장음표시 사용
341쪽
Himensionibus maior,vel minor multitudo earum contineaturi ergo nec potest fieri ex partio magnum, ci ex magno paruum
sine his. Si vero possint magis separari partes, vel coniungi, maior multitudo earum, aut minor lub eisdem dimensionibus contineri sine his qualitatibus, etiam poterit sine eis fieri magnum, Vel paruum per potentiam Dei absolutam.Et prima opinio tenet,sine his qualitatibus fieri posse, nostra vero omnino negata quia licet non sit effectus formalis raritatis maior separatio partium,vel minor multitudo earum sub eisde dimensionibus sed effectus formalis sit, sic esse affectam corpus, ut maiores dimensiones suscipiat sub eadem materia, desquantit te;simul tamen, ac necessario eonnotantur illaru ideo nec esse,
nec intelligi potest sine illis, sicut effectus formalis albedinis non potest intelligi sine corpore. Ideo omnino negandum est, quod possint partes separari inter sese sine discontinuatione; vel minor multitudo earum sub eisdem dimensionibus contineri nisi media raritate, .consequenter quod possit corpus paruum, cui nihil additur, fieri magnum sine rarefactione per
potentiam Dei absolutam. Is Ad primum argumentum Durandi, concessa maiori,distin guenda est minor, quod maiores dimensiones accipere corpus necessario sit effectus quantitatis mam vel est effectius maioris quantitatis, ut patet in corpore, quod augetur, vel eiusdem tali modo dispositae, videlicet per raritatem, cuius proprius effectus formalis est,sic disponere corpus,ut per eamdem quantitatem maiores dimensiones habeat; quid sit autem habere,vel accipere maiores dimensiones, profecto non est aliud, quam esse occupatiuum maioris loci, vel ei deberi maiorem extensionem in ordine ad spatium,& maiorem praesentiam localem: Et quod dicitur, rarefactionem terminari ad qualitatem distinctam realiter a maioribus dimensionibus, etiam est Concedendum,sed negandum id,quod insertur,nempe posse separari per potentiam Dei absolutam has duas mutationes, vi-oelicet rarefaetionem, aequisitionem maiorum dimensionum quia licet maiores dimensiones distinguantur a rarefaetione realiter,non tamen sicut una res ab alia,sed sicut modus reuin ideo distinctione reali modali, quam solent vocare X hatura retinam maiores dimensiones sunt modi eiusdem quantitatis rarefactae, propterea comparantur, sicut ad quantita tem,sic etiam ad raritate ratione cuius,ut formae sic amcientis quantitatem ei conueniunt,vel eam sequuntur tamquam O', di;repugnat vero modum separari a re , quam modificat cum
intriu seca ratio eius sit actu modificate.Et exemplum adducere rotamus
342쪽
pollamus in materia valde simili: nam maiorem quantitatem acquisitam per nutritionem equitur extensio corporis ad m,iorem locum,in motus localis extensionis sequitur motumar gmentationisiin etiam extensio ipse ad maiorem locum diastinguitur realiter a maiori quantitate atque etiam motus localis, per quem acquiritur, a motu augmentationis vi tamen repugnat prorsus dari in rerum natura talem extensionem vitalem motum localem,sine maiori quantitate,& sine augmentatione quam sequitur,quia maior illa extensio modus estis, loris quantitatis,in talis motus ad maiorem extensionem localem modus augmentationis, qui non possunt dari in rerum natura, etiam per potentiam Dei absolutam sine maiori illa quantitate, motu illo, vel mutatione augmentationis, per
quam acquiri debet. Itaque in rarefactione quatuor reperiuntur. Primum est, ab teratio ipsa per se primo terminata ad raritatem, & haec est rarefactio secundum, maior moles, aut magnitudo, vel maiores dimensiones eo oris, quas raritate astectum acquirit in haec explicantur, intelliguntur per hoc , quod eadem quantitast ritate astecta est occupatiua maioris loci, vel spatij. Tertium, maior separatio partium inter sese sine distontinuationes, simul minor multitudo partium, vel materia sub maioribus dimensionibus; & hoc tertium,tamquam materiale necessario
concurrens ad secundu connotatur per illud, sicut corpus con- notatur per hoc nomen album Postremum, maior extensio
