R.P. Antonii Ruuio Rodensis, ... Commentarii in libros Aristotelis Stagyritae de ortu, & interitu rerum naturalium; seu de generatione, & corruptione earum ... _ Nunc primum in Gallia editi. Cum duplici indice, ..

발행: 1614년

분량: 692페이지

출처: archive.org

분류: 철학

521쪽

sto Lib. II De generatione cnopi.

mixto:& si ex elementis fiant, euidens est elementa ipsa vicissim corrumpi per alterationes procedentes a primis eorum qualitatibus, quia cum corrumpantur per se a contrario, non dantur aliaec trarietates propriae priores his, a quibus corrumpi possint. Ex quo infero per prima qualitates primo ex- , pelli sermas substantiales eorum, atque etiam primo dilponi materiam pro forma mixti recipienda,is consequenter primo sequi in materia corporis mixti ex eisdem elementis genitidis positiones alias similes, adeo ante alias qualitates inesse

mixto,quas proinde praesupponunt particulares aliae qualitates eisdem mixtis concessar. Et eadem ratione probatur necessarium id esse,dum haec mixta fiunt ex alio mixto, ut considerati est manifestum. Probatur etiam a posteriori, quia videmus itimultis ex his corporibus mutarione facta eirca primas qualitatcs eorum,debilitari virtutem particularium qualitatum,vel sortiores reddi in ordine ad proprios effectus producendos in alijs corporibus:ergo dependent ex temperamento primarum qualitatum, tamquam ex dispositione subiecti necenaria ad

consistentiam,atque conseruationem earum.

Secundo,dicendum est, has qualitates particulares mixto rum non procedere ex permixtione primarum tamquam ex causa efficiente, sed ea praesupposita in subiecto produci essective a generante idem milleum, cuius sunt propriae Cratia exempli irtus magnetis,& aliorum lapidum 3 virtus etia auri producitur ab eo, quo generatur,quod est virtus coelestis, ta- quam a causa erficiente principali operante per lucem, Malias inquentias. Itaque fere semper virtutes istae habent pro causa 3 principali coelestem virtutem,quemadmodum forma substantialis, corpus,euius sunt propriae.Ita docuit expresse D.Thomas,& eum eo Conimbricenses locis citatis,&q. .de veritate, ari Ih.ad s atque etiam quaest unie. de anima art. I. his verbis: Forme enim elementorum,qua sunt infima,ct materia opinquisi-me,non habent aliquam operationem excedentem qualitates ac

uas,ct pastum ut rarum is densum, Ita huismodi, qua via dentur se materia dissositiones. Super has autem sunt forma mix-rorum corporum, quap terpraaicta operationes habent aliqua operationem eonsequentemθeciem . quamsortiuntur ex eorporibueenelestibin cut,quod adamas attrahitfenrum,non propter ealorem,autfrigus, aut aliquid huiusmodi,sed ex quadam participatione minutio electis Virtus etiam seminalis non est producta apti mis qualitatibus,nec ab elementis, tamquam a causis principalibus,& proximis,sed nec a Sole, Malijs influentijs coelestibus,ut placuit Toleto quaest.2.huius lib.conclus. . Probatur

Primum,

522쪽

cap. III. Tractiae primis qualitatibus. Vin Eu sis

primum,quia sua natura ordinatur ad altiores exiectus, nempe ad organizandum corpus pro introductione anima: immo ad

educendam animam de potentia materiae, si sit materialis amisquam instrumentum generantis, vel uniendum eam corpori silit spiritualis pergo non possunt eam attingere elementa, vel qualitates eorum,ut praecipua causa.Probatur secundum quia

quotieseumque postumus assignare causam particularem alicuius effectus, non est recurrendum ad uniuersale. sed dati

potest propria causa talis virtutis, sicut datur propria causa eiusdem seminis,nempe vivens ipsum,a quo decissum est:ergo

ab eo procedere censendum est ramquam a propria, ac pri cipali causa.Vnde sequitur,quod licet, plurimum proueniant qualitates istae mixtorum ab uniuersalibus causis, non tamen semper, sed aliquando particularibus, numquam tamen ab elementis,uela permixtione qualitatum eorum, quia ex propria natura sunt eis persectiores, ut probauimus Euidens est consequentia, quia causa efficiens non potest agere vltrair priam persectionem.

