R.P. Antonii Ruuio Rodensis, ... Commentarii in libros Aristotelis Stagyritae de ortu, & interitu rerum naturalium; seu de generatione, & corruptione earum ... _ Nunc primum in Gallia editi. Cum duplici indice, ..

발행: 1614년

분량: 692페이지

출처: archive.org

분류: 철학

541쪽

sso Lib. I De generationi corrui.

contraria non se excludunt ab aliquo tertio per locum ab intrinseeo, sed solum per naturalem consecutionem suorum effectuum sermalium, ex quibus tamquam secundarius et Tectus sinquitur excluno,uel expulsio actualis.Haec autem consecutio,

turalis impediri potet per potentiam Dci supernaturalem, Mideo per eam fieri, ut unum nos evellat alterum , sed ambo sint simul in eodem subiecto Ad formam igitur argumenti, quod constituit Aristoteles, concessa maiori, quod repugneteontradictoria simul eidem conuenire, distinguenda est minor,

quod contraria dicant eamdem affirmationem, legationern

eiusdem esse in suis rationibus formalibus. Nam duobus modis intelligi potest, quod unum dicat negationem alterius Primo ita, ratio formalis eius sit negatio, aut exclusio alterius, ita se habent extrema contradictoriae oppositionis; quia non esse non est aliud quam pura negatio essendi; esse vero exclusio positiva eiusdem negationis.Secundo non ita ut unum sit negatio ipsa,vel exclusio alterius, sed quasio consequenti, in quantum e t ratio positiva, ex qua uaturaliter sequitur exclusio alterius ab aliquo tertio, nempe ab eodem subiecra utrique eommuni,

quam exclusionem dicimus posse suspendi per potentiam supernaturalem, quia essentialis non est, sicut est essentialis exclusio unius extremi contradictorii inclusa in essentia alterius. 73 Ad secundum argumentum distinguenda est maior,videlicellimplicare contradictionem, nuod aliqua forma sit in subiecto, de ei non tribuat proprium effectum tormalem , nam effectus Ormalis duplex est, primarius, Iecundarius. Primarius est

ipsum esse formae communicatum subiecto media informatio ne Secundarius vero est aliquid, quod ex eo sequitur in eodem

subiςcto Gratia exempli, primarius effectus caloris est osse colidum in subiecto, nam calor per actualem inhaerentiam in ligno tribuit ei est calidum per hoc autem esse alidum expellitur naturali sequella frigus ab eodem subiecto, wideo expulsio formae contrariae est secundarius e tectus sormalis, quia per insormationem unius formae expellitur contraria. Inter Syem effectus discrimen est , quod primarius immediate per soprocedit aserina inhaerente, rideo vocatur intrinsecus, ac propterea implicat contradictionem formam informare subiectum,& non tribuere ei talem effectum;atque etiam implicat ab alio, quam a forma inhaerente tribui. Secundarius vero non procedit immediate per se a forma inhaerente, sed medio effectu primario 'uare non est intrinsecus , licet sit formalis, ideo quamuis ex necessitate naturae sequatur, non repugnavia lem consecutionem suspendi a causia superiori per potentiam

lupersa

542쪽

supernaturaIem , immo nec repugnat fieri ab ea sime forma. Adsormam igitur argument inicimus,ma-em esse veram de ens, cta sormali priniario,falsam vero de secundario propter discrimen assignatum inter VtIumque. . . Ad tertium neganda est maior, quod eadem sit ratio de sol. 7 inis substantialiburi accidentalibus comparat is ad subiecturnαNam illae conferunt mater a primum essu specificum in detersminata specie substantiali Probabile autem est non habere ea pacitatem Daretam ullo modo ad recipiendum simul plura inei ubi tantialia Dideo nec ad recipiendas mul plures formas subitantiales Forma vero accidentales non conferunt subiecte, primum eis: mdcterminata specie, indiuiduo,sed ordine naturae illud prae lupponuiu. ad ornatum eius pertinen ornatus veto cum iit accidentalis,& multis,atque diuersis constare po- teit,d aliquando ex contrariis,ut patet in mixtis, in quibus insunt contraria qualitates in gradibus saltem remissis, Meum non contine u inuiui ccam repugnantiam, poterunt esse etiam

in eradibus utensis

u contraria possint esse istu in eodem Fubiecto in graibus remissis'

a Maestio sexta procedit de eisdem formis eontrarii sandalis I diem in gradibus remissis possint esse simul in eodem subiecto, ut calor ut quatuor, cum seigiditate, quatuor auialiquid simile. Et prima opinio negat,quod possint esse limul Ita

