R.P. Antonii Ruuio Rodensis, ... Commentarii in libros Aristotelis Stagyritae de ortu, & interitu rerum naturalium; seu de generatione, & corruptione earum ... _ Nunc primum in Gallia editi. Cum duplici indice, ..

발행: 1614년

분량: 692페이지

출처: archive.org

분류: 철학

451쪽

Lib. I De generatione ino pl.

contrarium agat in alterum , sed eonsequens est falsum, ut per se est manifestum Pergo impossibilis est reactio per eamdem

contrarietatem. Probatur consequentia, quia agens naturale prius agit in proximum, quam in remotu .ergo prius expellit contrarium a parte proxima,quam a remota, si ergo agens per unam qualitatem repatitur per contrariam ergo in prima sui

parte aliquem gradum contrariae qualitatis recipit; prius ergo debet illum gradum expellere ab ea parte tamquam sibi magis proxima, quam ab aliqua parte passi;ied numquam potest eam omnino expellere, nam si semper repatitur: ergo semper ei imprimitur de nouo aliquid contrariae qualitatis, a qua impedietur actio eius, ne transeat ad passum contrarium;quia licet aliquid semper expellat,aliquid etia semper recipit de nouo impossibilis et go erit actio unius contrari in alterum, si repati

debet secundum eamdem contrarietatem.

1 c Secundo, quia repugnat aliquid moueri simul motibus contrariis, hoc sequitur, si detur reactio secundum eamdem c0ntrarietatem: ergo non est admittenda. Probatur minor duobus exemplis Primum sit ignis agentis in aquam per medium aerem, a quo aer necessario calefiet , quia non potest calor transire ad aquam , nisi per acrem, aqua debet reagere in ignem per frigiditatem. Supponamus reagere per eamdem lineam, tunc necessario debet refrigerare aerem calefiet ergo eadem pars aeris ab igne, infrigidabitur simul ab aqua, ouod est moueri motibus contrariis. Exemplum secundu erit, u supponamus maximum calidum agere in paruum frigidum, ita ut totum frigidum sit intra sphaeram activitatis calidi, sed medietas tantum calidi contineatur intra spheram activitatis

frigidi Tunc ergo si frigidum reagit in calidum per frigidi

ratem, aliquem gradum imprimere debet in prima medietate calidi, non in postrema, cum haec sit extra sphaeram activitatis eius:& eodem tempore, quo frigidum reagit in illa medietate per frigiditatem, reliqua medietas calida ei approximata debet in eamdem agere per calorem ad expellendam frigiditatem, quam ei imprimit aqua Auare simul calefiet, & frigefiet

illa pars,mouebiturque contrariis motibus. Tertia opinio omnino contraria his duabus asserit duo:primum,semper,& necessario dari reactionem inter contraria aduersus primam. Secundum , talem reactionem dari secundum eamdem contrarietatem aduersus secundam. Ita expresse Ari- stoteles cap. 7 huius libri textu 3. cap. IO. text. 87.4 89. sed clarissimis verbis . lib. de generat animalium capit. 3. non longe a principio, quae ita habent : Omne agens paetιtur

etiam Dissiligo b c Orale

452쪽

etiam alarieme,ut quodsecat hebetatur ab eo, quodseemur. quia calefacit, refrigeratur. Denique quodcumque mouet excepto primo. mutuo mouetur aliquo motu is intredum etiam ita fit, ut quod

Agit, magis patiatur, quam agat, Urigeretur, quod calefa- eis, is alestat, quodfrigefacit, cte. Ita etiam Galenus lib.3. de causis Simpthom capit. x Diuus Thomas I lib. de gener tion lectio. Io Themisti.& Simplic 3.lib.Phys textu 3.Phil ponus, quem citauit Nimphus ubi supra Mearier omnes interpretes Aristotelis super capit. . huius libri paucis exceptis, quos pro aliis opinionibus citauimus: me vera sententia,

ac tenenda.

Probatur experientia, ratione. Experientia quidem,quia euidens est manum calidam tangentem frigidam eam calefacere;& frigidam calorem huius temperare Patque etiam si prinna accensa niuem tangat, ni uis ipsa liquescit, & pruna ex par- Ratione vero, primo ex mixtione elementorum hoc modo. 47Quodlibet elementum habet unam qualitatem in summo gradu intensionis sed forma corporis mixti ex mixtione elementorum resultans non potest introduci in materia, nee in ea conseruari cum dispositione aliqua habente summum gradum intensioni, nempe cum summo calore, vel summa frigiditate sed postulat omnes has qualitates attemperatas, hoc est ad

minorem gradum intensionis redactas:quod constat non posse fieri, nisi per mutuam actionem, .reactionem elementorum: ergo necessario haec admittenda est, ut mixtio censeatur

possibilis. Licet enim elementa isnis, laquae agant, si non repatiatur quodlibet ab alto,dum in ipsum agit,non remittetur calor, velfigiditas eorum,ut per se est manifestum Pergo nec

attemperari poterunt.

