R.P. Antonii Ruuio Rodensis, ... Commentarii in libros Aristotelis Stagyritae de ortu, & interitu rerum naturalium; seu de generatione, & corruptione earum ... _ Nunc primum in Gallia editi. Cum duplici indice, ..

발행: 1614년

분량: 692페이지

출처: archive.org

분류: 철학

611쪽

6oo Lib. I De generatione es corrupi.

prope summam. cum minori adhuc gradu intensionis introduci potest forma propter similes dispositiones, quas reperit in materia,& ideo non solum facilius sed breuiori tempore.Unde in utroque sensu, quem exprimunt verba Aristotelis, vera est

eius sententia.

Ad primum auumentum in principio propositum concedendum est antecedens, quod probauerit Aristoteles possibilem esse transmutationem inter qua cunque elementa, quia Omnia sunt contraria;sed neganda consequentia, quod ubim, ior est contrarietas,facilior sit transmutatio, quia licet contrarietas ex una parte sit necessaria ad actionem in passionem, at transmutationem, ex alia vero continet rcpugnantiam inter formas,& disposition ratione cuius illa agunt,ut eas expellant,& istae resiliunt,ne expellantur,in resistentia haec retardat actionem, transmutationem in quo maior est contrarietas

magis;& hinc fit transitus difficilior, atque prolixior inter elementa dissymbola propter maiorem contrarietatem,& facilior ac breuior inter symbola propter minorem. Adsecundum distinguendum est antaecedens, quod non sit difficilius expelli duo contraria a duobus contrariis agentis bus, quam unum ab uno solo agente, nam ubi caetera sunt, tia, hoc est si eodem prorsus modo se habeant in omnibus, unum,in duo ex parte agentis,4 passi, verum estinon tameti si sint disparia, quia diuerso modo se habent, cita contingit in proposito. Nam ut ignis conuertat in se acrem, sola siccinas

debet vincere humiditatem eius icet lummami non tamen de

bet eam vincere summo modo, sed lohge inseriori eam vincere sufficit: nam cum materia aeris praehabeat plures gradus caloris,quos in instanti intendit ignis usque ad summum nullum contrarium inueniens, praehabeat etiam magnam raritatem, minor intensio siccitatis sufficit ad introductionem formae ignis in materia affecta similibus dispositionibus:aqua ve-t,nullam dispositionem similemimhabet in materia, sed orn-nes dissimiles, atque contrarias, & praeterea frigiditatem aquae debet vincere calor summo fere modo, quia in materia sic inepta maior intensio caloris requiritur ad introduc tionem formae, atque etiam siccitas eadem ratione debet in suo genere perfectius vineere humiditatem aquae, quia propter indispositionem materia maior intensio eius requiritur ad introductionem formae , densitas etiam aquae iuuans resistentiam frigiditatis,4 humiditatis ex parte sua retardat victoriam , quae . ideo difficilior est,& tardius c5sequenda.Aristoteles vero,dum probauit faciliorem esse transitum inter elementa symbola, quia

612쪽

qui pauciosa coirumpantur, nempe una sola qualitas, intelli git plane pauciora illa,vel plura corrumpenda,ut se habent naturaliter in elementis, in quibus non sunt caetera paria modo explicato, ideo ratio eius Efficaciter probat, non solum esse faciliorem ex eo, quod cum minori difficultate fiat, sed etiam quia velociorem, vel breuiori tempore necessario efficiendum rhod vero utraque etiam qualitas corrumpenda sit in symbolismihil Obstat,quia una tantum per se,alta per accidens corruptio vero per accidens nullam penitus dinicultatem addit, ideo nec Aristoteles vllam mentionem eius fecit, sed absolutet in sua ratione asseruit pauciora esse corrumpenda in transtuelementi symboli, quod patet intelligi de corruptione per se:

haec enim sola deseruire poterat ad intentum probandum. Ad tertium concedendum et fantecedens,quod ignis ad conuertendum in se aerem agit per solam siccitatem parum actium,in ad conuertendum ignem per calorem maxime acti uum essed neganda est consequentia, quod citius, atque faci lius conuertat in se aquam, quam aerem, quia obstat maxima ineolitudo, atque indispositio materiae aquae, a qua plus retardatur conuersio, quam iuuetur ab excessu activitatis eiusdem caloris.