Durand in x.quaest prologi,&4 2.dist. 3o quaest. . Gregorius in I .diit. I7 qtiaest. 3. art. 3. Sonzin. Io Metaph.q. . Probatur itestimonio Miltotelis I lib. de Generat text. Is ubi ablolute docet,quosi contrariae qualitates, ve calor,4 frigus non possint coniungi in eodem subiecto. Probarur etiam ration primo Ex definitione eontrariorum superius adducta, in qua dicitur,quo gcontraria mutuo se expellunt ab eodem hubiecto Ex quo ita aria.

guo.Desinitio conuenit definito esseruialiter,sed qualitates istae eiusdem essentia sunt in gradibus intenss.& remissis, eum in tensio,vel temissio sint accidentia earum: ergo in utrisque graiadibus debet eis conuenire quare in gradibus intensis non pociant ella simul naturaliter, sed necessario se expellunt: ergει idem habere debent in gladibus remissis. Secundo,quia qualitates istae indiuerus subicctis existentibu νι secudum gradus remissos se expinunx eficienter, nam calidum L 2

543쪽

ssa ' Lib. II. De teneratione se come b

ubalia agit in frigidam ut duo, expellit ab eo frigiditatem:

ergo: eodem subiecto existentes se expellunt formaliter.Proinbatur consequentia , quia eamdem habent repugnantiam sormalem in eodem subiecto existentes, ac effectivam in diuersis; . sed satione huius se expellunt ei icienter in diuersis:ergo ratio-nnullius debent s. expellere formaliter ab eodemin ita in nullo oradu poterunt esse simul. Et certe si simul admittantur me se subiecto, sequitur ab utroque denominari, cita dicetur

sitaui calidum,ac frigidum; sed calidum idem est-e non frigidum, ergo icetur limul digidum,& non reuicissi,dabunturque e reia choria praedicata in eodem, quod patet esse Atardum. ercto,si quainates contrariae in gladibus temurissimul esse

potant naturaliter, duo sequuntur absurda , primum, quod iden subiectum moueatur simul motibus contrariis, ut si demus aliquDd calidum ut tria, atque etiam ut tria frigidum, po tetid simul caleneri ab igne, anfrigidari ab aqua, cum possit simul habere alterum gradum usque ad quatuor veriusque qualitatis,& ita habebit simul motus contrarios, quod videtur absurdum 'uia sicut lepugnae idem corpus simul augeri,in deminui, simul moueri mqtibus contrariis, sursum,in deorsum; non minus repugnare debet in quod moueatur motibus contrariis alterationis Absurditari secundum, quod equitur,eit, quod unum contrarium agat in alterunt, nullo modo illud corrumpendo, ut si ignis agat in corpus frigidum, unum, poterit ei primere calorem ut sex, ninil ab eo expellendo cum frigusvr unuru possit esse Iussit eum eatore ut sex L ideo non necens ita expellatur ab eo et toto ergo illo rempore, quo producit sex gradus taloris aget in iuuin contrarium nullo modo illud

destruendo.

