Michaelis Angeli Chrysolii De principe liber unus

발행: 1783년

분량: 343페이지

출처: archive.org

분류:

171쪽

1 Dunde postea coronae nomen, Italico Langobardorum in Regno enituit si). Hac corona, veluti proprio Regum insigni, omnes Italiae Reges ad Fridericum usque II. inaugurari solitos suisse, idem abunde Sigonius testatur. Hac sine dubio corona , devicto captoque Desiderio postremo Langobardorum Rege, redimitus Ca

rolus Magnus & Lotharius sa) postea ,

caeterique deinceps Imperatores. Qui vero Princeps obnoxius non fiat Populo per hujusmodi expressam declarationem, infra exemplis quam plurimis ostendetur. Nunc vero ea, ad quae sum aggressus, pergam q. III. Per pe Populus haud expresse declarat, quo nomine Summa Potestas in Civitate prodeat insignita, quibusque decentibus Insignibus fastigium suum exprimat: tac o nihilominus probat consensu, rataque habet, quae constitutus jam Princeps i) Non praeterer, hic, quod de Elephantibus , animalibus homini proximis. seribit Plinius Lib. Vt II. Hist. Nat. q. l. Dag.a s. Nam quod ad docilitatem

attinet, Regem adorant, genua suburatiun , coronas porricunt. Idemque Plinius 1 cribit, Apes Regibus domos in sui υenerationem compositas, exaedificare Plin. l. p. 395. V

'in Sigon. Lib. IV. de Reg. ItaL Pag. 229. Nidem Pag. arz. ibidem .

172쪽

ceps assumpsit insgnia. Ex veteri Histo. ria exempla facile eruuntur, quibus evincitur , Reges saepe per se titulos ac Imperii insignia , Populis probantibus sive non repugnantibus, sibi adrogasse. Ita ex

Josepho si constat , quod Aristobulus

Hyrcani filius , διαδεμα πρωrος primus diadema sibi imposuis Agathocles autem Siciliae Tyrannus ultro se Regem nominavit, quod potentiae suae praeter eum

titulum , nihil deesse videret set . Quare , ut obiter haec dicam , falsus animi est Samuel Puffendorsus 3 , qui ait,

Populum eumdem, qui in unum, ἐmperium in se consert, eo ipso tribuere ipsi Jus, nomen δc Regis titulum gerendi emprimendique Regiam celsitudinem insignibus decentibus . Populus namque Imperium , quod non habet , conferre numquam in aliquem potest ; & Ius Regis

titulum gerendi, serendique decentia Insignia , non a Populo tamquam a caussa 'efficiente, Principes hauriunt: saepe enim ut dictum est, sine Populi consensu, nomen i) Lib. XIII. Histori Cap. XIX. in) Di ossi Sie. Lib XX. Cap. IV. a) Lib. VII. cap. m. de Gener. Sum. IIIIRCiv. μ

173쪽

men & Insigne assumunt , quod postea Populus ipse , rebus ipsis ac factis conufirmat. Ita postquam se Romulus caetero habitu nempe Trabea ac Sede Regia, quod in Servio Tullio clare Livius, indicat augustiorem secerat , insignia quinque Romanis Regibus propria o fecit dum decim Laisiores : quem morem ab Etruscis finitimis , unde Toga praetexta desumpta

est , duxisse , Livius Hem enarrat i) .

Praesensit nimirum Romulus , jura, quibus fit, ut dissociata multitudo in Popruli unius corpus coalescat , tum demum sanctae generi hominum agresti , futura , si Princeps venerabilem Imperii insignibus se faciat. Itaque Populo inconsuli quod jure sacere poterat , cum in Deus Principibus simul cum Imperio, ins iasibi constituendi facultatem concesserit infignia sibi constituit ; Populus autem postea , eadem se rata habere rebus ipfis ac factis, tacito nempe consensu , decla

ravit.

f. IV. Quae de Summi Imperii insignibus

dixi, eadem quoque sine erroris periculo, is mori Imperii habendi oneratim meunt.

su Lib. I. cap. XVIIL '