actualis ad locu vel maior praesentia localis:& ex his quatuor, primum non potest ullo modo separati a secundo;quia rarefactio non potest dari sine suo termino per se, qui est raritas, nec Iaritas potest intelligi in corpore sine ordine ad maiores dimensiones eius, nec maiores dimensiones in corpore, cui nulla fit additio sine ordine ad raritatem se assicientem nec etia duo haec possunt separari a tertio quia licet materiale sit respectu corporis rarefacti, quod partes eius magis separatae sint inter se, atq; etiam quod corpus ipsum rarefalium minorem habeat multitudinem partium sub eisdem dimensionibus: connotantur
tamen nomine concreto rarefacti,sicut corpus connotatur nomine albi, quod satis est, ut repugnet esse sine illo Tria vero priora non implicat contradictione separari a quarto:quia non solum sunt res distinctae, atquc etiam natura priores, ut statim explicabitur,sed nec habent essentialem depondentiam ab eo, An vero pro his quatuor ponendi sint quatuor motus reali iter distincti,non est certum inter authores, sed quidam ea his, qui dicunt,iarefactione non esse aliud, quar motuna localem,
343쪽
per quem acquiritu maior praesentia localis, unum tantum
motum ponunt in tota rasefactione,putantes extensionem localem,& praesentiam localem non distingui, ideo non terminare diuersos motus,nec dari praeter has qualitate, vel quid
aliud acquisitum.Alii vero eas distinguunt, rideo duplicem
motum ponunt primum terminatum ad quantitatem, quia putant extentionem elle aliam speciem quantitatis distinctam ab his,quae enumerauit Aristoteles,quamuis sub eis contetam, nec dari raritatem,quae sit qualitas,uel quid aliud acquisitum. Conimbricenses vero tres motus distinguunt in rarefactione, primum terminatum per se ad raritatem, quae est qualitas, hunc vocant alterationem' secundum terminatum per se ad maiorem extensionem partium inter sese,quam vocant maiorem magnitudinem, aut maiorem molem;& iste est motus per se terminatus ad quantitatem praxxistentem sub nouo modo. Tertium, terminatum per se ad maiorem extensionem localem,vel maiorem praesentiam, quae idem sunt, tunc vocant
Nostra vero sententia tria asserit.Primum est,rarefactionem solum supponere pro alteratione per se terminata ad qualitatem , quae est raritas iam explicata vi ideo impertinens esse, quod praeter illam ponantur ali motus , vel non. Secundum, praeter alterationem ponendum esse motum localem maioris extensionis eam naturaliter consequentem,&'omnino similem et,qui consequitur augmentationem, tunc motum per se terminari ad ubi,nec esse distinctum pro extensione locali, pro locali praesentia;sed eumdem. Quod probo hac ratione. Motus localis terminatur per se ad praedicamentum ubi, ut
docet expresse Arist. s. lib. Physcap.1 sed ubi non dicit nudum respectum praesentiae ad spatium, alioqui non posset per se terminare motum mam ad relationem non datur per se motus.
Praeterea non distinguetetur praedicamentum ubi, praedicamento relationis:ergo praeter respectum dicit aliquamentitatem realem absolutam, videlicet talem modum se habendi in spatio vero,aut imaginario , sed modus iste absolutus corporis in spatio non potest esse aliud, quam extensio eiusdem corporis in eo,quia non est excogitabilis alia entitas realis abistula: ergo integra,& completa ratio praedicamenti, ubi motum per iesicrminantis ex utroque integratur , atque completur,
nempe ex modo extensionis localis, respectu praesentiae ad spatium:quae rationcs licet aliquo modo distinctae sint,taquam absoluta, respectiva,haec tamen intrinseca est illi,& in ea in- eluditur,quia nou est inaestigibilis extensio corporis in spatio
344쪽
sine respectu praesentiae ad illud, non ergo distinguuntur duaristae rationes ex aequo,sed solum distinctione includentis,&4nclusi,&ideo respectus praesentiae inclusus intrinsiice in extensione complet rationem praedicamenti ubi, terminantis per semotum localem Sed nec bene procedui alij, qui sic distinguut 1ς, extensionem localem a praesentia,ut velint posse separari inter se,quia dicunt, corpus per totum spatium motum semper habete eamdem extensionem locale, quia semper est eade quantitas eius,ratibne cuius dicitur praesens spatio;sed non semper habere eamdem praesentiam, sed diuersam, secundum diuersas partes spatij,quibus praesens efficitur per motum. Hoc tamenem caciter probatur falsum in motu locali consequente rarefactionem,de quo loquimur,immo etiam in motu locali consequento augmentatione .nam sicut corpus rarefit,& augetur successitu ita acquirit successive maiorem extensionem Iocalem,cum quaeuides est,non posse permanere minorem, quam habebat prius alioqui adderetur quali fragmentum extensionis pro noua magnitudine, vel quantitate acquisita, noua pars loci,vel spatij,quae falsa sunt;nam sicut corpus rarefactu,
