicata intelligitur corpus vivens in prima aetate plus alimenti conuertere, quam de propria substantia consumatur, sed quo magis augetur, minoris virtutis cm-citur eius substantia , quia s stantia ei adueniens ex conue .sione alimenti aduentitia est , atque extranea, neque ira con- naturalis calori natutali propter maiorem admixtionem exini traneae qualitatis: per admixtionem igitur huius aduentitiae

substantiae puritatem illam amittit prima, cum qua genita est,& debilior efficitur ad rhsistendum,& maiorem contrarietatem acquirit creatore naturali,& ideo magis ab eo consumitur sed ex alia parte crescente qualitate eius magis roboratur ad agem dum circa alimentum,quod valde necessarium eli, quia alimentum postulat magis solidu,& ideo dissicilius conuertendu.Quibus ex utraq, parte cosideratis inrelligitur toto tempore primae aetatis plus alimenti posse conuertere aso1e,quam sit substantia corporis ab eo cosumpta,& ideo toto illo tepore crescere polle. Ad primum argumentum secundi modi defendendi eamdem opinionem, negandum est antecedens, quod tempore in firmitatis non diminuantur partes duriores corporis 1 semper enim di minuuntur, Tempe reparatur aliquid, vel etiam totum, quod de substantia earum consumptum es Vt piobauimus refutantes hunc modum dicendi. Sed quod ex bis partibus diminuitur, tae tempore infirmitatis, siue quouis allo pauci i-mu est,& imperceptibile per senium, hoc propter maximam

resistentia earum,& remisiam valde actionem eatoris naturalisi

ideo G iudieat sensus, quod aliquid sit detractum ab sinia

iudicat intellectus propter emcaces rationes a nobis adductas,

per quasseus debet coirigi,ut saepe in rebus aliis contingit . .

307쪽

ios Lib. L Degeneratione corrupi.

Ad seeundum concesso antecedente, quod calor naturalis minus vigeat in partibus solidioribus, rideo remissius agat circa illas, magis ipsa restitant,quam moli1ores, neganda est consequentia , quod nihil earum consumatur per actionem

eius, sed consumitur quidem paucillimum vi quod sensu non potest percipi, ut iam probauimus.

Anaugmentatio est diminutio distinguantur steri '

DVo sunt circa hanc quaestionem disputanda primum est.

an augmentatio is diminutio distinguantur tamquam duo motus positivi, Secundum, an distinctio earum sit specis,ca, vel solum accidentialis Et ideo in duas partes diuidenda est quaestio claritatis gratia. Et circa primum asserit prima opinio aliquorum;augmentati em, Viminutione esse duos motus positivos. Probant testimonio Aristotelis c. lib. Phystexr. 18. ubi postquam separauit motus positivos, propriet sumpto , qui versantur inter terminos positive contrarios , a mutationibus , qua versantur inter terminos priuatiue solum oppositos, qualis est generatio ; numerat motus positi . uos,& asserit esse tres,nempe motum circa quantitatem, circa qualitatem, circa ubi deinde mo m circa quantitatem incommuni consideratum asserit, non habere proprium nomen, bene tamen in speciali,quia diuiditur in eum,qui tedit ad maiorem quantitatem,& vocatur augmentario;& in eum qui tendit ad minorem, & vocatur diminutio ergo numerat augmen.tationemri diminutionem inter proprios motus,& ut tales eos distinguit per terminos positivos. Probant idem ratione, quia motum esse ofitiuum,vel negatiuum,cognosci debet extermino ad quem , a quo accipit quilibet motus suam speciem, sed

nonumnus tendit diminutio in terminum ad quem postiuum, quam augmentatio;ergo non minus est motus positivus, quam illa.Probatur minor,quia dum vivens conuertit plus alimenti, quam amisit de propria substantia per actionem caloria naturalis, dicitur augeri, quia acquirit maiorem quantitatem, quam habebat,in ideo augmentatio dicitur motus positivus, quia terminatur ad maiorem quantitatem si vero minus conuertat de alimento, quam amiserat de propria substantia. dicitur diminui, quia non tantam acquirit quantitatem, quan tam habebat prius , sed minorem minor vero quantitas est terminus poclivus: ergo non minus habet terminum posi

308쪽

tiuum diminutio, quam augmentatio in adeo non mimiserit

motus positivus.