174쪽

Aliud nempe est, ut Grotius inquit quaerere, aliud de modo habendi. Consti tuta itaque ex ordinatione Dei, Summa Potestate, potuit subjectum istud Summae Potestatis proprium, nempe Princeps non

coactus, at volens lubensque, multa cum Populo de regiminis modo forma pa-

cisci ac stipulari , ut Populus nimirum intelligeret , in quo tandem Potestas ist-

haec poneretur: eaque Pacta , quae Summam Potestatem semper consequuntur, quaeque eamdem , ut summa sit, nullatenus assiciunt , Leges uniuscujusque Populi fundamentales appellare. Quamobremi Populi declaratio in eo poni potuit, ut Populus ex post facto, vel eodem adsummum odi , evresse declararet, contentum se fore, dum hocce vel illo modo Princeps imperium temperaret , quomodo se illudi temperare lubens promiserit. Pluribus au- tem modis Summum se Imperium moderari Princeps polliceri potuit, Populo 'non re pugnante , vel jure nempe Proprietatis pleno , vel jure Uufructuario , vel jure Norario, vel demum precario, non se

cus I

175쪽

cus ac caeterae haberi possunt res , quas Iurisconsulti vocant incorporalescunque autem modo Summum habeatur

vel possideatur Imperium , Summum tamen semper erit , legibusque solutum , quibus tenetur Populus ; eo quod illud non a Populo , at a Deo Principibus , qui vere Principes sunt, tribuatur. f. V. Attingam autem pauca de quatuor hisce Summam Potestatem habendi modis, ne alicui sortasse a me haec temere asseri videantur. I. Haud dubium itaque primum est , Reges nonnullos pleno proprietatis sure quaedam Imperia pia

sidere . Hujusmodi certe sunt Imperia , quae quis justo sibi comparavit bello; aut ea , quae ex Voluntaria alicujus Populi deditione , aliquis sibi acquisivit : veluti cum Populus quispiam, majoris mali vitandi caussa , ita se in alicujus ditionem ἡ edit, ut nihil excipiat . Ita Campani apud Livium,ia Collatini et in apud eumdem Populum , urbem , ageos , delubra Deum, dicina humana Pue omnia, in Po

puli

i) Groti Lib. I. de I. B. Sc P. Cap. III. g.

XI. n. I.

et L . Lib. VII. Cap. XXXI. ω Lib. I. Cap. . XXXVIII.

176쪽

puli Romani ditionem dedunt. Hic profecto Campani & Collatini Summam Populi Romani Potestatem non constituunt, at se a Pop. Romano regi malle, ut majora evitent mala , declarant. Hanc deditionem , subjectionem publicam perfectamque Grotius appellat a ) ; eamque

ad originarium εχ consensu acquirendi Imris in personas modum , ipse quoque doctissimus vir ibidem recenset. Clarissimus autem Hotomannus sa) hoc quidem amgumento negat , posse Summa Imperia esse in pleno proprietatis jure sive ita Summi Imperantis Patrimonio , quod liberi homines in commereis sicuti caeterae res, esse nequeantia At animadvertisse Hotomannum oportebat , non alio quidem

sensu quaedam Imperia dici in pleno esse propriexatis Iure , quam jus perpetuum Populum regendi, qui Populus, sine ulla

exceptione , esse' Summum penes Imperantem . Quo sensu rectissime dicitur , Populum aliquem sive per testamentum , sive per donationem ,. sive per pactum a C Sum

D Gror. Lib. II. de J. B. M P. Cap. V. g. XXXI. idemque Cap. V. ibidem 3. I. M XXVI. 2 Hotom. Lib. Qua i f. illusis. Quaest. I. Tom. I. in lal. pag. .q6. edi . 1599.

177쪽

Summis Imperantibus, qui pleno jure regnant, alienari. Quo sensu lagenda sunt quae apud Veteres de ejusmodi alienationibus sorte leguntur. Sic Attalus I Eumenis filius , Pop. Roff. bonorum suorum Regnique heredem secit; & ex ait ra Ciceronis oratione in Rullum H ne sa) constat, eumdem' populum, mo tuo Nicomede Rege, hereditatem crevisse,

Regnum Bythyniae. Tacitus etiam 3) , grorum meminit , qui Regis Apionis quondam habiti , Populo et ni Romano una cum Regno relicti ; ac adem Cicero

De Lege Agraria ignorat , μm , testamento Regis Alexan.