Di Haec sententia eonti arta est doctrinae Aristotelis, experienioni. Probo primum,quia Aristotelere ro huius libri

docet enixti nem ira fieri, ut elementa per mutuam actionem,&poissionem se corrumpane secundum formas substantialessed&cundum suas qualitates ad quamdam mediocritatem reducantur in Dalitates pla in eadem mediocritate existentes in materia sint dispolitio tonueniens pro forma mixti introducenda, Dita in eodem mixto permaneant. Quod docet expres- o in hoc etiam 2 lib.text. 48. his verbis:Eeprimo ridem elementa ear an utantur. Ex his automisarne .ctosta, o aua talia. irdo quidem facto fragido fuid aistem aliis,quando ad medium venmnt, hic enim neutrum, medium autem ubi e non in riai

uisibile. Si lite aurem, erum, o humidum , alia talia Aeuadum medietatem faeiuravearnem , ctos, Θυιia huiusmodi.

544쪽

Tt x libde partibus animalium cap. I. ubi asserit expresse mi

tum componi ex virtutibus clementorum, nempe calore tig xe,humiditate, siccitate,& ideo inco permanere quod ut mi

nimum intelligitur in gradibus remistis. Expericuli vero probatur falsitas eiusdem sententiae, quia 78 sensu acrius percipimus, quod sit aqua intense calida permisiceatur Digidae, attemperatur utraqueri ita ut tota ipsa aqua ex utraque resultans, non sit tam calida, nec tam frigida, ac prius. Et si manum calidam adiungamus frigidae, sentimus illam minus calidam reddi, hanc vero minus frigidanici ergo in utroque casu reperiuntur simul calor, frigus in mitisti gradu, quam prius. Probatur tandem ratione deducta ex simili experientla,nam

ignis agens in aquam , remittit frigiditatem eius, non alia de causa, nisi quia imprimit ei aliquid caloris , per quem ex peulit aliquid etiam de frigiditate eius mon enim posset remitti frigiditas, nisi aliqid eius corrumperetur ergo necessario concedendum est dari aliquid caloris in aqua simul cum frigiditate eius remissa;& ex consequenti contraria simul in eodem subiecto secundum gradus rem uisos.Huic tamen euidenti argisse mento duobus modis solent respondere aduersari j. Primo rese Dondet Gregorius ubi supra contraria applicata ad agendum, ita se habere ut sortius per solam suam praesentiam corrumpat debilius sine productione alicuius gradus propriae formae cor

rupto autem debiliori ad praesentia fortioris statim incipit hoc propriam formam imprimere subiecto, ita ealefit lignum ab igne destructa prius frigiditate eiusmon quidem per productionem calori sed ad praesentiam eius 'ost vero producto calore in eo ab eodem igne. Haec tamen solutio falsa est, S experientiae contraria. Probatur primum, quia si frigiditas non or τ' rumpitur per introductionem caloris ergo per solam subtra . . Clionem concursus illius agentis, quo conseruabatur sed euidens est non conseruari unum contrarium ab alio absente, vel praesente, quia contrarietas potius est ratio destructionis: ergo non potest corrumpi per solam praesentiam eius. Probatur consequentia, quia per praesentiam nullum concursum potest contrarium substrahere, quo conseruaret aliud coarrarium stprobatum est. Et si dicatur conseruari a Deo , qui ad praesentiam contrari,substrahit proprium concursum, quo aliud contrarium conseruabat, ideo verum est ad praesentiam contrarii corrumpi probarem hoc esse falsum. Nam vel ad praesentiam

contrari subtrahiticus suum concursum simul, vel successi inae , hoe secundum dici non potest quia cum contrarium iam

545쪽

13 De generatione or corrupi.

sit praesens, non produeatur contraria qualitas,nulla est causa successionis; simul ergo concursus subtrahitur,in ideo simul desinit esse tota frigiditas: ergo non potest produci calor successive post detructionem frigiditatis, quia non habet contratium in subiecto:hoc autem est contra experientiam, quia se si percipimus aqtiam successive calefieri: ergo falla est haee

