Michaelis Angeli Chrysolii De principe liber unus

발행: 1783년

분량: 343페이지

출처: archive.org

분류:

121쪽

nianum eam finxisse, vel, si ma is, Ulpianum. Ecquid enim Vlpianus Alexandri Severi aetate , Principatu iam quaquaversum obfirmato , nequivit Populi eo uetudinem unius Imperatoris providentiae tutelaeque innixus, ei & in eum, omnem Rei p. bene gerendae curam, reipsa Populus transtulerat , pro scribentis vel potius de iure respondentis arbitrio, prata sente nota signato nomine; nequivit, inquam , illam consuetudinem , Legem ' Regiam nominare Alioquin & consuetudo lex est; nam diuturni mores consensu utentium comprobati legem imitantur sa). q. V. Quae ne aliquis sertasse me omnino comminisci etiam putet ; liceat ea modo paucis, perspicuis historiae monumentis confirmare. Ulpiano itaque nam Tribonianum hujusce legis auctorem non facio ) exinde Legis Regiae fingendae occasio sorte nata ; quod Senatus, in quem ex Tiberii calliditate s quam antea ar

guebam ) Populi omne jus , sublatis e

campo Comitiis, translatum , Imperatotes Imperii curam suscipientcs , animo

serae M Lib. i. Instit. Tit. II. g. 9. .

Diui i

122쪽

servituti iam assueto ac degeneri, multis augere praerogativis consueverat I) . Ap si te de Vespasiano Tacitus et , inquit erum Sennus , omnia Principibus solita , Vespasiano decrevit. Quamobrem ex huiusmodi Senatusconsultis , quae longo temporis intervallo in magnam excrevere molem, factum censeo , ut omnibus sensim Imperatoria injestas, honoribus muniisque aucta, armis decorata seris, legibus armata domi, summa tandem evaserit ac infinita, neque extinctae jam libertatis simulacrum aliquod , nec ullum Civitatisompium liberrimae vestigium mala serit. Inde Lex Ulpiano, nisi fallor , primum Regia composita; qua recenti indicio sive novo vocabulo , rem Populo jumpridem servienti notissimam, monstravit . Itaque non intelligo prorsus, cur misellus Tribonianus, Gravinae caeterisque de Holo

tiin Leg. Gmnov. In orat. De Leg. Regia. a) Tacit. Hist. Lib.IU. Cap. III Senatuscons. pro Vespasiano conditum , primus, quem sciam, ex Tab. Enea Capitolina in lucem 'edidit Franei eus Da Albertinis D a Vranae Vet. Rom. Lib. II. & exso 'Grui. in Vet. Inscript. corpus transsulit . Gravina tandem citato lib. Cap. XXV. & seq. accurate aς per membra idem Senatui consilium perpendit.

123쪽

manni grege, vapulet tam acriter ; nec qui multis licet praeterea nominibus iciis ter perfrictae frontis homines Suidae habeatur in Lexico, ac Procopio in ανεκδοτοις in hujusce Legis obtentu , tamquam assentatorum omnium impudentissimus a Gravina praecipue traducatur.

q. VI. Ex eo tandem sui reliqua miscia faciam , quae non sunt hujusce loci , quaeque alibi a nobis, auspice Deo ac Volente , susus tractabuntur ) hujusce Legis fictionem Triboniano equidem non ain pingo : quod Triboniani aevo , Summa Potestate jam Imperator Romanus pollebat, neque amplius erat , qui viderat Rempublicam. Tum condendarum Legum facultas, propria, jampridem Imperatorum

evaserat; & ab ipsa seliciori Theodosii

aetate, Imperiales Sanctiones in unum corpus colle ae, facultati Imperatoris praesidium satis tutum comparaverant . Quinimmo & Imperatores omnes Ethnici ab Adriatio ad Constantinum Augustum usque, hujusmodi facultatem, nemine prosem adversante , secerant suam . Quare nihil erat, cur hanc Legem Regiam fingeret Tribonianus, quam in Librorum Iuris vestibulo praefigeret, ut ali'

