R.P. Antonii Ruuio Rodensis, ... Commentarii in libros Aristotelis Stagyritae de ortu, & interitu rerum naturalium; seu de generatione, & corruptione earum ... _ Nunc primum in Gallia editi. Cum duplici indice, ..

발행: 1614년

분량: 692페이지

출처: archive.org

분류: 철학

311쪽

specie distincti,quia opposita sunt specie distincta ised augmen

latio B diminutio tendunt per se in maximam in minimam quantitatem, quae sunt extrema opposita quantitatis corporis viventis: ergo sunt motus positivi per extremum oppositi, atque specie distincti .Probatur minor,qtua vivens per 1epostulat maximam quantitatem, ultra quam non potest crescere;& etiam minimam,vltra quam non potest diminui, quael bet augmentatio tendit per se in maximam, & quaelibet diminutio in minimam:ergo per extremum opponuntur. Secundo probant, quia perdiminutionem acquirit quantitas praehahi

ta nouum modum positiuum essendi sotmaliter distinctum ab eo,quem habebat prius, nempe modum totius completi, eum prius haberet modum partis: ergo habet terminum ad quem formaliter distinctum ab augmentationes sed motus distinguutu specie per diuersos terminos sormales vergo augme tatio,& diiminutio distinguutua specie aquam motus positivi. Secunda opinio aliorum, qui etiam tenent esse motus posi-tmos,negat omnino distingui specie propter hoc argumetum. Quia distinctio specifica motuum sumitur ex terminis ad quos; sed termini in quos per se tendunt augmentatio, odi minutio, solum distinguutur accidentaliter ergo motus ipsi non possunt distingui specie.Probatur minor, quia terminus per se augmentationis est maior,vel maxima quantitas diminutionis vero minor,aut minima;sed maior, minor quantitas sunt eiusdem specie, ut per se patet;eum maius, vel minus in quantitate non variet speciem, sicut non variat eam magis, di minus in qualitates ergo solum sunt termini accidentalitet diuersi.

Vt nostram sententiam explicemus, haec distinctio praesupponenda'st distingui aliqua specie, vel genere dupliciter eontingit,poailiue, negative. Illa distinguuntur specie positiva,

quae sunt entitates positiva essentialiter diuersae, ut albedo, nigredo.Illa vero distinguutur specie negativa, quoru Vtrum que importat rationem negatiuam formaliter diuersam vel unum rationem negatiuam,&aliud positivam. Et hoc modo distinguutur genere,vel specie generatio,in corruptio , ut in principio huias libri ostendimus. Hoc sepposto,nostra sentcntia duo esserit .primum est,augmentationcm in diminutionem non distingui distinctione specifica positiva tamquam duo motus positivi, ut distingu tur calefactio, anfrigidatio contra primam opinionem. Secundum est,distinguidistinctione specifica negatiua eo modo, quo distinguuntur generatio,&corruptio contra secundam. Proba

312쪽

Cap. V. Tris de augmen sus. X. 3or

Probatur primum ex dictis in praecedenti dubio, in quo probauimus diminutionem solum per se consistere in deperditione alicuius quantitatis;augmentationem vero in productione quantitatis positiuae maioris Mideo non distingui tamquam duo motus positivos, sed tamquam motum positiuum is negativum. Ex quo equitur non posse distingui specie positiva, quia distinctio positiva non potest reperiri, nisi inter extrema

positi .Pxobatur seeundum, quod di stinguantur specie negatiua,quia motus distinguutur pecie per terminos, in quos tendunt; sed augmentatio, diminutio tendunt ad terminos distinctos specie negari ua: ergo distinguiatur specie negati .Minorem probo quia terminus ad que augmentationis est quantitas maior clim nutionis vero non esse eiusdem Gergo distingui tu tamquam species positiva,& negatio eius quae vocaturi pecies negatiun A primum armimentum primae opinionis neganda est minor ex ea parte,qua dicit diminutionem per se tendere in minorem quantitatem sed sodum tendit per se in non esse maioris conota te; manentia minoris,ut probaui in primo dubio. Ad secundum distinguendum est antecedens , quod per di in Aminutionem acquirat quantitas praehabita nouum modum es.sendi mam per se loquendo,neque quantitas minor,neque modus essendi eius acqurritur per diminutionem:cum diminutio per se solum sit corruptio alicuius quantitatis praehabitae γέ era latis vero sequitur talis modus essendi quantitatis permanentis , sicut ex diuisione alicuius corporis sequitur per accidens modus essendi completus utriusque partis. Et ex hoc intelligitur talem modum essendi, vel quantitarem sub eo, non esse per se termi hu diminutionis,sed ad summum per accidens,& ideo non distingui specie positiva, sed solum negativa, quia