8 sententia. Probatur praeterea,quia sola praesentia contrari non micit elle ratio ob quam Deus subtrahat proprium concur-stunt ergo non corrumpitur contrarium desinente Deo illiadconseruare propter praesentiam alterius. Probatur antecedens, quia Deus non conferebat concursum uni contrari, quo conseruaretur propter absentiam alterius Dergo nec eum auferet

propter eius praesentiam , quia seclusa actione non plus obeste potest praesentia contrariirespectu corruptionis alterius, quam silentia prodesse ad conseruationem : constat vero hanc non prodesse ad conseruationem: ergo nec illa poterit obesie,ita ut propter eam concursus a Deo subtrahatur. Et praeterea repugnat naturaliter corrumpi totam frigiditatem aquae ante introduc tionem caloris , quia frigiditas aliqua est dispositio

necessaria ad conseruarionem eius : non ergo Potest sine ulla permanere , sed si per solam praetentiam contrari corrumperetur, tota deberet corrumpi, quia non est imaior ratio de tota, quam de parte ergo nihil eius corrumpitur per solam praesentiam tontrari j.

Secunda solutio est Scoti, Durandi ubi supra, asserentium corrumpi a contrario qualitatem, non per productionem qualitatis contrariae, sed cuiusdam qualitatis mediae, aliquo modo ei simili , ut quando ignis calefacit aquam, deliruit frigiditatem eius, non per productionem caloris, sed alterius qualitatis mediae calori similis, destructa vero frigiditate ab haemedia qualitate introducitur calor in aqua.Haec tamen solutio imprimis ponit tales qualitates medias sine ulla necessitate,ves. sundamento , solam ad effugiendam dissicultatem argumenti, quod susticeret, ut reputaretur istis. Deinde est contra rationem, primo,quia talis qualitas media non potest expellere frigiditatem,expulsione formati,nisi propter repugnantiam,quam cum illa habeat ex propria naturari nam si nullam habet, poterit esse simul cum ea, sicut aliae formae accidentales non contrariae simul esse possunt , quod si propter repugnantiam eam expellit:ergo propter eotrarietatem. Probatur consequentia,quia contrarietas non est aliud,quam specialis repugnantia duorum in ordine ad subiectum a quo se expellunt, cum sint sub eodem genere,& haec omnia habet talis qualitas media respectu frigiditati is

546쪽

ditatis, iupposito,quod eam expellit formaliter, & non expellit eam Iimul,sed paulatim in per gradus, ut constat experientiar ergo permanebit cum ea in gradibus remissisue deo contraria erunt simul in eodem subiecto. Secundo,quia in habitibus vir-. tutum,in vitiorum contrariis non possis admitti tales qualitates mediae,nam si aliquis assuefactus vitio intemperantiae eliciat aliquos actus temperantiae euidens eli per eos non posse produci habitum,vel dispositionem mediam ted habitum, vel dispositi6nem temperanti quia habitus sumunt suam speciem ab aetibus.Tunc ergo necesse est eoncedere contrarios habitus, vel qualitates limul in eode subiecto secundu gladus remiscis. Secunda opinio diit inglut duo genera contrariorum, alia , activa, lassiua qualia sunt primae qualitates elamentorum: alia, Quae licet habeant rationes repugnantes circa idem subiectum,nihil tamen agunt,nec patiuntur, ut sunt colores , aliae

secundae qualitates: Si de primis cotraciis inhrit simul esse polle in eodem subiecto secundum gradus remitas de aliis vero negat, sed subiectunt habens albedinem rem illam putat nulluin gradum habere nigredinis,licet habens remissum calorem, necesse sit habere aliquem gradum frigidi ratis. Ita Solus I lib. Phycquaest. s. ad I. lib. 2. quaest on. i. ad .in fauorem huius

sententiae,quantum ad priorem eius partem de contrariis acti-

uis afferri possunt omnia arsumenta, quibus impugnauimus praecedentem:sed quantum ad partem posteriorem potest probari hoc argumento Contraria, quae non sunt activa, sunt se- niue qualitates, ut colores,&aliae,qu procedunt ex mixtione

primarum,hoc est ex tali tomperamento corporis mixtused repugnat idem mixtum habere simul temperamenta contiariarergo repugnat etiam habere secundas qualitates contrarias, etia in gradibus remissis. Probatur consequentia,quia etiam in gradibus remissis seciuuntur ex contrariis temperamentis,cum in his etia gradibus lint aliquo modo contrariae.Pro hac sententia citat Diuum Thomam Ferrara, χ. lib. con Ira gentes cap. 6.

asserentem in minus albo nihil esse nigredinis, sed albedinem

minus intensem,locu vero ex quo id accepit,inuenire no potui.