quid

124쪽

quid hoc mendacio, novae legum lationi suoque Principi, cujus Imperium jampridem aeterna fuerat in basi constitutum , praelidii, compararet. Quod si vero umquam simile foret , de Ulpiano potius rectiusque assirmaretur , sive de quovis Reipublicae temporibus proximiori Iurisconsulto; qui hanc Legem Regiam ea ratione poterat effingere , ut Iuris amatores veteris Legislationis obliti, Principum placita, tamquam Leges suspicerent , ac

praeter opinionem hamum vorarent, novorumque Legislatorum fraudes , veteri Iurisconsultorum doctrina contempta , ad recentioris Regni Imperiique usus imbiberent. Quod de Triboniano temere aseseritur.

q. VII. Quibus positis , quivis facile

inferet, Populum Romanum , quae nostra quidem sententia est , Legem Regiam , minime tulisse; at ex Iurisconsultis nescio quem, ut impudefitiam, cum extaret adhuc publicae libertatis memoria, alia quo colore suffiinderet , antecedentibus ipsius Populi fassis ac rebus , eamdem nomine tenus ac de industria ut publica rei firmaretur mutatio, quae sensim pro-

eqsserat, Principum cauid effaxisse. χα

125쪽

' posita sententia , nihil inde fraudis, alteri nostrae sententiae de Summa Potestate Civili a Deo derivanda struetur, ut Petrus de Marca putasse mihi videtur superius adducto loco. Populus namque Romanus, cum Summam Potestatem in Principem contulit non considerandus omnino venit, qua Populus; quod pergravi huic quaestioni caput est ) ; at habendus

potius , uti Populus Summa Potestate praeditus, qui ex dominii natura, Summam ipsam Potestatem , ut caeteras Imperii res, poterat. in eum, sui Velidi, trans. ferre , sive etiam alienare, per actum nempe negati m . Quod, qui fieri potuerit, ita nunc ab ipsa Summi imperii divisione, quam Lipsius tradit , aggredior explicare . . .

f. VIII. Imperium nempe triplex est, Principatus, rimatus oe Populi flarus I): namque ut bene Tacitus si inquit ;cunctas nationes oe urbes , Populus , ain impres , aut Singuli regunt. Procul autem omni dubio, quo primum tempore. io Augustum, vel in alium qRemVisIm' ipe. 13 L s. PoIit. Lib. II. Cap. Π. M Tacu. Lib. III. Histori

126쪽

peratorem a Romanis Summum Imperium translatum est, Romana Gens a cuncto Populo, penes quem Summa rerum erat,

regebatur. Quamobrem pro summo, quo pollebat iure, potuit Populus R. Summa temetipsum Potestate Viduare, Virumque designare tanto Imperio non imparem gubernando ; in quo statim Deus, priori extincta, qua Populus gaudebat, summam

de integro Potestatem crearet. Itaque sic censeo, Populum Romanum, cum e re

publica visum fuit, a Rep. administranda abitinuisse, Augustique personam designasse dumtaxat, in quem praeeunte Dei consilio ac voluntate, omnis Populi potestas transferretur. Ad rem Ammianus

Marcellinus. I) : Ideo Urbs senerabilis post f erbas esseratarmn Gentium cerυices prefas, totoque leges , fundamenta ILbertatis o retinacula sempiterna , veluti frugi parens o prudens diυes , Caesaribus, tamquam liberis suis , regenda Pa trimonii jura permisit. Et re quidem V ε- , quomodo Populus Summam Augusto Potestatem tribueret , quam ipse per se

127쪽

non possidebat aeternum duraturam, quaque ad tempus tantum utebatur Τ Quare Ammianus inquit, permisit . Facit hic Scholasticorum . illud: nemo dat , quod non habet , neque plus quam habet . Pop. itaque Rom- Summa recte usus est Pote

state , quo usque Principi illi Deo , qui

cuncta in Mundo gubernat, qus rerum vicissitudines ordinesque I) confer Dat , hominum commoda υit que ruetur , quique omnis Potestatis genuinus ipse sons est scaturigo; quo usque, inquam , principi illi Deo ac sapientissimo, summam Reip. curam, Populo arrisit committere. Cum vero a parvis incoepta initiis Res Romana adeo crevisset, ut magnitudine jam laboraret sua, suisque viribus ipsa rueret; factum demum est, ut Pop. a Rep. gerenda absti nendum sibi putaverit , Principemque statim desgnaverit, qui Summa a Deo rei communis administrandae Potestate accepta , Rempublicam unus, gubernarer.