distinctio specifica solum sumitur ex termino per se. Ad argumentum secunda opinionis neganda est minor ex ea parte,qua asserit diminutionem sei se tendere in minorem quantitatem,non enim tendit perie , nisi ad non eis quant 1 ctatis maioris,ut probauimus,& ideo non distinguitur acciden taliter ab augmentatione,sed essentialiter,quia esse,& non elle eiusdem rei essentialiter suo modo distingulatur, ut per se estnianifestum. Quae autem de distinctione augmentatiortis, Mdiminutionis dicta sunt,eodem modo debent intelligi de distinctione intensionis, aeremissionis sub alteratione,& Propterea hanc quiestionem non disputauimus in tractatu de alter rione.sed in presentem de augmentatione remisimus.'. TRACTA

313쪽

3o, Lib. I De generatione incorrupi.

TRACTATUS SECUNDUS,

De rarefactione, condensatione. RArefactio tondensatio magnam habent similitudinem,

Massinitatem cum augmentatione,& diminutione, ut ex rationibus earum constabit,&ideo proprius locus agendi deictis est post explicationem augmentationis & diminutionis: tria vero explicanda sunt de utraque ramum,m per eas acquiratur noua quantitas,vel deperdatur antiqua:secundum,an terminentur per se ad qualitatem et ad quantitatem,aut ad ubi, vel localem praesentiam,tertium, an corpus paruum, cui nihil. additur,posui fieri magnum sine rarefactione per diuinam potentiam. Ad haec vero explieanda,praesupponendum est , quid nominibus ipsis rarefaction s. condentationis significetur. Rarefactio apud omnes Philosopho antiquiores,ae recentiores significat mutationem corporis,per quam partes eius magis distantes fiunt inter sese, maiorem extensionem aequirunt,maioremque Iocum occupant,vel oceupare possunt,ut, rias opiniones circa quidditatem eius comprehendamus.Densitas vero mutationem corporis, per quam partes eius minus inter sese distantes fiunt, &quasi ad minorem extensionem sericipiunt,minoremque loeum occupant, vel occupare auiae

sunt.

Intellecta autem nominum significatione, facile intelligetur,rarefactionem & condensationem esse in rerum natura, quod certum fuit semper apud omnes Philosophos deinde euidens experientia id nobis ostendit: nam videmus rarefieri aquam, vapores condensari, dum illa maiorem extensionem acquirit,quam prius habebat,& vapores minorem, dum in nubem transeunt.Quid autem utraque sit, ex tribus quaestionibus propositis constabit,quarum prima est.

QV AESTIO I.

se per rarefactionem acquiratur noua quantitas, est per condensationem deperdatur' V perueniamus statim ad dissicultatem huius quaestio

nis,tamquam certum praesupponendum est illud, in quo omnes conueniunt, videlicet per rarefactionem non acquiri

314쪽

nouam substantiam, aut nouam aliquam materiam, nec per

condensationem deperdi Cuius ratio est manifesta, quia eo pus,quod rarefit, vel condensatur, solum mutatur accidendaliter per nouam aliquam extensionem, vel quid imile:ergo permanet integrum secundum substantiam: quare nullam su Itantiam,vei materiam acquirit,vel deperdit Euidens est eon sequentia,& antecedens probatin inam si mutaretur substantialiter, vel desineret tota eius substantia, conuerteretur in alteram,vel aliqua pars eius.Non primum,quia iam rarefactio esset generatio substantiali subd nec secundum, quia esset idem quoci nutritio 'riumque ei fallum , contra omnes, qui tamquam certum praesupponunt, rarefactionem distingui as ne raticinc,& nutritione,ut probat euidens experientia,cum videamus aquam eondei, lori,& postmodum rarefieri,in tandem perseuerare post tramque mutationem: aerem etiam in vire inclusum per iacilem compressionem digito factam condensari, ter dilatationem rare fieri:absurdum vero esset amrmare, ouod per eontactum ita facilem corrumperetur rota eius substantia vel aliqii pars,& in aliam eouerteretur.Solum ergo potest dubitari,an mutetur corpus, dum rarefit cirς quantitatem: ita ut maiorem acquirat,quam habebat prius:& dum condensatur aliquam deperdat,& ad minorem reducatur, O hoe est quaestio ptaesens. Circa quam prima opinio tenet, per rarefactionem corpo ristis corrumpi totam quantitatem,quatri habebat prius, & produci nouam aliam maiorem, per condensationem produci