Tertia opinio uniuersaliter concedit contraria simul esse a posse in eodem subiecto secundum gradus remis s. Ita Enri.

uodlib. I x. quaest. I x Mars in 3.dsuinetia I. arti c. 2. Maior istin. I s. quaest.2. Argen quaeli unica art. 3. Iaueli. O Meth. quaest. 3. Suarius tom. 2 suae Metha disput. s. section. 4. Omnes recentiores Nitque iam communis in schola, vera. Sed plures pro ea citantur, qui vel eam non tenent, vel non

ita villulis aliter, aut non ita expresse, uti Aug. D. Thom

547쪽

sis Lib. II De generationeis compi.

Scotus,perra. Caiet.&propterea eos non arsero. Praeter testi

monia vero Aristotelis ad refutandam sententiam oppositam a nobis adducta probanda est primo ex tribus principiis ei uiadem, ex quibus euidenter colligitur. Primum est, mixtio de qua docet c. ro praecedentis libri , 4. lib. de partibus animalium e 3 mixtum componi ex quatuox clementis, vel potius, ait, ex quatuor qualitatibus eorum: ergo scnti permanere inmixto, illud componere. Non enim potest intelligi despe manentia virtuali in una aliqua qualitate simplici, quae sit dispositio pro forma mixti, quia ut sic contenta non sunt disti

cta realiter, sed realiter unum: ergo nec possunt mixtum rea- liter componere. Secundum principium cst,quod omne ax ensi suum contrarium repatiatur simul ab eo, secundum eamdem contrarietatem. Ita diniet capit. 7 pra cedentis libri Mprincipium hoc recipit uniuersa schola sed non potest esse verum, nisi contraria dentur simul in eodem subiecto secundum aliquem gradum. Probatur euidenter, quia si aer agens in aqua per calorem repatitur simul ab ea per frigiditate:ergo aliquid frigiditatis ab ea recipit, quia passio est receptio tormarab agente per actionem ei impressaeis habet simul calorem,

per quem calefacit aquam: ergo necesse est concedere calorem simul,& frigiditatem in aere,vel negare reactionem cotra tui . dentem experientiam Tertium principium est ad quod mouetum, partim est in termino a quo, o partim in termino ad quem. Qu'd habetur c. lib. Phys capit. 3. text. 32. Ex quo euidenter

probatur nostra sententia hoc modo. Motus est inter contraria, tamquam inter terminos a quo Mad quem, ut dum mouetur

aqua a frigiditate in calorem: ergo dum calefit, partim est intermino a quo,qui est frigiditas, partim intermino ad quem, qui est ealor, simul ergo tunc participat utroque termino:ergo utraque qualitate contraria. Ex quibus sequitur, cui dens esse, quod nostra sententia contineatur in doctrina Aristotelis, in qua opposita non est probabilis. Sed probatur deinde ratione.Primo,quia motus alterationis est inter contrarios terminos, Mideo ex propria natura successivus. Cuius ratio a prior est,quia quaelibet qualitas contraria producitur in subiccto cum resistentia alterius contrari j, quod

ab eo expellituri; sed aqua gratia exempli calefit semper ab

igne luccessive, ut euidenti experientia constat: ergo cum resistentia contrari existentii eodem subiecto alioqui si contraria frigiditas in eadem aqua tunc non esset, in instanti produceretur in ea calori necesse est ergo concedere frigiditatem in aqua simul cum aliquo calore toto tempore, quo calefit, veInegare Dissilire by Cooste

