R.P. Antonii Ruuio Rodensis, ... Commentarii in libros Aristotelis Stagyritae de ortu, & interitu rerum naturalium; seu de generatione, & corruptione earum ... _ Nunc primum in Gallia editi. Cum duplici indice, ..

발행: 1614년

분량: 692페이지

출처: archive.org

분류: 철학

561쪽

eeo Lib. II. Tegeneratione se corrupi.

ceret duo, aut tria concurrere, sed necesiarium esset concursu omnium, alioqui nec omnes quatuor qualitates possent concurrere,nec ideo mixtionem efficere a generatione distinctam: ergo neceue est alia constare non contraria illi.

IIo Probatur deinde experientia in singulis elementisci nam ignem experimur esse calidum, atque etiam siccum, quia videmus humida, qua calefacit,simul exsiccare. Praeterea, quo cor-

pus aliquod magis est siccum , melius, atque facilius in ignem: conuertitur,4 quaelibet materia sicea magis est disposita, pro forma ignis in eam introducenda, quam humida: ssiceitas ergo congrua dispositio censetur ad formam gryis.Quod non potest

intellisi,nisi forma ignis eam tamquam tibi connaturalem postulet limul cum calore,de quo euidens est ei conuenire. De aere etiam probatur primo, quod sit calidus ex oropria natura. Primo, quia probatum est omnia elementa esse inter sese contraria , sed si aet non sit natura calidus, sed sorte frigidus, ut voluerunt alij, non esset aquae contrarius ergo calidus debet poni ex propria natura. Secundo, quia si ac non esset calidus, facile, sine ulla resistentia conuerteretur in aquam, qua per summam frigiditatem in eum sibi contiguum agit, Q. ideo in instanti, quia nullam potest habere resistemiam, neci successionem eonversio eius, si nullum habet calorem ex pro pria natura. QMd vero aer sit humidus, probatur primo nam

de igne probatum est esse calidum, dicem statim proba- bitur de aqua euidenti experientia esse frigidam in humidam,

Mideo omnino ei contrariam: ergo duo alia elementa, nempe aer, aerra debent esse omnino etiam contraria, sed probabitur experientia terram esse siccam ergo necesse est aerein esse humidum Secundo, quia singula elementa sunt singu- Iis contraria secundum aliquam qualitatem, ut probauimus:

ergo aer est contrarius igni, non per calorem , cum probatum

sit esse sua natura calidum ergo per humiditatem, ideo ex propria natura eait humidus, licut ignis siccus. Dd tandem probat usus respirandi,nam aere resinamus ergo cum respira tio sit operatio vitalis;aere ex hac parte sustentatur,atque conmseruatur vita,sed haec consistit in calido,& humido:ergo humidus,vi calidus debet esse aer eam conseruans.

111 Quod vero aqua sit frigida, probatur duplici experientia. Prior est, quia dum ab aliquo agente calido sibi approximato calefacta est, eo sublato statim absque aliquo infrigidante extrinsec*,sed sua naturae relicta, se reducit ad antiquam frigiditatem: ergo a propria natura nabet frigiditatem,& non ab aliquo extrinseco Altera experientia est, quia aqua quaecumque

562쪽

non eatefacta ab extrinseco calcfaciente, vel co remoto, a quo

calefacta est,i suae naturae relicta in frigida quaecumque alia

corpora temperata: ergo ex propria naturas igida est .Probatur consequentia,quia ea,quae temper contingunt,oc non causantur ab aliquo extrinseco,naturalia censentur. Probatur tandem, quod terra sit sicca, ex diuinae Scripturae verbis in principio Genesis, ubi rcfertur Deum statim ac terram condidit, eam vocasse aridam. Deinde ex definitione se- ei, quam tradit Aristoteles in hoc a lita text. 9. his verbis: Sic- eum autem fuit termina'ile pruris iermino , di fictilior aurem reminabile alieno. Sed euidens est terram per se terminari, vel consistere , etiamsi a nullo alio corpore coarctetur Perso ex propria natura debet reputari sicca. Et tandem experientia, quia sublato quocumque extrinseco eam humectante, stati rei se reducit ad siccitatem nullo extrinseco corpore eam exsiccan - te:ergo sua natura debet censeri sicca.