minorem corrupta maiori. Ita Gotisredus, quem ei tat Scot in 4.d. in .q. .Hispalensis in z.d. I 8.Pomponacius, lib. de Cenerat.q. Io. Probatur,quia si non produceretur aliqua quantitas diuersa per rarefactionem, nec per condensationem corrumpereturi existens & produceretur alia minor essequeretur

totam ipsem quantitatem, vel aliquas partes eius simul esse in diuersis lotis,vel se penetrale in eodem a sed utrumque estial-pnm:ergo falsum esti, quod sine productione alterius quantitatis,& corruptione praeexistentis fiant rarefactio, Me densa tio. Probatur eonsequenria, quia comus per rarefactionem extenditur ad maiorem locum,in per condensationem redueitur ad minorem:ergo si eadem permanet quantitas, occupare illa eadem antiquum locum, etiam nouum, ad quem extenditur:& si per condensatione eade permanet, occupabit minorem,quod non videtur intelligibile nisi quaedam partes reducantur ad locum aliarum,quod patet non esset ossibile, nisi se recipiat ad eude locu,quod est se penetrare. Secuda opinio nomconcedit

315쪽

3o Lib. I De generationes corrupi.

concedit produci nouam quantitatem totalem, nec antiquam totaeem corrumpi per rarefactionem, sed sine corruptione aliqua totius quantitatis,uel alicuius partis eius asserit posse fieri, non tamen siue productione nouae partis;neque etiam conde sationem, quia aliqua pars quatilitatis praetexistentis corrumpaturata Scotus ubi supra,Marsit. I. lib.de GenerK. II Herueus quial:b.2.q. I s. ridan. .lib.Phycad textum 84.Toletus ibidem'. LI & ex recentioribus nonnulli. Probant primo, quia

extentio partium in ordine ad locum est propria passio quantitarisae', repugnat ex alia causa prouenire, quam ex eadem

quantitate, Iicut repugnat, risibilitatem ex alia eausa procedere, quam ex natura rationali sed corpus per rarefactionem acquirit maiorem extensionem in ordine ad locum, matum est occupare maiore loeum:ergo acquirit maiorem quantica rem Probatur consequentia, quia sicut extensio non potest Pincederemui a quantitate,ita maior extenso non potest pro dem,nisi a maiore quantitate.Et confirmari potest,quia ca laessiciens,vel formalis inuariata non potest habere perfecti rem effectum,sed extensio partiun in ordine ad locum procedit aquantitate,& ab ea sola, tamquam a causa em cienti, Vel formaluergo repugnat,corpus habere maiorem, vel persecti . rem extentionem, inuariata quantitate eius;sed eorpus per ra- Telamonem acquirit maiorem extensionem: ergo variatur. Cruantitas eius,i de minori fit maser, quod non est intelligi

hile uili adueniente noua quantitate.

Secando,quia sic se habet extensio ad quantitatem, sicut intensio ad qualitatem. sed non potest qualitas intendi sine aequisitione nouae partis qualitatis:crgo nec potest extedi quantitas sine additione nouae partis:costat vero per rarefactionem

extendi, el'go acquirit nouam partem quantitatis.

Terti6,quia cum aqua in vase rarefit, acquirit noua punctarergo nouas partes.Euidens est consequetia & antecedens probaturinam si vas solum fit usq; ad medietatem repletum, puncta aquae solum correspondent punctis medietatis vasis post rarefactionem vero cum denum sit vas, correspondent omnibus punctis totius vasis:ergo acquisiuit aqua per rarefactionem infinita alia puncta, per quae correspondet infinitis puncti, vasis, quibus non correspondebat prius Probatur conse η ntia, quia repugnat, quod eadem puncta correspondeam pluribus, pauciolibus