Secundo, quia diminutio non est sola deperditio quantita 117tis, alioqui non distingueretur a corruptione , sed tunc dicitur

aliquid diminui, quando deperdit aliquid ex quantitate, quam

habebat prius, aliquid etiam retinet,& ideo minorem habet: ergo diminutio tendit per se in minorem quantitatem per d. perditionem alicuius,sed minor quantitas est terminus postiuus: ergo diminutio motus positiuus est; licet negationem etiam quantitatis deperdita includat.

Secunda opinio tenet augmentationem, diminutionem non disterre tanquam duos motus positivos,sed tanquam mmtum positiuuin, dc negativum:ita ut augmetatio sit motus positiuus,diminutio vero negativus eo fere modo, quo disterum sub genere mutationis generatio,in corruptio. Ita Fonseca si

nes fere recentiores:&4M est probabilior, tenenda. sed, ut eam probemus: tanquam certum supponendum est, diminutionem per se includere deperditione alicuius quantitatis,quae vere est corruptio eius.quod sic probo;Non est intelligibile aliquid diminui, nisi deperdat aliquid, quantitate, quam habebat prius, per hoc diminuitur,quia aliquid deperit:ergo diminutio per se includit deperditis ne,vel corruptionem alicuius quantitatis Antecedens probo,quia diminui est minus esse,quam erat prius:sed non est minus,nil per deperditionem alicuius,quod habebat prius:ergo diminutio per iacit deperditionem, vel corruptionem alicuius quantitatis pra habitae. Secundo supponendum est,quod diminutio praeter de perditionem non includit acquisistionem alicuius quantitatist quod non minus efficaciter probat hoc argumen tu. Tota ratio iminutionis in eo completur,quod aliquis quantitatis praehabitae deperdatur,& aliquid eiusde permaneat: ex his enim solis intelligitur corpus diminutu,ut per se patet:sed quantitas permanens non est de nouo acquisita,sed praehabita ante diminutionem simul cu deperdita:ergo per diminutione nulla quantiatas acquiritur.Tertio supponendu est,quod praeter deperditio rigne alicuius quantitatis praehabitae, permanentia alterius,duo solum positiva possunt intelligi in diminutione:vnu est relatio quantitatis permanentis ad tota illam, quam habebat corpus prius,qua diminueretur, vel ad aliam aequale alterius corporis: dicitur enim quantitas permanens post di nutionem minor, vel inaequalis respectu totius quatitatis praehabitae,vel respectu alterius Quantitatis aequalis praehabitae. Et ratio minoris , vel

309쪽

a, 'Lib. I De generatione o corrupi.

inaequalis,relatio quaeda esti& ideo entitas positiva. Aliud vero, quod acquirit de nouo quantitas permanens post diminutio

nem , est modus essendi completus nam eum esset pars totius ouantitatis praehabitet ante diminutionem,post eam habet mo .

dum totius eo modo,quo una pars aquae diuisa ab is acquirit nouum modum essendi completum, cu sit iam totu per se subsistens. Sed neutrum horum potest terminare motum postiuum per se:non relatio, quia ad relationem non datur motus per se, nee modus essendi completus, quia non indiget motu, sed sine illo aequiritur,vi per accidens omnino sequitur respectu diuisionis,ut patet in exemplo dii usionis aquae:quia diuiso soluistmotus locatis,per quemo potest per se aequiri,nisi localis pro sentia,vel ubi Eadem aute ratione sequitur modus ille essendi completus quantitatis permanentis deperditionem quantitatis praehabitae,quia no indiget motu aliquo,per que producatur,&respectu deperditionis per accidens sequitutina cum deperditiost corruptio quaedam,no potest per producere,vel per se te minari ad modum illum positiuum ergo non terminat motum aliquem per se.Probatur eonsequentia,quia a nullo agente par ticulari per se producitur:Genim a calore naturali corrupente quantitate deperditam,qui solum poterat per se intendere pro- duetionem alterius corporis in quod resoluitur substantia deperdita:& non est aliud agens particulare, a quo possit produci per motum ergo nec potest per se terminare motu politivum.