Ad argumentum primae opinionis concedenda est maior, i Ixquod illa qualitas censenda sit naturalis corpori, quam retinet semper Minor vero distinguenda quod aer facile transmutetur a calore ad frigiditatem; nam transmutari ad frigiditatem contingit dupliciter vel amittendo omnino calorcm; hoc modo neganda est , vel plus frigiditatis recipiendo maiori facilitate,quam reliqua elementa recipiant qualitates sibi contrarias; in hoc sensu conceditur: hoc autem habet propter humiditatem cum raritate,& subtilitate coniunctam: quarunt ratione facile subditur alienis impressionibus icut etiam facile mouetur localiter a quocumque extrmseco versus omnem disterentiam loci: quare non probatur ex propria natura non

esse calidum, sed solum, quod ita sit naturaliter calidus , ut facile ab eodem calore transmutetur qui non adeo tenaciter.

et inhaeret, atque humiditas, quae est qualitas ei propria, ut quaestione sequenti probabitur , a qua proinde remouetur diffficilius . . Ad primum argumentum secundae opinionis concedenda ti, est etiam maior, sed minor neganda, quod frigiditas conueniat aeri, remotis contrariis. Et quod dicitur ideo in ligidari aerem, quia postquam calefactus fuit a Sole, eodem Sole absente redueit se ad naturalem frigiditatem, sicut aqua semoto igne, negandum est; sed absente Sole infrigidatur ab aqua tunc valde frigida atque etiam ex vicinitate terra ex se frigidae, Molus ab aqua infrigidatae.Quare ex hoc non probatur aliquam frigiditatem naturalem liaberes sed quamcumque haber,a quocumque tempore eam ab extrinseco instigidante recipit.

563쪽

1 1 II. De generatione or o Yt.

HAESTI VIII. suanum sis causa maxima frigiditatis,quam habet

aer in media regione. Ecundum argumentum eiusdem opinionis quaestionem ex citat de causa maximae frigiditatis, quam habet aer in m

dia regione Praesupponit autem quaestio tamquam certum,aetem in media regione frigiditumum esse;nam experientia constat maximam ibi fieri condensationem nubium ex aere divaporibus 4 easdem nubes non solum conuerti in aquam, sed eamdem aquam ex eis genitam statim conuerti in niuem, grandinem, per quamdam congelationem, quae omnia procedunt ex nimia frigiditate. Probatur euidenter, quia amia non potest produci ex vaporibus,& aere, nisi praecaedente in materia eorum frigiditate maxima, quam pro dispositione petit forma eius3em aquae ad sui introductionem Deinde aqua non congelatur,nili crescente frigore: ut in hac nostra regione videmus Iergo neque in media ill ongelatur,ut ex ea fiat nix Ecgrando, nisi eodem adhuc frigore crescente in ex utroque fit euidens,aerem in ea regione nimis esse frigidum. Quaerit vero eadem quaestio,quaenam sit causa illius frigiditatis. rr at prima opinio praecipuam causam eius esse docet naturam eiusdem aeris, quem putat summe frigidum a natura esse, de non calidum. Quam primo sequuti sunt Stoici,ut testatur Ga-Ienus lib. de Simplicium medicamentorum facultatibus c. 2o. a quibus eam desumpserunt Senecari lib. qq. naturalium cap. Io Tullius 2 lib. de natura Deorum, Philo Iudaeus in lib. de plantatione Noe, Galenus lib. 8 de vis partium cap. 3 ubi reprehendit Aristotelem , quod posuerit aercna ex propria natura calidum. Haec opinio duo habet pro se argumenta satis emcacia Primum est illus, cuius occasione excitatum est dubium, quia quodlibet elementum habet puritatem naruralem in medio,vel circa centrum,ubi minus potest a contrariis agentibus alterari sed aer in media regione frigidissimum est: ergo summam habet frigiditatem ex propria natura,& non impressam ab aliquo agente contrario Secundum, quia nullum vio lentum potestiue perpetuum,ut testatur Arist. I lib.de coelo,&mundo text. Id.& lib. 2.text. Is sed nimia illa frigiditas, quam habet aer in media regione est perpetua, nullo anni tempore de Sciens,ut probat continui effectius eius,pluuiae,niuis, grandinis ergo non potest esse violeota Vnde sequitu eam non haber