Ad testimonium Aristotelis pro secunda opinione adductum iam responsum est, probare quidem transitum inter symbola faciliorem esse, quia pauciora eorrumpuntur, loquens de qualitatibus corrumpendis, ut sunt in elementis, quo pacto non solum pauciores qualitates eorrumpitntur, sed breuiori

tempore, ut probauimus. Ad argumentum vero conceden

dum est antecedens, posse dari transitum dissiciliorem in e dem tempore factum,non tamen in elementis; in quibus propter modum , quo superantur impedimenta, necestarium est, sicut difficiliorem,ita prolixiorem esse transitum inter disiymbola,ut iam fuit explicatum.

a n unum elementum possu producere aliudΡcie a se diuersum.

VNum praesupponit quaestio tanquam certum ' ab is

Aristot superius probatum, aliud tanquam dubitim quaerit Praesupponit quidem quodlibet elementum posse generare aliud sibi simile in Beeles, ut ignis ignem. aer aeres. , sicque de carieriS.

613쪽

Et inquirit,an possit quodlibet elementum generare,vel pro ducere aliud specie a se distinetum, ut ignis aerem, aut aquam; haec ignem,uel terram,& id quidem tanquam causa emciens

eius sicut potest generare aliud sibi simile in specie. Et prima

opiuio at firmat posse.Quam videtur tenere Olet.q. 8. huius libri ante primam conclusionem. Probatur testimonio Arist. Scratione. Arist.enim.c. huius libri asseruit,& probauit esemeta

omnia esse tranimulabilia,non solum ab aliis corpotibus,sed a se inuicem ta, quodlibet possit ex quocunque generari, Meoncludens sententiam hahc text. 16. eiusdem capitis , ita ait: si uapropter manifessum est quod circiliaris erit generari insimpli-esem corporιμου Sentit ergo quodlibet posse generare aliud, Mab eo generata;sed generans aliud est causa e ciens eius: ergo ex mente eius tanquam causa etficies potest quodlibet indisterenter producere aliud,non solum eiusdem, sed diuersae speciei. so Probatur deinde ratione Primo Quatuor primaequalita- tes sunt quasi semina elementorum, quia sicut virtus seminis inducit formam viventis, sic istae qualitates inducunt formas elementorum: ergo omne illud, quod potest inducere has qualitates potest etiam inducere formas substantiales eorum, sed quodlibet elementu potest producere unam saltem qualitatem alterius elementi specie a se distincti, ut ignis siccitatem, quae est virtus terrae,& aer calorem,qui est virtus ignis: ergo cons quenter poterit idem elementum producere.Secundo,quia Ari

stoteles I. lib. Methe .summa 4. cap. I. asserit ex aere mira aui

tates terrae detento generari aquam,& causam huius generationis esse terram,quae sua frigiditate destruit calorem aeris,&4nducit frigiditatem sufficientem ad introducti ne forisae aquae; sed non potest este terra caula tantum materialis talis generationis:ergo tanquam efficiens generat aquam specie a se distinctam. Probatur minor, quia frigiditas summa est propria virtus aquae: ergo quod producit eam efficienter, censetur producere efficienaer aquam; sed terra producit efficienter intensam frigiditatem in materia aeris,ad quam sequitur introductio sor-- mae aeris, generatio eiusdem: ergo est causa efficiens aeriss specie a se diuersi Praeterea non datur ibi alia causa emciens aquae emisere genitae, praeter terram effective inducentem,ltimari dispositionem: ergo illi debet tribui talis effectus,tan-uam causae efficienti,& non solum materiali. Probatur tertio, uia maiorem virtutem habet unum elementum ad producenum aliud,quam mixtum,praesertim infimi ordinis,qualia sunt: im in lapis, sed haec possunt producere elementum ignis, i d costa specie diste cie ab eis:ergo a sortiori poterit unum

elemen

614쪽

Cap. VI. Tractese gener.element. MAIII. cos

e' emcntun producere aliud specie a se diuersum.Probatur mutior, quia per collissionem ferri, silicis generatur ignis, qui non potest tribui alteri tanquam efficienti,cum nihil ibi reperiatur, a quo possit ignis generari.nisi velis recurrere ad causas

uniuersales,quod vicecur absurdum.