Tertia opinio negat contra duas priores per rarefactionem produci aliquam quantitatem totalem , vel partialem, aut peTCondentationem corrumpi sed rarefactionem fieri docet per

exteri

316쪽

extensi em eiusdem quantitatis praeexistentis ad maiorem cum, condensationem vero per reductionem, vel contractionem eiusdem ad minorem. Ita D.Thom expresse .lib. Physic. Iectione I .his verbis Ideo rarumis densum non ni per addi rionem partium subintrantium vetpersubtractionem earumdem, sedper hoc, quod una est materia rari, is densi, 42 quaest. vet. artic. I. ad I ubi ait Alio modo contingit augmentum per solam intensionem absque omni additione, sicut est in his,qua rarefiunt, ut diei urin P0sic Durand in I .distinct. II quaest. . nu. 22.dciri 2.dist i 8.q. I.Capreol .in .dist. I 2.art. 3.ad 4. Songinas 8.lib. Metaph. quaest. 27 3 dico situr, implius I. lib. de Generat. comm. ILO.&'.T. Sot.cap. ae quant irate in Longicaq. 2.& recentiores sere omnes & haec est probabilior,& tenenda. Prob tui testimonio Arist. 4. lib. Physic.text. 8 . in fine, ubi inquiti Magnitudo , paruitas sensibilis mollis,non insuper aeripiente i. quid materia extenditur, sed quiapotentia est in materia utriusque,se. Quibus verbis excludit quamcumque additionem,totalem, aut partialem in rarefactione. Sed ratione probatur, primo quod per rarefactionem non corrumpatur tota quantitas praeexistens,& tota alia producitur de novo,contra primam opinionem,quia quantitas est propria passio materiae,eique coaeua,vel componii; sed passio non potest corrumpi naturaliter, nec de nouo generari, nisi corrupto, vel de nouo genito composito:ergo si tota quantitas corrumpitur, Malia noua generatur, corrumpentur materia,vel compositum per rarefactionem, maliud de nouo generabitur, cita non distinguetur rarefactio a generatione, & corruptione substantiali,quod constat esse falsum. Secundo, quia omnia accidentia sensibilia inhaerent eompo rassito, vel materiae media quantitate, omnino dependenter ab illa ergo corrupta quantitate corrumpentur omnia; sed uidens experientia docet,in cera rarefacta,aut etiam in aqua comdensata eadem permanere accidentia sensibilia, ut idem calor in cera,eadem frigiditas in aqua ergo falsum est,quod quantita corrumpatur, seneretur alia.

Probatur deinde, quod non producatur per rarefactionem pars quantitatis, nec per condensationem corrumpatur, contra secundam opinionem , ex illo principio ab omnibus admisso, quod per rarefactionem non producitur aliqua pars substantiae, neque aduenit noua pars materiar. Ex quo ita arguo. Si per rarefactionem producitur pars quantitatis, num ex duobus sequitur , nempe dari accidens sine subiecto, vel penetrationem coi orum, sed utrumque est naturaliter impossibile:ergo etiam

317쪽

366 Lib. I. Te generatisne se eorrupi.

erit impossibile,qubd producatur per rarefactionem pars quam

titatis. Probatur consequentia,quia non adueniente noua parte

substantiae, vel materiae inquirendum est , in quonam subiecto inhaereat pars illa quantitatis de nouo producta & si dicas in aliqua parte materiar,vel substantiae praeexistentis,sequitur dari penetrationem. Probatur consequentia,quia qt libet pars materiae,vel substantiae, habet suam partem quantitatis: ergo non potest nouam partem quantitatis productam in se recipere, qui habeat duas quantitates, dabitur penetratio earum si vero dicas non recipi in aliqua parte materiae, vel substantiae

praeexistentis; sequitur non habere subiectium, quia nulla pars de nouo aduenit, in qua recipi possit. Τertio probatur ex mysterio Eucharistiae, quia experientia

constat, species sacramentales vini consecrati condensari posse,& condensari aliquando, postea vero rarefieri post rarefa-Etionem continere sanguinem Christi, non minus quam ante illam si ergo acquiritu noua pars quantitatis in rarefactione, tria sequuntur inconuenientia Primum quod peccreationem producatur,4 con frente ad illam causa naturali, tamquam

agente proprio. Probo utriunque sequi, quia nullum est ibi subiectum, de cuius potentia educatur: ergo fit ex nihiIo per creationem in si forte dixeris educi de potentia qua alitatis p existentis in speciebus, quia eum sit sine subiecto, ideo per se labet vicem substantiae, a qua sustentantur caetera accidentia Picho esse falsum , quia si de potentia quantitatis edu, citur: ergo in eadem recipitur tamquam in sutiecto,cita fiet, quod duplici quantitati extensae, correspondeat idem locus, vel spatium, dabiturque penetratio utriusque Deinde certum est,