Maudium,nouum, atque distin turn locum totalem occupat, destructo priori,ita nouam,atque distinctam acquirit extensionem sibi adaequatam,sicut nouam, adaequatam praesentiam, eorruptis prioribus, licet utraque sit partialis comparata ad ea, quam successive acquirit corpus in toto spatio,cum necesse sit, terminum motus localis complutum, quo specificatur,diuisibilem esse in infinitas partes proportionales, in partes aliquotas finitas, sicut motum ipsum;& in motu locali propter specialem et tis rationem necesse est singulas partes termini desinere aduenientibus nouis,sicut desinunt singulae partes
Tertium, qubdasserit nostra sententia,est probabile elle, Taquod in rarefactione praeter alterationem, motum loca.lem maioris extensionis eam consequentem ponedus sit alius, qui per se terminetur ad maiores dimensiones, vel maiorem extensionem accidentalem partium corporis inter sese, quam vocamus maiorem magnitudinem , aut molem accidentalem. Ita sentiunt Conimbricenses, probatur hac ratione Maioz haec extensio, vel maior magnatudo accidentalis,quam acquirit corpus per rarefactionem,est modus realis eiusdem quantitatis rarefactae nouus,atque distinctus ex natura rei ab ea, cum acquiri possit,&amitti illa permanente,est etiam distinc tus ex natura rei a raritate terminante rarefactionem Lergo petit di- itinctum fieri,& per se successivum, cum habeat propriam.&polidiuam
345쪽
3 34 Lib. L egenerationes corrupi.
positinam latitudinem sicut quantitas rarefacta , quam sequit utiergo petit distinctum motum. Probatur consequentia,quia fieri perie succcssivum,motus eli. Ad secundum argumentum eiusdem opinionis cocedenda est maior,quod possit Deus producere in materia,quidquid est in potentia naturali , vel obedientiali eius,sed minor distinguenda, quod recipere maiores dimensiones sit in potentia materiar,non est enim in potentia
eius immediate, sed media quantitate, a qua pInxime proue niunt extensio,magnitudo,maior extensio, maior magnitudo, vel maioIes dimensiones, quantitate vero ita proueniunt,
ut vel a maiori, vel ab eadem rarefacta: cita solum per haec media possunt a Deo produci x potentia totius substantiae corporeae, in qua recipitur quantitas, tamquam in proximo subiecto, ex potentia materiae tamquam ex radice, monimmediate in eo sensu, in quo existimat produci posse prima sententia,sicut nec esse album potest Deus producere in corpore,nisi media albedinelut iam fuit expositum. Ad tertium neganda est etiam minor, quod partes corporis non rarefacti polunt sine discontinuatione magis separari inter sese:& dum dicitur,posse unum corpus per diuinam potentiam separari ab uno loco, & poni in altero, non relicto primo, sed ita ut simul sit in utroque concedendum est,sed negandum, quod insertur, videlicet,posse unam partem eiusdem corporis non rarefacti sine discontinuatione magis separari ab alia, ac prius erat; quia maior separatio partium corporis inter se includitur in esse rari,vel rarefacti quod est estedius formalis raritatis tamquam materiale conotatum per illum, sicut corpus includitur in esse albi,quod est effectus formalis albedinis unde sicut implicat contradictione,dari corpus ut materiale comnotatum perconcretum albi,quin assiciatur albedine,ita repugnat dati corpus habcns partes magis separatas inter sese, quin afficiatur raritate. uod probare possumus experientia,si accipiamus corpus densum,& excogitemus partes eius magis inter sese disiungi, vel separari nam,ca separantur permanentes in eadem densitate, vel amittentes illam in prior separatio non est intelligibilis sine discontiouatione, nec secunda sine raritate;quia necesse est,ut corpus habens pestes ita disiunctas minorem multitudinem partium contineat sub maioribus dimet- sionibus, quod est rarum csse,vel rarefactum,ut superius probauimus,& ideo repugnat,talem separationem partium fieri sine discontinuatione,nisi per arcfactionena
346쪽
TEXTUS ARISTOTE IS. Mniam autem oportet primum de materia, devocatis elementis dicere,ctc.
