R.P. Antonii Ruuio Rodensis, ... Commentarii in libros Aristotelis Stagyritae de ortu, & interitu rerum naturalium; seu de generatione, & corruptione earum ... _ Nunc primum in Gallia editi. Cum duplici indice, ..

발행: 1614년

분량: 692페이지

출처: archive.org

분류: 철학

471쪽

46 Lib. I. Degeneratione incorrupi.

Omnes mutationes accidentales,ut sunt alteratio augmentatio,atque etiam productiones substantiales, quae non lunt m lationes,Vt creatio alicuius substatiae. Per secunda particulam, nempe, Coqinminum,excluduntur generationes elementoru,

quae quotidie fiunt,dum unum elementum aliqua partem alterius in si conuertit Per reliquas vero particulas exeluduntur generationes aliae mixtoru corporum, quae ex alijs mixtis sine congregatione aliqua, vel alteratione miscibilium corporum

producuntur, ut sunt generationes inuentium ex semine productorum,atque etiam non viventium,quiex materia alterius mixti simpliciter generantur licet enim haec omnia vere sint corpora mixta, in quibus virtute, vel potentia continentur elementa productio tamen eorum non est mixtio saltem secundum totalem,&completam rationem eius per hanc definitionem explicatam ab Aristotele.

Ex hac autem explicatione possimus colligere argumentu, quo probatur bonam esse definitionem Aristotelis hoc modo. Bona definitio est ea,per quam explicatur natura definiti,& diastinguitur a quibuscumque alijs;sed talis est definitio Aristotelis,ut ex praedicta explicatione patet, per quam excluta sunt

omnes aliae actiones, mutationes tam substantiales, quam

accidentales:ergo non debet vitiosa appellari,sed bona. Ad primum argumentum oppositae sententiae neganda est minor,quod mixtio definiatur ab Aristotele per aliquid ignotum,quia prius quam mixtionem defintilet explicuit quidnam miscibile sit, unde iam notum erat dum per illud de ita est

mixtio.Ad secundum respondent aliqui mixtione, kmiscibilo esse relativa;in retatiuis vero nullum esse inconueniens,immo senecessarium, quod unum definiatur per alterum. Sed alijs non placet haec solutio, quia etiam in relativis magnum est inconueniens,unum definiri per alterum, cum sequatur vitiosus circulus,atque etia nugatio,& inutilis repetitio si in Dia

lectica probatur.Ideo respondent ipsi, miscibile duobus modissumi,sicut, mixtionem,proprie quidem,& improprie. Miscibile proprie sumptum est illud quod cum alijs potest congregari,& a suo contrario alterari, atque corrumpi, atque etiam illud alterare,& corrupere: sic enim fiet ex utroque tertiu,quod vocatur mixtum. Improprie vero sumitur miscibile,pro corpore,quod cum alijs potest congregari, atque confundi modest tum locali per iuxta positionem: quemadmodum congregantur testicum &hordeum ad exigua partes redacta in farinam.

Hoc supposito dicut Aristotele definisse mixtionem propriam per miscibile non proprie sumptum,quia hoc modo relatiuum

eicia

472쪽

eius est,& unum relatiuum non potest definiri per alterum,sed per miscibile sumptum improprie, quo pacto non refertur admixtionem propria per cum defruta ed ad impropria,& ideo bene Aristoteles explicuit mixtione propria per miscibile improprium,non definiendo unu relatiuum per alteru, ut illa in. conuenientia fugeret.Haec tamen solutio supponit falsum ete Aristoteli contraria est,supponit quide falsiun, quod unum relatiuum non possit definiri per alterum, cuius oppositum probauimus in praedicamento ad aliquid.Quod vero siccotra Aristotele probo,ex vel bis eiusdem definitionis ab Aristotele traditae,quae ita ait: Mixtio est misicibilium auteratoriιm mo. Ex qua

ita arguo Miscibile proprie sun ptum est corpus, quod cum

alijs congregatur, non olum seci dum locum: iuxta positionem quantitatis, sed per vera alteratione,per quam se corrumpunt,& ex eis generatur istunc, sed euidens est hoc modo sumi in verbis definitionis ergo euideter falsum est dicere quod improprie sumatur.Probatur minor ex illo verbo Miscibilium alteratorum d expresse significante,nam impropria,miscibilia, ut grana tritici; xhordei non miscentur per alterationem. Respondeo igitur Aristotelem sine ullo vitio potuisse definiremi se ibile proprie sumptum permistionem:sicut definiui imistionem per miscibile.Nihilominus non est usus,hac in parte tali modo definiendi, sed gratia maioris claritatis voluit definire miscibile proprie sumptum, per alias conditiones materiales,quas sequitur denominatio miscibilis,& per quas melius innotescit,nempe quod sit facile terminabile,&activum,atque passivum. Quo supposito,manifestum est, nihil probare algumentum,cum supponat Arist.definisse mixtionem per milci ἀbile:& rursus idem miscibile per mixtionem.