Nostra sententia opposita est,et tria asserit. Primum est, quod nullum elementum possit producere aliud specie a te di si inctum tanquam causa emetens per se Probatur primo, quia

unum elementum non potest producere aliud specie distinctum tanquam causa vulvoca, neque tanquam causa aequivoca.ergo non potest esse causa essiciens eius Euidens est consequentia, quia causa friciens adaequale diuiditur in uni vocam , duocam secundum communem consensum totius scholae.Αntecedens etiam per se notum est de causa univom, 'uia haec solum se extendit ad productionem effectus eiusdem speciei.

Probatur autem de aequivoca,quia causa aequivoca duo habere debet respectu erfectus.Primum,quod Lit essentialiter inpers clior. Secundum, quod eum contineat eminenter. Et exprimo scouitur euidenter,quod elementa minus persecta non possunt esse causae aequivocae elementi effectioris, ut terra respectu ignis,sicque de reliquis imperfectioiabus. Ex secundo vero sequitur, uod etiam persectiora non possint esse causa uiuoca imperfectorum. Probatur consequenti quia non continencea eminenter,ut ignis non continet tetram,neque aquam, ut ex

duobus conuinci potest.Primo ex parte formae substantialis cuius ibet elementi perfectioris, quae particularis est,in limitata ad propriam speciem,ut caetera corpora sublunaria,etimn longe persectiora elementis,quilicet perfectiora sint aliis corporibus inferioris ordinis,ut homo persectior caeteris animalibus, nullum tamen continent eminenter,neque producere possisnt;quia continere eminenter inseriora corpora totum conuenit uniuerinsalibus corporibus,ut ecclestibus, quibus ideo produci possunt. Secundo,ex parte dispositionum, quia euidens est nullam eausam emeientem posse producere formam, vel educere eam de potentia materiae, nisi possit materiam sufficienter disponere pro tali forma in ea introducenda; sed nullum elementum potest inducere in materiam dispositiones sufficientes pro sorma alterius specie a se diuersi introducenda:ergo euidens est, non posse illud producere tanquam causam eius essicientem Pro s statur mino quia nullam elementum continet dispolitiones sufficientes alterius specie diuersi: ergo non potest materiam disponere pro forma eius recipienda. Asserit secundo nostra sententia; quod nec duo elamenta

615쪽

6o Lib. II. e generatismis corrupi.

possint esse causa et sciens per se elementi tertij, quod de duobus elementis symbolis docuit expreste rist.c. . est per se

euidens. Nam cum conueniant in una qualitate: in duabus alijs contrarientur,vel corrumpitur illa in qua coueniun , remanent duae contrariae,& tunc nullum generabitur elementum,quia ex contrari j qualitatibus constare non potest, vel corrupuntur duae contrariae,& remanet comunis, ex qua minus

potest constare elementum, quod ex duabus salte constare debet. Q id vero non possit ex duobus elementis dinymbolis generari tertium,probatur eisdem fere rationibus. Prima,quia nullu ex his elementis continet eminenter aliud specie a se diuersum;ergo nec truque simul potest illud continere.Antecedens iam probauimus. Consequentia vero sic probanda est.

Primo, duo elementa simul concurrentia non esticiunt num

tertium per se substantialiter perfectius singulis eminenter aliquid continens,quod non continerent singula per se: ergo nec poss1nt tertiu elementu effective producere. Secudo,quia nul Ium corpus potest continere aliud eminente nisi ratione emunentioris formae .sed constat duo elementa simul sumpta non habere eminentiore forrnam, sed duas tantum eiusdem ordinis:ergo non potiunt eminenter continere aliud elemenitam

specie distinctum ab utroque,neque illud producere. Et si Aicatur posse illud producere tanquam partiales causata.ita ut singula disponant materiam secundum utramque qualitatem requisitam,& ideo sumcienter disponatu ab utroque. Probo hoc esse falsum.Primo,quia tales dispositiones non producun-cuntur per se in ordine ad sermam tertij, sed ad proprias sorma vero terti per accides sequitur: ergo non sunt causa per se. Secundo, quia formam elementi generandi in materia introductam naturaliter, necessario sequitur qualitas in summo gradu,ut formae aeris summa humiditas,sed tale qualitatem in iummo gradu neque eontinent, neque possunt producere duo

elementa dissymbola, etiam ut partiales causae: ergo nec tertium elementum eontinebunt, aut producent tanquam causaeerficientes,ut ignis, aqua non habent summam humiditatem aeri propriam.ergo nee possunt eam producere, in consequenti, neque formam lubstantialem eius. Probatut tandem, quia quomodocumque duo elementa concurrant,non possunt

esse causa per se alterius elementi ab utroque distincti quia

praeter intensionem utriusque sequitur: ergo ad summum p Gsent esse causa per accidens. Probatur antecedens, quia quodlibet intendit per se, assimilare sibi pallam,&sibi simile prod cere:eigo quod ione aliud a se diuersum sequitur per accides.