INtentum Aristot. in hoc cap. 6 est explicare, an necessarius xsit contactus inter agens, passum.Diuiditur autem in duas partes , in priori proponit necessitatem agendi de contactu corporum,in posteriori explicat tres modos , quibus possunt
corpora se tangeret,& docet, quo ex his modis summatur impraesent .rum contactus.
Ad primam partem capitis accedens,Arist. ait,agendum sibi
esse in sequentibus de elementis,in natura eorum,atque etiam de modo,quo inter sese admiscentur ad componendum mixta:& cum certum sit per mutuam actionem, lassionem admisceri,agendum sibi esse de niuiua actione,& passione, quam in ter sese exercent Et tandem, cum ad hanc mutuam actionem,& passionem exercendam necessarius sit contactus, te contactu
agendum esse prius quam ad alia explicanda procedatur Tribus modis sumitur cotactus;primo modo illa dicuntur se tangere,quae cum diuersas magnitudines habeant,atque diuersum situm, eorum extrema simul sunt. Exemplum assignare positimus in quibuscumque corporiburim te qua no mediat aliud, talis contactus non est proprie Phylleus,sed etiam conuenit corporibus Mathematico modo consideratis,& propterea potest vocari Mathematicus,ut si consideremus duas quantitates immediatas, non conssideratis substanti js,in quibus sunt, die mus se tangere,quia conuenit eis esse in loco,& habere distinctum situm,atque etia extrema sunt simul,& hoc modo sumpsit Aristot.eontactum .lib.Physic. Secundo modo dicuntur aliqua se tangere, quaecum distin .cta loca naturalia habeant,& mutuo sint activa, lassiua,eorum extrema simul sunt, ut aer,& aqua, vel etiam alia eorpora naturalia in eis existentia, & contactus iste conuenit corporibus sub consideratione Physica acceptis,& ideo non est communis Mathematicis,nec Mathematicus vocatur, sed proprio Phrseus Qvi,dex conditionibus, per quas explicatur, manifestum est:nam prima iserit,ea,quae se tangunt, habere distincta loca naturalia, locus autem naturali sci&matbemacie distin
347쪽
33 6 Lib. L De generationeis corrupi.
distinguuntur, quia iste solum dicit ultimam superficiem eircumscribentem naturalis vero praeter hanc addit qualitatem conseruatiuam locati,ut locus aqua frigiditatem,aut humiditatem Secunda vero dicit esse mutuo activa in passiua, Ma thematica autem corpora, ut talia nihil de actione,& passione dicunta Tertio modo sumitur contractus communissime, ideo improprie,prout conuenit cuicumque mouenti, quod e explicet Aristoteles,duo adnotat. Primum,quod sicut ea, quae mouent alia,quaedam ita mouent,ut non moueantur & ita se habent intelligentiae mouentes corpora caelestia , a quibus non mouentur alia mouent simul,& mouentur ab alijs, ut primum mobile mouet corpora coelestia inferiora vi simul mouetur a
sua intelligenti adta se habent agentia,nam quaedam ita agunt, ut simul patiantur ab his, circa quae agunt, ut ignis agens in
aqua repatitur ab earalia vero agunt, sed non patiuntur,ut cor pora coelestia circa hae inferiora, quibus non patiuntur. Secuadum, quod adnotat, est, agens mouens se habere
tamquam superius . inferius,nam quidquid agit, mouere dicitur,non tamen omne,quod mouet, dicitur agere : nam sicut
pati propriissime acceptum non dicitur de quocumque recipiente,sed solum de eo, quod per receptionem disponitur ad corruptione ita agere propriissime acceptum non significat quomodocumque mouere,sed per impressionem qualitatis disponentis ad corruptionem, quod est mouere alterando;sic a tem speciali,& propriissimo modo sumitur agere in hac parte,
quia consideratur in ordine ad mixtionem elementorum,& italumptum costat minus uniuersale esse,quam mouere,quia hoc demouente Iocaliter,& quouis alio genere motus dicitur.His suppositis atterit, tertiam acceptionem contactus communissimam eue,& ideo nimis impropriam, secundum quam omne mouens dicitur ragere motum,quomodocuque illud moueat, vicis,qui dolore nos afficit,dicitur nos tangere , licet nos eum non tangamus, corpora ecclestia dum interiora mouent, ea dicuntur tangere,licet ab his non tangantur. Vnde fit, tacstum