Ex quibus colligitur tertia ratio ad id probandu hoc modo. 3s

Persectio poteritiae ,vel virtutis ordinatae ad operationem colligitur ex perfectione propriae operationis; sed virtutes istae aut qualitates sunt principia perfectioris operationis, aut secundum substantiam. aut secundum modum eam producendi, quam primae qualitates elementorumaergo sunt eis persecti res iquare non possunt ex pei mixtione earum procedere, tamquam a causa efficiente.Probatur minor, quia virtus attracti alterius corporis,etiam contra naturalem inclinationem eius

persectior operatio est,quam simplex calefactio,cum sit alti ris ordinis,per quam corpus eam habens, quasi praedqminatui alijs Virtutes etiam per quas mixta corpora imprimunt alijs

easdem prima qualitates,ut virtus calefactiva piperis,&vini, atque ex siceat tua salis longe persectiori modo producunt calorem,& siccitatem, quam ignis,uel terrari quia producunt eas tamquam causa aequivoca,ad cuius actionem pertinent plures et lectus specie distinctos posse producere, vel eumdem altio-xi modo. Nec existimetur Diuum Thomam recurrere ad uniuersales causis,particulari, vel extraordinario modo, ut designet propsias harum virtutum, sed ad proprias in naturales secundum naturalem ordinem univeru: constitutas. Non est enim constituta abia causa principalis auri, Margenti ac lapidum pretiosorum praeter coelestes influentias, a quibus generantur in visceribus terrae: ergo nec potest alia designari, Ut virtutas ista eorumdςm corporum tubuantur , cum sint altioris

523쪽

altioris ordinis a primis qualitatibus,ru earum temperamen to ei idem corporibus debito. Ad argumentum illius sententiae, quae negat has qualitates in corporibus mixtis,concedenda est maior, quod virtus naturalis productiva alicuius effectus applicata subiecto capaci eius,semper, & naturaliter eum producat. Sed minor neganda,quod mixta hae quibus insunt particulares istae quali tates applicata subiecto capaci,non semper producant essectus earum, non enim quodlibet corpus capax caloris elementaris censetur capax caloris a pipere, vino producendi; nam licti non sit distinctus specie ab elementari, speciale tamen subiectum postulant agentia thaec ad producendos hos effectus, cum quo habent proportionem, non eum alijs. Et illud tantum censetur rapax effectus eorum. Nee solum postaeant partic late subiectum, sed saepe etiam coniunctionem Physicam, ac praeuiam cum alio corpore,ut possint proprium effectum pro- dueere,quod in rebus odoriferis docet experientia: Indigene enim plures coniunctione ae permixtione cum aliis, immo alteratione aliqua ab eis suscepta,ut odorem spargere porunt, eumque imprimere subiecto capaci, eui etiam approximat fine his eum non imprimuntinique etiam in argento vivo paret,quodlicet mineralibus integris , hoe est,non prius attritis. immo etiam prius attritis,non tamen prius irrigatis approxi- metu proprium effectum coniungendi partes eorum argenteas, separandi a terrena earum Iaece, non praestat, quantum

libet capaces essent secundum se tali effectu coniunctionis 4 Ita ergo censendum est de aliis corporibus mixtis, de quibus loquimur, quae etiam si calorem, vel siccitatem producere suis virtutibusi possint, non circa omnia mixta caloris capacia, quia non omnia capacia censentur, quibus calor imprimatur a tali bus agentibus , sed persectiora quaedam, ut uiuentia, quibus adhuc non imprimunt proprios effectus,nisi prius aliis corporibus, aut laltem calori naturali eorum coniungantur, disertὁ

ab eo alterentur.