Allem v

616쪽

Alserit tandem nostra sententia,nultu corpus mixtum posse s sproducere elamentum, tanquam efficientem causam per se. Quod probari potest hoc modo.Nullum mixtum,ut tale continet eminiter elementa ergo nec potest tanquam ei sciens causa ea per se producere Antecedens probatur , quia si mixtum contineret eminenter elementum, vel formam eius me

cessario deberet continere dispositiones necestarias, easque inducere posse in materiam,vt illis medijs educeret eamdem

formam de potentia eius;sed nullum mixtum, ut tale continet dispositiones necellarias pro serma elementi ergo nec potest eam educere de potentia materiae, nec elementum producere. Probatur minor quia qualitates sufficienter disponentes pro forma elementi debent esse summe intensionis,vel prope summae,aut certe magnam habere intensionem .sed nullsi mixtum trabet prima qualitates sub magna intensione, sed remissas,&temperatas Dergo non potest disponere materiam pro forma alicuius elementi introducenda.

Restat igitur,vnum elementum solum posse esse causam enficiente per accidens alterius specie distinlii, vel aliquo modo materialem inducendo aliquam dispositionem in materia pro forma talis elementi introducenda, insufficientem quidem,ut in solutionibus argumentorum explicabitur. Ad testimonium Aristotelis respodeo, intentum eius solum sfuisse probare aduersus antiquiores Philosophos,quod elemeta sint transmutabilia, ita ut quodlibet possit corrumpi ab alio, atque etiam corrumpere aliud, ex quocumque possit etiam quodlibet generari per se. In quo consistit cuculus elementarium generationum , sed ex hoe non sequitur unum esse em ciente causam per se alterius distincti a se specie,sed solu,quod

ex quocumque laquam ex termino a quo possit aliud generari. Ad primum argumentum concedendum est antecedens primi enthimematis , quod prima qualitates sunt quasi virtutes seminales elementorum;led distinguendum consequens,quod agens potens eas producere,poterit etiam producere elementa ipsamam si possit utramque qualitate c5uenientem eidem elemento producere in eo gradu intensionis, quo sequuntur naturaliter formam elementi in materia, vel certe in eo, in quo

sunt dispositiones sufficientes in materia ad introductionem imae eius, poterit elementum ipsum producere , non tamen ex eo,quod possit nam tantum iraesertim si non sit prima, quae conuenit elemento in summo gradu , quod vero nullum. clementum hoc possit probauimus Mideo non sequitur, quod

617쪽

cos Lib. I Me generatione e corrupi.

Ad secundum concessa maiori minori, neganda est conis sequentia, quod terra sit causa efficiens per se aquae productae ex aere;sed solum est efficiens per accidens,in quantum inducens frigiditatem,ut aerem in se conuerteret,per accidens consecuta est productio aquaeuae sufficeret,terram produxisse uigiditatem,etiam per se ordinatam ad generationem aquae, ut es et caula essiciens eius, quia non ex vi soliusfrigiditatis, nisi humiditate praesupposita in materia, s cuius constat terram non fuisse,nec potuisse esse efficientem causam consecuta est generatio aquae, quia, ut aliquid dicatur educere sormam de potentia materiae,& producere compositum, non satis est aliquam inducere dii positionem in materia conuenietem formae,nini inducat sufficientem,ita ut eam necessario sequatur forma. Cuius ratio est,quia ut sequatur forma, integra requiritur di Dpositio:ergo ut agens sit causa formae, necesse est , ut integram possit producere. , at si dicatur ex hac solutione saltem sequi, quod duo elementa possint esse causa terti j. Probatur consequentia , quia virumque simul ranquam una causa totalis poterit utramque qualitatem producere, consequenter integram , atque completam dispositionem materiae,& ideo educere sormam depotentia cius,& producere compositum, ut si ignis,4 aqua inter se agant, corrupta frigiditate aquae, siccitate ignis permaneant in mat cria humiditas δε calor,quae sunt propria disposutiones aerisa spondeo in tali casu utrumque corrumpi,quare euidens est,neutrum esse posse causam tertij,cum iam non sint, dum tertium sequitur,neque aliquid eorum permaneat praeter nudam materiam, Iod autem non est, nullam potest efficientiam habere. Si vero corrumpatur aqua, permaneat solus ignis,neutru potest esse causa per se aeris propter duo. Primum, quia praeter intensionem utriusque sequitur si deo solum possunt esse causa per accidens Secundum, quia de aqua non permanente certum est,in designe non minus, certum, cum non inducat sufficientes dispositiones. Quod vero humiditas aquae permaneat,quae est virtus eius,non Hameit, nam pinerquam, quod non est sussiciens dispositio pro forma aeris, nec potest esse causa efficiens,etiam instrum etalis,quia licet virtus agentis in eo existens sit causa erficiens instrumentalis substantiae, qua generatur, sed dispositio producta in materia solum potest esse causa disponens, quae ad materialem reducitur, ut in primo libro probauimus.