564쪽

M Te aerem ab aliquo agente contrario,atque extrinseco -- prcssam, sed ex propria natura. Haec tamen sententia non solum est contra Aristotelem aD serentem,aerem non egie a natura frigidum,sed calidum .hurnidum, sed etiam contra rationem , ut probauimus;ideo causa

aliqua extrinseca frigiditatis eius in media regione quarienda est. Quam assignat secunda opinio asserens frigiditatem illam ex eo procedere, quod Sol minorem et cetum illuminationis,&calefactionis habet circa mediam regionem aeris,quam circa supremam,& infimam;quam circa supiemam quidem,quia sol tius eam illuminat, cosequenter intensius calefacit tamquam proximiorem;iuuat etiam non parum, quod iuxta elementum

ignis posita est, quo etiam necesse est calefieri. Haec vero infima regio aeris propter reflexionem radiorum sotatum in terra, aqua factam intensus illuminatur,4 calefit, media vero ab his eausis extrinsecis libera est,&propterea no est calida,sed frigida.His autem causis addunt Parisienses virtutem coelestem particularem, qua eadem media regio acris infiigidatur. Sed haec etiam sententia ex ea parte , qua pro causa assagnat minorem illuminationem, calafactionem mediae regionis a Sole, insufficiens est:ex alia vero,qua addit virtutem coelestem infrigidantem eamdem regionem mediam parum probabilis. Ostendo primum, quia ex eo, quod minus illuminetur inedia aeris regio, quam suprema, & infima, & consequenter Nnus calefiat a Sole, solum probatur, quod minus calida sit,magisque remperata, quam suprema, infima non tamen, quod

sit frigida, multo minus, quod tam intensam habeat trigiditatem, quantam habere semper probant effectus pluuiarum,nbutum, grandinis:non ergo reddit causam huius intensae frigiditatis, quam quaerimus,4 ideo insumetens est. Quod vero a fiinfluentia alicuius astri infrigidantis eamdem regionem sit causa, parum probabile esse sic ostendo, quia non est verisimile dari astrum potentius ad infrigidandum, quam sit Sol ad calefaciendum corpora sibi approximata, praesertim in aestate, quo tempore maxime eleuatur sed in aestate experimur mediam illam regionem magis tunc a Sole calefactam, frigidiorem esse, quam alio quovis tempore anni:ergo verisimile non est, quod ab aliquo astro tantum infrigidetur. Secundo, quia tale astrum frigiditatem influens cire mediam regionem aeris,fortius eam influc circa suprema, immo circa ignem, cum proximiora sint ei,& frigiditatis capacia.Probatur cosequentia, quia repugnat naturaliter agens agere in distans, quia cadcmactione operetur in medium capax, quod vero in ignem,&

M M s

565쪽

ues Lib. I De generatione se corrupi.

in supremam regionem aeris talem producat frigiditatem, repugnata ergo nee pro imprimenda in media regione poni debet. Probatur tandem,quia non est credendum peculiare astrum eondidisse Deum pro lota infrigidatione huius regionis Deum sumetant ad id praestandum alia inferiora corpola, ut statim ostendemus. Magis enim relucet diuina sapientia in eo, quod tam mirabilem effectum edere possit per solam ordinationem naturalem elementorum , quam si speciali creatione alicuius astri indiguerit ad illumi standum. Tertia opinio quorumdam recentiorum tenet Deum ab initio mundi produxisse in media regione aeris frigiditatem valde intensam,quam perpetuo eonseruat,ut possint ibidem generari pluuiae,niues,o grando, producique caeteri esseclusis theorologici propter commune bonum totius uniuersi iam his alitur terra,vt fructus ferre possit,his etiam aluntur anim Iia,immo, homines.Huius opinionis mentionem faciut Co .