Ad argumentum vero pro ratione dubitandi propositum concedenda est maior, quod qualitates istae conueniunt corporibus mixtis talis naturae sed neganda est minor, quod et menta sint causa effectiva eoruminam licet elementa, vel primet qualitates eorum sint causa mixtionis,&seeundum modum

permixtionis earum praecedentem in materia producatur mixtum,& plures qualitates eius, quae ideo vocantur secundae, non tamen lunt causaessiciens eorumdem mixtorum,sed perseetiOtem aliam postulant,& ex consequenti qualitates, autvirtutes

ea conDis tr in No ole

524쪽

ea consequentes ab eadem causa perfectiori produci debent, non a primis qualitatibus minus perfectis 3 quamuis tempera in mentu eatum pro di illosi tione necessaria postulent in materia.

prima qualitates sint forma submntiales elemenso.

rum , vel solum accidentales '

PRima opinio tenet, esse formas substanti alea,per quas con ψαstituuntur in primo esse substantiali,& per quas distinguuntur specie sub genere simplicis corporis. Ita Alexand. m. lib.

Metaph. comm. 3 1. atque etiam 4. quas naturalium, Amin

nius cap. de substantia in praedicamen. Curtius, almarari. lib. de anima , text. I 8. Tribuitur etiam Caleno a. lib. de via partium in I de elementis. Probatur testimonio Aristotelis cap. 2 huius libri textura g. 44 ubi tria docet de his qualia ratibus. Primum,quod constituunt elementa Secundum, quod sunt eorum principia. Tertium, quod sunt eorum dirierentiae. Haec autem habere non possunt, si solum sunt accidentia eorum, quia neque aliquid constituitur in suo esse per acciden isti, nec accidens potest esse ei principium essendi multo minus differentia eius. Probatur etiam ratione,primo,quia per propriam operationem alicuius eognoscimus a posteriori fornaam substantialem eius, a qua procedit operatio ipsa, tamquam a principio efficienti intrinseces sed nullam aliam operationem habent elementa praeter eas, quae procedunt ab his qualitatibus4 ut ignis non habet aliam operationem, quam colefactionem, & exsiccationem 4 sic de caeteris ergo qualit te istae sunt formae substantiales eorum. Vel si dicatur habere salias formas, concedendum erit, dari formas substantiales, a quibus nulla procedit operatio, quod est absurdum Secundo,

quia elementa ex propria natura sunt vere,& proprie contraria, ut etiam docet expresse Aristoteles in hoc χ.lib.text. 14.sed comtrarietas non potest eis conuenire, nisi ratione harum qualitatium:ergo non habent alias formas substantiales, per quas constituantur in propriis naturis. Probatur minor, quia contraria

sunt, quae sub eodem genere maxime distant, do eodem subiecto,mutuo se expellunt sed elementa maxime distant per calidum,& frigidum,humidum,& siccum , Meaedem qualitates se expellu mutuo ab eodem subiecto:ergo per eas sunt elementacilentialiter contrariat& ideo erunt sermei substantiales eorum.

525쪽

si Lib. II. De generatione incorrupi.

Secunda opinio communis in Schola Peripatetiea 4 a nobis tenenda tamquam vera negat prima qualitates esse syrmas substat tales elementorum, sed tribuit eis alias formas substantiales priores, a quibus per modum efficientis causae emanarea firmat easdem qualitates primas. Ita Diuus Thomas in commentariis 2 capitis huius libri,in omnes Latini interpretestam veteres , quam noui ibidem , ideo nullum in particulari referre oportet. Probari solet testimonio Aristotelis cap. . huius libri textura . ubi asserit calidum, frigidum eue instru- menta clementorum ad agendum. Sed quia haec dicit non ex L propria sententia , sed aliorum, quam reijcit, ut legenti eri cmanifestum, nihil probat testimonium hoe Colligitur autem euidenter ex textu Q. et uulem libri Vbi ex propria sententia Ioqueas de elementis, asserit este contraria, quia passiones h