- indultimum de generatione ignis ex aere per collisionerpserri, dilicis negandum est, quod ab his corporibus mixtis

618쪽

producatur aquam a caluis efficientibus per te.Nam siue producatur ignis ex eo, quod exsiccatus iam aer per admixtionem terrestris exhalationis, distractus ad maiorem loci per imis pulsum ei impressum ab cisdem corporibus, ideo nimis rarefactus,& per rarefactionem dispositus ad fulcipiendum in rentiorem calorem causatum per accides ex molinqua dispotitiones sufficientes esse censentur ad introductionem formae ignis in eadem materia aeris. Sive producatur per siccitate causatam in aere ab eisdem corporibus,nempe lapide, ferro. per nimium calorem, raritatem ci impressam per motum.Aut non producatur ex materia aeris, set ex materia alicuius exhalatio nis terrestris in poris exusdem silicis inclusae Vel tandem ex materia alicuius particulae eiusdem lapidis,quae intensam siecitatem habeat,vesol tendit eius durities,in cuius calor intendatur per motum. Quocumque inquam ex his modis fiat, non sopotest fieri a seiro,& lapide tanquam a causis efficientibus perie,sed omnino per acci ciens,quia non sunt causa per se intensarii dispositionu quidquid enim caloris, raritatis, aut siccitatis producunt in acre per motum, per accidens efficiunt,quia motus non est causa per se caloris, vel aliarum qualitatum sed solum per accidens,viter se notum est,& consequenter, neque corpora pla per collinonem quae motus localis est. Causa igitur per se educens formam ignis de potentia huius, vel illius materiae, producens consequenter ignem ex ea sunt virtutes coelestes ad quas pertinet supplere omnes desectus partieularium causarum. Constat autem nullam dari particularem

causam per se effectus producti in casu isto ergo necesse est

ad uniuersales recurrere:quemadmodum recurritur necessario

in generatione animalium impersectorum ea putrefactione terrae: habent autem influentia coelestes virtutes procticendi elementa,cum constet posse ab eis produci, in diuersis casibus vere produci omnes prima qualitates, quae sunt dispositiones sufficientes pro formis elementorum, Meas cosequuntur naturaliter in materia. Et quod de igne producto in casu isto dicimus,disendum est de elementis productis ex materia aliore, ita ut quotiescuque ex no clemento, vel duobus producitur aliud diuersae speciei, causa per se educens formam de

potentia materiae,in producens tale clementum sint coeleste;

virtutes,quia nec elementa ipsa, ut probauimus possunt esse eausa essiciens principalis per se, neque instrumentalis per diu

positiones in materia remanentes,qua probauimus, non posse efficienter concurrere ad introductionem noue formae,nec expulsionem antiquae,sed solum in genere causa materialis.

CAPUT

619쪽

co Lib. II De generationeis corrupi.

TEXΤVS ARISTOTELIS. De elementis autem ex quibus corpora constituta sunt, c. Breuis expositio textus.