Umb.tracst. I.Metheo.eap.L. Probant recentiores ex illis verbis

Genesis e r quibus dicitur secunda die fecisse Deum firmamem tum diuidens aquas ab aquis 3 ubi nomine firmamenti intelligunt plures expositores infimam aeris regionem, quam videntur supponere non secisse Deum secundum substantia elementi

aeris secunda die,sed hoc elementum cum terra, caeteris produxisse prima die,secunda vero produxisse intensam frigiditatem eum densitate aliqua in eadem regione aeris media: hanc vero infimam temperatam reliquisse cum minori frigiditate,&densitate,& ita generationi,& conseruationi animalium,atque plantarum accommodatam, ineptam vero generation aquarum,& imbrium in propterea media regio, in qua generanturhaee, vocata est firmamentum diuidens aquas ab aquis, hoc est quasi terminus diuidens aquas nubium ab aquis terrestribus. Non est omnino improbabilis haec opinio, sed non videtur mihi tenenda,propter hoc argumentum, plures tantur effectus in natura rerum his valde similes, quorum particulares causae, sumetentes difficile inueniuntur sed probabili coniectura eamdem assignantur,4 hoe lassicit, ut non sit ad Deum recurrendum, quo solo producantur:ergo neque pro causa efficiente talis frigiditatis ad Deum recurrendum est tamquam ad prompriam causam .sed satis esse debet, si probabili saltem coniectura inueniatur in eo oribus, ut inueniri ostendemus. Minorem probo, quia satis mirabiles effectus sunt, quos experimur in aquis putealibus, qui in aestate vigente maxime calore Solis frigidiores sunt: in hieme vero,etiam sit remississimus, calidiores cum tamen aqua sua natura sit summe frigida.

566쪽

Quare non videntur fieri polle ab aliqua causa naturali inferiori limmo neque a Sole,& caeteris uniuersalibus,sed ad Deum esse recurrendum,qui eas ealefaciat, Minfrigidet suis temporisbus, prout sibi placitum fuerit,4 pro bono communi totius

uniuersi necenarium. Et tamen nemo fere ad Deum recurrit,

sed sufficienter fieri posse per antiparistasim coniectantur ei eω-dem igitur modo loquendum est de frigiditate,quam habet aer

in media regione. Ideo vltima opinio, quam sequuntur sere omnes recentiores,praesertim Toletus in hoc χ aib. q. s. ad 9. con b. tractatu I.Metheor.cap. 2.probabilior est, tenenda,quod media regio aeris valde frigida sit,no ex propria natura, nec ex peculiari influentia coclesti sed ne a frigiditate producta ibidem a

solo Deo in prima mundi conditiones sed per continuam, atque perpetuam antiparistasim factam ex nimio calore superi xis, inferioris regionis eiusdem aeris. Ita inuenio expressum apud Aristot. I lib. Metheo sum. e. 3 ubi agens de generatione pluuiae, niuis, grandinis in media illa regione, ait: Ruoniam idems H, quod si eis mob enita calido , frigido invicem quapropter in emporias figi sunt inferiora terra. tepida ingelu oportet utare edi hae in eo , qui sursumseri uenquare an teptiuortbin anna re fribin circumobsissentiam passum frigidum, propter eam , qua in circuitu est, caliditatem, ali- quaad quidem cito aquam ex nubefacit, aliquando vero grandinem, e Ita etiam sentit Diuus Thomas in commentariis eiusdem loci lectione. 4. Sed ut ostendamus sufficientem ea iam esse antiparistasim, quaedam supponenda sunt tamquam

certa, vel ex doctrina Aristotelis deducta Primum cit, supremam aeris regionem , hoc est partem illam elemento ignis contiguam, valde calidam esse, non solum propter calorem aeri naturalem, sed etiam propter ignem eam circumstantem, propter intensam illuminationem in calefactionem a Sole. Infimam quoque regionem licet non tam intense calidam tempore aestiuo non parum habere caloris , ex reverberatione radiorum Solis in terra, aqua facta resultantis, atque etiam ex multitudine vaporum, exhalationum, quas idem met Sol extrahit ab utroque elemento simul easi calefaciens.