uomodo distinguatur mixtio a generatione, Mori

teris actionibus, ct mutationιbus. CIrca secundum,quod quaesiuit titulus quaestionis de di 21stinctione mixtionis a generatione, caeteris mutationibus,diuerso modo loquuntur recentiores.Nam quidam asserunt mixtionem differre a generatione tamquam species a genere.Ita Conimb. e. praesenti ..2.art.2. quod asserunt colligi ex

doctrina Arist. .lib.Metheo. c.de putredine. Alij vero ainrmat differre accidentaliter per alterationem miscibilium positam in eius definitione, uod sic probat, mixtio errantialiter sumpta solum dicit generationem corporis mixti: alteratio vero pra cedens,quςcumq; illa sit,quamuis necenaria ad generationem, non tamen pertinet ad enentia eius, sed accidentaliter se habet

ad illam

473쪽

6 Lis. I. De generatio es corrunt.

ad illam sed per alteratione miscibit inna praecedentem introductionem socmae mixta di itinguitur mixtio a quacumque alia generatione substantiali:ergo oludistinguitur accidentaliter.

Vt autem nostram sententiam explicemus adnotandum ethprimo istionem unum importare quasi de formali iniex susignificatotaliud vero,quasi de materialii connotato.De sor- mali importat introductionem formae substantialis sua natura

postulantis pro dispositionibus quatuor qualitates elemento-xum ad certain temperium re auctas. F. in hac ratione formali conueniunt omnes generationes mixtorum corporum, siueli it ex elemetis alteratis,& corruptis iue simpliciter ex quouis eorpore mixto De materiali vero, connotato dicit concursum aliquorum miscibilium, siue sint elementa, siue mixta,ut patet de propria mixtione liquorum habentium qualitates contrarias. Et ab hoc materiali significato , vel eon notato sumit mixtio propriam denominatione inam ex sormali significato appellatur generatio mixti,non tamen mixtio sed denominationem mixtionis sumit ex concursu miscibilium alteratorum, corruptorum, in quorum materia introducitur forma substantialis mixti. Secundo notandum eli,colpus mixtum,ut tale est, duobus etiam modis eonsiderari posse,ptimo ex parte formae substantialis,quae ex eo vocatur forma mixti,quia ex propria essentia,

.natura petit qualitates elementorum pro dispositionibus: ex hac parte di itinguitur quodlibet corpus mixtum ab omnibus,& singulis elementis: quia distinctio haec non est solum ex parte dispositionum, quae sunt accidentia, sed ex parte sormae substantialis secundum suam essentiam eas postulantis,essentialiter diltinguitur corpus mixtum a corpore simplici,hoc est clementari , quia hoc non petit quatuor qualitates contrarias pro dispositionibus4 sed duas tantum, ister sese non contrarias,ut aqua frigiditatem,& humiditatem Secundo consideratur ex parte earumdem dispositionum: loesmodci

consideratum non diit inguitur essentialiter a simplicibus , sed

solum accidentaliter. Quibus suppositis,nostra sententia,&communis tribus assertionibus explicatur.Prima est,mixtionem essentialiter sumptam distingui a generatione elementorum, quasi distinctione generica.Genericam autem voco hanc distinctionem, quia sub quolibet membro eius continentur plures species. Proba tur vero hoc argumento. Mutationes distinguutur spccie atho ma , vul subalterna per terminos ad quos per se ordinant ut eodem modo distinctos sed corpus mixtum euentialiter

distin

474쪽

distinguitur ab elcmentari specie subalterna continente sub se plures peries corporum mistorum: ergo mixtio per se ad illud

ordinata distinguetur generes, vel spectu subalterna a generatione elementi per se ordinata ad illud sub quo plures etiam

species elementorum continentur.