Apite praesenti agit Aristoteles de generatione mixto- rum ex elementis, hoc est intentum eius. Diuiditur autem in tres partes. In prima,proposito dubio degeneratione mixtorum ex elementis, resert duas opiniones iuxta quas poterit dubium solu ostenditque difficultatem utriusque. In 1ecunda parte soluit dubium iuxta veriorem.Εt tandem in tertia docet,& probat quodlibet mixtu costare quatuor elemetis. Proponit ergo dubium, an, quonam modo mixta possint generari ex elementis. Proculus solutione praesupponendum esse ait duplieem fuisse opinionem de elementis. Vna eorum, ii asserunt elementa omnia habere communem materiam, Mideo esse transmutabilia immo eo ipsis,quod transmDtabilia

sunt, necessarium esse,ut habeant commvpem materiam. Altera

fuit,Empedoclis negantis elementa essesta animulabilia secundum substantiam,& consequenter integra concurrere ad compositionem mixti secundum materiam, M sormas substatiales, sed diuisa in partes minutissimas, secundum eas permixta. Sed arguit aduersus utramque opinionem,ut dissicultatem eius ostendat. Et primo aduersus hanc secundam, quia ex ea cait tria sequuntur inconuenientia Primum est, quod nec daretur vera mixtio, neque corpus vere mixtum , sed utrumque secundum solam apparentiam in ideo respectu impersectioris sensus non percipientis distinctionem partium minimarum dieeretur mixtum, non secundum apprehensionem sensus perfe- ctissimi qui eas distingueret,perciperetque oon esse mixtas S eundum inconueniens est, quod etiamsi daretur verum mixtum,non possent saltem dari in eo similares partes, ut caro,&os,quod probat,quia paries istae sunt homogeneae, eiusdem rationis, sed elementa secundum proprias substantia sunt diuersae rationis,4 ut sic diuersa ea componunt:ergo impossibilis est talis compositio Tertium vero inconueniens sequi. tur ex ea, quod non ex quacuque parte mixti possent generari omnia quatuor elementa, sed ex una parte unum, & ex altera alterum,quemadmodum si ex una parte cera fiat circulus,& ex

altera

620쪽

sit . VII. Expositio textus. os

altera figura piramidalis,quae probauit esse falsa capite o. primi libri docens , quod sicut quaelibet pars mixti et mixta,

ideo constat quatuor elementis licita ex quacumque pollunt generari quatuor elementa, quemadmodum ex qualibet parte cerae potest sormari quaelibet figura. Ex quibus sequitur iuxta hane opinionem non posse ex elementis generari minium. Sed arauit etiam aduersus aliam, probatque nee iuxta illam 3 esse possibilem talem generationem hoc modo. Dum elementa concurrunt ad generatio m mixti, vel corrumpuntur omnia,vel aliquod tantum, permanet aliud. Si dicatur primum, sequitur nihil permanere ex elementis in mixto praeter solam materiam, ex linia autem materia non potest fieri mixtum 1 iam quod fieret per introductionem sormae mixti, nihil e-mune haberet mixtum cum elementis, cum materia illa elerimentorum tantum sit, non mixti. Si vero dicatur secundum, sequitur non dari mixtionem veram, sed quae vocatur mixtio, erit corruptio unius, & generatio alterius, sicut dum generat ignis ex aere, aut quid simile:quare nee iuxta hanc opinionem poterit mixtum generari ex elementis.

In secunda vero parte respondet dubio proposito duobus praesuppositis,quorum primum est,quod quatuor primae qualitates, quae sunt virtutes elementorum, habent latitudinem inistensionis,& remissionis Praesupponit secundo i dupliciter posse aliquid esse,aut denominari calidum,sicque de caeteris qualit tibus i uno modo actu,& simpliciter, quando habet in se totam latitudinem caloris, hoc est, totam eius intensionem, ut ignis, dum est in sua naturali dispositione dicitur actu, simpliciter calidum,& ealidum hoc modo sumptum solum est frigidum inpotentia,quia nihil caloris,actu habet,sed habere potest. Secunis do modo aliquid dicitur calidum,actu quidem,non tamen simpliciter,sed secundum quid, quia aliquid caloris habet aetii 4 quod ita calidum est potest etiam aliquid frigoris habere actu,& vocabitur ealidum frigidum. His suppositis respondet dubio hae distinctione: elementa4

duobus modis applicari possunt ad agendum.Primo,ita ut omnino unum superet aliud. Secundo, ita ut non omnino sed secundum diuersas qualitates,ac secundum quamdam proportionem unum superet aliud in supererer ab eo. Et si applicentur Primo modo,non sequetur mixtio,sed generatio unius,, corruptio alterius. Si vero secundo modo,ita agent, patientur,ut propriae qualitates eorum4cmittantur,4 ad certum gradum attemperentur sub quo temperamento conseruari non potexunt i qui hi maiori gradu intensionis postulant qualitates ad

SEARCH

MENU NAVIGATION