Secundo, supponendum est, mediam regionem eiusdem aeris liberam esse ab his causis ab extrinseco calefacientibus supremam,di infimam: nam neque ab igne calefit,neque a Sole per reflexionem radiorum, qui non possunt usque ad illam ascendere, solum ergo calefit ab eo per actione directam:& ideo re- tantu calefactione,itaq; media illa regio praeter calorem,

quem

567쪽

quem habet propria natura,parum recipit ab extrinsecis eam Ixo circumdantibus,ideo quasi ceperata esset ex hac parte Tertio, supponendum est,selem sua virtute semper extrahere a terra exhalationes,& ab aqua vapores,in aestiuo tempore magnam copiam,quia intensius illuminat,& calefacit terram, aquam,&inhmam regionem aeris,ideo sortior est virtus eius ad effectu eos extrahendi,quos constat sua natura leues esse, &aeri valde similes,praesertim in raritate, deuitate, propterea sursum ascendunt usque ad mediam regionem aeris. Quarto supponi itur,vapores sua natura esse frigidos,calidos vero ab extrinseco nempe ab eodem Sole,qui cum eos media luce, calore prό- ducto in aqua,& terra extrahat, necesse est eos calidos extrahere. Quod vero sua natura sint frigidi,docet Aristoteles, probat ratio.Aristoteles quidem expresse satis loco citato, ubi generationem pluuiae ex vaporibus explicans sic ait: Manente autem terra, quod circa ipsam ess humidum a radiis , se ab alia. M Uuperest caliditate uaporansfertur sursum.Cum autem --

lidisns,qua duxit ipsiumsursium derelinquit, ctilia quidem disperditur ad superiorem locum GH autem Θ extinguisur propterea quias enditur tingi s in aerem, qui est super terram, eo turiterum apo in frigidatus propter derelictionem eatoris, pro pie locum,ct fit aqua ex aere,cte.Et longe ab his, sed in eodem capite loquens de generatione niuis ex nube congelata in m dia regione seri vi de generatione pruinae ex congelato, pore in hac infima regione,haec verba scribit: Similiter autem.

o pruina, is nix,cum enim congelata est nubes,nis est,eum autem vapor,pruina:qua propter aut temporis anni,aut regionissignum essfigida:non enim utique eongelaretur adhue multa inexistente ea-liditate, si nonsuperuinceretfrem in nube enim adhue inest multum eatidum,r duu ignis:qui evaporare fecit ex terra humidum, iii c.Pathias docet expresse nubem,quae non est aliud,quam vapor condensatus in media regione, calorem adhuc habere,derelictum quidem a SHle,qui eum illi impressit,dum extraxit a aqua, terraiquod est eum habere ab extrinseco agente, &sua natura oppositam frigiditatem. Quod docet etiam D. Thom. eodem loco his verbis:Sic igitur deficiente calore alefaciente,

eleuante vaporemaqueum, vostraqueus redit ad naturam suam,

coadunante etiamfrigiditate Oei,sese infrigidatum, di is frigida' linis pi tur , inspissatus eadit ad terram, Se Sed probatur

etiam ratione,quia aut vapores sunt eiusdem naturae cum elemento, quo extrahuntur, vel diuersariSi eiusdem , euidens est

esse valde frigidos sua natura sicut elementum aquae. Si Verosint mixta,valde tamen similia in natura eidem elemento,cum ex eius

568쪽

ex eius substantia proxime,ac cito oriantur: ergo participant qualitates eius, praesertim frigiditatem,quae in eis praedominabitur,& calorem non possunt habere ex propria natura,quia aqua illum non habet naturaliter.Vnde fit solum ab extrinseco agente, quo extrahuntis,impressum calorem habere posse, quem sursum ascendentes eum virtute propriae naturae a se exispellunt Put asseruit Arist. 4 reducunt se ad naturalem frigiditatem.