548쪽

negare quod succelsiue calefiat cotra euidentem experientiam. Secundo, per sensum tactus percipimus in aqua calorem, non virtualem in aliqua alia qualitate virtute contentum, sed sor- maliter in ea existentem,quia solus calor formalis est qualitas tangibilis, non virtualis, ut probat euidenter lux, quae cum sit calor virtualis, non sentitur per tactum, sed necessario concedendum est tunc habere etiam frigiditatem aliquam;nam cum

frigiditas si propria,ae necenariam spositio quet,sicut calor est necelsaria dispositio ignis laut forma ignis non potest eonseruati naturaliter sine ullo calore; ita neque aqua sine ulla frigiditate. Euidens igitur est simul habere frigiditatem,& calorem. Probata iam nostra sententia, explicanda est, ut veritas eius 86 melius intelligatur Explicatur autem hac distinctione.Contraria sunt in triplici dinerentiamam quaedam ita se habent,vit tio formalis unius destruat alterum, non tamen sunt contradictoria i quia sunt extrema positiva contradictoria vero sunt a firmatio δε negatio,vel extremum positiuum, negatio eius; hoc primo modo sunt contraria ratio virtutis, viiij in generaliatque in speciali:ratio etiam sanitatis,& aegritudinis; sed haec adhuc sunt duplicia,natu quaedam suscipiunt magis,& minus,ut vitia, virtutes;alia non, sed quasi in indivisibili consistunt,ut sanitas, aegritudo, nam etiam si minimus sit gradus in quo deficiunt primae qualitates a debito temperamentTU omnino deficit sanitas. Alia sunt contraria,quorum ratio sol malis unius non destruit alterum formaliter,sed per naturasem consecutionem sui effectus formalis illud excludit a subiecto, Mita se habent primae, xsecundae qualitates,quibus uniuert litet conuenit habere latitudinem gradualem,intensonemque,& remissionem suscipere. His suppositi tribus alicrtionibus explico communem senos

tentiam iam uniuersaliter probata Prima assertio est,illa contraria,quorum ratio unius destruit alterum, nec habent latitu.

dinem, sed quasi in indivisibili consistunt nec in gradibus intensis,nec in remissis possunt esse simul. Ita se habent sanitas,&aegritudo.Euidens est hoc,quia quae latitudine carent,non posisunt ad mediocritate reduci,sed quasi indivisibilis est oppositio eorum, Mideo omnino repugnat simul esse in eodem subiecto.

uomodo halitin. acim contrairius possint esse si ι in eodem subicelo.

549쪽

cum habitu altero fere semper. Et etiam sceundum gradus inotensos per potentiam Dei abiblutam .sed actus eorum, siue in tradibus intensis, vel remissis per nullam potentiam posse esse

misi Exemplis fiet res rimnisest..Habitus temperantiae,atque etiam intemperantia possunt esse simul naturaliter in gradibus remissis,atque etiam quilibet eorum cum actu alterius,non tamen utriusque actusmabitus etiam scientiae. erroris, xactus scientiae eum habitu erroris;& haec quidem omnia,quae in gradibus remissis possunt esse simul naturaliter supernaturaliter 8 possunt etiam simul esse in gradibus intensis.Contrarium huius tenent Conimbricenses ex parte scientiae,& erroris .lib.de, ner cap. 3. q.8 art. 2 ad DTm negantes omnino, quod posunt aliquo modo esse simul Lasserent sque este communem lententiam , quam probant hoc argumento. Quilibet actus erroris, ruantumlibet remustas perfecte aduersatur habitui scientiae, Aemiliter quilibet actus seientiae ha tui erroris , ita ut se destruat secundum rationes formales obiectivas,quia actus scie riae est assensus veritatis, tactus erroris assensus falsitatis oppositae: ergo repugnat esse simul, tam habitus ipsi quain actus unius eum habitu alteri .Probatur antecedens,quantum adi missionem, quia eorum repumantia non dependet ex graduali