non minus proprie concurrere aerem infrigidantem ad condensationem specierum, quam ad condensationcm alterius vini non consecrati nar utraque condensatio naturaliter siti ergo si per eam producitur quantitas, sequitur produci ab eadein causa condensante species, tamquam ab efficiente proximo, α producitur ex nihilo per creationem: ergo coocurrit causa naturalis condensationis ad creationem eius,quod patet esse impossibile. Secundum inconueniens est, quod producatur,in in

nullo subiecto inhaereat, sed sine illo sit, quia nulla est ibi substantia, in qua inhaereat Tertium, quod detur quantitas sinenibiecto,sub qua non contineatur Christus,contra communem modum sentiendi totius scholae Probatur consequentia , quia Christus non continetur,nisi sub speciebus consecratis;sed pars illa quantitatis de nouo creata non fuit consectata:erso sub ea non cominetur Christus r&ideo non potes dari sine subiectoe,

318쪽

f. p. V. Tracf. de rarefassi sus L 3c

uia accidentia panis solum manent sine lubiecto ex vi tran- substantiationi per quam desinit esse substantia panis conuersa in corpus Christi, in qua inhaerebant , sed pars illa quantit iis non tuit umquam in substantia panis desinente,tamquam in subiector ergo ex vi desitionis eius non potest permanere sine subiecto. Ex quibus sequitur, quod species sacramentales non

possunt naturaliter rarefieri,neque condensari,contra communem modum sentiendi omnium scholasticorum, & contra veritatem ipsam, quia certum est, posse ab agente naturali calefieri:ergo etiam condensaru& rarefieri. Probatur tandem, quia si per rarefactionem acquiritur pars 3 et quantitatis, per condensationem deperditur,idem erunt cum augmentatione, &diminutione , quia per se terminabuntur ad

maiorem minorem quantitatem:consequens autem est contra Aristotelem,& omnes ; nam Aristoteles semper loquitui de his mutationibus tamquam de diuersis. Ad argumentum primae opinionis neganda est consequentia; cum dicitur, quantitatem per rarefactionem occupare maiorem locum, concedendum est, sed negandum, quod ex eo insertur, nempe singulas partes quantitatis occupare duplicem locum , videlicet antiquum, & nouum, ad quem se extendunt; hoc enim sequeretur, si rarefactio fieret sine ultim ratione loci, ita ut quaelibet pars corporis immutata prorsus

occuparet, nouam partem, tantiquam loci , non tamen ita

fit, sed quaelibet extenditur ad nouam pariem loci deserendo antiquam maiorem tamen partem loci acquirit, quam ha bebat, sicut maiorem extensionem ad locum, me hoc aequirit totum corpus maiorem locum. Quo autem modo hoc fiat, explicabitur in solutione argumentorum secundae opinionis,in eo explicato, constabit ex rarefactione non sequi,

quod partes orporis sint in diuessis locis simul, vel se penetrent in eodem

Ad primum argumentum secundae opinionis concedendum rest, extensionem partium in ordine ad locum esse propriam passionem quantitatis, vel certe actum propriae passionis eius: nam aptitudo formalis occupandi locum est propria passio, ut in praedicamento quantitatis explicando proprietates eius adnot uimus. De hac igitur extensione actuali in ordine ad locum etiam est concedendum, quod non possit prouenire ab alia causa, nisi a quantitate secundum diuersos modos, ei dispositiones, quibus potest se habere in ordine ad locum, vel spatium loci; ideo secundum eos potest correspondere majori vel minori spatio itaque quantitas ex se habet sor

319쪽

3 8 Lib. generatione 6 corari t.

malem aptitudinem, ut sit actu extensa in loco, etiam habet aptittidinem, ut sic, vel aliter amciatur iRordine ad locum, secundum diuertum modum, quo asscitur divcrso etiam modo se habet ad locum per raritatem vero ita asticitur,ut partes eius magis sint inter sese distantes in ideo maiorem habeant extensionem in ordine ad loc tun, maiori loco correspondeant in per condensationem ex opposito sic assicitur, ut partes eius magis sint inter sese coniunctae, minus distantes, ideo minori loco, vel spatio correspondeant. Ex quo intelligitur, non tenere argum dum uesarguitur. Actualis extensio in

loco,uc spatio procedit a quantitate, ri sola quantitate:ergo maior extensio a maiori ; nam consequens distinguendum est, ita ut maior extensio procedat a maiori quantitate, vel ab eadem melius affecta in ordine ad locum, quia sicut quantitas est apta ad occupandum locum, ita eadem quantitas est apta,ut diuersis modis afficiatur,4 ut diuerso modo se habeat in actuali

extensione ad locum, maiorem,vel minorem habens: nam cuna

aca ualis extensio in toto sit accidens quantitatis , ex diuersis etiam modis accidentalibus potest variari, sine variatione eius

secundum entitatem.

