Michaelis Angeli Chrysolii De principe liber unus

발행: 1783년

분량: 343페이지

출처: archive.org

분류:

191쪽

lege recipiat. Quod exemplo non caret. Ita de servis Gemianorum apud Tacitum si) memoriae proditum est , suam quemque fedem , suos penates rJgere. Frio. menti modum dominus , a- pecoris , aut mestis, ut colono, injungit, o servus .ha ctenus paret . Hi fortasse sunt servi illi, quos Romani Prudentes adscripxitios , seu glebae addictos nuncuparunt ;Gendem. nempe , uti Aristoteles sa) inquit , naturo ferυos , stallicet ad servitutem ipsa natura aptos . Neque dubium est , quin plures Populi eo stat ingenio , ut regi potius, quam regere rectius norint . Ita de se

Oppadoces sensita Strabo 3ὶ testatur& Justinus : quippe qui oblatam a Romanis libertatem respuerunt, Menteς, se vivere sine Rege haud posse. f. III. Ponamus autem tantisper, quoasane verum non est, Populum sibi Principem constituere : neque inde necessario inseretur , constituentem esse constituto majorem . Quod Senecae verbiς evincitura

quadam , inquit vi, initium ab aliis rem. hunt i) Tacit. De ΜοHb. Germ. Cap. XXV. su) Aristot. Folit. Lib. II. a Strab. Lib. XII. pag. 5 4. de Iustin. Lib. XXXVIII. C. IL 4 Senec. Lib. III. De Beaei. Cap. XXIX.

192쪽

ISI hunt, oe rameni initiis fuis majora fum . Nulla non res principia sua maguo gradurransit. Semina omnium rerum caussasunt, oe tamen minimae parpes suπν eorum , quae

gignunt . Adspice Rhenum , adspice Euphratem , omnes denique iuri tos amnes ,

quid funt , si illos illic , unde effluunt , Uimes 8 Eo itaque Populis constituentia hus , Principes praestant ; quod , etsi Po

puli eos designent, Potestatem autem ach testatis incrementum tribuit Deus . Quod si vera umquam proposita regula esse potes, , vera dumtaxat erit in ea quidem constitutione , cujus estic Ius perapetuo pendet a voluntare covstituentis , ut Grotius inquit sa), nou etiam tu ea, qua ab initio es voluntatis , psea vero essectum habet necessituis. Ita, quam Uis mulier virum sibi constituat , viro .tamen perpetuo subest , eique, paret perpetuo inec umquam marito antecellit , nec ei.

oro, quam Grotius tradit exceptionem , reprobare videtur doetissimus 'Tesmaras ad Grol. hoc locco; qui scribit, neque um versaliaev esse verum. Quum enim cliena quidam h ilis nobilem sibi constituit advocatum, s et uva dominum , discipulus Praeceptorem, constituen proiecto non est consti

tuto major. - s

193쪽

dominatur umquam. Servus quoque , Ibcet domino alicui ultro se in servitutem addixit, insanus tamen esset, si dominose se superiorem jactaret , eo quod ipse sibi Dominum constituerit . Potius qui Dominum sibi constituit , volunt)ti suae videtur vale dicere; ac sicuti appellari amplius non potest liber , qui alterius iam dominio obnoxius , haud libera vivendi amplius vivit consuetudine , ita neque

Domino is superior potest intelligi , cui

necessario servit. f. IV. In hac ipsa autem Grotii ex ceptione, res postulat, ut paulisper etiam subsistamus . Verum itaque Grotius censet , quod constituens constituto sit maior, cum constitutionis effect us a consti tuentis voluntate perpetuo pendet non item , cum effectus rationem habet necessitatis . Quamobrem Grotius putat , Summam Potestatem Civilem, jam sponte a Populo primum constitutam , necessario tamen postea, etiamsi Populus nolit, Populo imperare. Qui tandem, qua se, fieret isthuc, nisi , quod praedico, Verum esset, Populum in Summae Potestatis constitutione non agere, nisi ut CavL fam bnergam; Deum Vero primas. ager .