Ex his tribus suppositis, probatis colligitur hoc argumentum essicaciter probans diminutionem non esse motum votauum, sed solam deperditionem, vel corruptionem alicuius quantitatis praehabitae per diminutionem non acquiritur per se aliquis terminus positivus, sed forum non esse quantitatis partialis:ergo nyn est motus positivus, sed negativus Euidens est consequentia:& antecedens probatum est emcaciter ex tribus suppositis.Licet autem non terminetur per se diminutio ad minorem quantitatem permanentem,sed ad non esse depe ditae, connotat tamen ordine ad illa, ratione cuius dieitur quasi partialis eorruptio distincta a totali si enim nulla permaneret quantitas,esset totalis corruptio eius,& non diminutio. Itaque non distinguitur diminutio quantitatis a corruptione eius,nisi tamquam partialis a totali in hane distinctionem cognoscimus ex connotato, nempe ex ordine ad quantitatem permanente. Nam si aliquid eius permanet,non est totaliter corrupta.

Ad testimonium Aristotelis respondeo diminutionem inter motus positivos enumerasse quia licet essentialiter solum terminetur ad non esse quantitatis partialis , consequenter

310쪽

connotat minorem quantitatem permanentem,vel ordinem ad

illam quaeratio quaedam posita est, perquam diltinguitur

aliquo modo a corruptione totali, ω Teris mutationibus interminum pure negativum tendentibus. Ad primum argumentum neganda est minor,quod diminu alio tendat per se in terminum positiuum, nempe in minorem quantitatem, sed solum tendit per se in non est quantitatis, qua deperditur. Et dum dicitur motum illum consequentem conuertionem minorem alimenti,per quam producitur minor quantitas,quam fuerat deperdita,esse diminutionem megan dum est,qui repugnat rem diminui, nisi ratione alicuius deperditionis Per illum vero motum nihil quantitatis depcrditur ergo non potest esse diminutio,sed per se loquedo est motus ad quantitatem,quam sequitur per accidens relatio mino-xis respectu totius quantitatis pra: habitae: diminutio vero iasola deperditione constitit,connotans quantitate permane Lem. Ad secundum negandum est antecedes,quod diminutio non consistat in sola deperditione quantitatis. Et cum dicitur non distinguia corruptione;respondeo non distingui aquam motum positiuum ab ea;sed tamquam negativum partialem arici tali;quam distinctionem cognoscimus per conotatione quantitatis permanentis,& non censemus eue specificam, vel essentialem, sed accidentalem tantum, quia sicut totum,&pars eius non distinguutur specie: ita neque corruptio totius,in partis. Piopter hanc vero distinctionem accidentalem explicatam petcon notatu diminutionis sortiuntur distincta nomina, mu-merantur pro diuersis motibus, vel pro motu . mutatione, nam corruptio inter mutationes, diminutio vero inter motus,

quia per se est successiva, sicut augmentatio, licet non sit positiuus motus,sed negati u .Et dum dicitur,illud diminui, quod

aliquid quantitatis deperdit,& aliquid retinet, distinguendum

cst, nam licet utrumque contineat diminutio , non tamen per

se, sed solam deperditionem:retinere vero aliquid quantitatis, non per se, sed ex connotato dicit,ut expositum est.

Pubium secundum de modo distinguendi augmenta

rationem, sed inutionem. SEquitur secunda pars quaestionis,m augmentatio,& dimi inutio distinguantur specie, vel solum accidental iteri Circa quam prima opinio aliquorum ex his, qui putant diminutionem esse motum positiuum, tenet distingui specie tamquam duos motus posit mos. Piobat primo,motus positivi per se te detes in terminos per extremu oppositos, sunt oppositi;& ideo

SEARCH

MENU NAVIGATION