Et si aliquis dicat, ad agendum in aliud requiri determina I gram virtutem saltem per terminum extrinsecum, quod vocatur maximum quod non ita ut tam minima dari posset, quae non sufficeret ad agendum : bene tamen quaecumque maior, L

probauimus superius agentes de excessa determinato ad agendum requisito. Ex quo sequitur non semper passum reagere posse. Probatur consequentia in extrema parte sphaerae activi-urtatis ignis, vel alterius agentis, quam certum est non posse in aliud corpus sibi approximatum iam extra sphaeram eiusdem agentis existens agere, Mideo si illud habeat contrariam qualitatem,nempe frigiditatem,per quam agat in extremam illam partem sphaerae ignis calidam,non repatietur ab ea:quia suppo-

453쪽

a. Lib. I. Degeneratione ct corrupi. his casibus agens ex parte tua semper repati posse a passis:quod

vero non repatiatur, Per accidens est propter defectum passi non habeatis virtutem ad agendum sicut etiam contingit dum passum cit intra sphaeram activitatis agentis: sed agens no est intra sphaeram activitatis passi, quia est minoris virtutis 4 ideo habet minorem sphaeram Artitoteles vero uniuersaliter loquitur,& uniuersaliter verum est agens semper posse repati, atque etiam semper repati,nisi aliqua conditio necessatia deficiat,d ficit autem in casu argumenti potentia activa ex parte passi. 4 Ad primum argumentum primae opinionis neganda est minor,quod non pollit passum reagere,nisi a proportione minoris iri qualitatis. Et cum dicitur maiorem esse resistentiam acti-uam agentis activitate palli, concedendum est sed ex hac non probatur,quod actio sit a proportione maioris,vel minoris inaequalitatis nam cum resistentia activa sit idem realiter cum actione,vel activitate:& formaliter non sit aliud, quam debilitatio contrarii aeuidens est,quod ex ea non sit sumenda proportio requisita ad agendum inter agens, lassum quia etiam si virtus passi debilitetur per actionem agentis,non simul consumitur,sed successitie: ideo non tollitur,quin per virtutem rem nentem reagere possit , cum sola ergo resistentia passiua, aut forma si comparanda est virtus agentis:& de hac resistentia formali neganda est eadem minor, quod maior sit in agente actiuitate passi. Et cum dicitur formam agentis secundum totam latitudinem suae intensionis resistere tormaliter distinguendum est: nam duobus modis sumitur resistentia sermalis, pro actuali , pro potentiali vel pro resistentia, quasi in actu se eundo, aut quasi in actu primo , de resistentia actuali negandum est, quia actualis est per incompossibilitatem actualem , quam constat non habere formam , nisi ratione illius partis intensionis necessario expellenda per introductionem

partis formae contrariae: nam cum reliquis partibus eiusdem formae agentis non repugnat naturaliter permanere simul: ergo non nabent reliquae partes intensionis incompossibilitatem sermalem actualem cum tota latitudine formae, per quam magit passiim, consequenter non resistunt introductionicius resistentia sormali ac uali, sed solum potentiali, quod eliposse resistere,in non resistere actu forma vero eiusdem passi actu agit secundum totam latitudinem intensionis, quia actu agere , solum diei actu inifluere in effectum: iniquis xum vero tribuit forma agentis applicata ad passum,4 cum sit eodem modo applicata secundum totam latitudinem intensionis, absque dubio influit secundum totam in consequenter secundum