. Secunda assertio, mixtio eodem modo considerata non di 14stinguitur essentialiter a generatione unius mixti cx altero. Probatur ex Aristotele s. lib. Phyl. cap. ubi omnes mutationes reducit ad quatuor genera,nempc ad generationem , augmentationem,alterationem,in lationem; sed mixtio est mutatio:ergo lub aliquo cx his generibus columeri debet. Non sub tribus vltimis:ergo sub primo, luod est generatio. Quare non distin uiuiuisicinialiter a generatione. Probatur deinde ratione primo, quia ratio et entralis mixtionis sumitur a forma substantiali producia, in quantum tua natura postulat qualuates contracias climentotum pro dii positionibus;led haec ratio comuni sent uod licti cim cuius ibet mixti, siue ex miscibilibus, vel ex alio corpore mixto:ergo ex hac parte no possviri diit ingui, si 'iuialiter,quia conatu uta ratio non distinguit essentias ter illa,quae sub ea conueniunt sed solum distinguentur specie d mersae generationcs mixtorum ex diuersis formis sub statu talibus m. xtis,atque ex diuersis corporibus mixtis per eas productis. Sucundo, quia si mixtio dii fert specie a generatione, per quam producitur mixtuin eiusdem formae specificae, in xima propicr diuersum modum tendendi in formas eiusdem spectui, quὲa illa tendit media comniixtione elementorum; haec vero sine illa: sed hic modus tendendi est accidentalis: cum so- .lum se teneat ex parte elementorum, ut sunt matella mixti, differentia ex parte materiae indiuidualis sit accidentalis ergo non potest constituere essentialem disterentiam. Tertia assertio, mixtio consideIata ex parte termini a quo 1ς atque etiam ex parte materiae,nempe ex parte miscibilium atqteratorum concurrentium ad illam,distinguitur generatione

quacumque siue elementi, siue mixti ex alio mixto solum distinctione accidentali Probatur,quia talis concursus miscibilium alteratorum non pertinet ad substantiam mixtionis desumptam ex solo termino, ad quem per se ordinatur, qui est forma substantialis mixti,in mixtum ipsum per eam essentialiter constitutum ergo non potest constituere distinctionem euentialem,sed solii accidentalem Secundo, quia quod corpus mixturiat ex hac,vel illa materia sublunari, non variat essentiam eius,qua solum c6stituit,& diit inguit ab alijs forma sub stantialis ergo mutatio ipsa per quam producitui non ea it distiti

475쪽

Lib. me generatione incorrupi.

distincta essentialiter propter eamdem materiam diuertam re consequenter,nec propter concursum miscibilium,sub quorum forma praecessita Et iuxta has conclusiones,in quibus sere omnes recentiores conueniunt intelligi debet Aristoteles,dum distinguit mixtionem a generatione,& caeteris mutationibus.1 Sed quamuis haec ita se habeant, simpliciter, Mabsolute Io- quendo pronuntiandum est, mixtionem distingui a quacum- Ne generatione,sue sit elamenti, siue mixti ex alio mixto Ezratio huius est manifesta,quia mixtio accipit denominationem

a materiali,& eonnotato, nempe a concursu miscibilium alteratorum in ideo nomine mixtionis non significatur quaecumque generatio mixti ex alio mixto , sed solum ea , quae fit me unione miscibilium, atque ex materia eorum in ideo Aristoteles volens definire mixtionem, non solum formalem, atque essentialem rationem eius considerauit,sed etiam materialem,

quasi connotatam, per quam formalis, Messentialis intelligitur in utramque posuit in definitione, primam sub ultimo verbo eius, nempe nio, postremam,duobus aliis, videlicet, sibilium Hieratorum,modium definiendi obseruans, quem obseruare solet iniaefiniendis accidentibus in abstracto per proprium genus, per subiectum, vel materiale connotatum loco differentiae;ut si definiretur albedo, quod sit forma constituens corpus athnim. Conueniens etiam fuit sic definire mixtionem, ut clarius postet distingui non solum a generatione elementorum, sed a generatione unius mixti ex alio: haec enim licet sit productio corporis mixti,non est mixtio:cum notum sit definiationem ei non conuenire.