hent contrarias his verbis : Et traque inseque contraria, igni

enim contraria aqua, aer autem terra: hae enim ex contrariis pas

sionibui emuituta su= t,cte. Sed uidens est esse contraria per has quatuor qualitates, per quas vicistim agunt, latiuntur, de corrumpunta ergo censet Aristoteles esse passiones eorum , Senon formas substantiales, quas constat passionibus praesupponi. Atque etiam ex libro de sensu, sensili cap. . ubi sic loquitur de eisdem elementis aeua igitur ignis umqua terra nihil. natum cst agere , e pati, nec aliud quicquam et qua autem in

contrametas in eis r hae omnia agunt, palammur. Sed contrarietas inest eis per primas qualitates ergo per has tantum agunt, latiuntur,4 non ut igni si terra. Ex quo euidenter infero, quod non sunt ignis, & terra per has qualitates, sed per alias formas constituuntur in esse ignis,in terrae in istae sunt subitantialem; qualitates vero accidentales, quia fit per has sunt contraria elementa, non ollant esse formae substantiales, quia substantia non habet contrarium. Vbi obiter adnoto expressam esse sententiam Aristotelis in hoc eodem testimonio, quod

substantia nihil agit per seipsam, sed solum per accidentia ve

so lib. Physicor.lariptum reliquimus. Probatur deinde ration . Primo, quia si qualitates istae sunt sorma substantiales eleme torum: ergo constituunt unum compositum substantiale cum materiis eorum. Euidens est consequentia, quia ex materia prima 4 substantiali forma resultat unum compositum substantiale, tamquam ex potentia substantiali, tactu substantiali sed hoc est impo bile ergo falsum est, quod sint sermae

substantiales. Probatur minor, quia compositum illud resuNrans ex forma caloris, aut frigiditatis 3c materia est calidum

formaliter, aut frigidum formalitea seque de reliquis elementis:

526쪽

mentis: ergo non est substantia, ideo nec totum substantia Alc. Probatur consequentia, quia substantia non est per se sensibilis, non suscipit intensionem.& remissionem, nec habet foris maliter contrarium , sed calidum,& frigidum formaliter sumpta , sunt per se sensibilia sensu tactus, ut docet expresse Arist teles 1 lib. de anima capit. 9. de tactu, expressius experientia ipsa I eum quilibet nostrum percipiat calorem ignis, frigiditatem aquae sunt etiam inter sese contrariae, Tuscipiunt intensionem 4 remissionem Pergo qualitates istae non possunt esse formae substantiales elementorum Secundo pro εε batur , quia vel qualitates primae sunt formae substantiales, aut accidentales, aut vere,in reali in habent utrumque, nempe esse substantiales vi accidentales simul Primum orobauimus falsum, ex eo se itur tertium esse impossibiIe, quia repugnat eamdem formam respectu eiusdem materiae esse Iubstantialem, accidentalem simul. Solum ergo restat te tium, nempe has qualitates esse formas vere,in realiter aeeidentales:quod si ita est,sequitur euidenter non esse formas su stantiales elementorum, sed habere alias per quas eonstituantur in esse substantiali, vel elementanon esse composita substantialia, sed solum accidentalia, nec distingui speeie substantiali, sed solum accidentali, quia accidentalis forma, nec potest eonis stituere compositum substantiale, nec distinguere illud speeie substantiali ab alio constat autem absurda haec esse vi ideo falsum,quod qualitates primet sint formae substantiales elemen. torum & veritas est, quod alias Armas substantiales habeant, per quas constituantur,has vero esse accidentia eorum,per quae agunt, latiuntur. Testimonium vero Aristotelis asserentis prima qualitates 4 constituere elementa, esse principia eorum, atque etiam disterentias duobus modis exponitur,primo a Diuo Thoma in eommentariis eius, tales appellari ab Aristotele non re ipsa, sed quoad nos, nam cum rormae substantiales eorum non sine per se sensibiles, nee possunt a nobis per se cognosci, Meum sentiantur per has qualitates,per easdem a nobis cognoscuntur. Vnde seu saepe solet loco generis,uel disterentiae nobis ignotae poni in definitione rei aliquod aecidens, vel proprietas eius, quam vocamus genus,vel differentiam eius,quia per illam deia uenimus in cognitionem veri generis, aut disterentiae, ita Aristot.bas qualitates vocavit disterentias, aut principia, vel constitutiva eorum, quoad nos, quia per eas manu ducitur intellectus ad cognoscendas veras formas substantiales, quae sunt disserentiae, principia, & constit tua eorum Secundo respondeo,