secundum primas duas acceptiones Mathematica,&Pusicam, reciprocum semper esse,ita ut quod tangit aliud, necesse etiamst ab eo tangi. Secundum ultimam vero non necessario esti ci procus, sed potest se tenere ex parte unius tantum,' ideo valde improprius est. In praesenti autem capite solum fumitur in secunda acceptione,atque propriissima,quq respectu aliarum inferior est,& ideo utramque includit,sed a neutra includitur. Quinto autem lib.Physdesumitur ab Aristotele in secunda ac-
optione simpliciter propria. QV.FITIO
348쪽
Non quaerimus modo, an agens naturale possit agere in
rem absentem,vel distantem a se,vel solum in praesententi iam enim hoc disputauimus . lib. Phys.c. 2 non solum secundum potentiam naturalem,sed etiam secundum absolutam Dei; sed solum quaerimus, an possit agere in rem praesentem, hoc est contentam intra propriam spheram activitatis sine contactu, vel necesse sit eam tangere,ut docet Arist.c. praesenti. Vt autem intelligatur quaestio , distingui debet duplex contactus, forma istis,in virtualis. Formalis dicitur ille, quo se tangunt duo corpora contigua, quorum ultima sunt simul, de quo egit Arist. e. lib. PhyLContactus iste reperitur inter aerem, aquam in suis spheris existentes. Alter est contactus virtualis,quo unum tangit alterum,non per se,sed per suam virtutem ita ut interias . sum, viri te agentis nullum detur medium in contiatus iste non solum reperitur inter agentia spiritualia re corporea, ut inter Angelum, corpus, quod mouet, sed etiam inter corpora ipsa iam Sol agens in haec inferiora corpora, dicitur ea tangere,non quidem tactu formati,cum non sit corpus eis comtiguum,sed valde distans,tangit vero ea per virtutem a se disti iam ab eis non distantem: sed in contactu isto virtuali inter corpora reperto etiam reperitur formalis, non eiusdem corporis, cui conuenit primus, sed alterius, per quod eamdem virtutem diffundit,ut in eodem exemplo patet: nam Sol agens in aquam dicitur eam tangere media luce distus per aerem usque ad aquam ipsam, sed non posset eam hoc modo tangere , nisi aetipse, in quo recipitur virtus, se que exercetur actio, eam tangeret contactu formali. Querimus ergo, an necesse sit agens naturale uno, vel alio modo tangere panum intra spheram suae activitatis constitutum, ut in illud agat, vel agere possit nullo modo illud tangendo loquimur autem de agente immediato, quod per se operatur,& non de remoto,de quo nulla potest esse difficultas in si contactus sit necessarius, non poterit agens naturale agere in distans, non agendo inmedium: si vero possit agere sine ullo contacti, poterit etiam operari in extremum , non agendo in medium Potest autem quaestio haec in duplici sensu agitari, naturaliter, α secundum potentiam Dei a bsolutam
349쪽
338 Lib. L Degeneratione cirrupi
Et primo disputabitur a nobis in primo sensu, deinde aliquid dicemus de iecuncto. His suppositis, certum est primo , contactum non requiri tamquam rationem formalem agendi, quia agentia naturalia per virtutes in se existentes operantur , tamquam per rationes formales gendi, ut ignis per calorem contactus veris qui- eumque noti est virtus, vel torma agentis, sed solum in simultare agentis, lassi consistis: ergo non potest esse ratio agendi, sed solum potest esse conditio inquirimus vero, an sit conditio necessaria,sine qua agens non possit agere. Secund6,certum est, per contactum non1olum intelligi immediationem duorum corporum discontinuorum:quia euidenς est,unam partem eiusdem corporis agere in alteram sibi continuam non habentem eamdem formam sed habere potentem, vel non habentem in eodem gradu ut si una pars ligni calefacitaealefaciat aliam sibi continuam frigidam,sed intelligitur quaecumque immediatio,vel propinquitas agentis,&iani,siue cor tinua sint, vel contigua. Tertio etiam videtur certum de agente