suanam sit causa per se es immediata mixtionust

is Raesupposita iam possibilitate naturali mixtionis, explIccata definitione eius, per quam a caeteris mutationibus distinguitur,causam eius efficientem per se,& immediatam quaerimus, a qua fiat. Et prima opinio quorumdam recentiorum asserit non esse quaerendam aliam causam per se, praeter miscibilia ipsa, quibus producitur forma mixti hoc ordine, ut cum non informentur simul omnes partes materiae eorumdem mi- scibilium a forma rnixti, quae introducitur;sed prius quaedam, deinde aliae,in his partibus,quae insormantur prius, producatur forma mixti efficienter a formis miscibilium existentibus in aliis partibus materiae;in aliis vero partibus,quae postea infor

mat,

476쪽

Cap. X. nractatus de mixtisne V2M Z III. si

mo , producatur ab eisdem partibus formae mixti iam informantibus partes priores in sic in tota materia miscibilium ab aliis,& aliis partibus eiusdem formae mixti de nouo informantibus. Nec sequitur, inquiunt, quod effectus sit perfectior sua causa: nam licet forma mixtusit perfectior singulis formis et mentorum,non tamen omnibus simul sumptis, a quibus primo producitur, hoc est , in prioribus partibus materiae Nec etiam sequitur, ruod idem sit causa propriae corruptionis,nam diuersae sunt partes formarum miscita Ilum,a quibus producitur forma mixti in prioribus partibus materiae, a partibus earumdem formarum expulsis, vel corruptis , quare solum sequitur quas.'dam partes formarum miscibilium esse causam corruptionis aliarum partium earumdem formarum, quibus realiter disti guuntur tin ideo diuersae sunt res, quae causant corruptionem aliarum. Et tandem non sequitur, quod forma mixti producatur a re non existente, nam partes illae formarum mileibilium, a quibus producuntur priores partes formae mixti,non corrumpuntur eodem tempore,sed sequenti,& ideo veram existentiam habent, dum actu causant.

Probatur hac ratione, in eflectibus naturalibus, qui passin, producuntur in his inferioribus in specie,& in indiuiduo dete

minatis,non est recurrendum ad causas uniuersales, sine urgenti necessitate,sed particulares,ac determinatae debent eis allignarii sed mixta, quae producuntur per concursum elementorum sunt

determinati effectus in specie,& in indiuiduo,ut per se est manifestum: ergo a causis particularibus debent per se immediate produci,& non ab uniuersalibus.Non est autem assignabilis alia causa particularis, a qua producantur praeter miscibilia ipsa, quibus talis effectus tribui potest ut ostensum est:ergo eis tribuendus est,& non causis uniuersalibus, quibus non est in hoe

casu recurrendum.

Haec tamen sentcntia aperte falla est,quamuis probabilis iis dicetur a Toleto qu. vlt huius lib. quantum ad mixta non vi uentia Probatur primo,quia cuius ibet estectus per se intenti a natura debet dari causa per se immediates sed mixtum , quod producituric concurrum miscibilium est , estectus per se intentus, productus a natura ergo debet habere causam per

se immediatam. Sed miscibilia non possunt esse causa per se illius,ut asserit praedicta sententia: ergo falsa erit Probatur minor quia quodlibet agens naturale applicatum palla per se intendit illud sibi allimitare, sicut per se intendit producere sibi simile:ergo dum milcibilia concurrunt ad agendum, patiendum, quodlibet intendit conuertcre in se suum contrarium,&C G

477쪽

66 I. me enerationeis corrupi.

per talem conuersionem producere sibi simile in sua speete , eignis ignem, aqua quana Mixtum vero , quod ex concurri omnium sequitur, elidi itinctum specie ab omnibus, iungalisci ergo non intenditur per se ab aliquo eorum, nec ab omnibus; cd per accidens sequitur respectu eorum , cum sequatur Draeter intentionem ; quare repugnat produci ab eis tamquam

a causis per se. 3 Probatur secundo quia saepe contingit mixtum productum

ex concursu clementorum esse corpus vivens, ut dum producuntur per concurium aquae,terra, cieris imperfecta quaedam

animalia sed clementa non possunt esse principalis causa corporis viventis,cum sit estentialiater persectius, non solum singulis, sed etiam omnibus simul sumptis ergo repugnat misci nilia esse causam principalem mixtionis,aut mixti per eam pro-gucti, sed ad summum poterunt esse initrumenta uniuersalium causarum per te illud producentium .Et hoc idem argumentum videtur conuincere in quibuscumque mixtis etiam non viventibus , nam quodlibet mixtum virtute continet omnia elementa ergo persectius est singulis, atque etiam omnibus. Probatur consequentia, quia id, quod sua virtute continet aliud, praesertim si sit alterius speciei ementialiter debet esse persectius illo a sed mixtum est alterius speciei ab elementis,4 virtute ea continet Derso est persectius singulis,& omnibus a quare repugnae esse effectum eorum,ut causae praecipuae eius. Secunda opinio tenet, causam praecipuam,atque per se mixtionis,& mixti producti non esse miscibillia,neque aliqua aliam particularem, sed disposita materia pro forma mixti per acti nem in reactionem eorumdem miscibilium introduci in eam Lactionem causae uniuersalis. Ita Albertus Magnus tractat