527쪽

s16 Lib. II. De generationeis corrupi.

Aristotelem considerata in hoc opere elementa in quantum generabilia,& corruptibilia atque etiam,vi concurrunt ad generationem mixtorum, Ut ex contextu horum trium capitum

aperte colligitur , quo pacto verissimum est prima qualitates esse diruerentias,atque principia,vel constitutiva eorum.Ex quo non bene infertur eum sensisse, quod sint formae substantiales: nam ut actioni,& passioni praesupponitur substantia rei, quas agit, patitur;ita ad rem ipsam,ut Aiuam,& passivam praeutyponitur Arma lubstantialis Actiua vero, lassiua dicitur, formaliter est, per accidentalem formam, quae est proximum principium actionis, passionis. Ad primum argumemum eoncessa matbri, neganda est minor , quod non habeat aliam actionem distinctam substantia elementi, aut forma eius substantialis ab alteratione, quae est propria actio primarum qualitatum, nempe calefactio, vel in frigidatio, quia alteratio non est actio, per quam producitur substantia,sed praeter alterationem datur alia actio realis,quam vocamus generationem substantialem, quae est quasi terminus alterationis;& terminatur per se,non ad calorem,vel frigiditatem,sed ad substantiam ignis, vel aquae,& in igne'ocari potest ignitio. Haec igitur actio est propria substantiae, procedit a forma substantiali tamquam a causa principali medio calore,&ealefactione, ut instrumento.

si elementa sint proprie conrearia fecundum forma substantialis e solum se Mn qualitates'

a Cleundum argumentum excitat aliam quaestionem satis din ficilem , an elemental sint contraria secundum tormas substantiales, vel solum secundum qualitates Vt autem difficultas eius ostendatur,praesupponenda est definitio contrariorum,quae colligitur ex Aristotelerio Meth eap. s. ωralis est: Contraria sunt, qu sub eodem genere maxime distant ab eodem subiecto mutuos expellunt. Ex qua te ostendo elementa esse eontraria seeundum formas substant tales;nam eis videtur conuenire tota definitio. Sunt enim sub eodem gehere uniuersali corporis iri praedicamento substantiar,vel sub eodem genere particulari, immediato corporis simplicis, sub quo etiam maxime distant Nam differentia specifica maxima distans est sub eodem genere, cum nil possit dari maior, ut per se est manifestum.