partiali, quod possit agere in distans, nihil agendo in medium, si medim tam perfectam habeat formam , ac habet agens ipsum Constat hoc inhigne agente in lignum, cuius partes profundae non tangunt lignum , sed superficiales tantum in nihilominus immediato agunt omnes circa illud. Non est enim verum, quod quidam excogitant, videlicet remotiores partes in isto casu non agere immediate, sed per partes proximas, quibus suam virtutemirnprimunt, per illas transmittunt ad passum nam cum omnes partes ignis habeant summum calorem , impossibile est, proximiores recipere calorem ab aliis, vel has eis imprimere eumdem calorem. Sed nec verum est, immo plane ridiculum, quod voluerunt alii, nempe solum agere extrema cose poris, vel partem indeterminatam, cui proxima adhaerent extremae superficies eius, reliquum vero corpus sicut per se non
rangit passum , ita per te non agere, hoc enim contrarium est euidenti experientiae, quia si solum ageret ignis per extremas superficies, solum pollat imprimere indivisibilem caloris in si
solum ageret per quandam partem indeterminatam minorem, atque maiorem in infinitum , non posset habere tantam vim agendi, quantam hilere experimur praeterquam , quod eum passum sit determinatum corpus S etfictum quoque determinatum re pyrat ab agente, determinatum quoque esse debet agens, monuola quaedam indererminata pars Veritas igitur
zst,corpusic omnes partes immediate agere. paries omne
350쪽
aeque etiam immediate operari, quia virtus operativa eompista, atque totalis eius, per quam operatur, una est ex omnibus partibus aeque immediate composita, ideo sicut omnes concurrunt immediate ad illam componendam, ita concurrunt immediate ad operandum ea operante, quamuis per extrema
indivisibilia fiat contactus Euidens est ergo, de agente parti ai posse agere in distans aliquando, nihil agendo in medium propterea solum procedit quaestio de agente totali, Mimmediato,an possit agere in distans,nihil operando in medium. Et prima opinio tenet, posse aliquando naturaliter hoc fieri, adeo nullum contactum esse semper necessarium. Ita Aut 'cen in lib. de anima sect 4. capit. 4. cum Hypocrate, quem refert Alexandr. I lib. Metaph. comm. 38 Gab in I. distinc . 37. quaest. I. artic. 3. Ocham Basolius, myronius, Tiquetus ibidem,& Priscianus Lidius apud Thophilum .lib. de antima text. 37. Pro hac etiam sententia citatur Scotus in i distin.
37. quaest. nica, quo loco agit de praesentia agentis necessario requisita ad agendum, sed de agentibus naturalibus, corpo- Teis, expresse tenet, non posse naturaliter agere in distans, nisi agendo in medium, praesertim in solut ad argum quamuis de agentibus superioris ordinis dicat non implicare contradi chio isnem,quod operentur ubi non existunt per se, nee per propriam
Probatur haee sententia multis experientiis, ut de magnete attrahente ad se ferrum distans,nihil agendo in aere,vel in aliis corporibus in eo existentibus:de pisce stupore quodam affetente brachium piscatoris, nihil in arundine media operante, de animalibus , quae solo intuitu oculorum noctuam qualitatem aliis imprimunt, non in medio, de papyro, vel charta, super quam si oleum insederis,calefit, immo seruescit oleum,integra perseuerante charta:& de lebete pleno aqua, super ignem p sto,cuius landus friget aqua seruescente; tque etiam de phantasia, vel imaginatione mouente appetitum sensitiuum, a quo
valde distat, eum sit in cerebro, appetitus vero in corde, ii-hil agendo in intermedias partes eorporis, mpluribus aliis, quas libenter omitto, quia eadem est dissicultas in omnibus; nam eiusmodi agentia, similia agunt eirea corpus distans nihil operando in medium, vel si aliquid operantur, non necessarium, sed omnino impertinens respectu operationis in distans: quare non minus possent circa illud operati, etiamsi nihil operarentur circa medium ex quibus sequitur, posse agens naturale operari in distans , nihil prorsus operando circa