ε.cap. . lib. 2. de animalibus tractat. I. cap. 8. D. Thomas in

commentariis huius decimi capitis,Toletus quaest. vltima hu' ius libri,, omnes sere recentiores. Et haec est vera,& tenenda. Probatur hac ratione Mixtio, corpus mixtum debet habere causam per se, a qua procedat , sed causa per se non sunt miscibilia, ut probauimus, nec est excogitabilis alia sublunatis ergo necessario recurrendum est ad Solem in alias coelestes virtua res, a quibus tamquam a causis per se procedat. Haec autem sententia sic probati, hac distinctione explican/a est. Mixta, quae ex concursu miscibilium producuntur in rerum natura sunt in duplici Aifferentia, quaedam viventia , licet imperfectilliinar iam viventia persecta, licet sint mixta clarpora,nou producuntur per mixtionem , sed per generationem ex alio mixto, nempe ex semine decillio ab alio viventes alia non i-

478쪽

uentia, ut lapides, metalla, his similia Et mixtio, perquam procedunt viventia,non est reducenta in corpora coelestia tamquam in causam principalem, quia vivens quodcumque persesectius ei illis euentialiter,& ideo non possisnt attingere produnctionem eius tamquam praecipua causa,quia haec persectior de-

tribuere tamquam causa per se immediatae,ae principali , corporibus vero coelestibus solum ut instrumentis. Mixtio vero perquam proceduxit mixta non viventia, tribuenda est eorporibus coclestibus tamquam cauta per se immediatae, atque praecipuae, qualitates vero miscibilium ad summum possunt esse dispos-tiones introductionem sermae mixti praecedentes in materia;&iuxta hane istinctionem intelligitur comminus sententia, quam sequimur ab omnibus sere authoribus. Ad ar umentum vero alterius sententiae concedenda est maior, quo non sit recurrendum ad causas uniuersales in effectibus particularibus, determinatis in specie, Mindiuiduo sine urgenti necessitates hoc est, nisi contingat nullam posse dati causam particularem eorum in his inferioribus. Sed minor neganda est, quod talis causa particularis mixtionis detur: nam quod mistibilia sint causa per se mixtiotiis, & mixti eo oris per eam producti, repugnat,ut probauimus;nee est alia excogitabilis,quare urgens necessitas postulat,ut ad uniuersales Iecu ramus, sicut recurrunt omnes in aliis effectibus, quorum nulla datur particularis causa per se in his inserioribus.

Mo elementa maneant in mixto secundumproprias

formas subflantialest

PRima opinio asserit, non solum materias elementorum permanere in mixto, sed etiam formas substantiales. Ita Avicena I. sufficientie cap. I.Pbdopponus talib.de Generatione ad textum 7 . Albextus Magnus ibidem tract. 6.cap. s. a. lib. de Coelo tractat. a. cap. I.& 8. Nimplius I. lib. de Generatione

comm. I 8.quaest. 2. g. Metaph.disp. . Iand. 6.Physquaest. . tamara theoremate 8. Scaliger exercitatione IOI. Contar in

lib. de elementis, Aquilin lib. 3. de elementis art. 3 Nega lib. I. de arte medendi cap. I. Thomas de Garuio lib. r. summae Medicae tir I quaest. t. eamque tribuit Galeno in lib.de substantia naturali ad sinem, , Alethodi cap. 2. cum his omnibus CG

479쪽

sy Lib. I. e generatione ct cormpti

Aureolus in i dist. x . Hanc etiam sententiam tenuit Commentator I lib. de Ceneratione comm . o. lib. 3. de Coelo coim m. 6 . ita eam explieans, ut formae substantiales elamentorum permaneant in mixto non secundum esse persectum, sed

quodammodo remissum. Supponit enim author iste substantiam suscipere intensionem, remissionem cita utraeut alii

di eunt qualitates elementorum permanere in mixto ad certum gradum remissum attemperatas, ita ipse sentiat deformis substantialibus. Probatur testimoniis Aristotelis, nam s. Metaph. cap. de element tribus modis definit elementum. Prima definitio est;