f. IX. Deus itaque Augusto Imperium primario concessit, fecundaris autem

128쪽

ac ααεν- Pop. R. tum designando, cum abstinendo : per actum videlicet negatiGumac ρο siriυum simul. Quos duo Populi a. Eius Lex Regia complectitur : posita namque hac Lege, Pop. R. Summa Potestate sponte ipse sua, sibi deinceps abstinendum imperavit , in quo alienationem pono, ut pluribus intra ) simulque Imperatorem designavit,.qui posthac Rei p. praeesset . Quae quidem designatio , licet sit quid posi/λum, ut cum scholis loquar; non hujusmodi caussa tamen est , quae

Augusto Summum una Imperium, contu

terit. Quod illinc equidem arguo . Sum ma Potestas, quam Populus moderandi ac regendi sui gratia, Augusto , quasi quasdam habenas, tradidisse putatur, ' non potuit sane in Augustum transferri priusquam ea se Populus privaret , quia tuna Populi status integer adhuc manebat, ne que uni adhuc totius ratio rei constabam eamdem vero Augustus a Populo , post abdicationem , consequutus prosecto non est, cum nemo quod amplius nos habet, alicui tribuere facileque possit elargiri. Quae quidem dilemmatis rationes , quae utrinque Monarchomachis pariunt in m-: . . . mor

129쪽

modum, clarisseno licet Pussendorfio i

ad palatii non sint, magnopere me tamen juvant . Inde namque non sequutur, quod ipse putat, dominia rerum ab imo transire in alium non posse . Siqui. dem caeterae res , quarum quisque domi. nium per se absolute habet, jure alienari in alium possunt, accedente nimirum traditione, qua fit, ut dominium ex Iure occupationis translatum censeatur. Regenim statim ac traditur, a novo Domino occupatur: contra haec summo abdicato Imperio, nemini tradi illud potest,

cum res incorporea sit, neque traditioni obnoxia, ex stoicorum disciplina. Quare Deus in novum Imperatorem Imperium contulit, quem Populus, movente interius

ac iubente Deo , designavit. Itaque per designationem Populi Augusto satia non est Summa Reip. mrendae Potestas: eam vero Imperator felicissimus a Deo praeci-

tio Lib. VII. Cap. III. De generat. Sum. Immciv. 3. VIII. Obiter hic notandum , dc Sam. PM-fend. proxime ad Monarchoirachorum sententiam accessisse. Postia siquidem, ait, lanientia de Pote- Regum a. Deo. derivanda, o πως coavellantur leges Fundamentalis. Pust. Lib. Uri. De J. N. &G. Cap. ill . a. Quod falsum esse, infertus abu de ostendetur.

130쪽

99pue recepit , ejusque porro nutu ac potestate ad posteros usque transmisit. Alio. quin ex vetusti etiam foederis patet monumentis, Samuelem I) Regem SauIem delignasse , Deum vero antea eumdem elegisse . En ipsemet Dei verba : Et ait Samuel ad omnem Populum , certe videris Saulem autem indigitabat ), quem et git Dominus. Unde Seneca sa) in Thyeste Nec abnuendum est , si dari perium Deus ; Sc Cicero adversus Catilinam vere etiam dixit 3): Urbem Deorum immor. talium nutu atque potestate adminiserari δε. X. Quae de alienatione vero superius indicabam , liceat nunc mihi praefinito loqui. Ad pauca ut redeam , haud dubium est, Summam Potestatem a Deo praecipue manantem , velutile sonte ri-Vulum , eius propriam fieri , cui Deus quae sua est beneficentia singularis , largitus semel fuerit . Quare & Populus Romanus Summae Potestatis arbiter dominusque maxime proprius , eadem a Deo accepta pleno utebatur dominio . Itaque

SEARCH

MENU NAVIGATION