454쪽

Cap. IX Tractae actione, reaci sus. IX. 4 3

secundum totam agit. Et cum solum resiliat eadem forma se gentis renitentia formali actuali secundum illum gradum, vel partem expellendam ad introductionem partis tormae passi eiusdem mensur ,sequitur maiorem est activitatem actualem

passi relii tensa sormali actuali agentis,secundu quas solum fit

comparatio: consequenter non reagere a proportione in ris,sed maioris inaequalitatis resistentia vero formalis potentialis, quae conuenit eidem formae agentis secundum totam latitudinem intensionis ad hanc comparationem non pertinet,

quia cum sit comparatio in ordine ad agendum,& resistendum astu solum sit inter activitatem actualem, resistentia actu lenu unde licet potentialis illa sit maior, non efiicit proportioncm minorem cum activitate actuali passi. Circa minorem secundi argumenti asseretem, maiorem esse ratresistentiam formalem agentis activitate passi,quia non olum resistit formaliter ealor ignis,per se ratione incompossibilitatis actualis cum frigiditate aquae, sed etiam ratione substantiae eiusdem ignis, qua efficienter conseruatur, sicut effieientodi manat. Diuerso modo loquuntur recentiore smam quidam hanc conseruationem efficientem admittunt, sed negant efficaciorem esse substantiam ignis ad conseruandum calorem, quam frigiditatem a quae ad illum deliruendum , ideo non sufficere talem conseruationem , ut maior censenda sit res

stentia formalis eius activitate frigiditatis:etiam si per se sola dicatur agere. Quod probant in aqua. nam ignis citius eam calefacit, quam ipsa met ab igne separata se reducat ad frigiditatem expulsam per eumdem calorem ergo efficacior in quaelibet harum qualitatum ad producendum sibi similem in

subiecto contrario,quina substantia eiusdem contrari j ad conseruadam propriam qualitatem a se emanantem. Alij vero ad Leamittentes etiam,quod subitantia conseruet efficienter qualit rem propriam,consequenter asserunt efficaciorem esse ad eam conseruandam, quam sit qualitas contraria ad eam destruendam .Probant primo, quia est perfectior non solum secundumentitatem, sed etiam secundum rationem cauta, cum sit causa aequivoca suae qualitatis .qualitas vero ad agendum circa contrarium uni uoca,causa vero aequivoca perfectior est. Deinde, quia agit secundum perfectissimam approximationem,cum agat per naturalem emanationem circa se ipsam qualitas vero per impersectam secundum contractum.

Alij denique non admittuntiquod qualitates clementorum Is conseruentur ab eorum substant ijs effective, quia negantctiam ellective ab eis procedete, vel emanare, ut summus

caio ia

455쪽

Lib. I De generationeis corrupi.

calor ab isne,&summa frigiditas ab aqua. Sed putant solum

conseruari ab ea tamquam a causa materiali, in qua tamquam in subiecto inhaeret. Probant hanc rationes licet qualitateSistae dependeant in fieri ab agente, quo producuntur,d a propria substantia, qua tunc emanantri ut calor ignis geniti ab igne generante,& a propria substantia eiusdem ignis geniri, sed postquam producta sunt, non dependent in conseruari ab aliquo agente creato, sed a solo Deo: ergo falsum est, quod efficienter conseruentur a propria substantia Antecedens probatur euidenti experientia mam calor productus in aqua eiu dem rationis est cum calore ignis: sed ille non dependet ab aliquo agente creato in conseruari, nisi a solo Deo, ut per se est manifestum: ergo neque calor ignis depondebit ab agete creat in conseruari,quale est eius substantia,sed a solo Deo.Quo supposito, facile respondent argumento negando minorem eius,quod maior sit resistentia formalis agentis, quam activitas actualis passi, cum non adiuuentur efiicienter a substantia,& ideo semper passum poterit reagere a proportione minoris

inaequalitatis. Nostra vero sententia duo asserit: primum est. has qualitates primas elementorum efficiente conseruari a substanti j eorumdem elementorum, non solum materialiter. Et probo

primo,quod di manent ab eis efficienter,in ideo quod dependeant ab eis non solum in esse , sed etiam in fieri tamquam a

causis efficientibus mam qualitates ista di manant naturaliter ab eisdem substanti js in eodem instanti, in quo generantur eo dem modo , quo dimanant proprietates aliarum rerum ab essentiis:ergo dimanant efficienter. Probatur conlequentia,quia si in solo genere causae materialis conuenirent his corporibus tamquam propriae dispositiones materiae, nulla esset talis emanatio ab corum substanti js, sed a solo agente producerentur in materia,sicut reliquae dilpositiones. Secundo,quia dum corpo

resista per actionem contrari ramittunt aliquos gradus suarum qualitatum,ut aqua calefacta ab igne aliquos gradus suae frigiditatis, statim remoto igne incipit expellere a se calorem , reducit se in naturalem frigiditatem; sed nullum est agens par ticulare, quo producatur efficienter talis frigiditas praeter

substantiam eiusdem aquae,aqua dimanat naturaliter, ut per se est manifestum: ergo necessario dicendum est ab ea emanaratamquam a causa emciente. Quod enim procedat a generante, non nego: sed repugnat quod a generante procedat efficienter,nisi media propria substantia,vel substantiali forma,tamquam a viriute eius:qua media agit ad eius manationem.