Elementum est ex mul in existenti, aliqui primo componitur. Secunda in lementa eorporum Hesintur τιtima in qua eo ora diui-3 siniuria teretia: Lm ntum est quod prim unicuique has. Ex quibus sequitur elementa, ex quibus mixta fiunt manere in eisseeuridum proprias formas substantiales. Probatur consequentia, quia quod primo alicui inest, ipsum componendo foris malitet debet manere in eo. Alia etiam sunt testimonia, in quibus Aristoteles quaedam dicit de clementis existentibus in mixto,quae non possunt esse vera, nisi in eo stat secundum proprias formas substantiales: ut capite praesenti in fine definiens mixtionem ait, Mixtio est mi bilium alteratorum mnio, sed quae alterantur, non corrumpuntur, sed permanent secundum formas

substantiales: ergo sic permanent in mixto elementa,alioqui si substantialiter corrumperentur, non bene diceretur mixtio alteratorum,nio, sed corruptorum potius dici deberet. Et x. lib. de anima text. 39.docet, quod nisi in corporibus animatis an ma contineret, vel detineret elementa, discederent ab eis, cindi uera loca tenderent, in quae naturaliter inclinantur,ut ignis

sursum,in terra deorsum , quod patet verum esse non poste de solis qualitatibus, quae nec discedunt a subiecto, nec mouentur per se localiteri ergo intelligi debet de elementis ipsis secundum formas substantiales,ut verum sit,&4.lib. de Coelo text. 7. asserit corpora mixta moueri ad locum elementi in eis praed minantis, ut lapis ad terram, quae in eo praedominatur in . lib.rexi . .& lib. 3. text. 68 probat elementa non habere propriam figurat quia si haberent propriam, eam conseruarent inmixto, widec non possent ex eis indirierenter componi mixta diuersae figurae.Et tandem α. lib.de anima text. 2.dubitat,quare sensus non sentiant elementa,ex quibus constant, iespondet, quia non est medium inter sensum,& talia elementa, sed imme diate sunt in eo, rideo non sentiuntur, quia sensatio requiri emedi e visusn auditus aerem,uc aquam. Haec autem omnia pacez

480쪽

patet non eue vera, si elementa solum sint in mixto secundum

suas virtutes,& non secundum formas lubitantiales.Seutit ergo Misaehoe posteriori modo in eo perurranem. P tr.I. Probatur deinde ratione,primo Amasi non manent in mix srgo solam permanebitio torm .e substantiales elementorum

materia;vnde sequitur non alio modo permanere in eo ac penmanet quodcumque corpus in alio ex eo genito, ut aer in aqua, si ex eo fiat.COsequens autem salsum esse probatur ex eo quod

nemo umquam dixit corruptum virtute permanere in genito, omnes at firmant elementa virtute salte permanere iri mixto: ergo sentiunt aliquid aliud praeter materia permanere.Vc amellae siluantu enim virtutes eorum .aptu Aristotelem pliis signifficat,quam virtutes eorum permanere inpotentia materie quia si sic solum permanenti.ergo corrumpuntur secundu es le actu te. Quod vero secundum esse actuale corrumpitur non Caliua tur,alioqui omnia,quae moriuntur,v l pereunt, dicerentur sal, uari,cum permaneat materia eorum, in cuius potestate eont nentur forma,& accidentia.

Secundo, quia si elementa non manent in mixto se indurei 36 formas substantiales; sequitur mixtum non minus esse corpus simplex,quam elementa;consequens est salsum:ergo falsum est etiam, quod elementa non manean formaliter in mirio Sed probatur consequentia,quia si in mixto no manent sermae su stantiales elementorum Pergo solum accidentibus, nempe ex qualitatibus elementorii,sed utramque compositionem habent elementa, ut per se est manifestum, dc nihilominus dicuntur corpora simplicia: ergo alia compositici substantialis ex formis elementorum necessario ponenda est inmixto, propter quam non possit appellari corpus simplex. Secunda opinio negat elementa permanere in mixto secumdum sormas substantiales,sed has corrumpi docet in mixtione, nihil aliud substantiale eorum permanere praeter materiam.

l. 27.Iauel. 8. Metaph. q. 4. Egidius quod lib. . q. s. omnes fereὲ interpretes Arist.capite praesenti praesertim Albertus Saxoniae'. I9.Marsil.q. 22.Αstudillo'. it. Tolet.q. II.& cum eis Vallinus lib.de sacra Philosophia cap. r. ubi probat hane fuisse mentem Platonis,Hippocratis,4 Caleni,4 haec sententia non solum probabilior est,sed vera,& tenenda.

Probatur duobus testimoniis Aristotelis satis expressis 3

SEARCH

MENU NAVIGATION