Quod

528쪽

Quod vero ab eodem subiecto mutuo se expellant, sic probo, Se expellere circa idem subiectum conuenit formis sed formae

substantiales elementorum se expessunt formaliter circa eam de materiam , ut constat in mutua generatione 4 corruptione unius ex altero, atque etiam in mixtione: ergo proprie contraria sunt secundum formas substantiales.Si autem dicatur ad propriam contrarietatem non surficere expulsionem formalem , sed etiam requiri effectivam , formas vero substantiales elementoru non se expellere,flective,sicut se expellunt primae qualitates eorum, sed solu formaliter,& ideo non esse vere contrarias. Contra hoc est,quod ad veram contrarietatem non requiritur expulsio eflectiva, sed formalis urseit: nam calor impressus aquae ab igne contrarius est frigiditati eius,& tamen non expellit eam flectives, nec potest, nili: seipsum intendati ergo expulsio effectiva non est necessaria, cita sentiunt omnes Philosophi. a d vero elementa non sint propriel contraria secundum eo formas substantiales est expressa sententia Aristotelis capite de substantia in praedicamentis: ubi inter proprietates substantia

enumerat hanc quod substantiae nihil contrarium sit; sed eontrarietas conuenit rebus per suas sormas, cum formae sint, quae possunt se expellere circa idem subiectum, vel materiam ergo elementis quae sunt corpora substantialia in non potest conuenire propria contrarietas secundum doctrinam Aristotelis. 'uod, ut ostenderet in hoc Σ.libro textu 49. agens de contrarietate elementorum secundum Arma substantiales, ita ait Terra enim aeri , aqua vero igni contraria e', ut contingit substantiam substantia contrariam esse. Quasi dicat non esse contraria, nisi communissima,atque impropria ratione, prout contra xietas sumitur pro quacumque oppolitione priuatiua,quae sufficit, ut dicatur unum fieri ex altero tamquam ex contrario, hoc est ex priuatione sormae ipsius praecedente in materia alteIius & expulsa ab eadem materia per eamdem formam,in haec est communis sententia totius scholae,& vera. Difficile tamen probari potest,quod non sit vera contrarie sitas inter has formas substantiales, cum tota definitio contrariorum videatur eis conuenire, nec per ullam eius particulam excludi posse. Propterea Solus I lib. Pusq. s. ad I .asserit aspropriam contrarietatem non sufficere,quod duae formae se expellant quomodocumq, sed necessariu eue,ut successiue , per gradus,ita ut subiectum prius perueniat ad medium participans troqvextremo, Quam ad aliquod extrcmum, quo pacto se expcllut Qualitates nam calor ita expellit frigus ab aqua, e PriR.

529쪽

118 Lib. II. Tegeneratione corrupi.

aqua sit tepida per calorem rem illum, quam perfecte calida, Se uniuersaliter loquendo, contraria talis sunt naturae,ut in gradibus remissis possint esse simul in eodem subiecto. Et hunc modum dicendi tenuisse videntur Caiet cap. de substantia in Prae- dicamentis,& Sonrinas Io Metha.q. 2 . Sed contra Aristote - lem est,& contra rationem. Probo primum ex cap. de oppositis in post praedicamentis, ubi ex contrariis, quaedam ait nullam habere medium circa subiectum:alia vero medium habere pos se his verbis saeuacumque vero contrariorum talia sunt,ut in qui-bin nata sunt fieri, si de quibm radicantur, necessariumsit alterum ipsorum messe, horum nihil est medium quorum vero non est necessarium alterum inesse Vorum omnis est aliquid medium Quibus expresse docet non esse necessarium, ' contraria medium habeant circa subiectum , ad quod prius perueniant, quam ad extremum; nec etiam ut possint esse in eo simul in gradibus remissis. Probatur etiam ratione, quia ratio expulsionis , siue de effectiva, aut formali loquamur, solum in eo consistit, quod unum excludat alterum ab eodem subiecto propter repugnaritiam,quam habent in eo; quod vero paulatim,vel simul expellat illud, non diminuit perfectionem expulsionis, quin potius persectior expulsio est ea, quae simul fit, & maiorc repugnari-riam eontrariorum ostendit, quam si successive, aut per gradus fiat: ergo simultanea expulsio formarum substantialium non

tollit propriam contrarietatem earum Secundo probatur duobus exemplis:nam actus scientiae,& erroris actus odii,& amoris circa idem obiectum propriissime sunt contrari j, tamen nec se expellunt successive, per gradus, sed sit ut, quia quilibet prorsus tollit sormalem rationem alterius: nec oportet, Vt prius intellectus, aut voluntas perueniat ad medium aliquod, quam ad extrema;nec demum quod secundum gradus remissbstimul esse possint tales actus in intellectu, aut voluntate: ergo

distinctio illa successivae, & gradualis expulsionis, aut simultaneae insutficiens est ad excludendas formas subitaruiales elementorum a propria contrarietate.