456쪽

Cap. LX. Traci de actione, s rea'. us. IX s

Probatur euidentem,quia contingit, quod generans aquam iam non sit in rerum natura,dum talis frigiditas ab ea procedit:esego repugnat tunc agere,vel eam producere , nisi mediaaliqua utri ute ab eo derelicta, tactu existente, quae non potest esse

alia ab ipsamet substantia aqua aut substantiali forma eius: ergo absque dubio procedit ab illa efficienter.

Hoc supposito, probatur, quod ab eadem conseruetur essi Icienter: primo, quia repugnat naturaliter, quod aliquis effectus naturalis procedat ab aliquo agente,&quod ab eo eodem,

modo praemente non conteruetur, ut euidenti inductione constat in omni effectu naturali sic se habente ad suam causam Dficientem,a qua procedi sed qualitates istae,ut calor ignis, frigiditas aquae procedunt a suis substant ijs tamquain a causis etricientibus eodem modo semper praesentibus, ac dum primo

ab eis civi anant: ergo conseruantur ab eis et scienter. Secundo,

quia conseruatio rei non est aliud,quam continuata productiocius, sed quasi continua emanatione procedunt qualitates istis

a suis substantiis Gergo semper dependent ab eis emcieter quod

est efficienter ab eis coseruari .Probatur minor simul cum consequentia, tui quotiescumque aliqua pars, vel gradus earumdem qualitatum extinguitur ab agente contrario, itatim eo separato incipit emanare ab eadem substantia.

Sectandum, quod asserimus est, adhuc hoc supposito malo Irem este activitatem actualem passi,quam resistentiam formalem actualem agentis, ideo posse adhuc reagere passim ini plum. Probatur primo euidenti experientia iam euidens est calidum vestria, vel ut quatuor applicatum aquae aliquid agere in eam , plus acturum si cum ea se penetraret ergo maior est activitas actualis eius formali resistentia frigiditatis aqua etiam si a substantia aquae efficienter conseruetur. Probatur consequentia, quia si non esset maior , nulla posset actio sequi: nam ut superius probauimus a proportione minoris inaequalitatis non potest actio prouenire. Deinde probatur ratione, quia si propter eonteruationem effectivam summi caloris alubstantia ignis,& summae frigiditatis a substantia aquae maiozesset resistentia formalis passi,quam activitas agentis, ut asserit prima sententia opposita, euidenter sequitur , non solum reactionem passi in agens contrarium esse impossibilem, sed omnem actionem inter quaecumque contraria , quod est absurdum. Probatur consequentia nam si resistentia formalis actualis contrari maior est activitate alietius, quia forma passi non solum resistit resistentia fot mali ratione incompollibilitatis,quam habet cum sotnia agcutis, sed quia conteruatur effe

457쪽

4 6 Lib. I. megeneratione e corrupi.

tur effective a propria subitantia, cum hoc sit semper verum, ε necessatium in agentibus per primas qualitates sibi proprias,qualia sunt elementa,sequitur semper in his verum esse, quod plus resistat passum,quam agens agat, ex consequcuvi inrmisibilem esse actionem. Probatur consequentia, quia si plus resistit:ergo non potcst superari ab agcnte, neque ab eo pati;nam eo ipso,quod patitur aliquid ab alio, euidens est su-t 3 perari, vinci ab eo. Ex quibus ad formam argumenti principalis neganda est minor,quod maior sit resistentia sormalis agentis per propriam formam conseruatam effective a propria subitantia,quam activitas passi ad reagendum: nam cum forma agentis solum resistat passo eagenti, per illum gradum necessario expellendum , etiam si conseruetur secundum eumdem gradum effective a propria substantia cum passum magat per oram latitudinem intensionis suae formae: maior erit activitas,quam reustentia,quia maior est virtus agendi i lius intensionis forma quam resistentia formalis unius gradus qualitatis contrariar,ctiam conseruati a propria fesma substantiali,ut per se est manifestussit propterea a proportione maioris inaequalitatis sequitur reactio. Ad primum argumentum secundae opinionis neganda est consequentia,quod ex reactione sequatur actionem inter contraria esse impossibilem. Et cum dicitur agens naturale prius agere in proximum,quam in remotum, distinguedum est:nam si proximum,S remotum se teneant ex parte medij, vel passi,