194쪽

Summum sit ac prorsus conis

serreὸ Prosecto, qu id majus est, aliquam' personam ad Majestatis culmen tergeminosque honores . evehere, quam eamdem' deponere ; quod fieri facile potest per a-

flum negatiυum. Quod si ergo necessitatis est, ex Grotii sententia , Principibus a Populo constitutis, ipsummet postea Populum obtemperare; illa certe parendi neces- . sitas a Dei 'adebit ordinatione, adeoque nec Populus, Verum Deus Summam constituet Potestatem; subjectumque illud proprium , persona una pluresque , cui vel queis Summa Potestas tribuitur, η τρωτηαγχη evadet ex Dei ordinatione, uti apud Galenum appellatur sa). Quare bene militibus Valentinianus olim Imperator rospondit , Imperii collationem, veluti eorum beneficium, importune eidem exprobrantibus : Ut me me scilicet potius quam alium, in quo mera ponitur designatis ad imperandum vobis eligeretis, tu vestral -um erat potestata , o milites : at post-: suam me elegistis, quod periris tu meo est arbitrio, non vestro . Vobis tamquam sub L a . diis

o Lib. VI. De Piae. Hippocr. N Platon. .

195쪽

ditis eompella parere , mihi qηae facienda sunt, cogitare I . Nec dissimilia, qua vis plutculuna emollita, ab eodem Valentiniano militibus dicta, Ammianus refert

Marcellinus a). SCHOLION ALTERUΜ. f. I. Epulso iam futili priori an δ gumento , quod Achilleum

putant Monarchomachi , ad alterum aggrediar, non infeliciori fortasse exitu op- gnandum. Argumeatum alterum ex finis praestantia petitum, id concludit, P. Pulum . nempe, qui regitur, Principe no-hiliorem ac superiorem esse, qui id propterea constituitur, ut Populum gubernet, Populique regimini vacet . Quod argumentum non id probat, nisi fallor, quod oppositae sententiae putant patroni: at COAt δε ostendit perspicue, omne regimen ac Imperium respicere per se utilitatem eorum, qui reguntur, non ejus eorumve, qui regunt ; sive ut complectar omnia

raucis, illud probat, quod nemo negat,

fruem

ci Theodoret. Lib. IV. Cap. VI. Ab Anm. Mareel. Lib. Cap. UL

196쪽

stitutos. Quod ultro concedimus. Omni namque vetus historia id confirmat, omnesque tum Poetae, cum Philosophi Scriptores. Ne longior sim , paucis me erapediam exemplis . Primum ex Herod

to i) arcessam, qui dum Delocis narrat, filii Phraortis, privati primum hominis, deinde Regis, incorruptam justitiam, aratemque , qua Rex tandem apud Medoc ex Populi consensu evaserat, sic infit:

δ' εγω δοκεως tit mihi videtur , maxime De jocis amici, έλεγον, dicebant : Nequmquam praesenti modo viυentes hanc nostram regionem possumus habixare age , consi amus nobis i s Regem, ur sic regio nos, a bonis legibus adminiseretur , o nox AEd o pera eamus , neque prae impunitue sce-Drum excidamus. Itaque Medi, De jocem, convocato concilio, Regem crearunt, ut fusilia nempe, almaque Pace fruerentur. Hesiodus quoque ante Herodotum in sua

Theogouia si, cecinerat , Reges a Iove nutriri, unde & Διοτρεφε ς eos appellatu. Populosque ad ipsos respicere, L 3 qui

197쪽

I6squi rectis Ius discernant iudiciis . Quare Tullius etiam scripsit ij : Mihi quidem

non apud Medos solum , ut ait Herodotus, sed etiam apud majores nostros , justriis fruendae caussa, videntur olim bene morati; Reges constituti. Nam cum premeretur inops multitudo ab iis , qui majores opes habebant: ad unum aliquem confugiebant, virtute praestantem , qui cum prohiberet injuria tenuiores , aequitate consituenda summos cum infimis pari jure retinebat .