Ex his presuppositis hoc argumentum colligitur adprobandum,quod per antipartitas sufficiens reddatur causa intensae

frigiditatis,quam habet ac in media regione, etiamsi ex propria natura non sit frigidus.Nam toto tempore anni ascendunt vapores extracti ab aqua, aerra,& sua natura frigidi, mai ι emque densitatem habentes , quam aer, ascendentes vero quo

plus separantur ab hac infima regione calida , plus etiam de ficit calor extrinsecus,quem a Sole, d loco impressum habe bant;& ad naturalem frigiditatem se reducunt ac tandem ad

locum medi e regionis crueniunt:nec ulterius permittunt ascendere propter maximum calorem suprema regionis circumobsistentem .sed nec etiam descendere obsistente calore huius infima regionis Dergo necesse est maximam eorum copiam ibi condensari , ter condensationem eorum valde in- trigidari aerem eiusdem regionis;& ex condentatione,& infrigidatione,iam ipsum,quam vapores passim conuerti in nubes,&pluuiam Vnde non est necessarium ad specialem influxum coelestem, nec ad Deum per se infrigidantem eamdem regionem recurrere, sed ex solo ordine naturali a Deo ipso constituto in his corporibus sufficiens redditur causa maximae frigi ditatis illius regionis. Dd satis ossicaciter confirmatur Ixmagna infrigidatione aqua putealis,in subterraneorum occi-rum aestiuo rempore a similibus causis sufficieter facta eisdem aduersarijs concedentibus 4 absque dubio minorem efficacitatem habentibus;& propterea non tam intcrifam frigiditatem causantibus , quanta producitur in media regione aeris pro- . ter efficaciores causas ted eodem modo operantes , ut expositum est.

Ad primum argumentum primae opinionis neganda est

maior,quod illa qualitas sit elemento naturalis, quam habet circa medium Pnam licet verum hoc sit in elemento solido, quale est terra,quia non habet fluxum,in refluxum siccundum partes, sed fere immobilis perseuerat ecundum omne & propter maximam dentitatem non facilem praebet ingressium alijs.corporibus,, ideo non facile recipit impressiones eorum

569쪽

318 Lib. II. Pegeneratione incorrupti

secundum partes propinquiores centro. Licet etiam sit verum in elemeto magis activo,quale est ignis,qui propter maximam activitatem non permittit permixtionem aliorum corporum, ideo non facile recipit qualitates eorum. In fluidis vero, praesertim in aere non potest esse verum,& ratio est manifesta, quia cum ac non solum fluat, ted adeo subtilis sit, facile cedit alijs orporibus, aransitum eis per seipsum praebet facile etiam eis permittit,ut secum permisceantur,si subtilia sint; fa cile etiam impressiones,vel qualitates extraneas ab eis recipit;& ideo non habet maiorem puritatem iuxta medium , quam in extremis partibus. Vnde sequitur non posse deduci argumentum ex qualitate vigente circa medium eius ad proban .dum,quod ei sit naturalis,quia non minus potest eam recipere ab agente extrinseco secum permixto circa medium, quaruin alijs partibus extremis. xi Ad secundum distinguenda est maior,quod nullum violentum sit perpetuum,4 explicanda uniuerialis haec propositio Aristotelis,quam fatemur in doctrina eius contineri. Violentum enim duplex est;vnum, quod ita est contra inclinationem

rei particulatis, ut nullo modo cedat in bonum particularci eius,ac totius uniuersi.Vt lapidem proiectum moueri sursum, aut aquam quomodocumque calefieri ab igne; ita enim motus