Aerum est, quia neque actio potest peruenire ad posteriorem, sue remotiorem partem med ij,vel passi,nisi peritiorem , aut proximior Ea si vero intelligatur de partibus eiusdem agentis, falsum,quia agens neque in medium,neque omnino in passum agit transmittendo actionem ad unam partem proprij corporis per alia usque ad ultima,& per illa ad passum,sed per omnes smul vilitas per mogu unius agentis agit immediate in mediuextrinsecum,uel in passum sibi approximatu in ideo licet aliqua pars agentis sit affecta aliquo gradu qualitatis contrariae, non est necessarium,quod ages prius agat per alias partes proprias in illam ad expulsionem talis gradus, quam agat in passum,vel medium extrinsecum:na illa pars non est sibi medium agendi in passum, sed immediate agit in illud per omnes ad 3I naodum unius agentis concurrentis Cratia exempli,si aliqua pars aqua sit calefacta uno gradu caloris Me approximetur aliud calidum, in quo possit agere,non est necessarium quod ptius expellat a se unum illum gradum caloris, quam agat in calidum cxtrinsecu,quia non agit in illud trasmittendo actio

458쪽

nemper parte illa calefastura,sed per illam,in alias unitas per modum unius agentis frigidi immediate agit post actionem vero in calidum,illo iam luperato , vel leparato expellet omnino gradum illum caloris ab illa parte virtute propriae substantiae, qua emanabit gradus frigiditatis amisi, Et ita non impeditur aqua ab illa parte calefacta, quin possis agere in calidum sibi approximatum. Huic solutioni addo alia, quod etiasi pars proxima aquae posset agere in eadem parte calefactam ab igne per repassione, impeditur tamen ab eode igne reagente;

unde propter hoc impedimentum non expellitur ab illa gradus caloris et unpressus, quamdiu durat actio,& reactio, ceproinde mouetur motibus contrari jq. Eodem modo respondendum ei ad nolletiorem cxperientiam secundi argumentide calido agente in frigidum,& habeme nam Iartem latum intra sphaeram activitatis eius,sed totum ipsumstrigidum intra propriam contentumlum,ut consideranti est manifestum. Solum rellat soluendum secundum argumentum.Quantum tad priorem eius partem, in qua adducitur alia experientia de medio extrinseco,nempe aere, per quem ignis agat in aquam. Ad cuius solutionem tamquam certum praesupponendum est actionem,& reactionem non dati,nisi inter ultimum agens,&passum sultimum vero agens est illud, quod immediate tangit passum,& ideo solum immediatum agens repati potest.Ita docet expresse Aristoteles text. a. huius libri, quod probauit insanationtanam medicus,inquit,per artem sanat infirmum, sed nihil repatitur in actione lanandi, quia ple per se non tangit pasIum,sed medicamentum tangens per se repatitur. Vnde sequitur impossibile esse, quod agens per meatum repatiatur a passo, nisi simul cum medio per modum unius agentis agat in ipsum;tune enim immediatum,& vltimum agens erit,in ideo repati poterit.Hoc igitur supposito,argumentum affert exen, plum de igne gente in aquam medio aere.Vt autem uniuersalis sit solutio de omni agente per medium, notandum est,medium tribus modis se habere posse,nan, vel nudum est utraque qualitate contrari per quam duo corpora agunt, patiunturi vel utraque affectum est,uel altera tantum & primum non est naturaliter possibile propter ordinem, aedispositionem corporum naturalium simplicium,qualia sunt elementa vel mixtorum, quae ex eis componuntur, aliqua enim qualitate con-cotraria,vel utraq; necessario debet affici.Si vero daretur supet naturaliter casus,in quo corpus medium neutra qualitatescόntrariam haberet, sed utriusque cise capax quod ad actione,&reactione necessariu elu tunc truque extremu nempe agetis,

passum

459쪽

Lib. I. e generatione ct corrupi.