Hinc Iustinus Martyr, isque Philosophus insignis , Antoninum sa) alloquens, Im

peratores appellat φυλαγιες δικαιοσυνης , jm

sitiae custodes. David quoque Rex fausta quaeque ac felicia Salomoni ejus filio ominaturus, Psalmum pepigit, quod ita exo ditur : Deus judicium tuum Regi da oejustitiam tuam flio Regis , ut judicet Populum in justitia oe pauperes tuos in judicio : licet Iustinus idem sa) Psalmum hunc dictum fuisse asserat de Christo. Extat tandem D. Nervae edictum apud pli., o Cie. Lib. II. De Ostie. Cap. XII. a Iust. Mart. Apol. II. ad Anton. Pag. 5 . ex interp. Io: Langi edit. Colon. in Fol. an. i 686. Idem Dialog. cum Tophon Pag. 25 I.

198쪽

Plinium: i) , quod me hic iuvat appo.. nere : Hoc sibi , ita se enim habet

quisque civium meorum spondere potes, me securitatem omnium quieti meae praetu-

lisse. Cui congruit Alexandri illud apud Arrianum et : Pro vobis vigilaro me , certo scio , ut ipsi nimirum placide quie-reque dremiatis . Nonnihil quod spectat ad hanc quoque rem , de Magistratu

Irincipi, sive de principe Reipublicae cu-ode , scribit etiam Plato 34 ; qui est

' omnino legendus. f. II. Ad id vero rediens , unde prosectus sum, non. minus absurdum est, profiteri , regimen omne ob utilitatem eorum , qui reguntur , comparatum fuisse, , ac deinde rectorem iis subiicere , quos oportet regi ; quam asserere animum id propterea homini datum, ut gubernatoris vice fungatur, illum vero corpori, quod gubernat & animat, ob finis praestantiam credere obnoxium . Nulli vero dubium esse potest, quin animus corpori, cui regendo destinatur, valde antecellat. Quam L 4 reinso Psn. Lib. X. Ep.- . ,

θὶ Arrian. . Lib. 7. P. m. 453.

199쪽

recte autem comparatio isthaec procedat, ex eodem Iustino patet, qui hocce mo

T . . i

pore coastituitur , ita Regnum ex Rege cr

iis , qu i reguntur , coaugmentatur . Quare ricitus, Remp. Romanam unum imperii corpus appellat, unius animo regendum. Est itaque Regnum corpus aliquod mo-

pissicum ammo , innata quadam subjectione, quae ex ipsa regiminis natura, fluit, Summo Imperanti subest , licet ipse

litas autem ipsa eorum , qui reguntur , hujusee subjestionis caussa est : quippe

quae Iplis Rectoribus Summum Ius ac Potestatem, omnia pro Populi commodo agendi tribuit : non secus ac Pupilli uti-

litas, qui ob lubricum aetatis se tueri ne is

quit, caussa est, cur Tutela sit Ius ac Potestas in Pupillum sa) . Neque regerat

quic

200쪽

quispiam, Tutorem persaepe , si rem pu

pillarem avexet ac male administret , tutela removeri. Haec etenim in Tutore recte procedunt , qui superiorem habet, vel immediatum ac proximum, ipsum nem pe Magistratum , Vel primum eumque remotiorem , videlicet Principem : Minime autem recte sese res habet in Summis Imperantibus , sive satus Publici tutori bus . Cum enim caussarum progressus in infinitum repugnet, uti Aristoteli placuit, in aliqua demum aut persona' aut coetu est conssistendum, qui quaeve omnibus pra sit; praestantiorem autem ipse ac superiorem, praeter Deum, habeat praeterea neminem. Hinc est, quod supra monuimus, Deum Principum peccata vindicanda sibi

reliquisse si); omnesque omnis aevi Gentes illud. sibi etiam habuisse persuasiun, nequaquam Populo licere adversus Principes furere, Deumque dumtaxat ' de Principibus judicare. Achilles, cum Regi eL set iratus, 3c ab eo dissideret, hastam iaclypeum abiecit , . ac Heroum res gestas psalterio cecinit ac cithara. Sapienter m

SEARCH

MENU NAVIGATION