isti sunt contra inclinationem naturalem norum corporum ve nec cedant in bonum particulare eorum,nec in commune totius uniuersii& dicuntur violenti simpliciter.Aliud est violentum ex parte,vel secundum quid, od licet sit contra inclinationem praticularem corporis,cedit tamen in bonum eius pamticulare conseruation; propriae, atque etiam in bonum commune totius uniuersi:& ex hac parte potius naturale est , quam violentum, propterea solum secundum quid,vel ex parte violentum,& potius dici debet naturale, quia ex ordinatione naturali partium uniuersi necessario sequitur: cita se habet sti-giditas mediae regionis aeris. Nam ex naturali ordinationoeiusdem elementi cum caeteris necessario sequitur continua,

atque perpetua antiparistasis iam explicata, per quam siti pars

aeris infrigidatur,& totus ipse aer non potest alio modo naturali conseruari in suo loco naturali, nempe infra elementum ignis,& supra elementum aquae, nisi cum dispendio illo initi-gidationis secundum illam partem. Quae infrigidatio ordinatur ad bonum commune totius uniuersi nempe ad penerationem,& conseruationem plantarum , animalium,4 hominum: unde si iecte expedatur eadem infrigidatio, tu ex ea habetur,

quod elementu acris patiatur dispediu aliquod solu in una, vehatia

570쪽

alia parte propter bonum propriu totius elemeti, commune uniuersi, quod totum est violentu secundum quid etiam considerarum rei pectu eiusdem aeris: naturale vero simpliciter,qui solum est contra inclinationem unius partis, sed conformis particulari inclinationi totius e lumenti aeris naturaliter inelinati in propriam conteruationem. Et hoc modo dari violantusecundum quid,quod sit perpetuum in cit dem elementis, euidens est.Nam suprema regio aeris semper calidior est,qua petit sua natura, semper partes aliquae cius igni proximiores corrumpuntur ab igne, cin eum conuertuntur , quod patet esse violentum, perpetuum eodem modo, ac infrigidatio mediae regionis aureae Terra quoque secundum plures sui partes in-

frigidatur L mper ab aqua super eam dilapsa immo maxima

ex part aqua, uerra sunt semper extra proprium locum naturalem,quia cum aqua deberet circumscribere clemctum ter .

raro rerra deberet circu scribi ab aqua: nec cir scribitur haee ab illam e cilla maiori ex parte eade terra ambitiAxioma igitur Aristotelicuin de priori violento solum intelligitur, quod naturaliter repugnat cis perpetuum: non de posteriori necessario incluso in naturali ordinatione uniuersi, nec solum ad bonum commune eius ordinato,sed cita ad particulare eorumde corporum,quod ipsum patiuntur solu secundu aliquas partes propter conseruatione totius. Et ideo ex naturali ordinatione, constitutione uniuersi necesse est eise perpetuum, ut constat in

aliis casibus diuersis ab infrigidatione mediae regionis, cie- cessario concedendis ab omnibus opinantibus. Ad primum argumentum tertia opinionis respodeo primo, iis nomine firmamenti diuidentis aquas ab aquis non esse nece Liatio intelligendam mediam aeris regionem,sed plura alia posis intelligi ecundum diuersas expositiones illius Ioci, quas

reserti Tho. I.p.q. 61.artic. I. cc este corpus, in quo sunt

sydera unde non potest efficacito ex verbis Scripturae sacrae aliquid olligi pertinens ad illam partem aeris. Secundo 1e1- spondeo,quod licet probabile sit, per firmamentum factum se cunda die intelligi mediam regionem aeris,ex hoc tamen non constat productam cistic tunc in ea frigiditatem a Deo per se immediate,quia licet densitas eius eam constituat, quasi solidam ac firmam, mi deo propter densitatem in ea produciam intelligi posset nomine firmamenti: non ramen propter frigiditatem tunc in ea produeham:sed producta densitate relinqui potuit infrigidada per virtute causam natural tu, antipati stica actione ea retida explicata Quare nec etia ex verbis Scripturae intellectis de media aeris νςgi verticaciter colligi potest,

SEARCH

MENU NAVIGATION