passum agerent simul in medium, quousque in eo producerent utramque qualitatem, in tota ea intensione, in qua non sunt incompossibiles in eodem subi esto, vel in eadem parte ei mam secundum hos gradus intensionis non se expellunt abico eodem subiecto, vel eius parte L& toto tempore, quo agunt simul in medio,neutrum extremum Iepatitur ab alto,quia neutrum est agens ultimum,vel immediatum in aliud;sed adsummum repatientur aliquid a medio incipiente habere utramque qualitatem in per singulas poterit aliquid iragere in utrum

que extremum contrarium. Iraque toto hoc tempore mouebitur medium motibus non contrariis simpliciter, sed secundum quid,quod non repugnati,quia sicut qualitates contrarioriam in tali gradu non iunt incompossibiles in eodem subiecto,

ita nec motus, per quos producuntur, quia contrarietas motuum ex contrarietate terminorum desumenda est,& ex cons

quenti compossibilitas eorum in eodem subieci, sicut ergo termini non sunt ineompossibiles in eodem gradu,ita nec motus Postquam vero medium Muenerit ad hos gradus,neutrum extremum circa illud agere poterit: sed quodlibet cum eodem medio sibi coniuncto, in quantum propria qualitate affecto permodivnius agentis aget,vel reaget immediate in aliud:& tunc patet non sequi quod mediu moueatur simul motibus contra- . iis,quia no datur actio per mediu, sed solum immediata unius extremi in alterii medium vero per diuersas qualitates coniungitur utrique, per modum unius agentis agit in aliud di ab extremo potetiori nihil recipit,sed solum cum eo agit per qu, litatem iam receptam,ab alio vero aliquid repatitur,4 recipit, ideo non mouetur motibus contrariis, nec est possibiI in casu isto,quia euideter sequeretur simul intendi, & remitti eamdem qualitatem eius,nempe calorem, vel frigus: nam si stigesit ab

aqua:ergo intenditur frigiditas eius: Dii simul calefit al, igne,

cu latitudo gradualis virius qualitatis iam sit in eo adimpleta, non phtest recipere calorem nouu sine expulsione,aut remissione frigiditatis,qua ideo sinini in eo intenderur,3c remittetur:&consequenter simul exit maior, minor: quod repugnat.Itaque

torum calidum per mota unius agentis sit in frigidum,&4otum frigidnm per modu unius agentis agit in calidum Nee est

necessarium,ut totum calidum prius expellat a se frigiditatem, quam habebat medita sibi coniunctu ad mendu,nee etia totum fripidum expellat calore eiusdem medii sibi coluneti,quia non agit totu calidum in frigidu transmittendo actionem per suas partes ad passum, sed immediate coniunguntur Omnes partes eius ad agendum in illud:weade ratione totum frigidum non reagit

460쪽

leagit in calidum transenittendo xeactionem per suas partes; sed partes omnes simul unitae per modum unius agentis reagunt immediate in calidum, ut superius explicatum est.

Si vero medium a principio fuerit assectum utraque quali Isrtate contraria,eodem modo sentiendum est pnam vel habet eas

in eo gradu, ultra quem sunt iam incompossibiles,in tunc nec agens,nec passum poterunt agere in mediii,ut in passi a quolibet distinctum sed agens simul cum eo sibi coniuncto,ut habente propriam qualitatem per modum unius agentis aget immediate in passum,& hoc cum eodem medio sibi coniuncto, ut habente propriam qualitatem per modum unius agentis reaget

in idem mei agens. Et ita etiam patet,quod si medium hoc modo se habeat non mouebitur motibus contrariis per actionem,& reactionem extremorum, sed uno tantum motu repassionis aminori contraria. Si vero eas habuerit in minori gradu poterit,

tam agens,quam passum in illud agere quousque ad illum gradum perueniant qualitates ipsae contrariae in eo , ut in maiori intensione sint incompossibiles,4 non mouebitur simul motibus contrariis simpliciter, sed tantum secundum quid; ideo possibiles simul in eodem subiecto, sicut siqualitates ad quas

terminantur in eodem gradu simul esse possunt. Et si tandem medium ita se habeat, ut una tantum,vel altera I si qualitate contraria afficiatur , quo pacto se habet aer medius inter ignem , laquam; habet enim summam humiditatem, prope summum calorem , dicendum est ignem, aquam

posse sinul agere circa ipsum , quouique intensio caloris, quae ei deficit usque ad octauum gradum impleatur partim per intensiorem calorem partim per aliquid frigiditatis ei impressum. Nam quousque impleta sit latitudo ex utraque qualitate non necessario unum contrarium expellit aliud post impletam vero utrumque extremum illud sibi coniunget , ut affectum sua qualitate ad agendum in aliud per modum unius agentis, ideo solum repatietur a debiliori extremo , tamquam aliquid alterius,in olum mouebitur uno motu repassionis, non duobus, neque contrariis.

SEARCH

MENU NAVIGATION