33 secundus modus dicendi quorumdam iuniorum est, Armas substantiales elementorum excludia definitione contrariorum per priorem partem definitionis. Qua sus eodem genere maxime distant. Vnde quamuis eis conueniat posterior, quia mutuo se expellunt ab eodem subiecto, quod est materia, non sunt proprie eontrariae:& ideo nee elementa ratione illarum, sed solum ratione primarum qualitatum. Quod ut explicent, adnotant, duo esse necesiui, ut aliqua dicantur maxime distare sub aliquo genere. Primum,quod ita unum distet ab alacro,ut a nullo alio

530쪽

alio eiusdem generis aeque distet. Secundum quod nihil repugnat uni eorum, nisi ratione alterius , nempe, quia rationum alterius aliquo modo participat Et utrumque reperitur in albedine,& nigredine. Primum quidem, quia sub genere coloris sic distant inter sese, ut nullus eorum aeque disici ab alio quocumque colore. Secundum vero, quia caeteri colores cuilibet eorum repugnant, in quantum aliquo modo participant rationem alterius , ut fuscum repugnat albo, in quantum participatrationem nigri: huic repugnat rubeum, in quantum participat rationem albi ; sed sormae substantiales elementorum neutrum habent & ideo non dic uritur maxime distarc sub eodem genere substantiae corporeae Probatur minor , quia quaelibet aeque distat ab omnibus,& singulis formis substantialibus aliarum specierum eiusdem generis , aeque est incompoisibilis, cum quacumque alia,& hoc habet ratione sui,& non ex participatione alterius maxime distantis ab alia. Sed hic etiam modus dicendi non reddit uincientem ra s tionem, propter quam sormae substarui ales elementorum ex cludantur a definitione contrariorum, aut non sint proprie contrarii quod sic probo in eisdem Ormis. Nam elementa conueniunt sub genere proximo corporis sinaplicis diuersia corpore mixtosquia formae elemoniares talis sunt naturae ut

postulent prima qualitates pro dispositionibus in naturali 'ter quidem ab eis emanantibus, mixta vero omnes postulant, remissas quidam, de quibus non est certum naturaliter emanare ab eorum sormis. Haec autem videntur etricaciter satis aposteriori ostendere formas elementares , ut tales specie dinferrea formis substantialibus mixtorum, vitalibus. Qui supposito ita arguo. Formae istae sub eodem genere corporis sim licis maxime distant: ergo ex hac parte non possunt excludi aefinitione contrarioru .Probatur antecedens,quia forma ignis ita distat a sorma aquae, ut non aeque distet ab aliqua alia eiusdem generis in pari ratione sorma aquae a forma ignis: ergo . . maxime distant inter sele probatur iterum antecedens,quia ex propria natura postulat quaelibet pro dispositionibus ambas qualitates oppositas, d te emanantes naturaliter, quod non babent comparatae cum caeteris ergo magis distat quaelibet ab alia, quam a caeteris. Et eodem argumento probatur, formam aeris,& terrae magis inter se distare,quam a reliquis .QDd au estem dicitur necessiarium esse, ut aliqua dicantur maxime distare,quod reliqua distent a quolibet eorum, non ratione sui , sed ex eo,quod participant aliquo modo alterum extremum , non semper est verum,& ideo non est necessarium ad maximam di-

SEARCH

MENU NAVIGATION