intensione Ius aughabita sed ex natura. vi Hrauionis,

aut negationis,qua affrinatur conuenire rei id,ad quod nega dum inclinat habitus, aut negatur competere eidem rei id, ad quod infirmandum inclinat habitus;sed hane repugnantiam rationum formalium assentiendi habent etiam in gradu remisso: ergo no possunt esse simul. Probatur minor,quia actibus etiam remissis repugnat assirmare simul,& negare eamdem rem:ergo repugnat esse simul actus horum habituum quantumlibet re militasin eosequenter habitus,quia quamuis repugnantia exerceatur per actus;per quemlibet tamen actum eorum expellitur omnino habitus eoirarius,& ideo neq; actus eum habitu,neque

habitus ipsi possunt ullo modo,vel in gradu aliquo esse simul. 8 Ergo vero sic probo contrarium iam explicatum, quia non

minus habent rationes obiectivas omnino repugnantes habitus temperantiae, Lintemperantia habitus obedientiae, an- obedientiae,quam habitus scientiae, Merroris 4 ideo non minus repugnat esse simul in eodem subiecto actus temperantiae, intemperantiar, quam actus scientiae Derroris sed eum tali repugnantia actuu euidens est,ac ab his authoribus concessum, quocinabitus temperant δε intemperantiar,atque etiam actus temperantiae cum habitu intemperantia possintelle simul naturaliter in revera sint simul in homine prius ex consuetudine

interu

550쪽

Cap. III. Tramde primis quesitatibu3. us D L.

intemperat .pol vero cxercente aliquos actus temperantia

per quos ex parte saltem acquiritur habitus temperantiae, ex parte expellitur habitus intemperantiae: ergo non erit minus euidens,quod possint esse simul habitus scieruiae, Merroris actus scientiae cum habitu erroris in homine,qui prius errauit ex habitu circa aliquam propolitione nit& adueniente demon-matione aequisiuit habitum scientiae , non statim omnino e viso habitu erroris.Quem habitum scientiae permanente ad-ue eodem habitu erroris potest exerczre, quouiqud eum Omnino expellat.Secundo probatur quia habitus erroris cum sit radicatus in subiecto, non potest omnino expelli per num. vel plures actus scientiae; sicut habitus viiij nou omnino expellitur per aliquos actus virtutis oppositae: erpo necesse est qualitatem illam permanere,& sub vera ratione habitus , quia habitus non est aliud, quam inclinatio acquisita in obiectum; sed qualitas illa permanes inclinat in idem obiectum, in quod inclinabat ante aduentum seientiae: ergo permanet sub vera ratione habitus,& ita uterque habitus simul,& actus unius simul cum habitu alio. Probatur tandem,quod per potentiam Dei absolutam qui scumque habitus contrarij,4 quomodocumque se habeant, actus similiter unius eum habitu altero possitne esse simul secundum gradus intensos;quia sicut permanent naturaliter habitus isti in eodem subiecto, actus unius eum alio habitu secundum gradus remisses sic poteti fieri per diuinam potentiam,quod actus unius habitus nullum gradum intensionis alterius expellat, ted in eadem intensione, quam habebat prius. permaneat.Potest etiam Deus existente habitu erroris intenta in intellectu producere habitum scientiae etiam intensum sine expulsione eiusdem habitus erroris.Et ratio horum est, quia ut statim dicemus, habitus solum sunt inclinationes ad actus:

quare non dicunt actualem coniunctionem cum obiectis, nec

actualem tendentiam in ea, sed quasi potentialem potentiae autem , vel inclinationes ad actus contrarios non nisi diuerso tempore eliciendos per diuertas qualitates, non repugnant eidem potentiae, quamuis repugnent actus ipsi contrarissima eliciendi propter actualem repugnantiam, ratione cuius unus est actualis destructio obiectiva rationis alterius ideo non posituit simul elici ab eadem potentia.De actibus vero euidens est habere intrinsecam repugnatiam actualem, ut actus scie tve,&erroris,& quemlibet esse destructionem rationis obie- iuialterius,quia manifestam continet repugnantia eumdem intellectu amrniare ac iudicare simul eamdem propositionera

SEARCH

MENU NAVIGATION