Confirmatio vero concedenda est, nempe quod immutata, vel in uariata quantitas non possit habere maiorem, vel minorem extensionem ad locum sed dupliciter variari potest,tecui dum additionem partium , vel secundum diuersum modum se habendi secundum easdem partes cita potest utroque modo, vel ex utroque capite variari actualis extensio eius in ordine ad lacum,sive procedat ab ea tamquam a causa efficiente,siue tamquam effectus formalis secundarius;utroque enim modo se habens accidentalis effectus eius est, cita potest ex aliquo accis denti variari,modum cnim accidentis habet,respcctu quantitatis habere plures, vel pauciores partes, quamuis partes pertineant ad entitatem, vel substantiam eius;& etiam habet modum accidentis, habere easdem partes magis,vel minus distantes inter sese, Dillud consequitur per augmentationem,aut d

minutionem, hoc vcro per rarefactionem,uel condensationem; itaque maior, vel minor extensio actualis in ordine ad locum, non minus potest prouenite ex eadem quantitate accidentaliter variata per rarefactionem, quam per augmentationem. quamuis extensio partitim, sic proueniat ex quantitate secundit in se considerata, hoc est, abstrahente ab his aecidentibus sibi naturalibus, it oportionatis. Et exemplum esse potest in catote secundum probabilem opinionem corum , qui dicunt, pcrsectiorem posse estectum producere, si sit in materia densa,

320쪽

Cap. V. Iro de rarefactione, suasit L 3L0

vam in materia rara,quamuis cumdem habeat gradum intelisionis in veraque Quo supposito,non sequitur, calefacere prouenit a calore secundum se:ergo perfectilis calefacere prouenita persectiori calore, nisi sorte sumas calorem persectiorem pro perfectior accidentaliter,&quasi extensiue,& tunc eodem modo se habet quantitas eadem rarefacta;est enim maior accidentaliter per maiorem distantiam partium inter sese, quam habet per rarefactionem. Et ita possumus ad formam argumenti sic respondere; cum dicitur Extensio in ordine ad locum prouenita quantitate ergo maior extensio a maiori quantitate Distinguo consequens, a maiori substantialiter, aut entitati uc, vel a1naiori extensiue in accidentaliter: in prirno seni non est necelsario verum,bcne tamen in primo,vel secundo;& quia eadem quantitas per rarefactionem sit quodammodo extensiue maior propter maiorem distantiam partium ratione raritatis, quam erat secundum cutitatem , hoc sufficit, ut pollit habere persectiorem effectum accidentalltcr, hoc est,maiorem extensionem actualem in ordine ad spatium. Ad secundum , concesso antecedente, quod per intensionem Iqualitatis acquiratur noua pars gradualis intensionis , neganda est consecruentia,quod per extensionem quantitatis producatur necessario noua quantitas. Et ratio dii Erentia consistit in diuersa natura quantitatis, 'ualitatis, nam illa non potest intendi , nisi in ordine ad eamdem paritem subiecti per nouam eductionem de potentia eius ua oua autem eductio est noua prD-

ductio partis gradualis,ut per se patet;quantitas vero perficitur per ordinem ad extrinsecum, nempe ad locum, vel spatium, nquo extenditur quia in ordine ad spatium potest ex duplici

capite extenui magis;videlicet per additionem nouae partis, a que etiam per maiorem dilatationem earumdem, quam acquirunt per raritatem, a qua habent magis inter esse distares ideo potest acquirere quantitas maiorem extensionem in spatio sine noua parte acquisita , quod contingit in4.3rcractione, ut superius expositum est , licet non pollit qualitas acquirere nouam intensionem, nisi per additionem noua partis. Ad tertium negandum est antecedens, quod per rarefactio' nem producantur noua puncta in cuni dicitur, ante rarefactionem aqua singula puncta eius corrciponderc singulis punctis medietatis vasis, post rareiactionem vero correspondere etiam infinitis aliis in alia medietatesvalis contentis, distinguendum est iam si intelligatur utrisque simul corre ponde re , videlicet his, quiluis coiret pondebant prius, . dii, quibus correspondent postea , negandum csti si vero succesti M.

SEARCH

MENU NAVIGATION