drini , Populi Romani esse factum Z Qua. re & Mithridates apud Justinum 3ὶ de Pa

phlagonia ita loquitur non vi, non is mis , sed adoptione testamenti , hereditaria Patri suo ob nidet. IL Ad eumdem quoque reseram si 'di modum , Imperia quae Reges nonulli jure obtinent Uufru-

i) Val. Maxim. Lib. V. Cap. II. Flor. Lib. II. Cap. XX. v Cic. orat. II. in Rul. Cap. XV 3 Tacit. Annal. XII. Cap. XVIII. 4 Cic. Orat. II. Cap. XVI. ' '

178쪽

auario , quales sunt ut plurimum qui primi eliguntur , quique electis legitimo ordine succedunt. Ita Regnum Poloniae elect um est , iureque tantum Reges moderantur in ructuaris. III. Quamplures Bodinum si) secuti sibi persuasere , haud posse Summum appellari Imperium, quod

perpetuum non sit. Ita, quoniam pus Dictaturae fumebantur, ut Tacitus in

quit sa), negant plurimi cum Bodino ,

Di Iatori Romano Summum fuisse Imperium, primis etiam temporibus, cum ad Populum adhuc provocatio non esset . Quamobrem negant Summa Imperia eo quidem haberi posse modo , ut sint rem poraria, nec Populo subsint. Verum enim. vero Sapientioribus placuit, Grotio praesertim 3) , Dictatorem Romanum', &Amnemonas apud Cnidios , jure licet

emponario , Summum tamen Imperium habuisse: eadem namque Dictatoribus ante Decemviros facultas erat , quae cui Vis

Regi, qui Rex sit optimo plenoque Iu- .re . Quare Dictatoris edictum pro numi-Κ a

i Bodin. Lib. I. De Rep. Cap. VIII. i) Tacit. Lib. I. An. Cap. I. 3 Grol. Loco sup. adducto.

179쪽

ne observatum inquit I Livius: eique,

qui apud Judaeos extra ordinem, sive ad tempus Rector Populi. a Deo constituebatur, Summa Potestas competebat et . Quare Bodino primum , deinde caeteris , illud quidem reputandum animo erat,

quod tempus facultatem non minuit; neque duratio rerum naturam immutat.

IV. Ad habendi denique modum pertinent illa quoque Summa Imperia, quae accipiuntur quovis tempore revocabilia , unde precaria a Iuris publici audiunt Scriptorisus ; cum precarium Vere sit ex Jurisconsultorum sententia , quod utendum datur , quanidiu dantis collibitum animo fuerit 3). In hunc censum resetiri possitnt Regna Graecorum antiquissi

ma ); ac Vandalorum Regnum in Africa , Gothorumque in Hispania, ceu Mariana ue) testantur & Procopius: qui de

i) Lib. II. cap. XVIII.

a) Deuteronom. XVII. II. a) L. I. D. De Precario. 4 Conf. Iul. Pollucem & Eeteehiel. Spanhem. ebservat. ad orat. I. Jul. Imp. Pag. I 28. 9 sebciti alias edit. Leg. etiam Diuertat. nostram , De Regum Iuribus apud Lased . O inhorenses, ia. hujusce libelli calce.' M Μar. Lib. XVI. Cap. XVII. Procop. Va Halic. Lib. I. Cap. IX.

180쪽

l149Herulis eadem quoque narrat non minus, quam de Langobardis Paulus Warnasse, di si . Tum ex Sigonio clare patet, priorum saltem Langobardorum Regum, precarium fuisse Regnum: obtruncato etenim Clephone, altero ipsorum, secundum Alboinum , Rege , decem annos XXX. Duces regnarunt ; eorumdemque postea, plurium dominatu contempto, ad Regnum ces rediit sa).f. VI. Quibus omnibus conficitur, posse quidem Regem , cui Summa Potestas a Deo collata sit, simul cum Populo domodo habendi multa pacisci ; quae tamen pacta cum Summam Potestatem perpetu consequantur , nequit ab hisce padiis' quae Leges fundamentales Puffendorfius ainpellat , summum imperandi arbitrium pendere. Quicunque etenim ille sit Summae Potestatis habendae modus , a De tamen est, non a Populo, ut sit Summa R independens , legibusque , quae uniVer sum Populum viritim ligant , soluta. Quae cum ita sint, non est, cur amplius

a) Proco . Goth. II. Cap. XIV. M XU. dc Paul. Warnas. De Lang. C. q. & 6. 23 Sigon. De Reg. Ital. Lib. I. Tom. II. eiula.

SEARCH

MENU NAVIGATION